Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

96 De rationali curandi ratione,

Quod ad morborum clientiam attinet, duo cognoscere oportet,partem assecha,S laesionem operationis: na laesio operationis multis inebris laesis accidere potest;vt contrario modo,lae se ruebro uno plures possunt laedi operationes, & similiter pars membri,ut in cer bro membranae, vel substantia, vel ventriculi: & in pectore pleura,capsula cordis seu pericardium, ptumrransuersum , & membranae interseptent S, ac musculi: tum materiam, consensum, tempora morbi, Comparationem ad reliqua. Principalis autem diuisio est in morbum per ellentiam , ut syncope ob febrem; vel ob consensum simplicem , ut ob os ventriculi affectum; vel ob consensum cum materia, Ut cum bilis a iecore transfertur ad cor , & vocatur morbus secundarius. Differentia autem primari j morbi a sc-cundario, cst quod primarius est secundariti coniunetus , atque ideo seu materiarius sit, seu alius, est perpetuus,modo sit in temperatura, & hoc voluit Galenus 1.de locis assect. p. 9 in me,st tertio e/usrem, P. F. Sed in compositione non est necessarium, ut sit symptoma perpetuum, quia non est eadem ratio totius S partis. Ideo dolor si sit symptoma, erit perpetuus; castis in comitiali cum sequatur ad repletionem VCntriculorum cerebri, non erit continuus. Contraria ratione,sed simili dicemus, quod morbus per consensum , ubi defluxio sit perpetua,poterit habere sumpto-ma perpetuum, ut languor ventriculi, ob descensum

pituitae a cerebro. Dicemus autem de hoc uberius in exemplo transsationis. Differentiae autem morborum sumuntur ex septem praecipue , ab essentia, ut calor acris aut mordax, magnus aiat paruus; a causis etiam non soluin iuxta magnitudinem, sed estentiam : causa enim poterit esse leuis, S tamen comparatione ad morbum

132쪽

Lib. II. Pars II. cap. III. 97

morbum erit grauis;& etiam propter curam per se,uel per consensim ; cuin materia vel sine, continuus vel intermittens, per circuitus aut casu, & iuxta tempora morbi,& iuxta genus,Epidemius,Endemius,Sporades. Et morbus a laesa facultate est triplex, intemperatum, in coniunctione ut vulnus,laxitas,& in compofitione, ut turbidus crystalloides.

Gusae aliae conueniunt omnibus morbis , aliae quibusdam solum : nam causa materiaria est proprie,ut dixi, in membro quod suscipit. Aliud est ergo

dicere, causam materialem morbi, aliud, morbum elleCum materia; nam maioria non est causa materiaria,

sed eficiens morbi. Causa ergo materiaria dcclle non potest,materia deeste potest. Causae procatarcticae seu externae pollunt essicere morbum , ut ephemeram de capitis dolorem; aliquos emccre nequeunt, Vt abscessum,aut febrem putridam; eficiunt tamen frequentius per accidens , quam forte leg. perJ eos morbos quos per se generant, velut ephemeram ex qua putrida, &motum humorum ex quo abscessas.Morbi autem omnes fieri possunt absque externa causa, & fiunt praeter eos quirunt in genere coniunctionis &diuisonis, ut

ulcus,luxatio, & fractura, quanquam & ista fiunt aliquando sine his,a flatu maxime, sed est rarum. Morbi ergo possunt fieri sine causis externis de plerique; sine internis,uix ullus,nisi quinque hi dicti. In abicessu est

materia multiplex, aut unus ex quatuor humoribuS, G aut

133쪽

Ioo De rationali curandi ratione,

vi ab oppressione distinguitur : in oppressione cst diuersias ratione partium & temporis, & est profundus pulsus,sed non cedit tactui; in resolutione est supci ficiarius,& cedit, & aequalis in utraque parte, & per se uerat. Reliqua faciunt ad longitudinem morbi, non

ad interitum. Causae communes sanationis aut mortiS sunt robur virium, & commodum corporis, Sc auxilia externa;ex opposito sunt magnitudo morbi, causarum,

de symptomatum. Causa longitudinis morbi est parua proportio horum ad illa, vel illorum ad haec, iuxta naturam loci,velut si robustae sint vires, & materia sit in liene vel articulis, ubi proportio virium loci ad ma teriam parua sit, morbus erit longus; & similiter si carcinoma magnum sit in pede, 6: proportio morbi,

