Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i38 De rationati curandi ratione,

De signis prognosiita.

PRognosticum cum non agatur hic de vita, versatur circa tria principaliter . scilicet an morbus futurus sit longus vel breuis secundo an perueniet gingiua ad suppurationem , aut non & si deuenerit, an ad paruum ulcus vel non λ veluti de Simone Grynaeo de bonis literis bene merito , Ioannes Manardus recitat lib. i 8. Epist. 1. Cui ulcus in gingiuis adeo .magnum erat, ut illi negotium facesseret,& ob puris abundantiam cogeretur lintea magna in ore assidue continere , ut dentes omnes indiscrimen vocaverit ex hoc morbo, pene omnium radicibus erosis, & iam ferme inutiles redditi sunt, & cum metu ne caderent. Solent enim 'vicera fieri deteriora serpendo : serpunt autem ob materiar multitudinem & acredinem, tum

putredincm, putredo enim semper propagatur, fMS. surgaturJ demum ob locum humidum & calidum S impurum, & si in ipsum ascendant pravi vapores quae omnia sunt in ore , si ullo in loco, adeo ut post anum fMS .annuim nihil sit tetrius ore, & recta natura OS ano opposuit tanquam genere eadem, differentiastu solo : nam & in multis animalibus declarat Philosophus anum este prope os , quasi quod foetor ex illo, &illuuies multa prodeat, &cideo si ulcera fiant, dissicile sanantur, & maxime in sene & mali habitus ob humores, non temperiem , ut dixi, e . tempore autumni. Oportet igitur prohibere, ne ad ulcus perueniat si fieri potest. Tertium sit, an dens possit seruari Z de dico quod omnia bene procedant, quoniam et fi

172쪽

Lib. II. T ars III. CV. V. 139

ct si aetas, de humorum in uniuerso prauitas, & tempus anni obstent, non tamen aetas est omnino defecta,& maxime temperamenti ratione, nec habitus adeo malus , ut dixi, ob expurgationem quae fit quotidie prauorum succorum, nec humor videtur adeo exuberare, nec admodum prauus elle,& etiam ex subiectis oculis: maxima autem causa infelicis successus

in morbis est, quod non cognoscantur, dicebat Hippocrates lib. de Arte.Secunda causa difficilis sanationis, ut ab Hippocrate habetur, est quod morbus habet rationem causae sui, & sit, ut ita dicam, circularis, hoc etiam hic non adest. Tertia etiam deest, quae ponitur ab Hippocrate ibidem , ct I. Prognost. t t. s.comm . . nam neque est in membro principali, neque periculoso.Quarta demum est,quod morbus est subiectus operationi manuum, quod multum refert ad curam,& ut facile sanari ponit, ut ab Hippocrate habetur , I .de morb.mulier. Ideo sperandum est quod Parulis poterit sanari absque suppuratione, & mediocri etiam in tempore , non omnino breui ob causas dictas, sed neque admodum longo, si non exulceretur. Pertinebit ergo talis cura ad Physicum principaliter, inde etiam ad Chirurgum, qui si puerint periti, poterit se explicare. De dente dico, quod clim non si in aetate adeo defecta, in qua sponte solent cadere dentes, id

est', iuxta octogesimum annum, & in mediocriter robustis, nam quidam etiam ulterius illos retinent, &inuncta sint auxilia illa aded praestantia, spes est quod

poterit confirmari: detracto enim humore supernuo, de siccata particula, & donte non vitiose confirmatur , Ut dixi, cum non fuerit in aetate defecta; nihilo minus maius est periculum de hoc, quam de Parulid . Modicus

173쪽

I o De rationali curauili ratione,

Modicus calor & modicus rubor cum liuore,tumor satis mediocris, non valde durus, dolor non magnus, luxatio dentis non leuis , operatio omnino sublata mandendi, fMS.medendist excrementa nulla,ex ratione particulae quia nondum suppurauit,& quia hic absces.stis non sit proprie internus,pol sumus pronunciare de salute: nam seclis nunquam licet, eo quod nescimus, etsi calor naturalis sit potens in toto , an erit in illa parte ; &quod magis refert, ubi suppurauerit , an erit via exitus sanici, an non: nam ex minimo tuberculo, quoniam interiora eroduntur, homo potest interire. Considera etiam curationem, quae si procedat facile, morbus est leuis dc cognitus. Si in deterius agit: vel obstat natura temporis morbi, vel materia est diuersa,

sed tunc aliquando melius se habet,aliquando non; vel non intelligis morbum. Si vcrδ meliuscule procedit, aut ad auxilia melius se habet deinde redit ad grauitatem,morbus est cognitus,sed grauis,& hoc etiam saepe

in morituris accidit.

