Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

168 De rationali curandi ratione,

butia , debet intelligi de alumine rochae, quia Arabes

non cognouerunt,aut valde pauci,alumen verum scisiste fMS. verosii lia: J nam alumen rochae foditur in Hispania,& est ibi copiosum.

SECTIO III. De cura huius assectus, eaeque speciali per

diaetam. D Eueniendo modo ad curationem specialem communium per pondus atque electionem , Sc per generalia hoc modo determinata,velut ratione Victus, seu sex rerum non naturalium,ita faciendum. Primum si aluus non domiserit,iacc cibus si in ventriculo, clystere utendum est ; aluus enim adstricta, multorum malorum causa est : nam & caput replet vaporibus, &iecur laedit,& ventriculi appetitum euertit: praesertim haec omnia facit, si corpus malis humoribus redundet, Sc idco procuranda est alui lenitio. Sed si cibus inventriculo sit, illius coctio expectanda est, antequam clysterem committamus. Sed si aluus adstricta sit,& cibus in ventriculo , nec morbus patiatur indu cias ; tunc considerare oportet, an morbus sit circa pectus vel caput , & tunc subluere ventrem oportet, modo virtus valida sit,& aetas floruerit, I. de Vie . in acui. text. s. Ita ergo agemus. V . Succi casiae nouiter lextra t. Orientatis 3 g. Aloes hepatica electae 3j. Olet amygdalini dulcis , parum. Afise , Crcum raccharo fiat bolim. Capiat statim, etiam si modo pran-

fu sit. Quod si l MS.sicut J in hoc casu glutire bolum non possit, dis luat hoc ipsum cum decocto myxo

202쪽

Lib. II. Pars III. cap. VI. SecI. III. Ic'

rum, & si videatur amarum, & sit vir delicatus, detur tantundem pulueris Polypodij recciis, cum granis vij. Cinnamomi electi, communis tamen : nam Polypodium non adco est malum ventriculo , sicut fertur: de ita poterimus intra quatuor aut sex horas uti sectione venae, vel frictionibus , prout opporἔunum fuerit. Et intelligo per drachmas octo, unciam Vnam , ita ut drachma contineat scrupulos tres,& scrupulus obolos duos, dc obolus siliquas tres, & siliqua grana quatuor frumenti, aereus vero granum & medium continet.

Drachma igitur continebit grana septuaginta duo,& uncia grana frumenti D L X X VI. Verum hi fataciunt drachmam ex viginti scrupulis, id est, granis sexaginta, sic fiet ut uncia nouem drachmas & grana triginta sex habeat. Sed haec est deceptio pharmacopolarum. Lupinus vero est tertia pars scrupuli, id est, vana octo, seu siliquae duae. Et hic modus ponderum , qui originem habet a granis tritici, est certior qui haberi possit, quanquam & tritici grana euariensi adeo ut Turcicum & forma dc pondere magis simile est iobae, de qua Plinius loquitur lib. i 8. cap. . Verum credo intelligi debere sol im de nostro tritico , Tur- Cicumque ignotum fuisse antiquis , quod Pliniugibidem nostrum describens , non Turcici unquam

meminb, & quamuis f sorte legendum, cuiuis J Italicum praeferat pondere atque candore, laudatque Sophocleum :Et fortunatam Italiam frumento canere candido. Viginti sex libras excedere solebat modius , Gallicum leuissimum quod vicenas: quae ratio certa ponderis ex dodrante chira constet discrimen statui potest, grauiori tamen attendendum. Dictum est de cassia, haec antiquis Graecis non nota fuit. Primus inter