causarum, & symptomatum ad vires parua sit ratione loci, tunc morbus erit longus : sed si proportio materiae ad vires in loco in quo est , non sit magna, tamCnmorbus erit breuis, quoniam erit proportio sine impedimento. Causae ergo longitudinis morborum sunt auxilia magna opposita parti superiori, ut si vires sint longe potentiores morbo,quae tamen impediunt, C rint potentia, non poterit sanari breui propter impcdimentum,nec mori breui, quia morbus est longe minor viribus. Quae ergo sunt media, sunt multitudo& frigiditas materiae, & lentor, & meatuum strictura,& tempus anni frigidum,vigiliae,curae,cibus copiosia S, abscessus durus in visceribus:& ita vim morbi impedit locus distans,& multitudo boni sanguinis,etiam quod vires sint debiles, & cordis robur, & aeris tempericS, & extinguentia putredinem. At in abscessibus pamtium & defluxionibus ad partes, morbus longus &dissicilis fit, ob loci frigiditatem, ob motum, ob defluxum materiae secundum naturam,& diuturnitatem,

Diuili od by Coos

134쪽

Lib. II. Fars II. cap. IV. IOI

& generaliter cauta longitudinis sunt, ut non possit sanari morbus,aut difficulter , &causae horum sunt septemellentia morbi quinque modis,ut a siccitate,inde a frigiditate,vel ex his plures cum materia, & sine.Primarius masis quam per consensum aut secundarius. In compositione , & maxime in raritate, & si plures morbi simul sint. Secunda est magnitudo eius. Tertia proprietas, ut cum est morbus circularis per se , vel cum causa, vel symptomate, ut vigilia & ascites, vel si morbi sint contrari j seu cauta aut symptomati ,hoc tamen non est proprium, sed comparatum ad rationem curandi. Et modus,vt si materia sit in loco, ubi non sit

exitus secundum naturam, ut in aqua intercute utraque,Vel angustus, ut in vicoribus pectoris. Quinta est causa moΠbi,materia cralla,multa,viscida, terrea, inde

virium imbecillitas , seu generalis seu loci, sub qua

continetur diuturnitas affectus, ulcera omnia quae Corrumpunt facultatem,etiam & casus, ut acris frigi ditas,error in victu,ignorantia morbi,aeger parum Obsequens, ministri non boni, paupertas etiam in expeditione bellica, curae, & multa alia. Cumque morbus non est cum corruptione loci, neque per essentiam, habet necessario circuitum; & ideo dicitur breuis. etiamsi sit longus ratione materiae. Carcinoma ergo

est longum, quia facta est impressio in loco. Morbus autem per circuitum est,ut sit ex materia,& non genita per impressionem factam,ut est frigiditas mansis senis, sed velut frigiditas manus in hyeme citin est torpida, quae non est fixa, & ut materia non fecerit impresso-nciri in membro in qtio est: & hic morbus per circui tum est oppositus circulari,qui est per se longus. Sunt etiam medij, ut ulcus in intestino , & frigiditas membri. Sed prognostica crisis non sunt, nisi in morbis ex G 3 materia,

135쪽

1ΟΣ De rationali curandi ratione,

materia , & calidis, & uniuersalibus toti corpori, nec tamen in illis omnibus: sed oportet ut vires sint validae. Si mediocriter fit crisis, plerumque mala ; si multum, na. Et quδd materia sit mobilis, unde in intermittentibus fiunt saepe crises. Et quamuis non sit mobilis, ut tamen moueri possit, & ut parum resoluatur

de camam hoc est certissimum signum, sicut cum diffatur paulatim, quod etiam morbus debeat diliolui,& ad hoc iuuat caliditas temporis, & exemplum in aliis aegris, & consuetudo in aegrotante : sed signa

sy.rapromatum, aut quod morbus morbo superueniet, sinar ex magnitudine morbi, & causarum, & symptomatum propriorum : cum robore enim virium fiunt deliria conuulsiones,vigiliae, vomitus, sudores, transmutationes non valde deteriores, aut etiam in meliora, d arrhoea, dolores,rigores, inquies cum imbecilli latc virium, horrores parui qui non recalescunt, sync pae,deliquia animi,fastidium, retentio excrementorum,vel multa deiectita non alleviat aegrum, cataphora utraque, Sc sensuum amissio , ituri motus grauitas,distortiones,& similia.

De curatione.

