장음표시 사용
231쪽
i98 De rationali curandi ratione,
debilitat. In euacuatione autem primum totum Corpus purgare oportet,inde partem,ut in hoc casu caput, demum particulam ipsam. Et in his quae omnino praeter naturam sunt, velut aqua, vermibus, lapide, statim. In his autem facta praeparatione ; ubi febris adsit etiam, coctione. Quod ad electionem autem medicamentorum, ea diuiditur in sex genera , speciei, partis, regionis, temporis , conditionis , atque praeparationis. Speciei , ut hellebori ferentis rubrum florem , non album aut vi idem , &. nigram habentis radicem non albam, nam melior est & mitior tamen. Partis autem quod hellebori radicem sumimus, Cucumeris anguini aut succum aut radicem , rosarum flores,
thiaspi semen, mercurialis folia, prunorum fructus. Regionis: plantae quarum usui est radix , & quae purgant , & quae sunt odoratae omnes debent elisi ex Oriente, locis calidis, montibus, & locis perflatis. Contra mutilae quae carent semine floreue, ut capillus Veneris, lichen, in umbra & locis humidis. Et generaliter istud obseruare oportet, ut locus ille eligatur, in quo maxime prouenire huiusmodi plantam assirmat Dioscorides; velut nardum in montibus, & locis asperis ; tussilaginein in ripis amoenis iuxta aquas; thymum locis sterilibus & saxosis; helxinen in muris& ruderibus quibus gaudet, eligemus ; in rivulis fontium sium & sisymsrium; in campis anthemidem, papauer cornutum ; trifolium in pratis; lactucam hortensem, & si in cibis uti opus sit, solanum, apium, Mrutam similiter hortensem. Temporis autem, ut semina & fructus cum maturuerint; flores & folia media aetate; radices sib fine autumni. Quaecunque odoratiores sunt & calidae, alias veris initio, quasdam proxime
232쪽
Lib. IL Pars III. Cap. VI. Sect. IV. I9'
xime ante novilunium, alias ante plenilunium ipsa die , scretio tempore & puro. Conditionis vero ut hellebori radix quod sit carnosa,plena,medulla feruid nulla, saporis valde acris, nec praeter eam & claterium vis insignis ulli radici, aut parti herbae post secundum annum ; sed soldio praestat eodem anno collecta. Seruantur pleraeque locis frigidis, siccis , puris, perflatis, & pleraque in milio.De praeparatione autem tuo loco dicetur, dum de purgantibus medicamentis agemus. Quantitas in his qine leniunt aut purgant,
modo non sint nimis acuta, plenior esse debet, quoniam plus euacuant, facilius & minorc noxa, quoniam praeculat materiam quam educunt, & ante illam exeunt, ut helleborus& colocynthis. At non sic de scammonὀa propter acumen, nec de his quae ad mutandam temperiem sumuntur: ca enim aequalia esse
debent morbo, & si aberrandum sit, melius est infra subsistere, quam vel minimum excedere. Obseruandum autem est in omnibus diligenter, ne quidquam erres : plus enim damni affert minimus error, quam utilitatis egregia curatio ; maxime autem id accidit, primum cum praesentia auxilia futuro tempori obsunt: velut in ramicibus intestinorum , dum intestina retinere cupiunt ne descendant, durum puluinar superligant latumque , ne intestinum aliqua parte labi possit in scrotum , atque id tum impetrant, scd compresso peritonaei sacculo , quo testes & vasa
seminaria & Erythroides continentur, sacculus necessario extenditur in latum ac longum, unde facili sis intestina descendunt , ubi vel minimum sine vinculosueris, testiculi quoqtae laxantur, & vasa seminaria, unde ex Enterocele sarcocele postmodum aut hydro ccle gignitur, maioreque cura indigemus, maiorEque
233쪽
hoo De rationali curandi ratione,
