장음표시 사용
271쪽
23 8 De secusta/ibus medicamentorum,
quod actus sensu dignoscatur, potestas sola ratione; nihilommus multo diligentius res indaganda est. Quomodo Z ut discrimen operationis in actu,'& qualitatis potestate doceamus, quod ab antiquis, ut pleraque alia pulchra quod principiis rerum naturalium veris , quae ad qualitates pertinent, caruerint)intactum relictum est: initio facto ab exterioribus,
in quibus euidentior operatio qualitatum in actu; sicut in interioribus, earum quae sunt potestate. Dicamus ergo quod calidum actu, ut demonstratum est, maiorem motum habet quam calidum potestate: etenim ignis magis urit longe quam chelidonium minus,quamuis in quarto Ordine calidorum a Galeno
habeatur, octauo de simpl. medicam. iuxta finem ; sed &allium & coepe ; calidissima etiam posuit lauri folia,
secundo de composit.medicam. sec.locos,ca'. I .sent. ι o. iuxta
finem, & tamen manduntur. Sed & Asiae petrae flos
calidus & tenuissimus omnium terrestrium, ut terris de composiι.medicam. sic gen. cap. 2. Haecque omnia quae
in quarto ordine 'calida sunt , maxime si crassarum sint partium, escharam mouent admota cuti, ut Galenus testis est quinto de pl.medicam. cap.vit. sed non Vt ignis : quaedam vero non prorsus, ut Asiae petraesos, tum quia non adeo calidus, tum quia tenuissimus. Hoc igitur primum discrimen, celerius agere ac Vehementius , quia magis calida, & cum maiore
motu : qualitas enim illa quasi per se sola est, aut cum
ac rea substantia coniundha: at quod potestate tale est, quoniam non adeo explicatam habet qualitatem,substantiam crassiorem secum iunctam habet; quo fit ut etiam remoto medicamento uratur magis pars quina admoto igne, licet admoto igne magis doleat propter ulcus. Est tertium discrimen, quod quae potestate calefaciunt,
272쪽
Lib. III. Pars I. Cap. III. 239
lefaciunt, aut exustione calida facta sunt, ut calx, cinis , bitumen, sulphur, chalcitis , chalcanthum ; aut putredine, ut cantharides & buprestis, indicio quod antea vermes fuerunt ; & dryinus serpens , indicio est quod male oleat; & dryopteris , malam qualitatem relinquunt. Ergo quae actu calefaciunt, celeriter Zc vehementer,sed amoto medicamento parum
agunt, & nullam aliam qualitatem imprimunt: quae Vero potestate, lentius ac minus calefaciunt, sed de diutius sublato medicamento, & peregrinam relinquunt impressionem siccitatis quae exurit, & putredinis quae corrumpit. Similiter & in interioribus medicamentis, quaecunque calida sunt, praeter caliditatem ipsam,proprietatem substantiae imprimunt, velut cor lupi, pulmo vulpis, viperae caro, pineae, & intubum: nam eadem est ratio frigidorum quae calidorum. Sic ergo & magnu discrimen erit,inter caliditatem quae fit ab igne & operimentis,& eam quae fit ex oleo c populi nigrae floribus , auocant enim vi diccbat Galenus in A.
de ruenda sanitate, cap. 6.in me.)humores exιra,exercitatis, frictio,balneum,fomenta,iracundia etiam: sed & cucurbitulae ; at nihil elusinodi cum oleo illo, quod non solum auocat, sed diutius id facere potest etiam a motu:
tum Vero concoquit. Concoquit autem cum sit calidum in tertio , non minus quam anethinum, quod est in secundo ordine, atque chamaemelinum. Id qua ratione faciat, nunc dicendum est. Cum concoctio innati si caloris, non aduentitij,eadem caliditate qua traxit,attenuat ac liquat, & suo lentore quicquid non tenuissimum digessit, retinet: contentum autem pau- cum & tenue, nec ulla ex parte concoctioni sua frigiditato resistens, a calore naturali vincitur, tum ob has tres causas, tum ob eiusdem caloris multitudinem,
273쪽
1 o T e facultatibus medicamentorum,
ad cutim modicamento attracti. Atque eadem ratio de medicamentis cbibitis. .
