Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

118 Descultatibuι medicamentorum,

oportet intelligere quaenam dicatur substantia tenuis ac crasta; actu enim similes arte fMS. aniel reddi poc. sunt, tundendo diu, & super porphyritem cum aquaterendo diutius,& si non 1ufficit, siccatum denuo teresMS.terrere.J Galenus 6.desimpl. medicam. cap. de eines. tenuia medicamenta appellat, quae facile a calore nostro dissetuuntur, & patiuntur celeriter, quae verbmagis imprimunt, crassarum sunt partium. Sed & de Castoreo loquens, Ir. de M. medicam. Vult elle tenuissimarum partium, ideo dicit elle essicacius, quod magis penetret: nec sibi contradicit, quia haec magis

Calefaciunt,quia maiorem partem mutant cralla, quia retinent suam vim diutius. Rursus tertio de pl.med.-cam. ωρ. ro. dum vult ostendere succum rosarum esse tenuissimarum partium , dicit, quia celerrime siccatur, nihil lentoris obtinet, di aliorum unguentorum vim obscurat, quoniam tenuitate illa sua praeuenit, occupans olfactus sensum. Idem tertio de composit. medicam. secvnLgen. cap. 2.

diffuse si unquam alias, sed absque ratione causarusubstantiae medicamentorum tenuium explicauit,illud docens , omnia medicamenta tenuia esse calida aut temperata, nisi sint acida, acetum acerrimum praefert,

quia limoiiij succum ignorauit, hic enim longe aceto tenuior est. Tenuem ergo substantiam tam in aqueis quam terreis inueniri assirmat. Ego tamen formam tenuitatis, quam ille inuenire non potuit, declarabo, dc est quod concoctum est optime; illud idem ut sit leue necessarium est; videri tamen potest graue, quoniam substantiae terrear coniunishum etiam esse potest. Tale igitur plerumque ob id , calidum est & siccum, aut si humidum ex leui humido : & utpluriinum est veluti flos quidam. Ita flores omnes comparatione partium eiusdem plantae, tenuis sunt substantiae; &flos

252쪽

ssos salis,& nitri,& asi lapidis, subtilium partiu sunt.

roiecta parte cruda, cuiuscunque generis sit atque elem rati , non quia terrea : unde etiam ignea quaedam crati e sunt substantiae , veluti allium. His vilis ad se-Cundas facultates,quas primae cum substantia pariunt, re similia opera in corpore nostro deuenire iam tem pus est, & in uniuersum sunt qualitates diuinae, corporeae ; in actu, in potentia; primae, secundae , tertiae;

similitudo substantiae ad corpora vel spiritus , & ad

humores. Secundae igitur sunt attenuare, condensare, rarefacere, aperire, Obstrucre, sordidare, de-i

tergere, emplasticum esse, id est, adhaerere & obturare , poros aperire, emollire, indurare , pus mouere , concoquere, attrahere, resoluere, incidere, lentum reddere, astringere , repellere, crudum facere, lauare,lubricum facere,tendere, laxare, glutinare, exprimere , erodere, excoriare, exulcerare, putrefacere, exedere, escharam inducere, digerere, & sunt triginta tres. Velut tertiae sunt, confirmare, carnem gignere, cutim restaurare , squae vocamus epulotico& semen aut lac generare, urinam prolicere, aut faeces , aut sudorem , aut vomitum, aut haemorrhoidas, aut aperirc ora venarum , vermes occidere , lapides atterere, frangere vomicas, pus educere, flatum discutere aut generare , anodyna seu acopa, Visum acuere , auditum liberare, pectus purgare, foecunditatem inducere, somnum aut vigilias producere , pediculos occidere, pruritum sedare, cibi appetentiam excitare, impinguare vel extenuare, etsi cibi non sint; urinam& sudorem beneolentia reddere , tophos confractis

ossibus gignere eosdem distoluere iam genitos, febres

discutere: ut in uniuersum spraeter minus neccilarias, velut quae pruritum excitant, &compositas, Ut men-

