장음표시 사용
211쪽
1 3 De rationali curandi ratione,
non est inter alimenta , nec scio florem qui in usu sit. Priora quatuor nimis parum nutriunt Omnia : fructuum autem seu seminum quae horaria sunt, omnia aquosa, de praeter id quod parum nutriant, corruptioni obnoxia. Reliquorum Vt amygdalarum, nucis auellanae sorbitiones fiunt gustu iucundae, ut etiam ex peponum seminibus : admodum haec parum nutriunt , plus auellana, sed & illa parum δc difficultet
concoquitur : ideo medicamenti potius rationem habent quam alimenti. Nos autem praestantissimum quaerimus alimentum.Cerealium autem praecipua sunt panis lotus, panis ex rea, cibus ex amylo, ptisana hord cacea, oryza. Praestat ptisana omnibus, inde patiis lotus, itria, haec Oribasius lib. q. cap. II. docuit ex Antillo, post alica. Galenus nescio qua ratione magnificis disputationibus intentus, dedignatur haec docere, ut nisi ex Oribasio supercilciat, desideraren-riar. Ex animalibus autem quod tertium genus est, sorbitiones fiunt , lacte , ouis , carnibus. Carnem appello cuiuscunque animalis substantiam mollem ac plenam: Verum genus hoc omnc pinguis alimenti, a Galeno in ocilaus Artis curandi, c. h. in febribus otiam ephemeris satis superque improbatum cst. Peculiariter
lac in putridis nisi paucis in casibus Medici refugiunt.
Sed de carne & ouis contentio est. Oua enim etiam in sanis Hippocrates damnat, quod turgeant & insciat, i .de Diata. Cum Vero etiam putrescant adeo grauiter, ut antea dixi, lib. i in cura prolapsin uteri,) in pestilentibus febribus deteriora erunt: velut etiam si durescant, ut in exurentibus febribus atque naturis,
in quibus aluus valde aditricta sit. In his duobus enim casibus parum a veneni qualitate differunt. Praetercas in ventriculo aut iecinore copia prauorum humo
212쪽
Lib. II. Pars III. Cap. VI. Sect. III. I7
rum adsit. Sunt etiam, ut dixi, naturae humanae dissimilia. Conueniunt tamen imbecillibus &quauis causa emaciatis, de ptaecipue conualescentibus omnibus, &febre lenta laborantibus: optimum enim alimentum est, nec ei quicquam deesse potest quod persecte concoquitur. Inter carnes autem praecipua auium , pullorum, phasianorum,gallipauonum Indorum, perdicum,& columborum , & ex his alae; ut glandosae vitulorum lactantium : optima etiam & ad appetitum excitandum iecora auium , 3c piscium ,& ranarum , scd praeter caetera testudinum ; unde ex illis quod maxima sint, contusi efficiunt itire pulli diluentcs.Carthusiani
ex ranis coxas postremas contundentes ex iure testudinum aut piscium parant: haec sorbitio nutrit, febribus tamen utilior quam ex carnibus. Vithno loco est quae ex piscibus fit allatis , dors scilicci carne : praestantissimi sunt saxatiles inter marinos, & cyprini inter fluuiales, maxime hi quos vocat vulgus sardoas,& generaliter squammos,breues,lati, non crass,Carnealba praediti, iecore sapido, qui facile coquuntur supcrprunas,recentes,&ex his sunt percae fluuiales; siquis nutrire magis velit,trottas asstimat. Pollunt etiam fieri ex astacis sorbitiones, cauda & chelis, sed duriores sunt ideo diu coqui debent a cortice desumpta.In uniuersum diu ac diu tundi debent, maxime quae lenta
sunt, ut cancri, ranae, testudines , aut cratia ut carnes:
nam piscium allatorum caro , quae circa dorsum est Ec caudam , cuiusmodi in usu est, si bene tosta, minus exhibet negoti j. Ergo in hoc casu, quia materia lenta est, pane loro aut itrio uterer : nam ab his quae plurimum nutriunt,in fluxionum initio maxime cauendum est. Ubi vero constiterint, venia conceditur, si non in intimis collectae fuerint. De potu vinum noxium,
213쪽
i8o De rationali curandi ratione,
& quia in capite, & quia materia cruda. Aqua cocta cum saccharo & cinnamomo , vel iam coctae
De somno autem & vigilia dubium non est, quin somnus concoquat, quare tempore coctionis , id est, in statu & declinatione, utilissimus est : unde in sexto Epidemiori partis. 4. Palam vigilans calidior est externis partibus , internis frigidior ; dormiens autem e contra. Sed de principio abscessuum dubitandum cst, quia est una auctoritas Auenetoar , quod in initio abscessuum interiorum debemm abstinere a cibo, & habet rationem, quia in somno sanguis redit ad interiora:& in eodem sexto libro Epidemiori partis. F. Sanguis per
somnum interiora magis petit. In augmento autem
eum sit mista ratio , ratione principii vigilia utilior
est, ratione status somnus. Ideo in incremento tutior est vigilia quam somnus, quia maius est pcrf-culum in magnitudine , quam auxilium vel utilitas in concoctione. In casu tamen debilitatis virium, in prima parte incrementi, licet cogatur vigilare,
