장음표시 사용
181쪽
148 De rationali curandi ratione,
& destillatio a capite, Sc senectus. De aquis refert Plinius lib. 2 1 . cap. 3. quod in Germania trans Rhenum, Gemmanico ca Iris permotis aqua inuenta est in dulci fonte, qua pota cunctis deciderunt aentes intra biennium , ct genua etiam laxata sunt morbo tristi. ' Acr quoque corrumpit dentes, maxime nocturnus, & in vallibus, ubi fauces
sunt archae,& in rcgionibus frigidis : huiusmodi rationibus dentes nullis rusticis pene sunt incolumes, tametsi alioquin natura sint robustissimi. Verum de ventriculi exhalatione, praesertim si acidus si ructus,fMS. inepte auiam sit rectmJ non est quod dicam, nisi eos infelicissimos esse, quibus os supremum ventriculi non clauditur, sed perpotuo eructat, quos seruare dentibus incolumibus ad extremam usque senectam vix liceat; semper enim halitus ascendunt, vittantqtie illos & labefactant: indicio est rubigo,& faedus color,& lapideae crustae,5c imbecillitas quaedam in illis, tum verb caries,& gingiuae tumidae, foedae, erosae , aut nimium excrescentes.Nihil salubrius in his recta victus ratione,purgatione eius humoris assidua, & ut dentes oleo lentiscino illinas. aut rosacco, potus quoque frigidae paucae a cibo iuuat, sed laedit ccrebrum. Porro de destillationibus suo loco dicetur. In senibus autem cumst naturalis labes, dissicile est resistere: nihil tamen utilius est exercitationc longa matutina , atque Uti Cibis mollibus,velut suilla carne allata, vel apri iuuenis, dc melle. Alumen quoque exustum & cum melle conditum , affricatum dentibus detergit sordem eorum atque durities, & confirmat gingiuas, purgatque Cas;& abluere caput aqua frigida post lixivium singulo mense semel aut bis, fluxiones omnes prohibet, & Caput roborat: dictum est & in primo libro de Tithymalo, sed quia obest ventriculo,tatius existimabo acetum
182쪽
Lib. II. Pars III. cap. VI. Secti. I. I '
scilliticum, quod omnibus membris naturalibus cruditate laborantibus valde utile est, eo colluere os singulo mane probauerim. Sunt qui suffitum ex dente canino mirum in modum extollant. At Britannica
confirmandis dentibus utilissima est , sed tamen quae sit,incertum habetur: lapathi agrestis folia habet, sed
Iulosa de nigriora,radice tenuiore,nigra, breuiore, sola quoque oblongiora sunt, sapor astringens: facilis cognitu tam distincte delineata , dissicilis inuentu. . Laudatur ab Apuleio mirum in modum, cap. 29. seu quis mandat illam, seu succum seruet in usum, seu dicit puluere cum vino diluto dentes colluat. Ex his aurem quae applicari possunt seu illini,nihil facilius oleo lentiscino , maxime his quibus dentes ob aetatem de bilitantur , aut aeris iniuriam. Aliud non probatum, sed quod omni ratione utilissimum esse existimo: vngulas suum &deEtes, & mandibulas derasas, & comminutas recentes,in ollam nouam coniicito,tantae magnitudinis, ut ferme dodrantem materia Occupet, eam
tegito fictili operculo plano, atque fundum cius foraminibus frequentibus atque exiguis ita repleto , Ut nulla pars non perforata sit, nec tamen scobs possit descendere: hanc ollam vereri Olla: vitro oblitae ex fundo ita intrudes , ut adamussim conueniat, quinetiam rimam equino fimo obline , supposito prius subere aut sambuci medulla, inde foueam in terra facies tantae altitudinis , ut utrisque depressis superior superficies superficiei terrae cohaereat: super hanc igitur & undique ignem maximum accendes, affatimque per viginti quatuor horas nutries,demum refrigeratis ollis colliges oleum dentibus confirmandis utile. Caeterlan quantum virium sit in mandendo, & quan tum intersit,cxperimento docere non grauabor. Anno
183쪽
iso De rationali curandi ratione,
MD L XIV. decimo Calendas Februari j, cum mihi
dens qui proximus est canino inferiori dextrae mandibula: nutaret atque doleret, hora xvij. mandebam helenii radicem, sed non cum sale praeparatam, Verum valde recentem, ieiunavi ad horam usque secundam, nihil sentiens incommodi, post coenam collui os bis aut ter, statimque sensi tetrum quendam saporem atque odorem, atque adeo vehementem ut demirarer,