L s illos

203쪽

x o De rationali curandi ratione,

illos videtur Actuarius eam cognouisse.In capite squi dem de Potionibus medicamentardis, haec habet de ea loquens: Vfru tu uulosus,teres, oblongusque,concretum intus humidum ferens, non una coalesiens continuisate , sed ex interuallo intercedentibus lignosis tenuibusne membranis pium seminalibuι granis, Rura st θecie non dissimilibus , his qua cognita nobis siliqua ρrofert. Loquitur etiam de ea infra, dum sermonem habet de Myrobalanis : dicens, At vero Cassia 's bilem flavam, sed magis

retorridam,st qua iam in atra dege eterauit, extrahit, qui etiam pituitam educit mediocrem. Diximus autem Orientalem, quoniam multa aduehitur nunc ex Occiden-

rein est longe deterior,parum purgat & tarde & cum torminibus , & quandoque non purgat. Dignoscitur autem ab Occidentali Oriciatalis, quoniam est rubra,& Occidentalis nigra. & Orientalis rursus est ferme duplo tenuioris corticis, & Orientalis etiam est grauior pari ratione, & est dulcior ac suauior intus, &splendidior, & pinguior, & differentia in operatione est maior dupla. De Polypodio autem dicebat Actuarius, in capite De simpliciuem medicamentis purgantibm: Prediocriter aluum est, ct citra molestiam, Purgat quoque bilem,or praesertim atram ct pituitam Mantur seni Icrupuli, id est , drachmae duae :) & rursus dum de coniunctis humoribus purgandis agit: Si atros succos exigere Per

aluum velis,addesiliculam quam vocant Polyρodium. Auer

rhoes quoque illud praefert Epithymo; eligi debet

quod dulce est, nec mali odoris: gustalle me memini , quod non cederet 'glycyrrhizae. Quod si morbus non esset in partibus superioribus , nihil melius ellet

vomitu : vomitus sane conuenit, praecipue ubi Corruptio est cibi . Prince s decima tertia tert/t P. 3 . U.π. Si autem sola cruditas , non decet nisi urgente Causa ciere

204쪽

Lib. II. Pars III. cap. VI. Se a. III. 171

ciere vomitu , fMS. vere vomituJ aliter singulis diebus oportet uti vomitu. Cruditatis enim nomen plura ha bet significata. Primum est cum cibus est in ventriculo ante coctionem sine ulla noxii, dc tunc sumus in casu dicto,distinguendo de morbo in genere, Ela de magnitudine eius,tum vero de suo adstricta. Secundum significatum est, cum reliquiae cibi remanent in ventviculo ultra duodecim horas eo magis Vltra quindecim , & cst in genere morbi, & tangitur a Principe eodem loco, cap. 8. & tunc debemus uti, sdicebat idem tertia primi,doctr. 2.cap. 7. post prisc.) somno prolixiore Sc deambulatione, inde sumat modicum vini puri. Tertius modus est, cum homo se ingurgitauerit cibo

de potu, dicit Princeps ibidem statim) docόtque euomere debere si potest, & si non potest, bibat paulatim

aquam frigidam,quia somnum prouocat, & cibum ad intestina deponit. Quod si somnus non eueniat, aut non sufficiat, tunc consdera, an immineat aliquod periculum morbi, an non. Si non sufficiat, quies Se abstinentia cibi: si immineat, tunc purga cum his quae utilia sunt ventriculo, & principale est aloe , aut saccharum rosaceum,aut manna, aut tryphera, aut saliat trum cum origano, Vel epithymum cum Vino potenti. Et si omnia haec non satis cerint,indulgeat somno per 24. horas, & quicti, & abstinentiae cibi, inde purgentur venae & Cuacuentur.Alius modus cum cibus est

crudus in ventriculo, & adsunt signa incipientis corruptionis , velut ructus male Olens & nidorem referens , vel acidus qui pluribus communis est, tunc vomitu curandus est,aut multae aquae potu. Deterius hoc ipso est, si adfuerit cum cruditate putredo, sitis, abominatio cibi, odor foedus oris, amara lingua, nausea, statimque est recurrendum ad vomitum. Est alia cruditass

