Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

11 8 wes cultatibiu medicamentorum,

vero calidis simpliciter,aut frigidis,aut temperatis,atque ab illis mutari, chm corpus nostrum in perpetua mutatione, consistat; calida vero 3c frigida maxime mutent, verum calida magis, ut visum est, ita ut morbos aut gignere aut tollere possint, tum verb & applicari; cum auxilia multifariam queant onesse: constat hanc tractationem inter omnia alia, ad humanos usus maxime elle necessariam. Verum quoniam a generalibus ad specialia descendere oportet, qtue sint vires temperati scire necesse est: estque temperatum multifariam dictum quod est in medio inter calidum & frigidum exquisite, quod cum ad naturam humanam comparatur, pro frigido habendum est, quantum humana natura exquisite temperato calidior est. Itaque hoc temperamenti genus inter frigida numerandum est,uerum hoc habet praecipuum cum omnibus quae ipso calid ora sunt, miniis tamen calida quam sit humanum temperamentum , ut sint iucundissima, praesertim aer & leu s aura. Secundo modo dicimus temperatum, quod ad calidum declinat tantundem,quantum corpus humanum, idque simile homini prorsus est,atque de hoc sermo erit. Manifestum

est autem quod hoc quibusdam calidum , qui scilicet frigidiores natura sunt, quibusdam frigidum qui sunt

calidiores,videatur. At verδ tertio modo temperatum dicimus, quod cuique simile est ; ut contrii ferme quod cuique est contrarium moderate, quia iucundum : sed & hoc intelligere oportet. Itaque temperarum fin.temperamentun J omne calefacit refrigeratos, refrigerat calefactos, atque hoc nisi immoderate sint supercalcfacti aut refrigerati: tunc enim calefacti calidioribus quam tepidis refrigerandi sunt; refrigerati 3qui frigida sunt calefaciendi,inde ad temperata transeundum

262쪽

Lib. III. Fars I. Cap. II. My

eundum. Temperatum sanos confirmat, voluptatem affert, molestiam tollit, somnum conciliat,coctiones iuuat, corpus impinguat, mollit, & bonum colorem facit, laxat tamen & enervat, maxime si humidum fuerit,& ad calidum declinauerit. Balneum vero aquae temperatae mulcet super omnia corporis molestias Omnes,detergitque cutim, nitidamque reddit. Verum in aegris dicebat Hippocrates, tertio de victu in acutis, . text. 18. Balneum peripneumonia magis quam ardenti febri

confertinam lateris pector sique st dorsi mulcet dolorem, ou- tum maturat educisque, ct oiritum facilem reddit, lassitudines tollis,mollit articulos 2 cutem persumma con ficuam, urinas ciet, capitis soluit grauitatem , ct nares humectat.

Sed redeo ad calidi & frigidi vires, in quibus tria maxime squod ad specialia attinet in consideranda sunt.

Primum est conruetudo, quae facit ut valde noxia etiam moderate ferantur; velut calefacere lectum, malum est & fluxiones facit, concoctionem debilitat, enervat vires, & caput replet: nihilominus est necessarium in valde senibus,macilentis, conualescentibus,

infantibus, perfrigeratis, tum ubi suspicio est madefacti lecti,atque in his & huiusmodi,melius est uti lecto bene exsiccato, & ad frigidum potius quam calidum declinante, id fit diuturno igniarii cum perpetuo mo-m,paucoque igne circumactu.Similiter & mansio iuxta ignem corpus raresacit, neruos languidos efficit,& ad conuulsionem & reuulsionem praeparat, visum obscurat, lippitudinem gignit, concoctionem labefactat, caput implet, grauat, sitim excitat & vigilias; nihilominlis omnia mollit consuetudo , & in magnis frigoribus utilis est, exsiccat praeterea superfluum humidum,materias corruptas ad cutim trahit, Unde pru ritum & scabiem auget : utilis est , imo necessarius