tandem rccordatus heleni, quod dentibus attriueram, intellexi octo horis latuisse tantam vim in palato &oris partibus, quanta suisceret, si exitialis suillet, ad
corrumpendas facultates cerebri, ventriculi , iecoris, atque pulmonis : tantum potuit mansa Inula, ut uno exemplo omnia intelligas. Verum ut ad ordinem reuertar, quaerendum est an in sanitatis dentium conseruatione utile sit lapideas crustas ferro auellere Equidem id censuerim,ademptis illis gingiuas melius adhaerere,dentesque confirmari.Ergo ubi medicamento locus est, melius est quam ferro: ubi ferrum sit necessarium,id agere praestat, si laboriose non fiat. Quod si sine labore fieri non possit abstinendum est: ferrum enim inimicum est dentibus, tum quia frigidum, tum quia asperum,tum quia gingiuas corrumpit. Caeterum& illud considerandum est, quod dentes qui mobiles sunt,nonnunquam adstrictione ossivim mandibularum indigent; quo fit ut etiam in senibus adstringentia Conueniant: multum autem differt id quod adstringit ab eo quod exiccat: propterea de his in sequentibus sermonem habebimus. Ideo ad curam transeamus, hoc solo proposito, ludd dentifricia probari solent ex cortice radicis nucis, vel ligno lentisci, itemque ex auro,tum vero ex lignis resinam habentibus, veluti cxlarice. Q od vero detergit crustas lapideas, ex ara ro. fiat
184쪽
Lib. II. Pars III. Cap. VI. SeoZ. I. Isr
fiat duro ; qualiter autem id fiat, alibi dictum est.Sunt& qui pennis auium pro dentifriciis utantur.Et crusta panis usta cum aqua plurimum dealbat dentes , dc vinum rubrum cum aqua separationis dictum est autem
Quarto loco sunt quae a proprietate agunt, in quibus est id admirabile, quod si concoctio mala ventriculi,iuuatur,ut dicit Galenus 9.desimpl. dic. p. proinstris, contactu Iaspidis: quomodo id fit Z an tollit frigiditatem , quae causa exempli, sit causa imbecillitatis: sine calore, an tollit imbecillitatem, & manet frigiditas,aut omnino fit imbecillitas concoctionis sine mala qualitate 3 & ita duobus modis erit causa sine effectu, Sc effectus sine causa. Aut si primum admittatur, tolletur qualitas sine contrario tam calida quam frigida. Igitur hoc modo curabit non solum omnem morbum in ventriculo Iaspis , sed etiam in omni membro , &ita quae curant a proprietate , curabunt omnia membra , & a quocunque morbo. Dicemus ergo ad hoc, quod ea quae a proprietate agunt,quinque modis agere dicuntur,quorum tres sunt proprii,reliqui non proprii dicuntur a proprietate. Primus modus non proprius, est ut in purgantibus medicamentis, qui fit a substantiae similitudine,secundum Galenum: etiam secundus qui fit stuporem inducendo, ut de opto & torpedine, maxime in doloribus, & hic etiam non est proprius. Tertius est proprius, ut dixi, & sequentes , sed hic fit trahendo calorem ad locum ratione similitudinis in claritate,& luce, & natura. Quartus confirmando calorem qui est in membro ob similitudinem qualitatis, licet in humano corpore elementa sint refracta multum ; in Iaspide autem longe minus: & hic modus fit quia calor quem producit Iaspis ratione suae vitae,
185쪽
Isr. Te rationali curandi ratione,
& ctiam quem reflectit iam receptus,ab humano corpore ad aestim deductus per calorem ventriculi, redditur ad unguem illi similis, 3 deducitur de potentia quali ad actum, ut ligna quae ardent, & ita fit unus calorin ideo augetur calor ventriculi,citIS etiam operationes. Et hic modus agendi a proprietate, ut liquet, conuenit sol im inter rem & rem, ut Iaspidi cum homine. Et nec inter rem & rem generaliter, sed inter in & partem rei, ut inter Iaspidem tu ventriculum, non inter Iaspidem tu cor: quia cum fiat ratione similitudinis, & iam supponitur ii militudo inter iaspidem& ventriculum,& ventriculus est dissimilis cordi: igitur iaspis est dissimilis cordi; non igitur ageret. Quintus modus est densando substantiam membri,& illius
calorem. Q a creto tribus modis auget vim membri.