compressione, & latiore puluino, ita res indies deterior fit. Quamobrem non lato, sed profundo ac rotundo, aptoque fMS.uctoquel puluino indigemus , ctenim id sufficit , cum diuiso per latum sacculo etiam, vel lineam tantum intestinum descendere non possit, quoniam dimidium spatij non susscit ad recipiendurn intestinum,multo minus si id transversim fiat angusto septo & tenui, & si sub vinculo , Ceratum ex pelle
arietina optime consechum,summaque industria densatum superponatur: eiusmodi enim quae vi non duritie reti iaciat, & morbo & cauta morbi opitulantur, nihilque praeterea prorsus obsunt:& Ceratum quidem perpetuo die noctuque; vinculum vero interdiu quidem semper deferre oportet, ac tam diu ut intestina
ita dixerim) dedi ant iter illud atque descensum; Caligis etiam uti oportet quae sursum retrahant scrottun, tanganrque imum ossis pubis; quinimδ & si femoralibus lineis,ut olim,quis utatur, haud fMS .autJabsurdum erit.Eadem ratione & loco castrationis,quae adeo violenta res est,ut nostra aetate vix unus aut alter
ex viginti adultis seruetur , quoniam qui consuunt, antequam praecidant, conuulsioni seu distentioni potius illos obiiciunt, ex qua moriuntur : qui vinciunt, adeo decurtant sacculum, ut vix consolidari possit, de consolidatus magno incommodo intestina retineat, me oporteret ut illius imum ad os pubis usque
ter descenderet; itaque cum tot tormenti S nCC intento potiri licet, aut vix: quamobrem & diuision transuersa, aut per longum, vel candenti igne, volmedicamento vocato capitello Opus ellet, Ut contra- isto ignis vi sacculo , & denuo restaurata carne, angustus fieret meatus. Adeo vero vel haec consolidatio succedere potest,aut non omnino,dc multo minus quae
234쪽
Lib. II. Pars III. Cap. VI. Sect. IV. 2CI
fit praeciso sacculo & teste: nam hic & pars aufertur membri seminari j, nec labia oris mutuo se respiciunt,& omnino restaurationem nerueae cuiusdam substan- tue fieri oportet: at in diuisione quam diximus, nihil perit ex sacculo, labia labiis opponuntur e regione, &restauratio e carne fieri potest. Quapropter non solum tutissima Sc nullo paene cum dolore fit , sed etiam
aptior est ad finem consequendum, vitaeque commodior. Quare ut dixi in dentium curatione, quoniam morbus nullus magis est recidivus, obseruare diligenter oportet, ne omnino in aliquo delinquas, neque alios praesertim ministros delinquere sinas , nec Vt remedia praesentia futuro tempori,loco teli MS.telli Jaut veneni habeantur.Pluribus enim modis peccatur: Primum errore instituentis cura,clim minima pars eorum quae ignoramus, si illa quam scimus : deinde auaritia artificum, maxime huius generis, scilicet Medicorum Ocularium,dentium,herniae,& eorum qui lapides vesicae extrahunt,qui vel drachma una hominem interficerennassueti enim crudelibus ossiciis,& omnino imperiti,nihil habent pensi praeter pectinias. Admittunt etiaplurimos errores,tum ob imperitia,tum negligentiam; quibus accedunt & fortuiti errores, &rariri materia deinlciis adest.Deest quoque iudicium,ut pro singulari peritia,quae unicuique conueniunt, aptare possint: Scsuicquia delirant Reges lectuntur Achiui. Ea autem n quibus Medici ipsi per se,aperte & turpiter peccare soleant,nunc subiiciam.Dare vinum in fine febrium,& maximὸ post cibu,tum quia membra sunt excalefacta& siccata, de ideo inflamantur,ut palea in clibano.Secudo quia tales habet caput maxime imbecille, vinu aute deducit materias ad caput,unde facile incidunt in dolore,deliriu,dc conuulsionem,& moriuntur.