263쪽

13o De facultatibus medicamentorum,

I focus, J in aere primum corrupto, ut nihil melius,

maxime si odorata imponantur , acetumque acerrimum spargatur, & urina hircorum atque caprarum:

sed & valde senibus hyemis tempore foculus conuenit, diuque expedit apud illum manere: quod vero optimum est,ut magnae MS .man Jflammae splendidae quouis tempore, minus tamen aestate , leuiter deambulando , discincti tamdiu se exponant, donec incalescant, vestesque induant, post lotis de more vultu

ac manibus aeri se exponant atque exerceantur : percellit enim huiusmodi repentina mutatio corpus ipsum,alacreque ac vegetum reddit: & ut Hippocrates Galenusque testes sunt, corpus firmius atque robustius efficitur , valetudo prospera, sensusque exacuuntur. Secundum considerationis genus est: circa annexa; velut calidum cum humido dissetuit dura ratione humidi, non calidi: & calidum cum sicco exsiccat, sed& calidum per se exsiccando extenuat; vigilias & sitim facit, quae non sunt opera calidi. Tertium est ratione membrorum: nam cerebrum maxime laeditura calido propter mollitiem MS.mollitisnon,J iecur propter temperiem,& sanguinem in eo contentum; iecur frequentilis & quasi semper, cerebrum vehementius , ut sepe causam mortis praebeat : nihilominus Hippocrates exurebat iecur,sed angustis stylis & sungis.In uniuersum calidum cum humido iunctum,cum fuerit extremum,deterius est igne, non sollim in cerebro & iecore, sed in praecordiis. Est autem calidum amicum ventriculo & intestinis, & inimicum oculis, amicum auribus. Calidum praeterea est inimicum cordi exterius,aer autem frigidus in respiratione est amicus cordi.Similiter calidum est amicum senibus,frigidum inimicum. IuvenibuS contraria ratione frigidum semper

. amicum,

264쪽

Lib. III. Fars I. Cap. II. 23I

amicum, calidum semper inimicum. Infantibus velut senibus calidum amicum, frigidum inimicum: sed in hoc differunt a senibus, quoniam vehementer calida plurim lim eis nocent. In uniuersum vero ustio omnes finire solet morbos: sed periculosa est circa venas & arterias ; mala in nerui soram eos contrahit,& dolores maximos mouet, sed& circa fines musculorum. Oculus unus non patitur Vstionem, nec etiam propinquam : thimica est etiam cordi & ventriculo: periculola iuxta cerebrum: ossibus commodissima, nam putridum a sano separat: ad carnem medio modo se habet, omnem intemperie MS intemperiemi corruptam tollit,non corruptiS Omnibus frigidis atque humidis, tum etiam illis quae humores alienos generant, etiamsi calidi sint siccive, atque sine putredine utilis est. Vigilibus inimica est, &his qui nimis LMS .minusJ molles sunt animo atque timidi. Securissima infra caput, si ad illam quae in capite

fit, comparetur. Vere melior est, inde aestatis initio, aut autumni, vel in hyemis fine. Quae cum auro fit, sepe pus non mouet, & miniis nocet, minusque horrenda est, sed aequaliter oportet illud ignire, ac saepius tangere ne molle fiat,flectitur enim antea. Quae hi in locis magis periculosis aut mollibus, ex rara materia' fieri debet,ut in ventris partibus per fusos ligneos vel etiam sungos, quemadmodum faciebat Hippocrates. Neque expectare debes imbecillitatem virium, aut corporis consumptionem.Est enim ultimum auxilium, quia nihil potentius, non quod in fine omnium adhi

beri debeat, aut quod post ipsum nihil aliud adhibere

debeamus.