Ergo tribus modis oppositis contingit debilitatam cile vim eiusdem, scilicet laxitate,imbecillitate proorij caloris, & superuenientis MS uper veritatH. J Sed de si non sit imbecillitas propter hos, sed propter frigiditatem gratia exempli, medicamentum tamen illud restituit, quod dcficit ob aliam causam. Igitur patet ex hoc,quod non omnis morbus pudet a qualitate manifesta: sed sunt tres alij praecipui, raritas substantiae vel eius corruptio; paucitas caloris proprii,vel eius raritas;& paucitas caloris aduenientis. Et quod omnis curatio etiam sta contrario in his, sed non per se, quoniam frigiditatis quae est qualitas, incommodum potest restitui , vel caliditate aduentitia, vel condensata substantia membri patientis, vel aucto calore proprio, vel condensato. At illud quod omnis curatio fiat porcontrarium, tenet &intelligi debet, ut demonstratur ab Hippocrate quia ubi Hippocrates adducit demonstrationem, debet intelligi dictum, quatenus attingit demon
186쪽
Lib. II. Pars III. cap. VI. Sect. I. In
demonstratio; sed ubi non adducit,generaliter. Cum
ergo dicat a. Aphori . 22. Duicunque morbi ex repletiana fiant , curat evacuatis , ct quicunque ex euacuatione repletio , ct aliorum contrarieta . Non negat Hippocrates
primum morbos aliter non posse sanari, sed dicit hoe modo, curari a causa scilicet contraria. Et ita di hium est artificiosum , quia loquitur de causa, & non de morbo: S vcrum etiam simul,quia dicit contrariorum adhibitionem curare morbos, non curationem semper fieri a morbo. Sed de a proprietate arcent dolorem Chelidonia,unde illud Macri: Dentis tu assimant,prohibet contrita dolorem. Laudatur & ab eodem caeparum succus ; unde
illud: Mane sibi dentes qui sycco perfricat ino;
Dicunt hunc dentis nunquam sentire dolorem. Ille idem mira de Eruca refert,ut epota cum vino Omnem doloris sensum auferat : sed liniat verba cius
Cum vino largius hauriam Indurare ferunt hanc contra verbera senseum. iPlinius lib. I .cap. 36.etiam inquit: Euinquefolium quoque vino vel aceto incoctum , siquis quotidie mane id decoctum continuerit nunquam laborare dolore dentium, debet autem assiami radix cum herba. Dioscorides etiam lib. .cap. 22. ait, EIngi' radicem appensumprohibere ascessus niscunque futuri sint. Simile de Astere attico seu inguinali idem rescri, quod sigestetur, prohibeat in in inibus bubones generari , unde quidam etiam bubonium illam herbam vocitarunt. Dignoscitur autem ex hoc peculiari signo, quod flores nocta luceant sicut astra,vnde nomen etiasumpst. Ita ergo & de Paeonia, & maxime astrorum auxilio videtur: Masculae enim radix, te te Plinio lib. 27.
187쪽
is De rationali curandi ratimete,
cap. s.) die plenilunij collo appensa praeseruare videtura podagra,mutare autem oportet,Vt ferunt,in singulos sex menses.Verisimile autem videtur unicuique membro, tum affectui, herbam aut aliud mistum genitum esse,quod ei adeo conferat, ut pro praesenti miraculo haberi possit.Tum vero generaliter vim coelestem bine, quae & morbis & causis eorum aduersetur, & membra ipsa sanet; cuiusmodi experimenta aliquando narraui. Quod si ita est , tentandum maxime in comploratis, ne quod auxilium relinquamus. At postqvana id magna ex parte incompertum est, siquidem herbae illae, cum non plus faciant quam medicamenta,sed solum maiore dignum admiratione,& minore incommodo, rian hoc in usu partium animalium , aut ex obseruatione astrorum,ut dixi, inuenire tentabimus.
SECTIO II. De cur aproprie dictά, eaeque generali, huius assectus.
Post autem deueniendum ad generalem curationem. Quae fit per sectionem venar,generaliter omnem materiam in venis contentam minuit, & fluxiones auertit.Et lectio quidem copiosa fieri debet,saltem unciarum duodecim,vcl etiam plus pro aegrotanti S viribus & habitu , & morbi magnitudine,& quanto celerius, & in loco calido,& ventriculo vacuo. De vena autem ad generalem pertinet considerationem, f MS. contractionemJ non communem. Et ita purgatio etiam per se conuenit, cum materia fuerit extra Venas, aut valde remota a natura sanguinis, vel aeger patiatur a. sectione
188쪽
Lib. II. Pars III. Cap. VI. Sect. II. iss
sectione venae, vel formidet illam. Reliqua ad generalem curam pertinent. Similiter inanitio , paucitas cibi & potus, quies, somnus moderatus, aer morbo contrarius,non tristari,non irasci,non timere. Pro cura autem generali communiter facta, cum diuidatur inquatuor parte S, communem , generalem, propriam membro,& seecialem communi modo factam : igitur cum initio nuxionis cum dolore, periculum sit, ne materia ad membrum principale retrocedat,multa quidem simul ingruunt, quorum pars pertinet ad iam dicha, ut lenitio alui, si adstricta sit; & euacuatio totius corporis,si redundauerit humoribus, & cibi potusque paucitas, & auersio per loca longinqua diuersa, & ex