Α Nicquam vero ad curationis partem accedamuS,2 quoniam multiplex est, praelupponere oport2r, quod tam in custodia quam cura, suat quinque auxi-l omni genera,commune,generale, speciale, membro conferens, δί quod a proprietate iuuar. Modi autem curandi quatuor, custodia communis, cura generalis dc

136쪽

Lib. II. Pars II. cap. V. io 3

& propria : communia quidem singulis in usum veniunt, Vel ut Vt praecaueamus morbum lateralem, mitiaremus sanguinem, sed minus quam in cura.In cominu ni cura scimus quod est necellaria. I n gencrati, quod ab eodem latere. In speciali, ad mutationem coloris usque. Generalia in omnibus, praeterquam in custodia. In communi cura, communibus tantum utimur auxiliis. Generali curae omnia conueniunt, praeterquam quae a proprietate conserunt. Specialis cura fit PCr communia genera auxiliorum , exceptis generalibusin ita per quatuor. De custodia quae fit communibus auxiliis, in leuibus morbis susscit ratio victus : in vehementibus sciactio venae, cum quantitas peccat; purgatio clari qualitas, appareitque unus humor, dc hoc praeiupponunt ratione victus. Per ea autem quae morbo conferunt, quaedam sunt propria morbo, quaedam ad praecauendum,& haec sunt meliora.Quae autem roborant membrum , ad praecauendum meliora sunt quae astringunt, quam quae a similitudine aut proprietate substantiae: sunt enim trium generum,ut in ventriculo absinthium

astringit ; ventriculi gallinarum similitudine ; iaspis viridis appensus & coralium proprietate. Est & quartus modus eorum quae affatim nutriunt,& bene membrum illud praecipue velut lutea ouorum,& in hoc iuuat frictio,& cxercitatio , de oleum de nuce myristica, est enim pingue , odoratum, & astringens. Et per ea quae a proprietate prohibent illum morbum ex syni pathia & antipathia.

Pro cura vel o communi,primum non gebemus adeo cxtenuare cos pus propter ignobile membrum. Deinde

debemus obseruare tempora iniiij & incrementi, quia auxilia debentur ab initio. Et derivatio, cum morbus G noli

137쪽

io 4 De rationali curandi ratione,

non admittit moram, debet praecedere aversion e sectis, ab aversione incipiendum est. Et sunt in ea sex res non naturales,acr, cibus & potus, somnus & vigilia,animi accidentia,motus & quies, inanitio & repletio. Et cucurbitulae in corporibus raris & tenuium humorum, gerunt vicem sectionis venae ; hirudines autem cum sanguis sponte non copiosus fluxerit. Et cura communis vel etiam generalis debet variari ratione patientis particular ; ratione nobilitatis eius,& ob affectum, & tempus morbi, & causam, & sym- tomata,& diuturnitatem affectus,tum aetatem, & r -iqua. In cura ergo per generalia auxilia, quae principaliter sunt duo , euacuatio & reuulso : euacuatio fit per sectionem venae aut purgationem. Vbi igitur peccet multitudine aut prauitate, aut dolor sit magnus, aut morbus sit valde periculosus,tunc vacuatio necessaria est,aliter non. Et si materia est in venis , & sanguinea,vel aequalis, vel adsit metus febris, vel consuetudo sectionis venae, tunc secare debemus Venam e regione partis patientis , si corpus non est admodum plenum.Sin autem sit plenum valde, ex aduersa parto primum, inde ex eodem latere. Et hic certe multa essent dicenda: nam ubi morbus haberet originem

a percussione, debet fieri ex aduersa parte ; & si adsit

repletio totius,ex communi vena;& si non,ex propria. Quod si materia sit extra venas , aut sit humor valde

inaequalis, si tenuis ac serosus, debet purgari, aut si sit assuetus purgationibus ; & similiter si sit crassus,

debet praeparari,deinde euacuari. Idem faciendum ubist alluetus,& humores sint crassi. Alter modus est diuersonis , & hic est duplex: a longe , & vocatur vere diuerso; & a prope,& dicitur derivatio: & derivatio fit secundum rectum&proporreuulsio