His visis alia consurgit maior dissicultas de tertio gonere caloris,de quo Galenus quarto desiimpi medicam. loquens de calore fructus concoquente, haec habet:
Tum quod caliis marures It concoquunturque omnes clarum est, tum quod idiNum duplex sit, alterum proprium
O cuique ingenitum , alterum externum , a Sole videlicet, sed tameu natura 'sorum conueniem ac familiare. Non me
torquet id de calore Solis, quod concoquat, leu violeum de populi flore, quemadmodum dictum est, seu quia diuinum sit quiddam, calor Solis , atque ob id naturali calido permisceri natum; & quia ad propositum non est: verum de calore illo quaestio est, qui in arboribus concoquit fructus ; hic enim neque actu est,sensu enim non percipitur. Quhd si dicas elle, sed non percipi; idem dicam de pipere & ligno,euertereturque tota ratio caloris qui potestate est: sin au tem dicamus calorem illum potestate tantum esse, nimis multa sequentur incommoda, & actionem ellesine agente,& animam si ne instrumento , & opus sine vita. Quamobrem dicendum est , calorem illum esse potestate,quia sensus id ostendit, sed actum habere ex Sole, sicut semina quae non germinant, ni si stato tempore, interim quietcunt, quia calorem actu ex se non habent: non discernitur autem ille calor ab homine, quia planta omnis frigida est in comparatione naturae humanae. Sed video quod dicturus sis, sinapis tanta quando germinat, tum ficus quae calidissima est , 8.desim medic.c.desce. non tamen est calida ad tactum, &tamen admota corpori humano exurit illud.Res podeo quod calor ille potestate,Solis vi,sed non totus deducitur ad actum; neque deducitur ad actum perfectum,
274쪽
Lib. III. Pars I. Cap. III. 24 I
led susscientem vitae illius: vel dic, quod calor ille in
actu non urit, quia non est nisi calor Solis; applicatus autem fit calor igneus, quia putridus, putrescit enim quicquid applicatur homini, tanquam abalieno calore in actu. Et etiam haec aduersitas potes contingere,quia elementa sunt refracta in homine, non codem modo in cane, multo minus in planta. Et illa susticiunt apud Medicum : quia diuersitas haec contingit comparatione ad aliud quam ad corpus humanum : & Galenus vult in tertio de Medicam.θcgen. eap. 6. quod tota haec comparatio fiat ad corpus humanum, & non sol sim humanum, sed dicit temperatum , quod elle Verum potest: in tractatione , sed in operatione non cst verum. Sed neque hoc ipse Galenus obseruat , imo
variat medicamenta iuxta naturam corporum & aetates , ut in pucris utitur valde humidis modicam ciatis, Sc in iuuenibus siccioribus, & in senibus siccissimis. Imo ipse dixit in septimo Artu curandi, cap. 1 F. in prisc. .
fuacunque calidiores natura partes ex frigore lal orant,
hae ct liberalius st diutim caperi ροHulant; scuti etiam
qua frigidiores natura sunt ex calore laborent , refrigerari ; Er sicciores s ex humiditate male habeant, siccariuad eundem vero modum ct humectari, q- humidiora naturaliter sint, ubi ex siccitate laborant, tum uberiiss , tum diutius postulant: quippe eatenus redeat ad naturam,rerum quodque necesse est, quatenus a natura recessit, ac veluti quadam via retroferatur, qua in diuersim agat et , qua facta est in imo , transmutationi. Contra vero pars qua caliadior natura est' ,si calido morbo aegrotat, exigua breus e
temporis refrigeratione eget ; sicut qua frigidior est, calfaritione ; ad quem modum in humidis quoque 2 siccis se habet : si quidem parum es in huiusmodi , in id quod praeter naturam est l. Uu: quare ct rursus in id quod secundum
275쪽
1 r. De facultatibω medicamentorum,
naturam, reditu . Sed haec satis intelligenti; nam non intelligenti ad haec comprobandum,quid sufficiet3Supcrest ultima quaestio, de calore puelli atque catuli, quem Galenus septimo artis curanori, cap. 7. in me, fatis collaudat ; diciturque quod David Rex Iudaeorum , dormiebat inter duas puellas , ut confirmaret calorem naturalem, eo quod erat valde senex. Hic ergo duplex est quaestio. Prima est , quomodo calor
