Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

188 V e rationali curandi ratione,

maturorum , tametsi enim leuiora sint, & ob id aqua illa minor iuxta molem videatur, memineris tamcntanto etiam elle imbecilliora , ut etiam pauciore indigeant aqua. Quod si pluuia desit, non valde aberrabis si fontanam eligas. Suadeo autem ut capita viridia, ut dixi, sint, aut humidiore loco asicruata, nec omnino ultra mensem Maii sequentis anni, cum iam oriri noua coeperint. Integra per diem totam qua Sol orbem circuit , maceranda sunt. Sessi sicca sint aliquanti sper, id est, ut dicunt, palla per duos dies, si magis sicca, per tres; at si plane, ut strepitum edant, etiam ad quintam usque diem

macerabis. Inde coques vehementi igne , nam vires minus transfundunt, magisque flaccescunt donec mollia prorsus evadant & tumida: haec abiecta aqua omni collige, & exprime vehementer , succumque totum illum habeto, cui dimidium mellis Graeci aut Hispani, ponderis succi adiicito , aut tantundem sacchari, quantum est succus, sed utrumque prius purgatum optime oui candido. Itaque tamdiu coquito, ut si mel sit, consistat ungui impositum , Eclegmaque sit dulce ac suaue : si saccharum , donec ab uimpto succo in solidam sub

stantiam rcfrigeratum coeat : tale autem, quanto imbecillius liquido ex melle medictimento , tanto est elegantius atque suauius , ut commodius

pulturi inhaereat , atque hoc simplicissimum , ut dixi; vides in tam parua re ac simplici, quot modis aberrent nostri cum Medicis ipsis Seplasia-rij. Primum album , non nigrum , omnes metuentes , quod ex nigro papauere optum fiat, venenum cligunt ; dc inde matura capita, non acerba ; inde sicca , non humida ; nec quaerunt Ubi

nata

222쪽

Lib. II. Pars III. Cap. VI. Se T. IV. I 89

nata sint , nam quae in vallibus & lacustribus palustribusque locis oriuntur , crassum emittunt crudumquc succum , minime utilem , grauem, noxium , atque inefficacem : cultis locis autem

M in montibus ipsis , quod optimum est papa- Uer , Boreae magis expositum , quam Soli eligi debet. Familiaria sunt huic compositioni quinque,

radix dulcis, sertula Campana seu melilotum , aca- Cia , rhois succus, & crocus: quae quando de quomodo, sc cuius causa ,& quantum ex his addi debeat , nunc referre tompestiuum erit. Verum ut hoc ex ordine essicere liceat , primum colligamus arteriacarum medicinarum, quae in ore contineri solent faustum & gutturis causa , intcntiones singulas. Quid enim simplicissimum sit , iam odocui , efficacissamum , ut quod ex veneni quasi genere sit ; talia enim omnia sunt ea I MS. parte qua nocere solent, si accommodata sint, ctiam validissima maxime quoque parabile , & iucundum, & quod optime haereat, dubitarc non possimus , sed & quod noxium non si , docere niterer ratione , nisi ipsa experientia id comprobaret , adeo ut omnis probatio potius dubitationem afferre videretur, quam auferre siqua esset. Dubium enim hoc eile non potest, cum quotidie eo,& assidue, Ec maxima in quantitate utamur, nec quisquam laesus, ne vel minimum, vel per umbram, ut ita dicam , fuisse deprehensus sit. Quae ergo , & cuius gratia arteriacae compositiones effectae sint atque inuentae, hae sunt causae. Primum & principale , Ut quod a capite descendit , de maxime

acris pituita inhibeatur , quod & frequentissimum et ob lapsus cerebri, & obsitum dissicillimum.