138쪽

Lib. II. Pars II. cap. V. io

reuulso autem secundum rectum sed procul; dc generaliter reuulsio fit septem instrumentis,sectione venae, cucurbitulis incisis, hirudinibus, cucurbitulis siccis, frictionibus, vinculis, & escharoticis. Differt sectio venae reuulsiua ab ea quae Vacuat corpus, quoniam quae reuellit,saepius repetitur, & minus educit de sanguine,& eam solent praecedere frictiones, & quandoque utimur pluribus ex his modis, cum vires sunt debiles , & morbus est magnus aut periculosus : & fri- mo in materia quae mouetur, est utilior vinculis Sccucurbitulis siccis :&illa sunt utiliora frictione , in materia quae non mouetur multum : & cucurbitulae siccae plurimum valent in reuulfione vaporum, quia revellunt& resoluunt: & escharotica optima sunt in materiebus serosis,& fontes in morbis iam confirmatis,quando materia est crassior.Et in eiusmodi oportet Obseruare euentum,propter multa quae contingunt ex proprietate hominum. Et sontes diuturnos, id est, qui manserint per annum, claudere est periculosum: &quibusdam quibus non sperabatur,fontes contulerunt; aliis quibus sperabatur, nihil contulerunt: & fontes omnino debilitant membrum & vitam,propterea melius est confidere in euacuationibus , & recta victus

ratione,si fieri potest. Et fontes superficiarii & escharotica parum aut nihil debilitant; sed escharotica

maiorem faciunt dolorem, & quanto dolor est maior, reuulsio etiam est maior : & utilitas fontium est maxima in morbis iuncturarum,deinde in morbis capitis. Balneum quoque est ex his quae euacuant & revellunt ad cutim : sed reuulsio pleno adhuc corpore periculo se est , unde prius educere oportet, ut Galenas in lib. de

reuul caP. 3.ct Oribasim in 7. Collectan. cap. Is . Auertere tamen materiam in membrum principale influentem,

139쪽

1o ς De rationali curandi ratione,

dc cum vas disruptum est in membris respirationis, quavis via licere puto : quamuis non sine discri

Curae autem quae pertinent ad confirmantia membrum,opportuna: iunt hic,si vel principale fuerit, aut usus eius necessariuS,Vt pes,dens,manuS,& tum maxime cἰim fuerit e fluxione,non ex intemperie ; nam in intemperio indigemus astringentibus, & contrariam inducentibus temporiem. In cura autem 1 peciali generaliter tractata non adsunt tempora morbi,neque anni,sed da utimur ob copiam auxiliorum. Et non est necestaria, sed ubi vel jecialis morbus ignotus est,aut non magni momenti:

ut in phlegmone pedis sussiciet curare ipsam, ut phlegmonen hanc , sed per generalia auxilia: non ita est

in morbis ventriculi, pulmonis, multo minus cerebri,& iecoris, S cordis. In curatione autem per ea quae a proprietate agunt, non adeo est fidendum,ut generalis rationis obliviscaris: ut in lacte cana clarum, quod referunt conferro

hydropisi ; & ut quidam imperitus interfecit hydropicam aqua lactis, in qui erasit decocta conserentia hydropiti. Et talibus non debemus uti, nisi cum alia auxilia non prosunt, aut cum non impediunt. Et proprictas est maxime euidens in membris magni caloris , de quorum functio est necessaria multum homini. Quod ad curam symptomatum attinet , quidam morbi relinquunt magna symptomata, ut morbi cerebri & iecoris, & febres , quia sunt morbi totius: alij relinquunt imbecillitatem in membro , ubi est materia, alij ubi morbus, alij ubi symptoma, quidam in pluribus membris ex his. Et morbi pectoris relinquunt

140쪽

Lib. II. CPars III. Introdussio. IOT

quunt dispositiones , per quas facile reuertuntur: ut phthisis,morbus lateralis. Et de causa hic non est dicendum. Et quanto causa validior fuit simpliciter, maiora relinquuntur symptomata; & quanto comparatione morbi maior est, tanto minora, si morbus aequalis sit. Et cura horum persepe sumitur ex ratione modi: velut fami ingenti occurrimus dando Cibum , antequam augeatur, N: mandendo diu, dc

PARS TERTIA.

Deflectati tractatione.

INTRODUCTIO.

Ι c T v M est quδd morbus in hoc aegrotante est Parulis, cum dentis luxatione dolorosa, & in corpore cacochymo mediocriter, satis tamen boni habitus,aetate nihilominus senili, in tempore autumni temperaturae frigidioris ac humidioris quam par esset; ideδ morbus ex sui essentia paruus est in genere, spe cie autem mediocris ; calor loci exiguus , ob substantiam carnis tenuem ; calor senilis remissus, impurus,e paucus secundum omnes tres differentias , simul tamen magnus actu,quia particula illa incalescit a motu, ab exhalatione ventriculi & pulmonis. Propositum est ergo , quod sit parulis exiguo cum dolore dentis canini maxillae dextrae superioris, de

quod applicatum fuit oleum sulphuris,dc non profuit. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION