Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

1 o 8 De rationali curandi ratione,

utroque modo conferunt visui non elephantias, ut contri, Alselhaa compositio ex semine citonij Indi, quod est magnitudinis nucis , & est absque cortice,& semen acre ut gingiber, clephantias non visui. Et rursus quae proprietate prosunt, secundum partem utilem ei gencri, ultima sunt; Velut caro viperae pro dest proprietate visui, fella prosunt exterius, fella viperarum erunt Vltima. Et rursus proprietas etiam in ipsa ratione medendi utilis est,uelut foramen oculi indepressione nebulae non consolidatur, ide5 si non post quatuor aut sex dies. eodem foramine cernatur, debemus iterum deprimere illam.

De curas eciali huius affectus per Chirurgiam.

ΡRo cura vero Chirurgica, seu quae per manuum administrationem fit,cum ad suppurationem res deuenerit , nec rumpitur , oportet ferro scindere, atque inde purgare ac siccare. Sed quia non perfecte suppurant, non sunt secanda, nisi periculum sit ne intus rumpantur. Solum orgo bene suppurata, & qine

periculum afferunt ne intus vertantur; aut Vt materia cruda educta,& auxilio linamentorum quae calefaciunt , concoctionem licci aegre recipiant, ferro tangenda erunt. Atque in his etiam considerare oportet,

qualia sint, velut strumae & elephantia sis, & an versa vice habitus sit succulentus,& aetas florens,& morbus recens, & nondum persectus scirrhus. Aliter si seces, C lm antea concoqui non potuerint, refrigerata post sectionem non suppurare poterunt, quare in Ulcera Chironia

242쪽

Chironia & malefica, & profunda callosaque trans-bunt. Quae autem suppurant ex his,vel quoniam materia calida trahitur , vel quia locus est debilis,ut partem,non totum concoquere possit.

Cum ergo hic periculum non adsit, ne intus rumpantur, nonnisi perfecto pure rumpi dcbent. Cognoscitur autem pus bonum mollitie, colore , sedatione doloris, Sc pruritu suaui. Quod si strumosa sint, aut scirrhosa,aut clephantica, alia quidem lamina plumbi tenui,alia communibus calefacientibus & siccantibus, ut tota aristolochia, mollientibus quoque tum humidis tum siccis quae resoluant adhibere oportet; S venenis praeparatis magna vis inest, metallicis quidem

exteritis,interius aut exterius carnibus viperarum;purgare autem corpus cum educentibus cruda,congelata, terrea, & valde cratia , uti attenuantibus, extenuare

Victum, exerceri, inungi fMS. -i, J dormire. Loci mutationis ilia & venter, & quae sustinent einplastra

mollia. Quae vero ad dentis luxationem pertinent, sani quae adstringunt, & quae glutinant, haec autem emplastica vocantur. Quae adstringunt, vincula , siriurae, puluinaria ; potestate alia frigida, ut galla Illyrica, alia calida, ut chalcantum. Quae utrumque praestant, rhus,acacia, sed ea non habetur,)thus;& de his praerto desi l. medicam.ωρ. s.& quinto eius.c. 9.quae glutinosa sunt: optimum ex his refertur a Galeno, quinto Methodi,cap.8. Et sane temperatum else debet, & calidum modice, quod ad interiora curanda applicatur: calidum cuidenter, quod ad externa & exanguia, velut in luxatis & costis; frigidum quod ad vasa glutinanda: eiusmodi est tela araneae cum aceto, & acetum nigrum

cum emplasticis per se plurimum iuuat. Ο Reliquum

243쪽

xio De rationali curandi ratione,

Reliquum esset dicendum de eorum quae relicta sunt tum sympto matum, tum affectuum indiciis &emendatione fMS .initi's ementatione J sed cum manifesta sint,& balneis alia,alia iecur,ventriculum,caputque confirmantibus tolli soleant,satis sit attigisse,qualiter emendari debeant: plerumque enim caliditas praeter naturam , frigiditas vero calorem extinguens, , & siccitas utrique communis oboritur, ita balneis, leui exercitatione, somno , iucundis, atque his quae confirmant, tum laesam partem, Ut dentem aut gingiuam , tiun in quo est utpote cerebrum, tum commune omnium principium, scilicet iecur, & quae loca eius funguntur vice, veluti ventriculum, emendabuntur.