eodem fonte prodeuntia, ut ad primam magnam diuisionem ex opposito reseratur. Et si dolor adsit,ut tepida actu,& acopa potestate applicentur;talia sunt veluti oleum chamaemelinum, e semine lini, butyrum, sapa, aliaque, tum vero quae vehementer repellunt, atque ea actu frigidissima, modo dolor & loci natura id admittant. Prope affectum autem , scilicet inter locum p tientem & fluxionis, quae vehementer adstringunt te pida , inde procedente morbo repellentibus discutientia admiscebis, etiamsi dolor non adsit. At si ab initio dolor non adfuerit, repellentibus tamen uteris. Cum vero finis incrementi apparet, adstringentia ne amoueto a suo loco: super locum paucis repellentibus& leuibus adiice digerentia plurima; si dolor adsit, iconcoquentia pauciora. At si dolor non adsit, concoquentia plurima, digerentia pauca. Eam ob causam oleum rosaceum, quod acopum sit atque adstringens, magno semper in usu est. Dum vero fluxio desistit. multis concoquentibus digerentium aliquid & astringentium adiicito, nam & robur membri confirmant;
189쪽
Is , De rationali curandi ratione,
& suppurationem acceleFant constricta cute;& defluxum nouae materiae, quae persaepe ad membrum imbecille,ad membrum calens,quaeque in via est, sed auxiliis repulsa ferri solet,prohibent.Quae vero discutiunt, non ex eo genere cile debent, quae cutim rarefaciunt; Trustra enim eorum alterum quaeremus , densire ac rarefacere : sed quae quod tenue est, in halitum resoluunt atque extrahunt : propterea neque omnino astringere decet, neque digerere. Cum vero status tempore materia evanescit, mollientibus atque digerentibus arqualiter insistendum , adstringentibus vel minime : at si mollis materia redundet, disterentia augebis. Sin durus locus manet , minuito digerentia, emollientia augeto: emolliunt quae valde humida sunt & pinguia, & moderate calida , ut adipes omnes & olea sed minus , & butyrum. Quod si ad suppurationem conuersus fuerit, incide
vel aperi medicamento, ubi inundatio apparet premente digito. Detracho pure iam absoluto , concoquito quod reliquum est : ubi euacuatum fuerit, pusque fluit paucum, album, hetae, aequale, minime olens, caro vivida, ulcus sine tumore, sine dolore, ipsum sarcoticis imple , inde ep doticis, seruata membri figura restaurato et animaduertendo in curatione omnium morborum membrorum quae
ossicium peculiare habent, aut valde nobile, ut oculi& aures,aut valde necessarium,& a quo non possumus diu abstinere , & illud ossicium requirit robur , sicut dentes,ventriculus,iecur;quod curatio debet fieri cum confirmantibus membrum,& ita magis de corde & cerebro. Hoc autem vel fit per ea quae confirmant in immembrum,& simul aduersantur morbo,& talia est difficile inuenire, vel per ea quae conferunt membro,st mista
190쪽
Lib. II. Pars III cap. VI. MAI. II. Is 7
mista his qtiae aduersantur morbo, & hoccst longe facilius : propterea primum dicemus de his quae iuuant
demes,dc conseruant illos,& de his quae nocent. Hic vero aduertendum diligenter, quod Galenus censet partes quae perpetuo motu aguntur, Ut pectus& pulmones,non poste coalescere, sed si probe detergantur atque siccentur, hic enim duobus indigent,quae diuisa vi consolidentur;& ut si caua sint, caro regeneretur; si non, ut partes constringantur, in callum dicit obducere possunt,ut non in posterum sebricitet, licetichorem quendam remittant, ut omnino cutim non
generent.An hoc crgo semper verum est 3 Et s:cur3An melius est fateri, quod sensus attestatur, consolidari diuisa, & cutim obducere, sed tenuem dc infirmam, quoniam caro quantd profundior , co humidior est. Vt ergo rem expediamus , omissa dissicultate, an in- choandum sit a leuioribus, de qua in secundo Contradicit. 3 4. actim est, quoniam cum morbus sit notus, &locus non si periculosus, nec pars sit princeps, possumus ab aequalibus 4ncipere, declinando tamen ad leuiora,& maxime quia morbus dat inducias.Sed maior est difficultas in hoc, an debeamus incipere a causa morbi , scilicet a curatione dentis , an a morbo ipso,an a periculo,scilicet inflammatione gargareonis, an pluribus horum,& a quibusλSecunda, an debeamus singulis morbis, secundum unamquamque intentionem sua scribere auxilia, quod videtur habere multiplicem difficultatem.Primum quod cogemur repetere sepius eadcm : secundum, quod cogemur poncrc auxilia noxia aliis dispositioniblis: tertii. m quod sermo
reddetur nimis plexiis;qudd si morbus plures,& plures intentiones simul comprehenderimus, fiat doctrina
confusa & inccria. Tertia est,an debeamus antequam' purgemus,