253쪽

rio De facultatibuου medicamentorum,

ses ciere ; componitur enim ex sanguinem prouocantibus & aperientibus ora venarum ; & scirrhum curare , ex emollientibus & discutientibus ; & ita de sanantibus ulcera , & capillos generantibus in sint XXXIV. quae ex secundis facultatibus non minus Iu odeunt, quam illae ex primis. Primae autem sunt cae acere,inflammare,colliquare,Vrere,refrigerare,torporem inducere,congelare,tepefacere,siccare,areface- Te,marcorem inducere,temperare,humectare, laevigare,& dilioluere,XV.quibus fMS.diebu/J addantur inde etiam qualitates diuinae, & similitudo ad corpora vel humores,efunt LXXXV. Genera autem septem, scilicet qualitas diuina,& similitudo substantiae ad corpora& ad humores,& qualitates in potentia fMS. impoten-riaJprimae,secundae,& tertiae,& in actu, quarum etiam sunt septem differentiae in activis,ignis, urens, tepida, glacies,gelida,subfrigida,temperata, ut sint in uniuersum xiii. Quibus addantur illae quae ex humido dc sicco in substantia proueniunt, ut ignis vel aqua feruens, dc duae compositae ob contrarietatem insignes, potestate calida, aetii frigida;& potestate frigida, actu autem calida, de quibus seorsum agetur. Tandem relinquentur differentiae ab humido & sicco in actu, de quibus seorsum dicemus. Praeter has omnes differentias , explicare conueniet successiones calidarum ad frigidas, e frigidarum ad calidas, exempli causa potius quam tractationis : nam qui non nostra legit, nee illi diffusa historia sufficiet ; nostrorum autem operum studiosis multo magis haec breuiter tradita, quam illa longa narratio. Primum igitur sumamus exemplum ab oleo chamaemelino , quod ex substantia tenui valde & proxima temperamento, calida tamen & humida, atque in hoc ferme media

pinguique,

254쪽

Lib. III. Pars I. cap. I. m

Pinguique, nam concocta est & actu humida: huius ergo sunt & similium, emollire, concoquere, obturare , secundum substantiam rarefacere, secundum vires temperare dolores , & lassitudinem mitigare, febres quoque discutere : ut huius coniugationis sint haec septem praecipua, sed & octauum, sed non valde id potest , scilicet sudorem ciere. Quae enim

rarefaciunt & attenuant auocantque , si cadem dis- Cutiant aut resoluant moderate , sudoreS mouent: ex his sunt metasyncritica , quae ex profundo trahunt & aperiunt meatus cutis, quae constat calida valde esse, & cutim ipsam exurere, prauos humores absumendo. Quae verb Vrinas mouent, sicca. Omnia sunt & tenuia ; quae aluum , minus calida & crassiora : inde omnia acria urinas cient , sed miniis acria sint, aut salsa, aut nitri saporem redoleant, liquidaque sint, quae aluum subducunt; velut brassicae, betae, lentium, mollium piscium ius. Somnifera vero cum duorum sint generum , quae stuporem inducunt , spiritus enecant naturae pIoprietate, non ut Galenus putat, frigiditate : namque in Opio nullum est aliud frigiditatis indicium, non dolores inventriculo gignit, non stim sedat, amarum est , Venerem non parum excitat, & si modicc asIumatur, furorem signit. Ergo semnum excitat, non tam extinctis spiritibus stunc enim mortem affert, in quam sideratis r quemadmodum in labore natura fatigata

spiritus sistit , somnum ob id adipiscitur; ita in Opio,& nuce somnifera, hyoscyamo, & mandragora,& solani specie illa quae somnum mouet, & faba

inuersa. At quae somnum mouent iucundum , alia quidem quodam lentore retinci spiritus, de iosa ramon habentia partem tenuem perquam scrutatur ad caput,