205쪽

I72. De rationali curandi ratione,

ditas , quae fit iam conuersis cibis in crudos humores, in qua sentittir quasi pondus plumbeum seu rei frigidae cum quodam leui dolore, & est causa longarum LMS.cungaruml aegritudinum, & tales non pollunt vomere, nec hic tractandum est de illa,nec de aliis,nisi voluerimus trahere totam medicinam ad hunc locum; sed vi non decet hoc,ita neque poteramus haec praetermittere, quia erant valde nccci Iaria in hoc casu, ut statim videbimus. Sed volo perficere quod coeperam. Dico ergo quod omnibus his generibus cruditatum sunt tria communia, non admittere missionem sanguinis, nec cucurbitulas, aut frictiones, vel vincula, non admittere exercitationem , non admittere alium cibum.. Differunt autem in hoc,quod cruditates quae sunt sine corruptione , si bene homo se custodiat, non faciunt febres. Dicebat Galenus primo de disserenti's febrium, cap. 3. Et qui bonos habent humores, ac bene di an-rar , quiesunt, ct qtra circa ventriculum atque hepar sunt ,fouent. Hi febrire est imposbiis: nam in ei silem residet ventriculi atque hepatis partibvi quodcunque corruρtum est, ac paulatim per tempus coquitur, atque optimum sit. Si verδ aluus humida fuerit, ventriculusque Vacuus a cibis , sussiciet recta victus institutio , quantum ad inanitionem & repletionem. Cruditatis autem mala in hoc casu cum in omnibus magna sint,maxima sunt. Sed prius distinguere cruditatem oportet, in simplicem, malam, & nauseabundam. Simplicem voco illam quae sola mora indiget,aut somno, aut deambulatione, ut corrigatur: estque triplex, aut cum nondum cibus concoctus hst,ut post prandium vel post coenam,& cst non fMS. OoliJsanorum exquisite; aut clim Cib Us tardatur in ventriculo, ut senibus,debilibus,conuale iacentibus,& est neutrorum,sicut & tertia, cum V iatriculus

206쪽

Lib. II. Pars III. Cap. VI. Se LIII. I73

culus nunquam expurgatur a reliquiis cibi. Secunda dicitur mala,cum cibus incipit corrumpi,& degenerata bona coctione, ita ut non fiat bonus chylus sed serosus,dc humor crudus, & hoc est aegrotantium. Tertia adhuc est deterior, & est nauseabunda, & est cum corruptione , & de hac & praecedente dicebat Princeps, ubi silia. Praeterea nil il est deterius nauseabunda satietate ex corruptione cibi in ventriculo facta , ex cruditate malorum ciborum , quoniam eum fastidium prouenerit ex grosis nutrisntibus , he editate faciet iuncturarum dolores er renam, Gr tris noram, En podagram,

nes ac melancholicas. Sed cum ex sibillibiti acciderit nutrientibus , prouenient ex Uso febres acuta maligna, CT apoctemata mala acuta. Haec igitur generaliter.

Specialiter autem dico quod cruditateS nocent quatuor sensibus exterioribus , & omnibus interioribus , & cerebro , & neruis, & omnibus partibus oris, quod nunc maxime est in proposito, & hepati demum. Et primum de gustu, quia ascendunt vaporos ex ventriculo ad os & linguam ; & etiam quia tunica ventriculi est eadem cum tunica oris, & ideo crudi rates malae corrumpunt gustum maxime & gingilias, & dentes, & gargareonem, & ideo in hoc casu

nihil est peius, & est proprie quod dixit Princeps, ubi

i ra: Luod enim est deterius, est nutriens super nutriens quod non est digerium,yonere. Similiter de cerebro, sensibus interioribus, & neruis, quia ascendunt Vapores Perpetuo , & nunquam cessant die nec noctu, ex Ven-rriculo ad ipsum cerebrum. Et sicut ex primo con usus M S .consensuJ fiunt aphthar, gingiuarum corruptiones, esentium dolores, sitis, linguae amaritudo, foetor oris, cibi abominatio, gustus corruptus , ita ex hac secunda vertigines