235쪽
xor. De rationali curandi ratione,
Secundum est dare aquas thermarum, aut ligni decoctum, pro intemperie iecoris amouenda ; nam incidunt in hydropem,& moriuntur. Tertium est cum in defluxione a capite utuntur
stilla, dc oculi vel dentes sunt imbecilles; & ita incidunt in morbos oculorum,aut amittunt dentes. Quartum est , clim conantur curare omneS morbos
quibusdam certis medicamentis, velut vino ex scobe chalybis : nam seri non potest ut aequaliter conueniant, & ita vel deducuntur ad pericula,vel transmutantur in alios morbos, vel omnino non curantur ad
unguem. Ita dico de Electuario ex scobe chalybis, theriaca, & smilibus. Qumtum est cum utuntur balneo, non exquisitis. sime purgato corpore , & maxime in senibus febrientibus, unde incidunt in scirrhum visceris, & mo
Sextum est cum in morbis ventriculi exhibent medicamenta valida,& trahunt ad locum; & vinum siti tantes calefacere ventriculum , & siccant, nec calefaciunt.
Septimum est cum in magn1 plenitudine multorum humorum mittimus sanguinem, aut euacuamus potenti medicamentoruum hi etiam,teste Hippocrate, ad magnam imbecillitatem deducantur,nec finitur ca cochymia,sed vires debilitantur interim. Haec sunt quae habent speciem recti, & tamen Medici decipiuntur , nam iri aliis quae numerum Non habent, contingit ex imperitia stupida, vel ambi
Exterius autem primum revulsione utendum est: ea namque tantum potest, ut collisis diu capitulis musculorum brachij eiusdem lateris, ubi carpo iurigitura
236쪽
Lib. II. Pars III. cap. VI. Sect. IV. 2C3
gitur, repente gulae huiusmodi dolores, & faucium
glandularum abscedunt, aegerque prorsus liberatur. Similiter S cucurbitulae super nates & inter semora, multum alleviant caput. Quocirca quaestum est iure merito in morbis grauibus capitis, comitiali, destillatione , dolore vehementi, ac huiusmodi, an fontes
magis conueniant sub poplite, an sub humero 3 Et mihi videtur quod si sint per consensum membrorum inferiorum, reuulso a poplite melior sit: sin ipsius cerebri vitio , sub humero. Deriuatio autem sola fit 'sectione venae, aut ad summum hirudinibus, vel cucurbitulis incisis,quoniam ex venis materiam influentem educere oportet. Hoc ergo in casu revulsionibus Potius opus erit, maxime, ut dixi, iuxta musculos
brachij ex inferiore parte,quoniam secundum restiam sunt, & longissime deducunt ex parte propinquissima:
hoc enim optimum, nam crura etsi longius distent, minus tamen revellunt,quia non propius deducuntur,
sed multis intermediis. Ita reuellemus quae a renibus, de vesica,utero,coxa,& testiculis ad pedem ; quoniam ut dixi, tres illas conditiones obseruare oportet, eiusmodique reuulso facillima est,celerrima fMS.ce liberrima. 8c utilissima. Sed neque reuulso bona est so lum in initiis morborum , sed toto etiam tempore usque ad declinationem. Optima enim est curatio partium, quae fit deducendo hinc inde excrementa, &sanguinem cucurbitulis, haemorrhoidibus, frictioni bus auocando, non semper quidem , ne coctio imbecillior reddatur, sed in plenis corporibus, aut qui vitiosos habenisuccos,aut fMS.an qui copiosiore utuntur cibo , aut exercent se. In eodem genere sunt clysteria; sed quia morbus est leuis, maioribus auxiliis est abstinendum, nam Clysteria debilitant iecur,quia tollunt
237쪽
ho 1 e rationali curandi ratione,
tollunt eius alimentum. Lotiones extremarum partium sunt valde utiles, sim humectent corpus, praeter id quod humores & vapores avocant. Derivantia quoque ad propinquam partem , velut Errhina confertint,& per futuras,ubi morbus esset magnus, per emplastra ex sinapi, stercore columbino, sapa, & ficubus, nam hoc est utile. Quod enim dicit Trallianus minime obstat, quia non cerebrum incalescit, sed pars exterior, quia materia contrahitur, & fit duplex auerso ab inferiore parte ad superiorem, & ab intus extra ; & ita pars interior refrigeratur ex casu, sicut ex contactu niuis pars interior incalescit. Tertius modus est adstringendo partem ne mittat, velut cura