255쪽

xis De facultatibus medicamentorum,

ut vina dulcia ; velut enim viscum, ita horum vapor spiritus continet: sic dulcis hormonia, & auium concentus susurrus aquarum. Alia vero cum sint frigida& humida,omnis acredinis expertia, velut lachicae &album papauer. Ideoque omnia quae aluum mouent, etiam vigilare faciunt,quia spiritus stimulant. Quae autem putrefaciunt aut erodunt, Velut auripigmentum, cantharides , & misy , similiaque omnia, siccitatem habent in materia crasia, eius comparatione quod colliquatur: ideo metallica carneS, cantharides solum sanguinem dissoluunt. Primum ergo Crodunt,inde colliquant,demum putrefaciunt:siccum enim iunctum calido,ctim tale fuerit ut naturae humanae conuenire non possit, colliquat. Est autem colli quatio non una actio, alia enim colli quantur a calido, quia humida sunt;atque ea sunt quae ob humorem ardere nequeunt,sed liquantur:alia quia corrumpuntur,& est putredinis genus. Utque priora non corrumpunt Vicinas partes neque foetent, ita haec contrario modo se habent. At Galenus cum multa de his dixerit, 3. desim .medicam. cap. 1 I. 12. 13. quomodo id fiat dicere ausus non est. Ego autem rem ipsam declarabo,exemplo ab eschara aufercnda deducto,quamui S non prorsus simili: etenim constat squis eam abducat sine mora ac repente, nullum fieri dolorem ; similiter &nullum, aut per quam exiguum, si sensim ac maxime lente, utpote in duabus horis eam detrahat. At maximus fit dolor, cum neutrum horum seruatur, Velut siquis in exiguo tempore eam detrahere conetur, nec tamen totam simul: ita e diuerso, si siccitas tanta fuerit,ut colliquot plus humidi quam resolui possit, hic medius modus est,in tum putrescit particula, quia humidum illud nec resolui potest, quia copiosum nimis,

256쪽

Lib. III. Fars I. cap. I. 223

nec concoqui,quia partes tenues & aqueae non possunt consumi, S ideo necesse est putrescere particulam. At vero si modicamentum exurat, ut tantum absum

tur, quantum colliquescit, necesse est siccari particulam , dc uri non putrescere. Si vero consumptio aquei humidi praeueniat colliquationem, necesse est concoqui : putrescit ergo quasi colliquata particula a multo Calido externo interiorem corrumpente,praecipue ii mido; quamobrem & aqua feruens, licci minus calida quam ignis, plus tamen illo calesecit, tum quia penetrat, tum quia humida est. Haec igitur est ratio erosi nis,colli quationis,& putredinis. Frigida vero quia a natura inimica, primum constringunt particulam, aduersus contraria municndo, inde successu obstruuntur meatus, reliqua coadensantur ; unde quae ad locum fluunt repelluntur, & robur sarticulae additur ; postea vero cum refugientibuspiritibus, locus nimis refrigeratur atque constringitur, humidum exprimitur, dolor fit conuulsis partibus his, quom morsum vocamus , adeo vehemens aliquando , ut crosionem putes, & Medici dubitent ana bile proueniat, demum deserta particula univcrsima calore, necesse est illam putrescere, atque hic alter modus est putredinis. Non memini autem doloris, quoniam hoc commune est accidens etiam aliarum Causarum , veluti contusonis & vulneris : verum Omnia quae continuitatem soluunt , quouis modo hoc agant, dolorem mouent, alia pungendo, alia morsum faciendo : non tamen adeo exulcerat frigidum velut calidum , erodendo, colliquando, icho

Ces exacuendo.