Porrh eorum quae urunt & humida sunt, prosundior laesio fit, quoniam aquae substantia vel olei magis P penetrat,

265쪽

131 De facultatibus medicamentorum,

penetrat, atque ideo etiam putredinem maiorem excitat. Oleum autem magis urit, quoniam densiorem habens substantiam, diutius retinet sertiorem: sed quoniam crassius est, minus penetrat quam aqua. Videtur autem magis penetrare ob continuitatem substantiae, minusque putrefacere , quoniam magis terreum est quam aqua: & ob id ustio cum eo , media quasi est inter ferrum candens , & aquam feruentem, eaque longe saliubrius,maxime ad neruos. Vstio enim non solum intemperies tollit, sed & putredinem, &siccat manantes fluxiones ortui adhibita ,& doloressam os finit, & conuulsionem quae ex dolore & neruorum punctura euenire solet, prohibet.

C A P v T III. De pote rate calidis , autfrigidis.

SEd iam videamus, quid sit potestate calidum, aut

frigidum, temperathimve. Est autem quaestio nobilissima,paucisque nota Philosophis aut Medicis nostra aetate.Primum igitur quaeramus,an calor putridus sit potestate talis, an actu ξ Videtur enim in corporibus,quod putridum est,calidius elle,vclut in febribus; exterius autem quae putrida sunt, alia calida esse videntur,ut de fimo columbino ; alia frigida, ut in plerisque videtur. Ergo perfecta putredo non sine calore esse aetii dico : nam de potentia haud dubium est. Imperfecta autem putredo, putredo non est, & ob id expers caloris. Deinceps quaerendum est, an qui caliditate constare morbi dicuntur, actu calidi sint,an potestate tantum. Videntur enim primo febres,non solum potestate,sed actu calidae esse: urruntur, sitiunt, & tangentes

266쪽

Lib. III. Fars I. cap. III. 233.

genteS etiam Vrunt: praeterea actus ab ago dicitur, non est actio nisi eorum quae agunt, quae actu sunt; morbus autem laedit operationes ; morbus autem caliditas vel frigiditas; laedere autem agere : caliditas igitur agit,& actu est. At ver 5 versa in contrarium ratione , dolor qui fit a calore, ex mediocri sepe calore fit,& refrigerato membro per frigidam aquam assiduo MS.assiduamJ manet,per tepidum succum at Eoi tollitur , Ut experimentum docet ; tollitur autem omnis morbus per contrarium, potestate igitur qualitas nocet. Praeterea piper & caepa dolorem afferunt in lingua,nec mediocrem, & non nisi a caliditate; nam neque proprietas, neque durities, neque motus est, ad quae confugiamus, & tamen neque calor sentitur, nisi post dolorem, atque hic non tantus est, ut dolori pro quarta parte respondeat. Huiusmodi dubitationes arduas, dissiciles, utiles, necessarias, scituque iucundas decuit Galenum attigisse, sed absit, nisi inuenta aliorum non attigit in huiusmodi, eaque vel sibi adscripsit,vel damnauit: sed de hoc satis,ne dum arguimus, imitemur. Dicamus ergo quod sicut ignis calidissimus est actu, sed & Sol calidus, potestate autem nequaquam , nam neque amarus est, neque acris, neque in illud conuerti potest, nec facultatem habet ullam aliam, quam quae ex actu sequitur. Contrii piper &sinapis facultatem habent in planta, alterum acerrimum,alterum valde amarum, & transmutantur, & vires habent; actu autem prorsus calida non sunt. Me dia ver δ est natura hominum & animaliu, inter ignem& piper, inter glaciem & aietoum, inter Solem & caiasiam odoratam aut cinnamomum, inter aquam SI endi uiam seu inrubum. Ita quaecunque sunt in nobis,nec potentiae nec actus prorsus sunt expertia, sed Soactus

