Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

io 8 De rationali curandi ratione,

Sed dens luxatus est, & in mandendo vehementer dolebat,ade , ut omnino excideret ab ea operatione; ω quod maxime laedebatur a frigidis actu 3c potetia,adeo ut etiam ab aere dc cubiculo tande omissis exterioribus auxiliis,gingiua exterius 8c interius intumuit cum dolorein reliqua quae continentur in casuS enarration Q. Dico igitur,qubd quanquam gingitiarum ulcera & ab 1 cessus possint pendere ex pluribus causis omissa externa; principaliter tame reducutur ad quatuor seu quinque.Prima est lien,de quo Hippocrates in lib. de internis affict. Splen intumescis,ct durus est dolores acres, er gingiua male olent,st a dentibuου disiedunt, venterque inflatur Quis dubitat, quin hoc proueniat ex corruptione totius corporisὶ ideo dicit,quod Color toti im corporis mutatur ad punici mali corticem ex pallore nigrescentem: nam cum lien sit refertus multis arteriis & calidus, sanguinem arterialem & vapores corruptos transmittit ad os,

Ec corrumpit gingiuas, quonia cutis ibi est tenui ssima, Ze quasi insensilis,& caro fungosa. Ιded etia declaratur

hoc ex a. Predictionum ab Hippocricum dixit. Gingiuae viatiata est oragraveolentia, quibuι splenes βιnt magni. Secundum est cerebrum,quare dicebat Princeps 8. .c. H. Giπ-giua accidui apossemata causa materiei defende tu ad ipsa. secuniam plurimum ex capite. Et quatique est propter communitatem stomachi. Et quandoque accidui ei apostemata in

initio hydropisis,ct accidentium malitia forma propter iliadquod ad eam eleuatur ex vaporibus corruptis .Tertium ergo membrum videtur esse ventriculus, sed raro meo iudicio facit abscessus: abscessus enim fiunt vel propter singuinem,& ille venit ex iecore; vel propter lpiritum sanguine mistum,seu sanguinem nigrum, & ille venit ex liene; vel propior pituitam, & illa venit ex cerebro:& unusquisque humor transit per loca propria, ex te

142쪽

Lib. II. Fars III. IntroducZio. IC'

Core per venas, ex cerebro per neruos, ex liene per arterias.Et ideo de capite dicebat in Coacuprarictionibliar Capitu dolor moderatus cum siti cibum capiente, aut eum sudore non se luente febrem, aluo non exturbata, abscessum in gingiuis aut circa aures Ignipeat. De iecore autem , ut

dixi,apparet in hydrope,ex dicto Principis. Quintum membrum est pulmo, ted est potius causa efficiens,scutetiam dentes, quam locus ex quo fluxio possit procedere. Dicebat Hippocrates in Coacu pr ictionibm: Inhabilibuι tabescentes ram febre fluxiones ad gingiuas oedentes venientes,male fiunt. Scilicet quia significant corruptionem pulmonis tantam esse,ut totius habitum,&uniuersum sanguinem infecerit,& propter hoc est malum,& valde. Vidi circa hoc,quod etia narraui in Epidem,s nostris,dum iuuenis essem, puerum annorum circiter Octo filium Sacerdotis,in villa quadam Saccensis oppidi regionis Venetae, cui tabescenti aliquo modo,& cum febre non magna, acciderunt pustulae plurimae in gingiuis,& lingua,& labiis,magnitudine lentis scr- me omnes similes,nigrae sicut atramctum scriptorium, ciun foetore adeo intolcrando oris , ut neque suorum quisquam serre illum posset. Cumque nunquam similem viderim, praedixi de morte, & mortuus est intra tertiam diem,intra septima a principio morbi,& credo quod esset vitiatu iecur,ventriculus,& pulmo,ex causalienis omnino corrupti.Dentes aute plerumque sunt in causa abscessuum gingiuarum, per accidens trahendo multam materiam ad locum,istud enim demonstratum est superius; nonnunquam materia expellitur ex denteuci neruo ad gingiuam;& saepe accidit ut morbus sit in gingiua ipsa,& neruus qui est in radice dentis,dolet cxhuiusmodi compressione,& langues imaginatur,quod sit dolor dentis,inde intumescit gingiua,& cessat dctor