257쪽

1L GDe scultatibus medicamentorum,

C A P v T II. V e marijs calidi operationibus, inprimis

de imone. Eorum autem quae primis qualitatibus & per se

agunt,calidum propric separat,& partes disgregat,

quoniam cum motu est vehementi, I aerablem. s. Assimilatur enim coelesti calido , haecque est prima eius operatio,celeriter moueri. Secunda,celeriter diffundi. Tertia,separare. Quarta,rarefacere; quae enim separata sunt, maius occupant spatium, ideo rariora sunt s. degenerat.animal. p. 3 .Quinta,attenuare,nam quae maius Occupant spatium, tenuiora sunt, quoniam 1 ub eadem materia & forma maius spatium continetur. Sexta, resoluere. Resoluere dicimus cum formam mutat, non quod desinat,ut cum humidum in vaporem,Vapor

in aerem transit, dicemus humidum illud resolutum esse.Septima,est attrahere: hic magna dissicultas,quoniam calidum, ut dixi, effundit & expellit, quomodo igitur attrahere potest Z Videtur autem calor propter hoc attrahere, quoniam diffundit, & loco eius, ne v Cum dctur, seu ne partes conuellantur, necesse est corpus aliud subingredi ; unde ex aduersa parte eius a qua LMS.aquaJ diffunditur,trahit: velut candela dinfundit a superiore parte, trahit ab inferiore : ergo &emplastra dum diminduntur ex superiore parte. Alius modus est, ut ex eadem parte trahat, a qua diffundit, ut in remissionibus: velut contingit in cucurbitulis,

cum enim quod rarum euasit, remisso calore condensariir, contrahitur, trahitque per consensum consequentes particulas. Nutrimentum vero trahitur ob hocs

258쪽

Lib. III. Pars I. Cap. II. 223

hoc, quoniam attenuatur atque diffunditur, necolle est igitur ut amplius occupet spatium , atque ideo ciappropinquet, tum vero dc eius caloris qui superior est, attractio est efiicacior, quoniam quod tenue est, sursum tendit. Octava operatio,est condensatio.Nona, colliquatio, de quibus agit Aristoteles 1 .de parto.

animal. nam quaecunque terrena parte Vacant, antea Vero coacta erant, dum attenuantur, mobilia sunt,

atque ideo colliquata appellantur: quaecunque Veroterrena, dum quod tenue est resoluitur, coguntur, ut lateres, condensata dicuntur.J Atque ham quidem generalia, dc in humanis corporibus. Vt vero ad inanimata comparatur, eius proprium est tenue a crasto separare,atque ideo & attenuare, & crassum facere dicitur. In Chymicis autem operationibus separat aquam, inde pingue oleum, post oleum tenue terreo tenui

exusto mistum, demum quod relinquitur est terra cratia & exusta. Est vinosum in quibusdam quod concoctum est, ideb ab igne transit in aliud genus aquae. In particulis verb ipsis, cum quod tenue est, solum evanescat, attrahatur verδ quod crassius est atque magis crudum, neceste est deteriorem fieri particulam; crassiorem quidem, si plus est quod trahitur quam quod digeritur; tenuiorem , si contrario modo; molliorem , si minus est terrei quam concreti humidi; duriorem, si secus. Calidum vero exurens,si copia humidi adsit,plus trahit quam digerat: si non ad sit copia humidi, exsiccat: ipsum vero per se corrumpit particulam. Peculiariter autem extremum calidum , velut

ignis, nocet neciiis , ut dicebat Hippocrates in libro de articulis: quod simul intelligendum cst etiam de vinculis & ligamentis, & qua cunque contrahi possunt. Ideo ossibus & carnibus nam haec si percant, rursu SP generari