S ecundum,

223쪽

I'o rationali curandi ratione,

Secundum, quod ut rarius contingit, tanto periculosus est, Sc frequenter contingit cum cx pulmonis affectibus, fauces, gargareon , columella, larynx, Scgula adeo afficiuntur , aut unum eorum, Vt Vox intercipiatur , aut glutiendi cibum facultas. Tertituri est cum abscessus in his partibus contingit, eo periculosior praecedente, quo rarior. Inde etiam ulcus, hoc ut est etiam minῖrs frequens abscessu generaliter,in pestilentia tamen de Indico morbo huius aetatis, adeo frequens est,ut dici possit familiare.

Quae autem his , tum cieteris morbis oris ac fauia Cium conueniunt, arteriaca appellantur seu eclegmata, quae retenta diu sub lingua, partes eas commode illinire pollunt. Ea ergo omnia, aut adstringentia esse debent, ut materiam-descendentem prohibeant,& quae descenderit cogant,ne vel ulterilis defccndere possit , aut etiam delata erodere : quod Galenum 7.de compos mediosc. loc. cap. i. pra termisisse omnino, in enumerandis utilitatibus huiusmodi medicamento rum, quod primum elle debuerat, abunde mirum cst. Secundum ut quod iam affluxerit detergant. Tertium ut humectent musculos ac emolliant,fMS .etet hic mectet ma iam ac immolliat Jtum vero sicciores gutturis partes. Quartum ut sedent dolores qui adsunt.Quintum, Vt obtundant acrium iesiorum descensum. Ultimum ut siccent ulcera , si quae sunt. Quod si his accidat ut somnum concilient, optimum & hoc erit : quanquam non verum sit,somnum effluxiones cohibere, nam iri his quae a capite in gulam aut pulmones deseruntur, tametsi minus descendat per somnum quam per Vigiliam in os, quia tamen neque cxpui materia potest neqtie exscreari,plus ad ventriculum & pulmones do- sertur somni tempore pituitae, quam per Vigiliam. ItaqUQ

224쪽

Lib. II. Pars III. cap. VI. SecLIV. I I

Itaquc hoc medicamentum & obtundit quidem sensum , & acredinem humoris, & cohibet descensum,& somnum conciliat, S humcctat guttur, & dolores sedat, ratione assumpti papaueris nigri succi acerbi in omnibus his potentissimi. At quod detergat siccόtque ulcera squa sint, mollis , aut sacchari beneficio facit, atque id valide, nec id dubium esse debet. Habemus igitur multiplicem illius simplicis usum : sed si addatur succus radicis dulcis, dum illa incoquimus ; mirum in modum musculos illos distenilis laxabit, siccatos molliet,lenietquc asperam arteriam : cum enim hoc munus sit dulcium omnium,praecipue tamen succi radicis illius, nec est ut rationem huius reddam, ne nimis prolixus fuero, nec ut authoritate confirmem, cum omnium authoritate clarius in hoc sit experimentum, tum cssicacia, tum claritate iuuandi. At rhus

3c acacia vel omenter adstringunt, de prohibent descensum humoris noxij undecunque fluat, atque ob id oronia haec ab initio utilissima, coisseruntque ventriculo, siquid ex descensu modicamenti in ipsum

fuciatis,detrimeti acceperit. Sertula autem Campana, ut ait Dioscorides lib. 3. cap. 43. Galenusque, concΟ-quit inflammationcs, ventriculoque confert, quare

postquam inflammatio seu in musculis, seu in faucibus facta fuerit, miro erit auxilio. Crocus autem Voci ac respirationis membris utilissimus , adstringit, dolores sedat, itaque undiquaque conuenit, 37 proratione addere oportet, si quid postulet; ubi pulmo

laboraucrit, croco utemur; si ventriculus,etiam rhoc Porro radicem dulcem,& sertulam Campanam ab initio cum capitibus ipsis, & maiore quantitate quam Thus aut acaciam incoquere oportet; haec autem ipsa cum succus ipse cum melle vel saccharo coquitur: Crocus