Illud praeterea est adnotandum quod subtili ratione constat, facultatem vitalem aliquando significare salutem, quamuis naturalis male affecta sit:& hoc in uno caui tantum, scilicet clim morbus est inuolutus, id est , quod coctio impeditur ratione abscessus in membris naturalibus, & abscellas illo concoquitur. Et tunc interim tantum superest boni sanguinis in venis tu arteriis , ut Vitae robur stare possit donec concoquatur : & tunc Medici dicunt bono illum animo esse, tu priesagire defutate , cum tamen verum- sit hoc solum in hoc casu. Praedictis; dicebat Hippocrates s. partic. g. EG m. r t. 36. SVpurat Ones qua circui Πικι ct naret fiant.

septimo

174쪽

Lib. II. Pars III. cap. V. I I

septimo die erumpunt: sed melius est forsan ut legamusrum untur , certe magis ad propositum praescns: dc rursus in Coacis prediet Ex aιuis liquidu sanguiae is gingiuis assuens,l thalo est. Ratio est manifesta, quoniam dum qxoneratur corpus, si sanguis defluat ex gingiuis, signum est corruptionis uniuersi corporis. Nec illud Praetermittendum est,quδd in multis venenis putrefacientibus gingiuae corrumpuntur,in aliis intumescunt, in quibusdain profluit sanguis,velut inmorsu serpentis appellati haemorrhois.Dicebat Epidemiorum

Metrodori filio ex dentis dolore maxilla inarcor , ct gingiuarum carnis superexcrescentia, moderat yppuratiues, exciderunt dentes molares, ct i a maxilia. Itaque de talia pericula imminent.De nouo autem morbo su-Peruenturo, & maxime in gurgulione, ille dignoscitur ex circumstantium membrorum grauitate, & a rium , mandibularum,colli, saucium ; & ipsarum operationum remissione, tum excrementorum proprio- m tenuitate aut defectu,& communium mutatione, scilicet faecum dc urinae. Vt autem mutationem noueris , naturalem dispositionem scire oportet , ut in primo de his qua in medicatrin; fiant, text. I. Naturalis egestio,vt i. Prognost text. l.st I p. habetUr,non multum graveolet,subrufa & corpulenta, densa multum, non tamen sicca. Quae enim sicca est, calorem aut sc-

Citatem viscerum , aut nimiam moram ostendit. Diluta , aut q ae non male olet, cruditatem, melior humoralis est, non faex: Alba obstructiones, nigra aut humoralis est , aut exustionem ostcndit. Valde foetida violentam putredinem; de si causa praecellerit etiam sine febre exitium. A ruginosa MS. inepte virἰ nos η erosionem minatur,& magis viridis. Cibos tame ingestos considerare oportet, Sc quaTrUm

quisque

175쪽

x L et e rationali curandi ratione,

quisque naturaliter a medio deflectit.Vrina vero etiam ibidem describitur, cuius sedimentum est album, larite,& aequale, dico & pyramidis itistar. Et sunt quinque

conditiones : album autem dicitur non simpliciter, sed substantiae urinae comparatione, quae colore triticeae paleae atque splendore esse debet. Est etiam sedimentum naturale perspicuum , ita ut opacum nulla ex parte sit, in quibusdam quasi auri scobs.Proprium autem ad mortem symptoma est conuulsio, de conuulso cum rechm5nc,nam ab ea non evadit aliquis, cum sit deterior etiam apoplexia.

C A P v T VI. De curatione eiusdem affectus. SECTIO I. De custodia, seu cur ἀ prophtactica.PArs autem curandi propria triplex est. Dicebat

Averroes:I in nouit melius bac inferiora quam bomo,

nam superiora homo vix nouit)quoniam per uniuersatis rationes. Et ideo ille homo recte solus nouit,qui codem modo & simili cognitione diuinae. Qui vero pcr Propria , ut Empirici, ille non vere nouit: inclius tamen quam qui per uniuersales rationcs simplices ; hi enim sunt hominum interfectores, non Medici , quamuisse iactent osse Galenicos. Quod si Galenus hanc methodum smplicem intellexit, certe audacter prO- fero , Galenum fuisse interfectorem hominum , praestareque longe et se Empiricum ; imo deterius medorioiusmodi