Atque haec de curatione minimi morbi. Est autem minimus morbus, tum ratione membri, ius functioneque est principalis , neque necessaria vitae, neque nobilis ; tum ratione magnirudinis, est enim abscessus paruus ; tum ratione essentiae, & hoc modo non est minimus, nam quilibet abscessus est morbus magnus ; vel ratione conditionis, & sic est minimus, quia non est durus morbus: ergo maximus erit, scir- Ilius iecoris confirmatus,nam est in principe particula,

de principali quoad LMS.quodi vitam, intelligendo vitam simpliciter, qualis est in plantis; fundamentum

enim totius vitae, de omnium operationum MS. operantiumJeius,est iecur: Ze est maximus ratione affectus& qualitatis eius , scilicet abscelsus durus. Si ergo accederet tertium , quod esset maximus in magnitudine , estet prorsus insanabilis. Si ergo sit maximus sol&ra ratione membri &morbi,adhuc esset difficillimae

sanationis: & ideo utemur auxiliis maximis, a corro

rationet membri i ut sunt limaces de iecur lupinum;

244쪽

vel a natura cibi, ut sunt uvae passae; vel a natura medicamenti,& haec triplex,emollientium,resoluentium, educentium : emollientia , ammoniacum optimum

moniacum enim fit optimum repurgando, terebinthi& lentisci lachryma. Oportet enim tenuem este caliditatem, & pinguem quae emollit; talia enim dum calefaciunt mollescunt & odorata sunt, quainobrem de belZoi seu assam odoratam laudarem, dc Summielemi, talia enim sunt, sicut & myrrha. Rursus quae resoluunt, crocus , cinnamomum nostrum , & snapis. Quae vero educunt , iunci odorati flos , spica nardi, chamaepitys, marrubium , semen petroselini, semen cucumeris, quod etiam temperat calorem aliorum. Ex his vero quae & proprietate, dc ut medicamenta iuuant, est fel ursi; ex oleribus radix filicis,

S herba seris quae est species cichorij, & securidaca. Ego autem uterer facili medicamento, hoc modo: V. olei de croco. st j. Ammoniaci purgati 3 iiij. Misce, donec dissoluantur : & si opus esset celeritate, incoque per tres dies in balneo Mariae, inde abiecta omni sorde, & excolato diligentissime, eius quod relinquitur,capiatur pars crassior quae in fundo iacet,& quinta pars mastichis ; scilicet huiusmodi spissamenti. gr. so.

mastichis gr. O. Vtatur. Exterius ver5 iuuant emollientia, & similiter cucurbitulae incisae, sed & hirudines applicatae valde ultimum est, & maxime cum scirrhus est in gibba, caustica per fusos vel fungos, deest ultimum. Medicamentum Per unam diem sanans, ad scirrhum lienis, octauo ae medicamentuIecunaeloc. V. Myrrhae , mannae thuris, utriusque quadrantem , Sinapis Alexandrini, nasturtij , utriusque sextantem, A coti

o a seilli

245쪽

DL De rationali curandi ratione,

scillitici, quod satis est. Sinapi & nasturtium tundito 'ac cribrato , mannam vero dc myrrham dissoluito, eisque arida addito,& simul aceto subacta, ad malagmatis formam reducito, & a secunda hora usque ad nonam imponito. Postea vero duabus fasciis obligatum in balneum inducimus, atque ubi relaxatus fuerit, in calidae solium demittimus, in solio vero longiori temporis spatio moretur , cruribus extra aquam emotis. Ne vero in animi deliquium delabatur, acetum & pulegium odoretur, fascias paulatim distatuat. Egresso porro a balneo salsamentum citra panem exhibendum est , α vinum mari mistum: sequenti die eadem offerenda sunt: tertia Vero gymna- Dis utendum , quae spiritum acutum reddere valent , atque huiusmodi est cura maximorum mor

borum.