225쪽

is r. V e rationali curandi ratione,

Crocus,dum iam coctum est, dum enim coquitur medicamentum,siquis iniicere praeoccupet, vireS omnes amittet. Rhus etiam & acaciam pondere drachmarum duarum adiicere suffciet:alirer & suauitatem & usum medicamcnti ipsius corrumpetit. Habes itaque examen Diacod ij, sic enim appellatur medicamentum. Caeteriun interim utemur dulcibus cibis Sc faucos lenientibus,ptisana, sapa,butyro, lache,amylo,otiis sorbilibus Vt dicunt, uuis passis, pineae fructu, sesamo etiam &saccharo, atquh huiusmodi, qualia ex oleribus malua decocta cum porri modico,& ex oleis, dulci amygda lino; ex odoratis,croco.Qudd si vox omnino laedatur, incredibile est quantum utilitatis , balneum dulcis aquae afferat. Qui nimb & illud affert commodi admirabile, ut distentioni atque conuulsioni, siqua ex dolore dentis accideret, mirum in modum resistat, adeo ut pro miraculo referre libeat, quod Paulus lib. 6.c. 66. scriptum reliquit: in his qui castrantur tot incisionibus, totque aliis ex igne tormentis, cum alias Auguinem mittere negligeret,quendam mirum artificem ad septimam usque diem ex vulnere recenti, quod mirum est, quinquies singulis diebus in balneum tepidum coinmissos seruasle incolumes a distentione, atque adeo a vitae periculo, siquidem tales non alitorpereunt : ut etiam aliis in vulneribus, non solum vi deatur esse auxilium, sed efficacissimilis ad arcendam quamcunque coniiuisionem distentionemve , nam Vtrumque accidero solet, sed tamen magis distentio. Sed ad rem redeo. Per incrementa omissis, ut dixi, aliis communibus auxiliis, nam Hippocrates cucurbitulis etiam maxime confidit, si abicellus fiat, concoquentibus magis utemur ; omnino autem solis,

cum D 11S.Ioli evmi ad statum peruenit. Nimis autem longum

226쪽

Lib. II. Pars III. cap. VI. MALIV. 193

longum esset, si singula enumerare velim : hoc unum medicamentum adductum pro exemplo sit, reliqua tute fMS. tuto J inuenies , concoquentia communia

scrutando fMS .scrutantur: J namque butyrum & althaea

concoquunt,& in ecleginato, in emplastro exterius adhibita r& Crocus etiam utrobique admisceri potest,qudd facilem admodum esticiat spiritum,& prauitatem aliorum medicamentorum, siqua sit, tollat. Vbi igitur dolorem sedare oporteat, plurimum con- runt acopa, Eu ego praestantissima enumerabo : Sapa tepida, lac, oleum rosaceum, decoctum ficuum, ficus

ipsis sub dente positae, millefolij decoctum: ex cali-clioribus piper,pyrethrum. Ego tamen non tuto contineri sub dentibus posse crediderim , quae calida sunt Vehementer,quoniam materiam trahunt ad se : eo deteriora sunt quae non evacuant pituitam , ut aqua separationis ; ut enim praestantissimum est auxilium suo tempore adhibita; ita ab initio aliquando multum nocet, si materia multa fluxerit.Deteriora sunt quae totum OS Occupant, Velut aqua ardens, Vinum cum pipere decoctum , atque huiusmodi: qualis etiam est staphis agria. Meliora ergo sunt tepida quae dixi, atque his frigida. Oleum vero lentiscinum etiam melius videtur rosaceo, tantum enim habet caliditatis, quantum susticit ad mitigandum dolorem : est enim calidum in primo ordine, adstringit autem vehementer, si rite factum fuerit, scilicet cum sale & in Sole, additis etiam rubi germinibus, cupressi quoque fructu: sed haec magis ad ramices conferunt, nam ut in ore teneatur, iucundum elle debet: ipsum vero per se solum omni malo sapore vacat, S in tertio ordine est adstringentium. Eligere autem oportet mastichen, ita enim vocant lentisci lachrymam) candidam, re-N Ceutem,