P s habent

267쪽

. 234 te facultatibus medicamentorum,

habent imperfectos ; nam neque frigida pituita velut glacies,neque potestate viai Eoum,sed tamen saporem habet acidum, & tactu frigida est, & cum emungitur, dc cum egeritur. Similiter & bilis, & calida tactu est,& amara; sed neque calida, ut Sol in aestate, neque vigentiana, amara.Itaque omnia media cile apparet. Similiter & de praeternaturalibus. Piper acre est calidum,cum linguam tangit,non tamen ade3 calidum est

ut Sol. Sic in doloribus qui fiunt a calido vel frigido

modicum discrimen, seu incrementum calidi seu frigidi, magnam differentiam parit in dolore;& hoc quia modica caliditas in actu,cum ea qine est potestate,magnum essicit dolorem.In putredine verδ secus est, nam calor ille,sicut calor ignis, in actu est, & propterea febris est morbus toto genere ab aliis distinctus. Atque haec de intemperiebus quae sunt in humoribus, & ex consequenti de febribus putridis. Verum intemperies quae sunt in membris,sunt in actu,non potestate, quia membra non fiunt amara, neque salsa, & non patiuntur dolorem nisi leuem. Et si quis dicat quδd homo ex insolatione vehementem patitur dolorem : dico quod hoc non contingit, nisi ex attractione materiae vel vaporis ; quia multi qui passi sunt eandem insolationem, & tamdiu, & quorum caput sentitur calidius capite aegrotantis,prorsus non dolent: igitur qualitas illa fixa in membro , non est magna valde. Et si quis obiiciat quod in exustione ignis, apparet magnus dolorin magna qualitas : Respondeo quod cisi imprimatur magna qualitas , & tunc stridet caro & fumat,& fit vicus;statim tamen cellat intemperies illa magna calida: verum remanet dolor vehemens propter ulcus manifestum seu occultum, & intemperiem actu calidam in intemperiem potestate, qvie est in humoribus, corruptis.

268쪽

Lib. III. Pars I. Cap. III. 23s

corruptis. Ex hoc patet quod calor hecticae est totus calor in actu. Et si quis obiiciat, hectica est calor in actu. Ergo indiget tantum frigidis in actu : dico quod ratio non valet, sed bene sequitur: ergo indiget frigidis in actu. Et etiam sequitur : Intemperies ista est ex qualitate in potentia. Ergo indiget contrariis inpotentia solum, & non actu. Galenus verb cum in I .st a.de temperam.declarasset

quid esset actu calidum,in tertio do his quae talia potestate sunt,acturum se pollicetur;dicens cap. ι .Est autem breuis eiuι, facillima, ct clara explicatio , quippe quod quale dicitur, tale nondam est ,sed potest tale esse, id hoo esse potestate dicimus. Maxime autem proprie illa flapotestate talia esse dicimus, in quibus natura ipsa suopte impetu ad Assiationem venit , si nihil ei extrinsecus impedimento sit. Sed haec extra propositum. Pdst subiungite

utrumne sebriatatu iam modis comprehendantur, an alia quapiam ratione dicantur, qua HEIa noniamsit. Bitumennamque,resina, est um, ct oleum, ct pix, calida potestate sint, quod utique energia calida celerrime sant: etenim celerrime inflammantur: praeterea cum corporibus nostris admouentur, ea numisenissime calefaciunt. At chalcitis, - , sinapi, nitrum, acoron, meon , coΗ- , ct ργυ- thrum , cum nobis simi admota, calefacere apta sunt, aliamvis, alia minus, non tamen fini idonea ut inflammam venantur. Non possum non indignari tot Verba, tantam obscuritatem, tantam perplexitatem in oratione,

quasi dest dissicultas in rebus. Sic illud in arte Medi-- , cap. 89. de qualitate imaginaria, & quae potestate talis est : nam ad quid imaginarium 3 melius sanὸ erat qualitatem actu, ab ea quae potestate est, distinguere. Simile & illud : At quicquid quidem potestate calidum est , huic nondum in naturasea calidum frigido p pollet,