259쪽

116 De facultatibus medicamentorum,

generari possunt) ni immoderate adhibeatur, parum Obest. Caeterum ignis quamcunque tollit intemperiem , quamobrem S omnes morbos soluere potest: quod etiam sentit Hippocrates , septima aphor H. vltimo. Verum & de hoc in praecedenti libro locuti sumus. Sed tria obstant quo minus omnes morbi per illum sanari possint, horror auxilii, atque doloris metus, distractio propriae facultatis ; unde circa ollatutissime adhibetur, oportet autem diligentissime adhibere , ut quod solum est excrementitium humidum,& in quo praua qualitas Viget, absumatur , bonum

seruetur , ideoque auro igneo ac tenui,longiore tamen mora si opus est, potius quam crassiore curam facere oportet. Porro ad terrorem Vitandum, aqua Utuntur ex chalcantho,nitro,alumine,& calce, tum acriore Cinere. Est autem duplex modus : unus est ut chalcanthum, alumen, & nitrum di stillentur: alius ut eadem exurantur, & calce ac cinere roboris additis coquantur , donec aqua in formam olei redigatur, excolare Oportet atque excoquere, donec concrescat. Tertium

quod omnibus dissicilius est impcdimentum, contingit clim aliunde causa influxerit, seu materia, seu vapor, seu qualitas, seu particula auxiliaris, veluti s lingua balbutiat propter praxi sum neruum ad eam Venientem : in his omnibus isnem adhibere,esset excindere particulam,imo prorsus corrumpere, non curare. Dicebat Hippocrates quinta aphori orum, a r 7.aphori

ad his snam frigidi opposta est ratio: in Calida,

frequente ea mentibus vas noxaι inducit,animorum egueminationem,neruorum impotentiam, mentis torporem anguinis eruptiones , animi deliquia , hac ad qua mors. Frigida vero conuulsiones,antrosum ac retrorsum dissentiones , nigrores,

260쪽

Lib. III. Pars I. cap. II. 22

uis, erebro, ι'inali medulla; calida vero grata. Luacunque perfrigeratasunt,excalefacere oportet,praterquam a quibu/Detuu erumpit, aut erupturm est. Vlceribiti frigida momda cutem obdurat,dolorem non suppurantem facit, nigre- facit,rigore ebriles inducit,cῖuulsiones,di Tentiones. suam doque vero in dirientionesine ulcere, iuueni camos, anate media origida multa affusio cadoria reuocationem facit: --ur autem hae fiait. Calida suppuratoria est non in Omia ulcere,maximum signum adsecuritatem, cutem mollit, attenuat , dolores eximit, rigores ct conuusones, dissentiones mitigat, capitisgrauitate luit: plurimum autem confert ad usum fracturas maxime denudatas; ex his autem --xime his qui in capite ulcera habent,st his qua a frigiditate

moriuntur ot vicerantur, ct herpetibus exedentibus ,sedi,

pudendo,utere,uscar his calida rata est re iudicans, frigi- da vero inimica st occiares. In his frigida uti oportet, unde sanguis erumpit, aut erupturm est, non super ipsupartes ,sed circa 'seu viae fluit, ct quacunque inflammationes aut flammei ardores, ad rubrum 2 subcruenthm colorem ex noηo sanguine tendunt id eas 'μ; nam veteres ni- 'nefacit, ct ad se crum igneu non exulceratum co/fert, siquidem exulceratum ladit. Frigida velut nix, glacies, peritori inimica sint, tusses mouent, ct sanguinis eruptiones ac . defluxiones inducunt. Tumores in articulis,ct dolores absque ulcere,ct podagricM a sectiones,ct conuulsiones, horum plurima frigida multa a fisa leuat re attenuat, ct dolorem soluit 2 torpor enim moderat in dolorem fluit. Aquinqua esto

calesiis, ct cito perfrigeratur, leuissima est. Non est mihi sermo nunc de calido naturali,de quo alibi si nequc de putrido,de quo in libris do Venenis actum est verum de calido ac frigido auxiliari seu inimico, quippe cum

necesse si, nos perpetuo obviare aut extremo calidis, aut extrem frigidis, quod tamen raro accidit, tum P a vero

SEARCH

MENU NAVIGATION