227쪽

i 9 4 Me rationali curandi ratione,

centem, mollem: quae enim mollis est & candida, recens est, Chia est omnis haec, quae sola non adulteratur , nam mod5 recentem eligas sufficit. in Oleum vero omphacinum frigidius est, magis adstringit,& si minus suave dicas, non tamen amarum est, quoniam mastiche subdulcis est, licebit ei mel addere aut saccharum,sed omnino exigua est amaritudo. Itaque huiusmodi oleum praestantissimum esse video, non solum ad dolorem sedandum , sed ad confirmandum dentem, & ad arcendam materiam ne amplius fluat. Si haec non profuerint, ad aquam frigidam confugere decet, eamque assidue permutare, donec dolor cessauerit. Quae autem stuporem inducunt, in dolore dentium nunquam probauerim,nam stupidos in mandendo postmodum effficiunt, quod malum exitiale est, vitamque magis breuiat, quam si dentes ipsi omnino excidant; atque eo malo interii fle maternam auiam meam,ab ipsa matre saepius audiui.Quae igitur dolores dentium tollunt, omissis his quae stuporem inducunt, causam morbi respiciunt,ut piper, pyrethrum, staphis agria, sed haec non ab initio tuta L MS. tota; J alia intemperiem aequant, atque haec semper conueniunt; alia acopa sunt. Primhm igitur est cucurbitae succus, quem non solum referunt dolorem dentium leuarc , sed etiam illos confirmare: author est Plinius Secundus lib. 4. cap. 6. hic sane non is est , qui naturalem historiam scripsi, quippe constat Galeno posteriorem esse, Cum eius faciat mentionem cap. 9. Sed & multi alij.Id vero contingit contrarietate substantiae seu proprietate; verum de hoc inserius dicam. Occurrunt autem plurima , neque enim plura in ulla cura laudata, neqne rauciora probata. Inter reliqua tamen referunt Che lidonium

228쪽

Lib. II. Pars III. Cap. VI. GAZIV. I9s

lidonium multum prodesse. Malua est ex facile parabilibus. Et quandoque adhibemus ob vehementiam doloris, glaciem super dentem: & quae stupefaciunt, si modo runt apponenda , uni denti dolenti sunt applicanda. Praestiuatissima sint hyoscyamus, semen &radix, & opium. De lenientibus aluum./Succi cassiae Orientalis pinguis 3 iiij. Pulveris fumariae, scilicet foliorum &1 inis 3 g. cum saccharo, fiat bolus. Capiat ante

Coenam per mediam horam, inde comedat ferculum cx pane cocto cum saccharo & iure, & in fine modicum pyri vel cotonei cocti. Inde sequentibus diebus Praeparetur materia hoc modo. V. . Oxymelitis scillit.

3 iij. Syrupi de betonica. 3 v. Syrupi ros acet. Jj. Aquae decoctionis Oxalidis, lupi salictari j, fumiterrae, beronicae,& modici rurae. I iij. Misce, dc continuetur donec apparuerit hypostasis moderata, & urina boni coloris: & tunc purgetur cum catapotiis Cocciis Galeni vel Rhasis , dando 3j. diuisam in tria Catapotia

reformata cum succo centaureae , vel cum aqua vitae post mediam noctem. Et in die antecedente comedat

nonnisi semel panem coctiim in iure pulli in manc; Vesperi autem bibat I viij. iuris pulli.

Praeparantia autem singulis materiebus conueniunt

ratione materiae, ut biliolae frigi da S humida, melan- , cholicae calida S humida, pituitosae calida tu siccarvel ratione substantiae, ut cratiae attenuantia, lentaedisIecantia: vel ratione qualitatis annexae, ut si putrida sit, cum his quae putredini resistunt, ut in febribus : vel ratione loci, nam si plurimum materia distat, indiget tenuibus,& his quae longius deducunt, de habent tenuem caliditatem : procul distant , quae, ut alias dixi, in vesica, utero, capite, pulmone, arrN 1 ticulis.