emplastro ex sentalis, galla , fructu cupressi, acacia, sanguine draconis, spina alba,corticibus MS. di biMImali punici, spuma argenti, bolo Armena Vulgari, Schuiutinodi cum aceto. Quartus cum his quae cohibent vapores , ventriculo,qui etsi non adiuuent multum causam propriam,vt dictum est supra; nocent ramen multis modis. Ergo in hoc auxiliabimur, a cibo dando pyra vel cotonea cocta,berberes, & corna condita , atque Trageam Francisci de Pedemontibus, ubi materia non sit calida. Ea verδ quae concoquunt,teste Caleno tertia de simpl.medicam. cap. i7. obscure,ubi docet, quod adstringentia modice , plurimum autem tenuia & tepida,ut non digerat, adiuuant ad coctionem, velut oleum rosaceum. Et inquinis,'cap. 6. clari is, ubi agit de concoquentibus utroque modo. At nunc propositum est non sol im concoquere, sed resoluere si fieri potest, ac digerere, scilicet quod naturalem concoctionem adiuuat calor omnino similis naturali, Mideo dabat exemplum de pueris ventriculo applicitis& catulo. Sed si suppurare omnino propositum sit, adstrictici
238쪽
Lib. II. Para III. cap. VI. Se Z. IV. et os
adstrictio maneat eadem , ut calor corrigatur. Calor autem paulo augetur, Vnde inferius ponit aquam temperatam,hydrelaeum,oleum contemperatum,& cap.
ponitur ex hydrelaeo farina triticea, dc panis ipse modice coctus: nam farina calida est& humida,vti adeps sui litis & vitulinus,& magis gallinaccus, & anserinus, nam haec proprie ad suppurationem iuuant. Quod si siccis uti praestet, in duobus casibus id agere oportet,
nam erit vel cum materiam duram frigore congelatam emollire propositum est,aut cum digerere atque resoluere, ut manifestum sit in neutra concoctione propriε nunquam opus este exsiccantibus, sed semper, ut dixi, humectantibus naturalibus , calcfacientibus aliquo plus, sed tenuibus & modice astringentibus. Ergo quaenam sint iam dictum est.Solum distinguere oportet,an tendat ad resolutionem ; id fit manente calore, duritie paulo diminuta, magnitudine euidenter imminuta. Contra si albescit,incalescit, molle fit,magnitudo manet aut augetur,ad suppuratione tendit.Est & auxilium quod habetur 6 artis. 6. Epid. his verbis:&uom in dot
re dentium tenuia a naromyromanant,hupo tridie apipere bene adaptato crasso prolui t,nisi aliast ualuerint Hego sino enim nise ι medicamentum ex eo non ranaruit sed dolorem magis vehementer adsiluit. Quod ad cxpositionem secundae partis dictim est loco suo in Commetar , nunc solum restat ut dicamus de morbi auxilio:matcria quae influit ad dentes & gingiuas,cum tenuis fuerit,
crasta retinctur;& in eo casu piper multum iuuat educendo crassiora. Quomodo autem ritc adaptetur,non
dicit.Etenim poterit adaptari dentibus & naribus;cum enim dixit, tenuia a narum promunt, videtur induere ut piper adaptetur naribus,sed si sic,non aliud cuenior quam ut sternutamentum prouocetur, nec pi ossuciat
239쪽
xos te rationali curandi ratione,
crassiora , verum ut prius tenuia, & fortassis tenuiora quam prius, confertque in attracta materia. Melius est ergo ut intelligamus quod in continuo usu est,
scilicet ut grana piperis super dente dolente, aut subco contineantur, hoc enim primum dolorem maxime sedat, ut siquid aliud ; deinde calefaciendo cerebrum, calefacit materiam crudam quae in eo continetur, Ec eam educit colliquatam , ut antea tenuis profluebat.