in line tamen illius poterit factis diuersionibus dormire. Similiter si abscessus sit celerrimi incrementi , utpote qui debeat finiri in duobus diebus,
tunc abstinebitnus omnino a somno : si vero stlongior , utemur somno post medium incrementi. Si vero sit scirrhus , possumus usque ab initio permittere sol um, quia scirrhi si fiant per transirilitationem abscessus calidi , a somno iuuantur, non laeduntur: sin autem per fluxionem , adeo lenta est,
vi tam diuturna vigilia ferri non possit. Ita isto ergo casu, ubi metus sit de abscessu gurgulionis , melius est vigilare & tutius quam dormire , quia pollet se focari : ratione vero abscelsiis in gingiua, cum sit potius
214쪽
Lib. II. Pars III. Cap. VI. SHZUL 181
potius exterior quam interior, & periculum non sit magnum , ideo melior est somnus, & maximc quod vigilia faceret ad generationem febris, accendendo calorem naturalem : unde hic cadit una dubitatio, quia ut visum est, dolor trahit materiam , & phlegmonas facit: sed in somno sedatur dolor, in vigilia sentitur. Ergo etiam in principio abscessus, videtur potius conuenire somnus quam vigilia. Atqui in hoc crederem vigiliam esse utiliorem : quia si dolor est paruus, Galenus refugit in libro Artis Medica, cap. 9. magis plenitudinem quiis dolorem. Sin autem magnus sit dolor, vix poterit somnus conciliari. Vbi tamen aliter fieri non pollet, tum cons-derare oportet, an adesset plenitudo in toto, tunc oportet fugere somnum, quia plus facit ad attractionem somnus quam dolor, quanquam corpus est plenum : & si corpus si vacuum, 1 omnus parum laedit, dc multis modis iuuat, & minus trahit quam dolor: ideδ pollet admitti somnus. Debet autem somnus
esse non super plumis, sed gossipio, vel stuppa serici , cum capite eleuato, & puluinari pleno palea frumenti , hordei, recenti, tenui, sicca, aut alga marina , & sint longiores somni , & rariores. Somni enim breues, si pauci sint, non sufficiunt ad humectandum corpus; si multi, corrumpunt temperaturam , & maxime si ex longis intervallis. Locus autemst temperatus , & in die perflatus , declinans ad frigiditatem. Atque hoc de aere etiam intestiget
tempore tamen maturationis maneat in acre cali
diore. Quando vigilat , videat ut aer semper sit purus, perflatus, clarus , siccus: & tempore somni ad frigidum declinans , ut reuocet sanguinem intus , & etiam ut temperet calorem navuralem,
215쪽
181 we rationali curandi ratione,
de ide5 debet esse cum multis integumentis : in tempore autem vigiliae calidior, ut adiuuet digestionem
excrementorum. Praeter reliqua vitare oportet ventos
quotcunque, praesertim validos: hi enim nocent maxime plenis, & magis cacochymis , & adhuc magis debilibus,ut sunt senes & conualescentes , & Venere exhausti, praxipue vero in capitis imbecillitate, &morbis qui per circuitum reuertuntur , ut comitialibus , vertigini, insaniae, attonitis doloribus , & adhuc magis ac proprie in destillationibus, grauedine, rau-cedine , coryza, angina, asthmate, resolutione neruorum, doloribus dorsi , ophthalmiis, podagra, ubi sunt manifesta & praesentia detrimenta: omnis enim ventus calefacit cerebrum, & quanto calidior aut frigidior ; sed frigidus etiam calorem cerebri simul obtundit.Constitutiones vero non semper ita, cum reliqua exsiccent.De febre autem alias diximus .de Aere,
Sed iam de animi affectibus dicamus : nam ex his qui morbum patitur, dupliciter laborat, & ed grauius
ut cum illum hac causa contraxerit, quomodo ex iam facto conualescet 3 Idem accidit in occulta intemperie aeris , nam calidam vel frigidam vitare & mutare li-Cet , ut & alias quatuor reS non naturaleS, praeter vigiliam quam aliquando licet, aliquando non licet. Ob id qui ex tristitia aegrotant, plerumque pereunt: indicio sunt vigiliae & delirium : obeunt enim ferme omnes, nisi insaniant. Ceneraliter laetitia, spes, quies animi bona sunt; timor autem & tristitia mala & noxia , & similiter curae, & maxime molestiae.Dico quod etiam ira fine dubio maxime nocet, adeo ut aliqui ex ira in leuibus morbis mortui sint. Dubitatio est harunon contemnenda, quia Galenus videtur velle alicubἰ,
216쪽
Lib. IL Pars III. Cap. VI. Se Z. IV. 183
quod ira debilitet calorem naturalem, adibi vult quod excitet illum & confirmet,de quo dictum est in quarto,
Contradi T. I . In Vniuersum aegriS non conueniunt motus corporei, neque animi aestus, sed cum amicis laetis ac iucundis elle. In moribus oris sermonem multum vitare debemus.