ignis debilitet calorem naturalem, & calor operimentorum conseruet, & calor pueri vel virginis augeat. Secunda est generalis, quomodo calor admotus cxterius , possit confirmare calorem natiuum. Contra tamen vult Aristoteles quarto Areteo; .cap. I .& Galenus secundo de differsebr. cap. 9. qui volunt quod omniS calor extornus dilioluat natiuum, imo corrumpat & putrefaciat : & ad hoc est triplex ratio. Prima,quia calor externus auocat naturalem , rarefacit & debilitat. Ergo quomodocunque iuuet , non poterit tantum iuuare quantum nocet. Secunda, quia calor aduenti-tius consumit humidum , quod cst subiectum caloris innati: omnis cnim calor est cum motu , Sc omnis motus separat, & omnis separatio attenuat, & omne quod attenuatur, tandcindissoluitur. Igitur dissoluto subiecto proprio , necessc est calorem etiam minui. Tertia ratio est , quia videmus homines in quovis calore , ctiamsi sit cx congrcgatione hominum, male se habere. In oppositum praeterea quae dicha sunt tertio de victu in acutis , comm. 29. Coritioni autem perpetuo caliis dum opitulatur confertque, frigidum vero renititur ct aduersatur. Et mani stum est quod loquitur de calido actu non potestate, quia Hippocrates habet in texturo mel perquam repidum dabis. Dico ergo primum,
quod aliud est de coctione alimenti, aliud materiae morbi
276쪽
Lib. III. Pars I. Cap. III. et
morbi loqui.Calida & humida actu conueniunt in coctione materiar morbi, tum quia attenuant eam, tum quia remouent impedientia coctionem: at in coctione cibi sufficit calor naturalis ab exercitatione adiutus. Quod si aliquid sit impedimenti. debet adiimaria simili. Si ergo calor pueri potest concoquere cibum
proprium , poterit etiam congeminatuS concoquere
alienum ; sicut videmus de duobus pueris aut virissimul dormientibus, qui sunt calidiores quam si dormiant separatim ; & quatuor librae carnium melius coquuntur in duobus lebetibus prope postis cum
duplo ignis , quam si singuli sint separati, de adhibita
fuerit unicuique eorum,medietas eiusdem ignis. CO- stione igitur meliore facta,postmodum calor naturalis augetur: idem dico dc adolescentula. Quare concludo quod puellus vcl puella applicata ventriculo, per se debilitant calorem naturalem, sed per accidens confirmant; cum & in hoc casu plus iuuet quod est per accidens , quam noceat quod est per se. Idem dico de puluinari plumeo , quod didici a matre mea , dc teneo perpetuo stiper ventriculum, de oleo ex nuce myristica, vel lentiscino , quorum utrumque probaui; quibus melius etiam est oleum de absinthio Macedonico odorato. Ista enim colligunt calorem , & auocant ad locum ; S licet debilitent aliquantisper, auocando ipsum exterius, attamen masis tutian Q ahendo ipsum calorem a toto corpore ad ipsum ventriculum hora coctionis, de tale detrimentum in robustis non sciatitur;& in imbecillibus cst nccellarium,ad euitandam maiorem iacturam,quam subituri elsent.Ergo in utroque casu conuenit.Ideo patet quod talia auxilia non debent adhiberi, nisi com cibus concoquitur, aut si est inunctio,paulo ante assumptionem cibi. . C A P v T
277쪽
Lib. III. Pars I. Cap. IV. 2 s
est calidum, quod a calore corrumpatur, velut vinum, aqua ardens, & huiusmodi. In doloribus verbcapitis, dicebat Galenus pecundo de Medicam. see. uc. cap. I .sest. 2. facta purgatione totius corporis est animaduersione dignum, quod debemus applicare tepida , ubi materia sit frigida, sed ubi si calida , debemus applicare frigida. Et ita deuitat calida semper,& hoc, quia periculosa est vehemens caliditas in actu,
non autem ita in potentia : nam adhibet emplastrum de fimo columbino, quinto Meth. p. I 3. Calida enim in actu post int trahere ad cerebrum ma
teriam , aut quod periculosius est quia supponitur corpus purgatum,) facere fluxionem repentinam. In lotione tamen capitis , Auenetoar iubet adhiberi calidissimam , quantum ferri potest , & ita est in usu. Et causa differentiae est duplex. Prima , quia
non praesuNonitur ibi materia congregata , & -- put etiam sanum. Secunda, quoniam quae multum excalefaciunt, nisi multum digerant, vehementer in laedunt. Quae omnia colliguntur ab Hippocrate & Galeno, quinta Aphori . t 6. tum vero maximὸ circa
cerebrum . haec periculosissima sunt. At lotione capitis quae fit cum feruido lixivio, necesse est tum ob digerentem facultatem , tum ob crebram &abundantem superfusionem difflari & euacuari omnia eXcrementa, caputque alleuiari: praecipuε si ex Celsi praecepto lib. i. eap. 4. frigida lauetur: inquit enim cum de balneo calido locutus esset prilis : Capiti aque nihil prodest, atque aqua frigida; itaque is cia hoc infirmum est , per assitatem id bene largo ea si quot die debet aliquandiu sibi cere :- ρmper autem etiamsi sine balneo υMTu. est , neque totum cor m refriger
re syssimi , caput tamen aqua frigida perfundere:
278쪽
146 De facultatibus medicamentorum,