omnis,

143쪽

tio te rationali curandi ratione,

omnis,& Medici parum periti dicunt, quod natura expulit materiam illam ex dente ad gingiuam, & non est verum,imo istud accidit raro,cum id quod dixi, frequenter contingat: certum est tamen quod magnus est consensus inter dentes & gingiuas, ctiam mutuus; unde illud in Coacis pradictionibm: dentis costuptio ab cessum circa gingiuam factimn soluit, natura scilicet propellente materiam ex gingiua ad dentem. Tum vero illud manifestum est magis, cum dens extrahitur,tunc enim liberantur perfecte. Vnde & septima particula,

sexti Epidemior. text. χω. Gingiuarum ulcerationes dentes inuaserunt, id est , tanta corruptio fuit in gingiuis , ut dentes etiam inuaserit. Hoc autem indicabat magnam Corruptionem humorum in toto corpore, ut ibi docuimus. Quomodo autem cura non processerit, suo loco dicam. Nunc vero considerandum, quod canini dentes , maximos inferunt dolorcs,& rarius aegrotant quam molares,& frequentiuS quam anterioreS; anteriores enim rarissimc aegrotant, molares frequenti si1- me, canini medio modo. Causa quod anteriores rarissime aegrotent multiplex est: primum quod ipsi

pauci sunt, molares autem quam plures; itaque facilius est & pronius, ut molares in sortem incidant, etiamsi circuitu res agatur, quam anteriores, singulis etiam ad singulos comparatis, cum anterioribus Una tantum sit radix, maxillaribus duae, saltem plerumque , tres aliquando , quatuor frequentius. Ergo eadem ratione contingit ut inter multas una aegrotet, qua aegrotante aegrotat & dens totus , quam ut quae

unica tantum est: ita enim & in sortibus vidcmus, facilius enim est, de frequentius contingit viai c pluribus , quam uni soli, & ut fulmen occidat unum e populo , quam Calliam aut Socratem. Similiter eadem

144쪽

Lib. II. V ars III. Introductio. m

ratione contingit,Vt magis laboret molaris, quoniam ob multiplices rationes partes diuisas habet,ut carnes ei undique adhaerere non possint; unde morbi fiunt, tum quia dens non fouetur a calore gingiuae, tum quia vacuum interpositum est. Accedit quod eadem cauSa radices anteriorum maiores sint, quia indiuisae& magis densae , quoniam propiἰis accedunt ad solidi naturam ; diuisio enim & diuulsio raritatis quaedam

species sunt : quocirca anteriores robustiores sunt, S minus aegrotant,& min is ab occursantibus laeduntur : qirae vero occursant, etiam minus laedunt, Digidus aer, frigidusque potus,tum mediocriter dura; quoniam his dentes anteriores assuevere,at illi non allueti plurimum laeduntur. Sed & dentes anteriores raro

fluxionibus sunt obnoxii ; derivatur enim materia plerumque per nares, quibus c directo subiiciunuir;

at maxillares non ita: muniuit enim natura dentes

anteriores tot modis, quod omnium sint praestantissimi, primum ad decorem, secundum ad sermonem; sunt enim soli vel praecipui, causi clidendae vocis de- articulatae : tertium quod comminuant cibos &pra cidant: quartum quod si quid male oleat, intus ar-ccant. Ergo canini quasi medij sunt inter molares &anteriores. Quatuor enim primis de causis smiles sunt anterioribus: sunt enim tantum quatuor, & singuli singulas habent radices,easquc firmissimas, & anterioribus robustiores; adeo ut cum quispiam tonsor violentius cuidam dolorem patienti, caninum dentem erueret, palpebra oculi e regione positi, & os

quod ei subiacet, infra descenderint distorta facier magis etiam obuiant duris & frigidis quam molares;

non tamen sunt e regione narium,dc ideo defluxionibus plus anterioribus tentantur. Vt vero anteriores

Iarius

145쪽

xi x te rationali curandi ratione,

rarius tentantur inorbis,ita facilius sanantur,quia robustiores, & raro croduntur. Pari ratione etiam celerius excidunt, quia unica radice tantum fulti sunt.