SECTIO IU. De curasseciali huius assectus per Pharmaciam.
QVod vero ad curationem per medicamenta attinet, illa LMS .alia viJ fit, ut dictum est,per communia auxilia, ut conueniunt huic dispositioni; eaque duplex,quae respicit ad causam praeparatam, Sc causam quae morbum facit. Parata autem est vel in toto corpore, & est remota;vel in membris,ex quibus morbus
oriri potest, & est propinqua: & rursus causa morbi parata, vel transinitti potest vel trahi a membro laeso, vel propinquo, & maxime per dolorem. Consurgunt ergo intentiones sex principales uniuersales. Prima
a toto corpore ut purget. Secunda ut transmittat.Tertia , Ut proxima per membra purgentur. Quarta, ne transnittant. Quinta, ne membrum laesum trahat,
sedando dolorem & calorem: nam hae duae sunt causae attractionis. Sexta , ut quod defluxit tollatur, & symptomata auferantur. Et ideo in purgatione utemur primo lenientibus,inde praeparantit us,pe,st ex electione purgantibus. Dicemus autem singillatim de unoquoque suo loco. Pro cura igitur abscessus in gingiua iuxta quatuor tempora. Primum crgo ab initio adstringentibus oc-M currendum
217쪽
i8 De rationali curandi ratione,
currendum fuit materiar ad locum venienti. Et ergo maxime conuenit oleum ex fructu terebinthi; nam
Dioscorides dicit , quod refrigerat & adstringit: post
ipsum est lentiscinum, quamuis in cura propria au-iliores omnes lentiscinum miris laudibus extollant, terebinthini vix ullam rationem habeant. Per oleum lentiscinum non intelligo ex lacryma , quod minus siccat & magis calefacit, sed duplex est utrumque, ut ibidem docet ipse Dioscorides: fit enim ex fructibus terebinthi, terebinthinum , & lentiscinum ex fructibus lentisci coctis in aqua & expressis,quod optimum est in hoc casu,quamuis vilius videatur, sitque minus odoratum.Aliud fit ex oleo,imbuto prius cypero,iunco odorato,& calamo aromatico , cum foliis lentisci seu terebinthi, paucisque fructibus plantae, sic ut odorem potius quam vim referat, quod non sincerum est. Sic ergo gossipio madefacto tangemus dentem assidue,&Oleum etiam in ore contineri iubebimus, cum ex his sit quae etiam sanis prosunt. In incremento autem plurimum adhuc oleo ex his altero utemur: interdum ficum subiiciemus denti, & ex eodem illius etiam decoctum addito melle. Post autem ubi constiterit morbus , utemur ficta, ficusque decocto, oleum relinquentes: ubi verδ suppuret, aperiemus abscessum aere vel ferro, nam aes melius est ; unde quaerit Philosophus i. Probi. 3 F. Curque are secantur, celerius ranesiunt. ) At si non, urito; affert cum vulnere medicinam: non placet medica-camento id effici. Quae corrumpunt abscessus, idonea sunt, & susticiat commemoralle ex Principe pauca, tertia quarti, tract. t cv. 3. Vnum simplex , &est radix narcissi: alia composita ex cera, resina, butyro, an.
parte una , Pice sicca & melle , an. parte media.
218쪽
Lib. II. Pars III. cap. VI. SME IV. 18s
Riso quarta, aerugine octaua. Aut quod est ab illo
expertum , grana gOssipii , nux rancida , sermonium, caules, & carpae coctae, sinapis, & fimus columbinus. Uel facile parabile, Diachylon dissolutum in mucilagine sinapis, & sepone cum ficubus, de mel anacardi cum pice humida : & nostri perforant cum capitello, ut describitur ibidem a Principe. Vicere facto purgandum est cum vitello oui & resina. susscit enim , & est parabile domesticum.