Reliquorum autem morborum ut omnes diuturni sub una ratione ac differentiis comprehendanturi sunt MS. vi sintJ septem modi: aut enim finem habent , velut febres & abscessus molles, praecipue qui tantur; alij sine carent, quorum quidam sunt pernicios, quidam non; quidam pol sunt sanari absque itae periculo , quidam cum vitae periculo, ut lapis

in Vesica, enterocele, quidam neutro modo, Ut carcinoma uteri : quidam etiam istorum semper augentur , Ut lapis vesicae ; quidam siquis aberret solum, Vt enterocele ; quidam neutro modo, ut nodi in articulis vel vinculis. Et quidam sunt quorum sympto-ma est perpetuum ; quidam quorum symptoma est per circuitum, sed causa est perpetua & euidens , utenterocele; alij quorum causa est perpetua, sed non euidens, ut comitialis. Et tursus eorum qui per circuitus redeunt, quidam nocent vitae maniteste, ut dolor

246쪽

dolor ventriculi & syncope;quidam occultὸ,ut comitialis; quidam augentur, Vt enterocele; quidam nullo modo, ut podagra. Et hoc quia sunt in membris huiusmodi, velut exolutio in corde , comitialis in cerebro , enterocele in intestinis , podagra in aristiculis , qui non sunt necessarii vitae. Eorum etiam

qui sola ratione victus sanari possunt , nullus est in compositione ; sed quidam ex his sunt, in quibus potest sanari symptoma , in quibusdam etiam morbus. Hi autem qui sanari non possunt , plerique sunt in compositione ; & hi vel a natura , vel acquisiti.

247쪽

HIERONYMIC ARDANI

ΜEDIOLANENSIS

MEDICI,

De facubatibus medicamentorum, LIBER TERTIVS:

si omnes vires medicamentorum tam actu,quam potentate explicantur, se inter reliquas purgantia aluum medicamenta , tum lenientia

numerantur.

ΡROOEMIUM.

A M vero expedita ratione tota curandi , de instrumentis dicere necessarium est. Cum enim tria sint quae Medicus scire debet ora de vocalium inct mentorum dissectione, cap. I. Locus, modus , &instrumenta' de instrumentis ac modo hic pertractandum est,quo finem consequi debemus.Itaque de scientia usuque operationis primarum qualitatum , & reliquarum etiam facultatum medicamentorum, tum' quomodo

248쪽

Lib. III., pars I. Cap. I. 2Is

quomodo hae ex illis profluant, qive nemo attigit ilius idipsum in hoc tertio libro agere decreui. Vel umlaec contemplatio forsan ad priorem partem pertirere videri poterat; quanquam vero etiam huius parse et, non idcirco in hanc traduxi, ut partes ferme 'a cuales redderentur; aliam etiam ob causam aliqua CX ertia parte in primam transtulimus, scilicet ut specials tractatio purior fMS imri redderetur. Igitur de prinarum qualitatum operatione nunc primum di- Camis , non Vt ordo peruertatur, sed exquisitissimus scruetur. Quis enim ambigit, quin sic futura sit tractatio pu a,aliarumque partium auxilio omnibus morbis

eam asplicari posse λ

Te primarum qualitatum atque ex

his ortarum operatIone.

C A P V T I. Varias facultatam in medicamentis diuisiones

explicanS.