207쪽

1 Tγe rationali curandi ratione,

vertigines potissime, comitiales morbi, vigiliae, cataphorae utraeque, resolutiones, oblivio. Decurritur autem tota cruditas ad iecur per venas mesaraei , inde si expellatur per ventrem, dicebat Galenus primo dedisser febrivbis p aeuadunt a febribus scilicet & magnis incommodis; aliter incidunt in obstructiones, febres, fluxus hepaticos, malos habitus totius corpori S,aquam intercutem, morbum regium, abscessus di Uersos,praeterea lapides renum & vesicae. Quarto loco cum deuenerint vapores ad reliquos tres sensus: nam de naribus clarum est per palatum ; cst enim via aperta ad partem corobri, & ad nares quae seruiunt olfactui. Ad aures quoque per meatus nuper inuentoS, ex auribus ad os iuxta isthmu positos,unde tinnitus, sibili, Si surditates. Post haec etiam ad oculos, ut l. defmplom. U. p. 2. declarabat Galenus , atque utinam ita docuisset modum. Dico ergo quod postquam vapores ascenderint per palatum, deferuntur in glandulam, ela exinde in peluim, per quam deueniunt ad cerebri Ventriculo S, atque inde per visus neruos concavos in oculum, atque haec via in palato per os squaminosum transitum habet, velut in primo libro,ωρ. 6. dum generaliter de cerebri forma agit: sed sunt longe plura in palato foramina,ad quae compendiosiore via fMS. atque compendiosior viat deseruntur vapores,velut inferius docet, cap. I 2. transcuntque ad cauitatem inter squammas frontis, per quam fit respiratio adeo vehemens, ut ubi detegitur lumen extinguat: est autem proxima

soraminibus odorum obliquis & anfractuosis, similibusque spongiarum soraminibus in olle fungoso, &prope instrumentum odoratus. Talia decuisset f MS. desisset J Galenum exponere potius, quam Veteres bE- ne meritos de posteritate immeritb prosequi, velat

Herophi

208쪽

Lib. II. Pars III. Cap. VI. Sea. III. 17s

Herophilum, Andreaan, Lycum, Marinum, caeterosque Alexandriae Anatomicos , ut etiam iuste a Vesulo reprehenditur lib. .cap. 6. Ergo cum tot modis cruditas ventriculi noxia sit, eam summo studio vitare decet, sed neque soldm patentem locum habere intestinorum & ventricidi, sed & animaduertere , an urina libere & iuxta solitam quantitatem profluat. Similiter& an e naribus iuxta consuetudinem, & quantum oportet: ex horum enim neglectu aut ignorantia homines in morbos, atque etiam graues incidere sident. Itaque diligenter procurandum, Vt haec tria loca praecipue & libera sint, & commode fluant, & quantum consi eucre dimittant. Post haec ad exercitationem vcniendum, quae ut sanis commodissima est, ita aegris interdici solet, velut de Prodico dicebat Hippocrates 6. Epid. e t. s. rext. I. inquit enim: Prodiciti interemit febricitantes deambulatio nibus, cursis, luctis inomentis oebris enim deambulationibus multis jami, lusu , frictionsque inimica. Mihi magis placet Cornarii verso: Prodicus febricitantes intersciebat circuitibus, luctis inmentis multis ebris enim inimica fami, iactis, eircuitibus, cursibus frictioni, laborem labore. Veri m ut alias docui, neque luctu,neque cursum seni utile esse censuerim,talia enim procul dubio vita breue efficiunt, etsi videantur robustiore & incolumiore,

Vt neque ludum paruae pilae in his probauerim. Simplex autem deambulatio procul dubio utilis est. An vero sufficiant ambigitur: itaque L MS. idque J corum meta sit voluptas, & ut iucunde id perferat. Cum ex-ccisii fuerit longa sine deambulatio in locis LMS. ιυ- ambulatione locis J patentibus ac siccis . Cinerum qualescunque se offerunt, nihil melius. Sed postqtiam mpus persepe non suppetit, breuior per aces uia