Et si excrescat caro, alumen saccharinum aut ustum
imponitur : pdst consolidatur per se adhibendo collutiones ex vino, in quo decocta sit sarcocolla inter praecipua , vel panacis succus , saluta , verbena, scordium, iris Illyrica, plantago , maxime quae in rivis oritur, arum, & pentaphyllum. Si necessitas cogit , Cadmia adhibeatur. Quod si fistula facta sit , expedit scire an primum expediat sanare eam. plerumque enim non expedit. Inde an
possit 3 & si possit , an absque ferro & igne λ Et si
non expedit , aut non possit , an sit dilatanda Lata enim magis debilitat & exiccat , arcta abscessus parit & sinus generat. Et ubisnuosa st, an melius sit incidere , an in unum redigere Ut penetret , an labia callosa praecidere λ Et cura in summa illarum apud Hippocratem absque ferro, consistit in lini filo crudo, nostra aetate serico crudo, tithymali maioris succo , & aerugine seu flore aeris tosto r est enim siccum ut aes , & ut illius flos , & demum quia tostus. Nostro autem tempore solent sanari ferro & igne , & est compendiosior via. Praeciduntur etiam labia ligno oliuae illito chalcanthi oleo. Alias incidere nouacula sufficit, ut tempore excidant. In uniuersum
219쪽
186 De rationali curandi ratione,
melius est ut a natura fiat separatio, vel ut praecidantur integre, & sanguis copiosus fluat, pdit urantur. Sed iam ad symptomata veniamus,ut sunt dolor, Vocis laesio propter materiam descendentem ad laryn-gem aut musculos, Vnde laxati vitiant vocem : quod vitium est frequens in his qui immodice partes eas
CXercent, concionatoribus, Venatoribus, cantoribus,
tubicinibus. Foeditas linguae, ex qua saporum corruptio,& ciborum inappetentia sequitur. Sed haec facile& mirum in modum eluitur omphacio cum aqua, des voluptatem quaerimus, additur Iulobum. Si tamen pulmone aut iecore vitiato altius insederit vitium, eluetur quidem hoc praesidio,& rubea euadit, sed confestim rubor is in puniceum fuscum vertitur, ut si tnon solum symptoma, sed etiam signum distinguens,& admonens nos de morbi magnitudine. Est etiam foetor spiritus, sed & is collutionibus odoratis & refrigerantibus tollitur, ut rosis, Antalis, myrtis. Maximum autem est glandularum tumor , dc angina. Quapropter de ea mox dicendum est. Anginam igitur
curat Hippocrates in libra de Viritu in acutis , post venae sectionem in brachio, & sub lingua, ut moris est, sed hoc non in principioὶ eclegmatibus, gargarismis, ratione capitis cerato inde forte legendum eidem J su perposito, tum etiam collo spongiis fouendo. Cibus& potus sit mulsa non frigida: Gargarismi eiusmodi descriptio habetur,secti-o de MorbisSed ubi iam materia defluxerit,origanum,satureiam,mentham,apium
in mulsa dilutiori coquit,addito nitri & aceti modico. Addit & suffumigium. Quilibet potest videre quae scripsimus in illa: nam pituitose anginae curam docet paulo post ex aduerso biliosae. At vero in tertio ei aemmeminit verae atque. nothae anginae, curamque rofert.
220쪽
Lib. II. Pars III. Cap. VI. Se ZIV. I 87
Sed quia non anginam curare docemus, neque etiam notham , Verum alium morbum, ut faucium inflammationem , neque illam propositum est curare , sed hunc morbum in hoc viro : hoc enim est prudentis Medici, ut unius exacto exemplo omnia simul doceat, potius quam generali curatione omnia quidem comprehendas , sed non exacte: hoc enim imperitis facilius , magisque placet ri illud arte excellit, sed.udicium & diligentiam exigit,caeterum absolutissimum est docendi atque tractandi genus. Ad arteriaca igitur deueniamus. Galenus siquidem de Compositione medicam.sec.locos, multa tradidit opportuna, verum principale quod simplicissimum est,parabile,multiplitasque
usus, essicacissimum, sine noxa atque iucundum : hae enim sunt conditiones optimi medicamenti, si id addideris, ut loco maxime adhaereat. Diacodion vocatum primum quidem illud simplicissimum est, ut
quod semine papaueris & melle constet aut siccharo, nonnis addita aqua. Plures autem describit compositiones, nec satis scio quorsum LMS. quorum, J unam tantlim docuisse artificiosum est,eamque genere optimam , & quomodo infinitis modis variari possit:
Astumamus ergo eam quae est Galeni ferme, 3 .de co . medicinec.loc. cap. 21.ct 9. v. Capitum papaueris agrestis semen nigrum ferentis, antequam maturescar, sed dum rubrum est, & tum decerptorum viridium R. ij. hoc enim melius est definire , in quo parum Pharmacopolae possint aberrare, quam dum volumus minima commoda sequi,& rcm adamussim patienti congruamessicere, licentiam magnam aberrandi permittere imperitis artificibus.ὶ Aquae pluuiae χ.xij. si dilutius,xiv. si essicacius , x. iam habemus medium atque extrema, eademque ratio siccorum iam, sed tamen nondum