Meminit Hippocrates in primo De morbis mulierum, Piperis Indici,sed sub alio significato, nempe medicamento oculario : at Piperis, ut simplex est medicamentum , plura sunt genera. Primum est Orientale quod in usu est , & antiquis omnibus cognitum. Secundum est piper anthropophagorum,quod in corniculis oritur , nigrum, acerrimum, sed substantiam
habet melli sed acri similem ; sunt qui existiment &probe , csse cardamomum L MS. prope est cardamomοὶ Serapionis. Et rursus est piper Indicum Occidentale, minus Orientali acre,& ut ita dicam insipidum praeter acredinem. Est etiam piper quod in iobis habetur, seu siliqua strum. Rursus fructum thymelaeae & cha- melaeae, quidam vocant piper montanum , sed est maleficum , quamuis acre sit. Est etiam piper aquaticum, quod quidam putant esse genus perucariae foliis sub nigris , similibus ferme foliis perfici; quamuis Dioscorides meiathar dicat,valde acribus. Mirum vero Videtur , quod cum siliquastrum non minus acre sit, imo magis quam piper, eiusque magna copia paruo comparari possit,cur non illo utantur.Ara quia non odora
tum , vel non densum 3 Est enim semen herbae, Piper autem arboris hederae similis;ob id sorsin no eandem cius mistam retinet vim, vel quia noxium esse existi
240쪽
Lib. II. Pars III. cap. VI. SesLIV. 2O7
ment, certe ad medicamenta efficax crit. Sed utamur rotundo pipere, quod alterius est generis quam longum , decipiturque in eo Galenus. Eligere oportet acre, nouum,ponderosiim,diuque continere suo dente, aut supra dentem.
Circa hoc notandum est,quod post huiusmodi purgationem illam , de qua dictum est supra, quae est to.
tius corporis purgatio, debemus purgare caput ipsum,& non per partem eandem; cauendum est enim diligenter , ne materiam ducamus supra membrum lar- sum: ideb vides Hippocratem, hic in morbo dentium purgare caput, non per os, sed per nares. Nec solum debemus purgare ipsum caput, unde fluit materia, sed si oporteat etiam alia adhibere remedia; veluti emplastra acria & attrahentia ad aliam partem, velutcscharotica post aures, & exurentia in humeris, at quae exsiccant caput ipsum e& confirmant, cuiusmodi est hoc, derass capillis in sutura coronali impone emplastrum huiusmodi. Santalorum rubr.& citrinor.an. 3 ij. Rosarum, seminis sampsuchi.an. 3j. Mastichis. Θil.Rutae siccae. 36. Confice cum aceto acerrimo. Iuuat imponere quandoque cucurbitulas siccas in causa frigida: numerantur enim a Principe inter ea quae calcfaciunt locum. Simili modo & quae in aurem instillantur. Ita poteris perficere curam capitiS, tanquam membri laborantiS. . Est autem obseruanda etiam in his quae a proprietate agunt, actio communis,& Causa manifesta, velut in Elephantiasi nebula oculorum , & hebeti visu etiam ob neruos obstructos. Nam communia sunt caro Viperae,& testudinum,&.columborum ; nam singula horum purgant sanguinem a crassitie, ideo sanare posIunt. Rapa autem, i euphorbium,& chelidonia,