209쪽

1 6 CDe rationali curandi ratione,

& decliuia, sed ut omnino leuiter & ii ne molestia perferat, & ludus pilarum per ferreum circulum. Haec

duo genera exercitationum primo seni & valida natura, moderatione adhibita, ut neque nimis leuia aut breuia, neque grauia ullo modo , sed continuato usu aequata & ad voluptatem terminata, optima esse censeo, intendendo cum melius valemus, Sc promptiores sumus; remittendo cum languidiores & segnio res, aut somno breuiore uti licuit. Caeterum in huius modi casu frictionibus assiduis, maxime in cruribus,&leuibus admodum contenti erimuS,donec Cuacuato corpore, validioribus uti licuerit, nam nunc sumus in casu Hippocratis sexto Epidemiorum , parti . s. text. 3 I. Si impurgatus Γιborauerit, ulcera erumpent. Cur autem potius ulcera dixit, quam pustulae, clartyn est ut utrumque significaret, & praeter id quod acri ex materia fiunt, labor etiam magnus alia ratione non conuenit, cum atram bilem generet, dicebat Galenus quarto de tuendGrnit. V. 4 Quanto minus seni ZVerum ubi conueniat exercitatio, incredibile est quantum incrementi recipiat ex assiduitate, atque id praecipues velox sit, ad eb ex continuitate cffectu S adaugeatur, ut contentis musculis omnium membrorum, & retento spiritu in maximis frigoribus stando sub diuo non frigeas. Quod si ad haec, modicam celerem deambulationem superaddas, loco exercitationis modo ratae haberi potest, maxime si , ut dixi, per acclivia paululum fiat, estque securior longe pilae exercitatione , quam in sene non laudo, cum vel nimio excessi sepe laedat, vel quia nimis languida parum iuuet, mimi sque decora,& quod maius est, in ea aetate lapsu ς periculo graui valde exposta, quinetiam per se divaricatis cruribus ramicibus opportuna : minor aut m,

210쪽

Lib. II. Pars III cap. VI. Sect. III. I 77

S quae solum partes exerceat superiores, est laemigare chartam, sicut ego soleo gemma corneolo ingenti, aut brachiis colludere alternatim atque in crucem piscatorum more. Semper autem longa deambulatio breuiore melior , & in aere libero melior est, quam in cubiculis breuibus. Quod multum vero operetur

hoc genus contentae exercitationis, etsi exiguo tempore fiat,indicat fatigatio & lassitudo,& fames, & calor, reliquaque huiusmodi: semper enim, ut dixi,plurimum refert assiduitas,& omnium membrorum simul par nixus. Demum ut exercitatio ante cibos utilissima

est ad sanitatem, ita a cibo motus quiuis cruditates parit, & omnia morborum genera, ut in libro boni crmali sicci , caP. 3. Pro ratione autem cibi, cum tria snt illius genera, ut in libro de interi Medicina habet, solus potus nimium debilitat vires, cibus exercci parteS aegras , &ideo malus, tum etiam quia disticulter deuorari potest , nec planc mandere licet, relinquitur ut sorbitionibus utatur : sorbitiones enim tanta facilitate superant ea quae manduntur, quanto ab eis alimenti bonitate & pcrsectione superantur. Clim verb tria sint genera alimentorum , Cerealia, herbacca, in quibus ctiam fructus continentur, & animalia : est praeter id genus condimentorum, quod ad alimenta non resertur , salinuria, acetum, oleum, omphacium , succi herbarum,arom: ita omnia siue herbae quae bene olent, sirpa, butyrum, saccharum , mei: sed mel etiam inter Cibos numeratur, sinapis etiam , & huiusmodi. Manifestum quod ex hoc genere sorbitiones fieri non debent, sed ncque ex oleraceis ; nis E fructibus quibusdam herbarum & arborum: partes sunt radiceS, germina, folia, cerebrum , flos & fructus: flos usui

SEARCH

MENU NAVIGATION