Cur vero a frigidis magis laedantur, quam a calidis dentos, & magis quam caro, declarabat Philosophus probi. 2. r 3 peef. emblem.dicens quod dem frigidus na tura est,ct quod meatibu/ innititur exiguis, in quibus calor continetur,er ideo facile euerritur a frigidis. Versim quod

magis euertatur,causam docet, quoniam saepius doleat Ovehementius , licet hoc non adeo euidens sit ; verum exanguia ut nerui, dentes, & ossa, c&n sensu praedita fuerint,magis Leduntur a frigidis, quoniam constringuntur, atque ita ulcus esticiunt in parte contenta exquisitioris tensus. Galenus autem quinto de compositione

medicamentorum secundum locos, cap. 8. dicit doluisse illi densem msubctantiam eius,inaὸ sensisse ρupationem, ita videns contraxerit abscessum , atque utinam adiecisset, quomodo senatus fuit, sed credo illum auulsisse, puduitque id dicere, ne quis obiiceret, qui dicum tot tuis, tantisque auxiliis λ nam si auxilio aliquo seruatus fuisset,adiecisset illud tanquam praecipuum & admirabile, cum ibi loquatur de cura. Sed vi ad rem redeam, ab Dcessus in gingiua contingunt ob dentem laesum multifariam. Primum si dens silerosus , aut squaminosus, aut pungat apice,aut cariosus sit; carios cnim putredinem gignit, & putredo calorem, & calor trahit, atque hic modus est quadruplex,ut dictum est. Secundus est cum dens est luxatus ex percussione vel morbo , ut iri casu isto, dc hic modus pendet a situ, sicut primus a figura. Tertius modus est per viam crisis,cum materia dentis aut nerui assecti transinittitur ad gingiuam. Quartus cst ratione doloris, qui fit vol ob luxationem, ut in casu isto; vel ob neruum, vel ob diuisionem

continui,

146쪽

Lib. II. Pars III. Introductio. I 13

continui, vel ob inflammationem quae trahit sangui-Lcm undequaque, sicut cucurbitula, sicut Galenus

7. hora .comment. I. Geueral cS enim dolorum cause

sunt, ulcus, dc est praecipua, frigiditas de caliditas in .gna cum exul corat; satis est non es iccre has qualitates dolorem, nisi sentiantur aut praeoccupent,calor autem non nisi semens. Abscessus autem qualitatem & ulcus complectitur: materia quoque moua dolorem esscit, indicio est quod a vctori, quantum vis magnus fuerit antea, si noua non assiuar, sedatur aut saltem torpescit. Et laxitas , quae etiam ex ulceris genere est . Sunt igitur sex, sed non solum reliquar,ucrum etiam quae clam ex his ad principaliores roducuntur. Quoniam Parillis

est, 'et custodia opus cst ne adueniat, aut curatione in initio morbi, incremento, statis, declination eve, ut sint

quinque modi. Horum quisque diuidetur ; aut cnim simplex erit Parulis, somitto mod , species , ut dixi, ex loco affecto, quδd exiguum sit discrimen,) aut ex

dente dolente non luxato, atque cxeso; aut exeso dc non luxato; aut luxato sed non exeso ; aut luxato de exeso : Vt s mi quatuor modi, quos cum duxerimus in

quinque priorum numerum, fient Parulidis viginti species magis propriae. Harum rutius singulae vel ex materia calida erunt,aut frigida:& si calida,aut biliosa, aut sanguinea; si frigida, pituitosa vel melancholica, ut sint iam L X X X. species valde propriae. Vnaqua: que autem harum in tuero , vel iuuene, vel sene, &quod de puero,dico de muliere, dc molli carne de humida; quod de iuuene,masculo, & sicca ac dura carne. Sed satis sint tres illae priores diiserentiae, quia ut dixi parua di scrimina decet praeterire, ut non tam supersti tiosi h Iedici videamur quam utiles. De his enim dicebat Auenetoar: Medici qui ultra qiuim debent inolliciti