176쪽

Lib. II. Pars III. Cap. VI. Sect. I. I 43

eiusmodi Galenicum , quam prorsus ignaram Medicinae mulierem, aut rusticum ; sed si, ut credo, Galenus intendit,quod passim profitentur, dicant se male uti Galeni praeceptis & perfidiose. Dabam ergo exemplum in cura vitiatae ambulationis, ob pedum qui non iuxta debitum situm mouebantur, affectum,&cum iam sex annis frustra curatus csset, dixi este morbum magnum, ideo extremis auxiliis indigere: non a leuioribus inchoandum, cum sepius inchoata esset cura, de etiam non intelligendum illud, nisi ubi morbus det inducias, & in primis qualitatibus, non in secundis, aut tortiis, aut purgatione. Non purgandum per aluum in similibus morbis , quoniam detrimentum elici perpetuum, scilicet dilatatio meatuum, unde in posterum defluxio humorum permanebit;

utilitas autem temporanea : & etiam quia non sunt purgandi humores vltra cauam iecoris per aluum, obseptum venarum quae in iecore non committuntur, aut absque sensu, ut in 7. Analom. adminiHrat. Vnde

morbi lethales & longissimi oriuntur, si materia intercipiatur. Purgandum ergo solum a caua parte,veluti myrobalanis Emblicis, Chebulis, de nigris, Tryphera

Persica , melle roseo. Vinum non dandum. Omitto modo detrimenta incerta cerebri & iteruorum, cruda penetrare facit,& coctione acescit, coquitur autem inventriculo. Sudorificis utendum : nacta est 3 xx. in singulos dies , ut inaratio protrahatur quadraginta vi breui absoluatur, supra, breuissime triginta media crit. Post membro laeso conferent lutum thermarum Cerata , velut Oxycroceum. Ficri hunc morbum des taxi One a mombris naturalibus, saepius a ccrebro, ted vitio membrorum naturalium , & a cerebro vitio pro-Prio , sed in facultate naturali, quae in illud a ioco roderiuatur,

177쪽

1 4 GDe rationali curandi ratione,

derivatur, Cum sit communis toti corpori, Ela vitio' proprio virtutis animalis , velut intempcxie calida &corrupta. Descendereque per spinam dorsi hoc modo ad pedes. Affinem esse morbum podagrae, sed differre ab ea quia in articulis non est. Huiusmodi ratio curandi , similis scientiae diuinae est , ut tamen umbra homini. Et per exemplum exhibitae sunt regulae

decem.

Meminisse autem oportet etiam similitudinis morborum & membrorum propter sanationem, s velut uteri cum dente, quod loco mouentur, sed uterus maxime, & quod bifariam dolorem excitat, & ubi vel incumbit, & unde discedit: de similiter curatio modo sanae, modo aegrae parti conuenit, & alliciendo & pellendo, in & agrestium & ancipitium auxiliorum, ustionis in capite ad conuulsionem puerorum, in ceruice ad distentionem, latium ad fluxiones,stibi, praepara

rias inuictas praesertim Indicae tuis. Et vini cum chalybe ad tumores, obstructioncs ventris , & asciten. Et thermarum in difficillimis morbis. Talia enim infamata sunt,& semper debilitant corpus. Custodia ergo ab huiusmodi morbis, constat in his

a quibus cauere oportet, tum etiam cura commiani,& his quae membrum confirmant,tum demum eiS quora proprietate his morbis resistunt. Neque enim dubium est quin purgatio,aut sectio venae, aut Vtrumque non conserant ac praeseruent, siccando corpus ab omnibus morbis qui fiunt ex materia. Relinqui potest postmodum vitium ex intemperie , vel in substantia, vel compositione, per quod functio non perficiatur: nam in custodia praesipponitiar semper facultas aut illissa omnino, aut parum vitiata. Et eadem exiCCatio

tuti US

178쪽

Lib. II. Pars III. CV. V I. Sect. I. I s

tutius si per administrationem sex rerum non naturalium , &cum ea stant vires, nil utilis aufertur: sed est taediosior, & ctiam pauci cam docere sciunt, impcrantes sol im modum in qualitate , & omittcntes quantitatem; S quam probant carnium,talium persaepe illa est deterrima; dc persaepe non perseuerant, imo

scro nunquam perscuerant, donec absoluatur negorium .Et in custodia oportet plerumque,qucd haec perseuerantia sit semper & perpetua. Peccant etiam circa praeparationem SI modum. Et ideo in febribus Galenus videtur praescripsisse quantitatem l .de victu in acui. comment. χι. Oxybaphum ptisanae, scd non expressit quantum contineat Oxybaphus. Brasi auolus in hoc

diligens dixit post multas dissicultates, elle quantitatem sex unciarum, S hoc bis in die, S hoc est minus

victu sanorum ob qualitatem tantum : nam concordar tum victu Cornarij, scilicet duodecim unciarum cibi in die: manifestum est enim quod haec mensura vel ei proxima conuenit omni homini: & quod talis ratio cibi reddit securum hominem ab omni morbo qui pendet a materia. Non ignoro Bud eum posuiste