229쪽

1 6 rationali curandi ratione,

liculis. Vel ratione membri, ut quae in iecore, confirmantia exposcunt iecur,cum materiam praeparantibus, ut serim & absinthium. Vel ratione temporis morbi, nam validiora concoquentia debentur, quanto magis morbus procellerit, Medico naturam imitante; natura

enim magis concoquit in una die prope statum, quam quatuor in medio augmenti. Accipiemus ergo Syrupide stoechade, Mellis rosacet, Syrupi acetos, an . 5 vj. cum J iij. aquae deco stionis infra scriptae: Betonicae, lupulorum, fumiterrae, Oxylapathi, uuae pallae, florum

nymphaeae albae,an.partem Vnam.Cardamomi maioris, partem quartam,florum rori simarini & salutae, an. partem octauam : addantur haec in fine,ex arte coletur. Et ideo purgabimus aegrum praeparata materia,

cum agarico optimo stylo comminuto, ne fMS. nonJligni aliquid decidat, dc cum mastiche: sic enim omnes humores purgat, & sine detrimento ullo iuuat. Et mel additur non solum ad suauitatem , sed ad

operationem adaugendam. Hoc unicum est remedium in omni materia , & innoxium. Quantitas adrachmar dimidio ad sesquidrachmam. Prius autem corpus & humores praeparabimus, cum Oxymel ite praecipue, tum quandoque cum iuribus gallorum, ut in melancholia, purgat totum , &praecipue caput Ec neruos, & iuncturas scit articulos, & ventriculum,& iecur,& pulmones, resistit venenis, & putrida cducit , & ruptis confert. Verum non inde est hominem mederi ,& hunc hominem : nam non obscurum est vix ex centum libris agarici, unciam unam inueniri boni, quod ego expertus sum, dum pro me ipso quaererem,somnio quodam per agnata me docenterquamobrem desperans omnino bonum inuenire polle , ab

illius usu prorsus abstinui. Vitium hoc ex Veneta Re

230쪽

publ. ortum habet, quae cum alioquin omnibus commodis humanis ac virtutibus faueat, in tam exiguo lucello, tanto humani generis detrimento conniuet, siquidem a seplasiariis dealbatur extrinsecus , Vt nigrum pro albo veteneat fMS.veniat.JRara avis certe, sed quae ii non possit ulla arte haberi, conandum tamen ut a mercatoribus, antequam seplasiarij in manus perueniat, ematur. Sunt autem certa rerum indicia ex locis, & temporibus, & origine, quae noscere Oportet, velut optimum Sarmaticum , quod in cedro vel larice Oritur, foemineum,oblongum scilicet,vomis rectis, g

stu dulce, leuissimum,candidissimum, friabile id modum, quod in farinam tenuissimam solo contactu disi soluitur, ligni expers : ex temporibus autem S. tinouum, sed quod in arbore perfectum sit. Sed & rempore anni adeo mutantur medicamenta, ut ruta Maio mense pro medicamento venenum euadat, conceptis

quibusdam inter folia vermiculis, qui ab his & tela

quadam aranearum simili integuntur, obliquatis tamen foliis, a quo malo etiamsi sequentibus mensibus liberetur, ad usum tamen cibi vel medicamenti interius sumendi, inutilis redditur, arida abominanda, faua venenosa.Sic & absinthium Iunio mense muscas quasdam concipit, post quod tempus omnino inutile cibis redditur , horribile, insuaue , venenosum, is quod in eo summu bonum esse deberet, scilicet ut ventriculum confirmaret, atque foueret, tantum abest ut alterutru efficiat, ut ipsum omnino euertat atque sub- Uertat,abominationem cibi pariens,& vistera exurens, PriECipue iecur,ingratu etiam visu.Et scias quod sectio VC- minus turbat corpus, & minus mouet humores,

sed magis debilitat hominem,& ipsum senescere facit. Purgatio vero magis conturbat, sed parum aut nihil

N a debilitat.

SEARCH

MENU NAVIGATION