H sunt

147쪽

11 Tla rationali curandi ratione,

seni in eaestuis disicriminibiu auxiliorum , soph Iasium Ointerficitores agrorum , fient CCXL. species ultimae ac maxime propriae Parulidum, quarum singulis sua adhibentur auxilia etiam propria materia , quantitate, qualitate, modoque applicandi, ac reliquis. Neque enim dubium cst, quin alia debeantur soni, alia puero; de si commutatis rationibus utaris, quin magis obsisquam prosis. Horum igitur causa & multitudine pra)sidiorum, opus fuit cognitione causarum, temperici,

temporis morbi,ac caeterorum.

De temperatura aegri.

IAm ergo specialiter tractationem exequamur : Primum de tomperatura agentes. Cum igitur carnosus

cliet S glabor, dubium non est ad calidum & humi dum totius temporamentum, quod ex iecore & corde constat,declinare.Quod si ita est,uel cor Miecur calida& humida sunt modice, vel alterum eorum : si frigidum sit vel siccum, tanto calidius vel humidius principium tale necelle cit. At si iecur siccum ellet, cor contra Operari, & totum corpus humidum reddere minime pollici, teste Galeno in arte Medica, cap. 6 . Similiter cili utrumque principium t calidum cilci, quantumuis etiam citet humidum, non posset totum corpus planc cile glabrum , neque si cor tanto calidi iasossiet , ut iecoris frigiditatem superaret, fieri polici ut saltem circa ventriculi Os,dc in sinistro praecordio clmodice pilosus non clIct. Quamobrem existimandum est , iecur esse solum calidum,ac non parum,tum UCTOhumidum:

148쪽

Lib. II. Pars III. cap. I. IIS

humidum: cor vero frigidum & humidum potiusquam siccum: sic enim multo humido abundante Sccatorc iecoris superante, corpuS carnosum nec citario esticitur,non tamen pilosum, propter duas catalas, prima superante humido multum; secunda, quia iccoris calor ost tepidus, quantumuis multitudine excellat comparatione habita ad cordis calorem, qui quamuis exiguus sit, qualitate tamen feruidus cst , ut clibani calori, sicut iecoris tepori iure merito comparetur libro de format .foetus, cap 3. An vero omnino cor sit humidum vel siccum , & in calido an temperatum , vel

prorsus frigidum; quae duo solum restant dubia in genere, vel etiamsi aliquis diligentius inspicere velit, Sc in specie quanta sit magnitudo qualitatis utriusque,&in utroque membro,oporteret vidisse venas, & pulsum tetigiste, & simul animaduertis te respirationem; sed haec mittamus. Tenuitas ossi uin cum reliqua modiocritate bonum est signum , quod ad ingonium attinet, malum quod ad robur. Significat autona humidum non terreum , sed aqueum , vel acreum , vel igneum : si igneum,erit biliosus, Sc iracundus, dc macilentus; at non est. Et si ellet aqueum, cisci similiter macilentus,

aut nullo modo carnosus. Itaque neces le est ut sit ac Γcae naturae: tales autem neque robusti sunt, neque

valde patientcs laborum, sunt tamen magis patientes quam robusti. Calor mistus ilic si sit naturalis est bonus , ubi sit cum perfecta mistione, id est, ut sit in unaquaque parte illa mistio : sed si non sit naturalis, velut in diuersis partibus faciei, scilicet ut una sit rubra , alia fusca, cst valde malum signum, & significat

corruptionem totius temperiei. Proprie autem color faeici & capilli siqnificant supra temperiem cerebri, ut apparet apud Galenum in libro arrΜ nfedica, cap. I .