R O generali ergo consideratione fMS. eu- ration proponamus, quδd medicamenta Seres aliae duo habent per quae agunt, scilicet& substantiam,& qualitatem;nam reliqua velut quan

249쪽

xi s we facultatibus medicamentorum,

titas non agunt rer se, sed sunt agendi modi seu auxilia. Et principiorum quidem agendi Vnumquodque duplex est, aliud quidem secundum comparationem ad partes corporis , aliud autem secunddm propriannaturam : namque substantia contrarium non habet,

nec qualitate per se praedita est. Agit ergo similituline aut ad membra &hiritus,& nanc operatiorum proprietatem dicimus, cochleae ventriculo, & icurlupi iecori liu mano: aut ad humores, Ela vocatur Dedicamentum expurgans , Vel ut Cnicum cum piraita,

Rhabarbarum cum bile; & sunt simplicia quae 'alde dissimilia sunt humano corpori , propaer compuitio

nis naturam, velut metalla ob elementarium pirtitim crassitiem, & haec sunt venena a proprietate. Sed haeChuius non sunt considerationis , quae tenditad sanationem, non ad interitum. Qualitas auten duplex est, quae ab elemento , & recepta in malefia, & haec

est quadruplex, calidum, frigidum, siccim , & humidum : etenim non plures neque pauciores sunt qualitates, quae primo uni in simplicibus manifestae,& per quae agunt, ac in talia penetreat: Vnde tertium operandi genus , sicut quartum a coelesti vi. Velut Cynori hodi radix in morsu canis rabidi, neque enim similitudine substantiae illi confert, cum illa ad substantiam reseratur, venenum autem accidens sit; nec simile illi, imo costrarium, clari expellat ipsum; nec eliacuat illud, ut sit simile humori; nec est contrarium veneno qialitate, in omnibus enim qliae qualitate agunt, similibus propemodum eadem prouenir actio , dc a validioribus eadem &celerius & facilius, licet cum quadam noxa, velut a Iamica calidus ventriculus temperatur, temperabitur& ab endicia, & facilius & celerius a portulaca, licet sorsan

250쪽

Lib. III. Pars I. cap. I. 2IT

forsan non sine aliqua alia noxa. At nulla alia res frigidior cynorrhodi radice , vel siccior hoc potest: constat igitur quod hoc illi conuenit ex qualitate coelesti. Declaratum enim est , nobis , quod in omni misto est qualitas elementi,& ut est permutata a calore coelesti, ut dixi calidum, siccum, Sc reliqua: & quae est impressa a calore coelesti, non ut est in elemento,& haec est qualitas coelestis : iam ergo habeS quatuor modos agendi principales. Qualitates autem primae sunt duplices ; in actu, quae non indigent ad agendum alio auxilio, ignis enim per se urit , glacies refrigerat : & in potentia , quae per se non possunt agere, Ut piper, quamuis

si calidissimum medicamentum , nisi tamen teratur de attenuetur a calore naturali , est frigidum. Qualitates in potentia habent quatuor ordines ut temperamentum, ut sint nouem in activis, totidem

in passivis, omnes L X X XI. At unumquodque medicamentum , vel est tenuis, vel crasta substantiar, aut mediocris, ut sint tria per L X X XI. multiplicanda,& omnia CCXLIII. Essent etiam densa & rara,

sed densum semper auget actionem, rarum minuit. Ergo non est causa ut multiplicemus actionem medi .camentorum absque necessitate. Oportet ergo ut consideremus actionem harum qualitatum per se, & ut producunt opera secundarum facultatu Princeps lib. 1. tract. t .c. . miscuit primas, secundas,& tertias qualit tes simul sed melius est eas separare,omittendo operationes primas,quae sunt calefacere,vrere,ignire, infrigidare,congelare,lextinguere, humectare, labefactare, dis luere, siccare,arefacere, marcore inducere. Atque eadem ferme sunt earu quae actu tales existunt. Vt Vero sciamus , quae sint cause secundarum qualitatum, O s oportet

SEARCH

MENU NAVIGATION