269쪽

1is De facultatibus medicamentorum,

sed in propinquo est ut praepolleat, adeo ut breuem opem, quo vincat , extrinsecus requirat, hanc illi modo stimo abund. practare ρotest, modo vel ignis , vel corporis alicu-ἐm natura calidi contactus. Quis non videt quam indistincte comparet calidum potestate ad frigidum actu nam si ad frigidum potestate, utique praepollet statim. Sed & in summa conatur ostendere, quidnam sit calidum potestate in rerum natura, ut quod facile ardet, illudque idem esse cum eo quod calidum est potestate, tametsi videat nec arsenicum, nec chalcanthum in flammam aut prunam facile verti, cum tamen calidissima sint, nostri corporis comparatione. At fac Vt ita sit: quanto melius erat se contrahere ad qualitatem , quae talis potestate est in comparatione ad hominem Z ut postea facit cap. vlt. Vbi labitur quam grauissime: inquit enim: Propria vero est una in primulis

r tro cui que qualitatis, seu medicamentum sit, heu nu-rramentum , ut tale est dicatur ,siceleriter tale id fieri ρο- pareat, quale esse diximus , ct quod nutrit celeriter natriat, ct quod dit medicamentum celeriter calefaciat. In quo

nescio quid dicam : nam sic pii sina calidior erit pipere aut carne; celerius enim multo coneoquitur,

Vel ipso Galeno teste, libro de ptisana, cap. 6. Sed modo dixerit quantumuis bene, cum non defuturi sint, qui per cuniculos fugam moliantur; sane calidum dixerim Vnumquodque,quod ubi ad actum peruenerit, calefacit : calidum vehementer quod vehementer calefacit, non quod celeriter calefacit; multo minus quod celeriter nutrit, quandoquidem haec sit ultima coditio:nutriunt enim celerrime tenuissima,humidi flama,naturae humanae simillima, & quae moderare calida sunt velut pinguia, tantum abest ut vel calida nutriant, Vtcalidissima prorsus non nutriant, δί moderate calida,

270쪽

Lib. III. Pars I. Cap. III. 237

in quarto ordine sint causarum nutritionis. in Nos potestate tale dicimus, quod cum ad actum in nostro corpore peruenit, tale adtu esticitur : neque Operimenta potestate talia dixerim, squamuis enim calida non calefaciunt) velut Galenus fecundo de simplicib. medicament. cap. 23. qui illa numerat inter potestate talia, cum neque actu Vere, neque potestato

calida dicantur, sed ex accidenti: neque enim hoc solo modq calidum dicitur, quod neque potentia neque actu calidum cst : sed trifariam, primo, ut operimenta ; secundo , ut qui ex aqua frigida incalescunt ; tertio, velut calx, & sulphur,& pluma. At Vero quomodo aqua frig: da calefaciat, abunde dictum est , scilicet calore intus contracto, unde seipso robustior redditur. Scd quomodo operimenta calefaciant , id scitu iucundum. Quaedam enim grauitate

motum obscurum faciunt, motus autem quiuis calefacit : sed seu motus adsit, seu non, inter operimenta calefacitant, plumea primum δί maxime omnium, inde pelles, pcst lana; colligunt enim vapores qui extra prodeunt calidi, quamdiu homo vivit & valet, quantumuis frigida sit cutis. Colligunt autem, quia rara valde , ut plumae ; unde plumae leuissimae: aut quia licet non adeo rara sint, pinguia tamen sunt, Mob id lana illota calidior est. Collecto igitur vapore

calido multo operimenta incalescunt , quae corpus excalefaciunt. In dicio est quod prius incalescunt operimenta quam homines. Porro quae mediam naturam habent , ad utrumque genus reducenda sunt, scilicet actus & potentiae : at reliqua duo, de quibus diximias , ad actum tantum. Nam ut ad tertium hoc genus redeam , et si Galenus secundo de temperamenι is , cap. 1. dicat actum a potestate distingui,

SEARCH

MENU NAVIGATION