149쪽

is De rationali curandi ratione,

Et hoc in casu oportet inspicere, non solum faciem, sed frontem,& ceruicem,& collum si enim rubicundiora sint,& cum venis plenis, & turgeant, & capilli rubri, & similiter oculi cum venis plenis, omnia haruincidant, temperiem calidam de sanguine refertam ipsus cerebri.At vero si haec in toto etiam apparuerint de calore,& cum capillis huiusmodi, significant supra

rotius temperiem, di ibidem Galenus cap. 8.ct s I docet. Paruitas autem oculorum,& qualitates animi, dc mores, & somnus, omnia in idem concurrunt, scilicet ut

sit bonae substantiae cerebri de tenuis, & calidae de humidae temperaturae, nisi quod timor significat supra cordis frigiditatem, non cerebri, & concordat cum dictis. Sod promptitudo illa ad negotia prouenit ex

caliditate cerebri, non cordis; dc oculorum paruitas, quae potius ostenderet contrarium: vcrum non sic est: nam no ex caliditate,vel frigiditate,nec alia qualitate, sed si paruitas oculorum est cum integritate operationum ipsius oculi,& bona forma,& operationibus bonis cerebri, ostendit solum paucitatem materiae oculi; etsi cum prauitate operationum utriusque, imbecillitatem cerebri scilicci de oculorum. Sed si cum perfectionc operationum cerebri, operationes oculorum ellent malae,adhuc non significatur imbecillitas ipsius cerebri. Vix autem fieri potest , ut cum paruitate oculorum & cerebri imbecillitate, adsit robur operationum oculi: quod si contingat, tunc necesse cli dicere

quod materia oculi fuit bona dc pauca , licet cerebri fuerit mala.In his vero qui non procul vident, prope autem optime & subtiliter, & vident in nocte fatis bene, & habent operationes cerebri bonaS, quorum est maxima copia: in illis cerebrum potest esse , & cst perfectum, sed materia oculi nimis pauca de tenuis, &

150쪽

Lib. II. Pars III. Cap. I. III

spiritus similiter tenuis, & hoc maxime, ubi ingenio valuerint. Et breuiter statuendum est, quod significationes cerebri magis debent lumi ab operationibus

oculorum & venis,quia dependent a cerebro,itc a forma quam a magnitudine,ita Vt statuanuis primum ordinem signorum cerebri, Operationes sensuum omnium interiorum; inde tactiim,SI colorem,& capillos, de hoc quoad qualitates ; tertio excrementa ipsius; quartd formam Sc magnitudinem; quinto quae nocent& iuuant; sexto oculorum operationem,inde sormam, demum magnitudinem. Quia vero nihil dictum est de cxcrementis & defluxionibus ad dentes, aetate &curis , verisimile est cerebrum abundare humore crudo , frigido dc humido : humido propter naturalem temperiem,aetatem,& rationem victus: frigido , propter aetatem, & citras, & fluxionis modum : fluxiones enim ad dentes plerumque sunt frigidae, & frequentius humidae quam siccae. De ventriculo omnia consentiunt, quod sit frigidus & humidus, inde cruditares, flatus , aluus lubrica. Solum dubium est de scabie, de bona valetudinc, dc de integritate sensuum;& dico quod scabies est causa bonae valetudinis totius ccmpori S , natura exonerante quicquid est semicorrupti humoris ad cutim, quae est membrum imbecillimum, de nullam habet facultatem,tcsto Galeno lib. de morb. u-ss,c.6. Et haec est causa roboris sensuum:alia est bona compositio ccrebri, utpote densitas. subtilitas , substantiae magnitudo, forma, decens amplitudo ventrictatorum, aequalitas partium, magnitudo vasorum venientium ex corde & iecore, suturae, & foramina crariij,& maxime ad os & nares aperta,& non minus lax temperatura, bona; calida enim & humida inter intemperies est melior: eaedem similiter causae pollunt

H 3 efficere

SEARCH

MENU NAVIGATION