OxVbaphum , unciarum tantum trium , scd non conueniste Hippocratis sontentiae, dicentis: Sed quantumst ob cons.etudinem, oe ne multa vahorum inanitio fiat, ingerere conuenit. Ratio ergo generalis est, quCd si natura perfecto concoquit, per dic etiam dominatur. Igitur non potest aduersari, quare nec crearo morbum. Sodin custodia ex medicamentis vel venae sectione, suffcit ex praecepto Hippocratis,6.vhori'. 7. in vere hoc agere, tanquam optimo tempore ad actionem : sed in

autumno purgatio est quandoque necessaria ; & ideo istud facere conuenit,non sol im purgando totum corpus, scd membrum proprium,cum ipsum in causa fue-K ri

179쪽

1 6 De rationali curandi ratione,

rit, scilicet cerebrum, dc cum valido medicamento. Sed si sit ex consensu totius corporis, tussiciet solum purgare corpus ipsiim. Et in hoc optimum est liciteborus, si materia sit terrea; aut peplium , si aquea &pituitosa. Et tunc sussciet mediocre regimen,non exquisium: nam dicebat Galenus quod ei qui vult post

purgationem uti mala victus rationes Liaret non purgari.

Et ego laudo ebulum valde, ut tutiorem helleboro &peplio,cum materia fuerit pituitosa. Tertium genus custodiae est per confirmantia membrum,huorum primum est sal, & maxime quod lapideum est, & Inula. Verum Inula quia ventriculo inimica est ob superfluum humidum, ubi manditur, elici debet saliua diligenter ; sal vero melius Quod lapideum, & debet contineri sub lingua, habetque Causam manifestam, quoniam astringit, adeo ut generali ratione dentibus & gingiuis conferat, velut Sc muria in qua olivae conditae sunt. At vero de Inula,cum calida sit & humida,neque ratio id ostendit, nec in experimento facile confidere pollumus, quoniam neutrum horum praesertim auxilio est laborantibus dentibus, nescio qua ratione adeo illam miris laudibus extulerint, nec ratione addita, nec expcrimento ullo relato,nec quod a proprietate id agat edocuerint; nam ncque inter apoplite atismata numeratur , neque conseri capiti, imo excitat dolorem, ut Princeps docet lib. 2. cap. I o. & grauis est odor eius. Quapropter quamuis non meminerit de hac proprietate, ego ramen composui medicamentum hoc modo. Lique cisal in duplo pondcre aquar,deinde imposui inulam incitan in frusta , post lemo igne coxi despumando aquam donec sal concresceret, atque ita sustuli odorem prauum, factumque est medicamentum iucun- . dum,

180쪽

Lib. II. Pars III. Cap. VI. Sect. I. I I

dum, an vero valde fallatare, non sat scio ; certe commendatur a Plinio Secundo lib. a. p. 36. item Apuleio Gip 9 s . Inulam istumM manduca, dentes confirmat. Verum

Aetius lib. 2.cap. 3 i .ex Adamanto Sophista sicca improbat in sicca intemperie : quocirca inulae auxilium cum sile satis probauerim , quod calefacit, parum exiccat. Vtile autem elle puto, quod pituitam a cerebro multam educat: neque tamen adeo huic auxilio insistere debemus,ut humidum salutare educatur, praesertim in senibus.Existimo enim ut praestantissimum , ita etiam valde potens fore auxilium. Tertium est Coralius M S.Corolari J lapis notissimus , affricatus dontibus: eligere autem oportet rubrum & laevigatum ad unguem; sunt enim albi, rubri, ac nigri omnium rarissimi,rubri autem optimi; hi detergunt dentes , & gingiuas confirmant affricati illis: oportet autem dum affricantur, dentes constringere, silc ut una pars alteri incumbat, interius si affricentur exterius , exterius si interius. Cauere autem oportet praesertim in senibus, ncquid durum mandant,aut valde lentum,aut calidum frigidumve nimis,ut docet Princeps 7. 3 cap. 2. Sc similiter ea quae dentes obstupefaciunt, & ut moderate detergantur;& quaedam sunt quae proprietate nocent,

huiusmodi dictat Princeps sunt porri, Eu brassica dicis

Pliniin.) & dactyli, adeo quod Ioan. Lco in Africae regione,ubi dactyli abundant, homines porticia ire usque ad Centum annos vitae scribat, sed tamen post primam

iuuentam carere dentibus:Vt triplex possit censeri mi- Cirlim; & quod tam cito careant dentibus , & quod tamdiu vivant;tertium quod maius est,quod sine dentibus ad extremam perueniant senectam, tot annis su-Pcrcituendo. Quod vero plurimum reseri, est natura acriarum, & acris, de exhalatio quae fit a ventriculo,

SEARCH

MENU NAVIGATION