sed cum cateras partes attingi nolet, dimittere id , ne ad ceruices aqua descendat. iamque nequid oculis, alii Nartibus noceat, desuentem seubinde manibus ad os regerere. Verum ventriculo frigido & sicco cum frigida minime conueniant, neque cataplasmata calida Galenus admittit septimo artis curandi,cap.7.in e: neque in calida &sicca intemperie , frigidae aquae potum suadet cast. 9. Et generaliter siccae partes a calidis semper, , frigidis aurem si laedantur, grauius laeduntur. Verum scrvida ventriculo iubet Galenus applicari auxilia, octauo artis curandi, caP. F. causam addens quod a tepidis exolvitur ventriculus : ita intus etiam primo ad Glauconem, ωρ. 34. in imbecillitate ventriculi calida aquam frigidam dari iubet, in frigida vinum calidum. Videtur ergo caput contrarium elle ventriculo : in capite siquidem extrema refugit,probat tepida; in ventriculo refugit tepida, probat extrema : quod etiam alia ratione facit, quoniam scilicet vis medicamenti, ad imum vix penetraret, quandoquidem & illius os, quod stomaciaum vocant, & fundus ventriculi plurimum distent a cutis superficie. Verum ut cerebri normam sequuntur cor, & iecur, & testes; ita ventriculi, uterus & intestina . Vesica vero calida vehementer perfert, frigida non ita. Renes contraria ratione frigida perferunt, calida non semper; tamen in doloribus , tepidis est utendum , ut suo loco declarabimus. Illud ver5 memoriae mandandum, quod scribitur ab Hippocrate,secunda a horismor. si. quod cum Plurimum at He repente calefacere, vel refrigerare periculosiῖmsit: id solum triplici in casu facere conueniet ; aut Vt repente id agamus; aut ut periculum omnino absit ob vi rium robur vel munimen ; aut ut necessitas cogat. Caeterum non solum calida, sed etiam seruentillima in
279쪽
in neruorum vulneribus in usu cilc debent. Actu quid cin dico : nam & de potestate quis ambigit, cum tertio de medicam. sec. genera, cap. 2. Euphorbium adhibeat de actu rationem exponere oportet: qui enim
sine ratione nouit, nec certe nouit, nec ad alia traducere potest. Calidissima igitur omnem intemperiem CX vulnere nerui ortam est autem frigida tollunt, &humorem noxium auferunt, unde conuulsionis periculum adimunt, & vitae, & siderationis ; congelatur Cnim neruus ex frigore, & ob id contrahitur & con- Uulsionem parit, a calore vero mollescit, distenditur,& confirmatur, atque hoc etiam magis accidit ob nutrimentum quod ei inest glutinosum.Caeterlim in aliis vulneribus vehementer calida potentia Galenus refugit, tertio Methodi, p. 8.aperte.De actu autena calidis dicemuS. Considerandum est etiam, quibus maximδ conueniat, aut calefacere aut refrigerare: & calefacere quidem conuenit primum refrigeratos, ne membra laedantur ; deinde cos quibus ex stipata cute sudor non profluit, quod consulit Galenus tertio de tuenda sanit. cap. Io. Calor enim sudorem cit, quoniam liquat humorcS attenuatque,praecipuo autem quicquid est sero-1um in corpore totoiunde occurrens aeri frigidiori
quam corpus nostrum si, nam & aestiuus multo frigidior est visceribus nostris,) in aquam cogitur non secus ac fumus qui ex fistulis seu canalibus vasorum, in quibus herbas destillant, in & exit. Et cum volumus refrigerare corpora , & multo magis humectare , Ut Galenus docet in tertiana febre faciendum csse, primo
ad Glauconem,cap. 9. Et cum volumus puS mouere,non
solum actu sed porestate calida , de quibus quinto de simpl. dicam. eap.'. agit, admovemus, nempe calida αε moderath
280쪽
a. 8 De facultatibuου medicamentorum,
moderate in utroque scilicet genere: nam calida vehementer prohibent suppurationem. Sed neque ulcera putrida, neque exesa, nec ea ad quae fluxio assidua peruenit, talia enim a calido & tepido deteriora redduntur & irrirantur , ex comm. ad Aphor brum 11. fecit. s. Circa quod notandum est, quatuor elle ordines calidi in actu ac frigidi, velut & calidorum ac frigidorum potestate. Nam post temperatum gratia exempli) magna est latitudo suavis teporis fMS.te o viro J Sc ancipitis caloris, quae tota sub temperato continetur: ubi vero manifeste sentitur, sed non solum
non laedit, vςrlim neque permutare videtur, tepidum dicitur,estque initium primi ordinis:ubi vero nos manifeste excalefacit, nullum tamen prorsus affert dolorem, & consuetudine redditur iucundum, cum primo occursu iniucudum quendam afferret sensum,vocatur initiu secundi ordinis: ubi vero sensum laedit nec ferri potest,ablato tamen calido nec dolor,nec vitiu in particula remanet, tertij ordinis initium est, vocaturque feruidum,ut secundus ordo absolute calidum:at quartus ordo uretium est,clim & sensus grauissime laeditur,& dolor maximus excitatur, & particula corrumpitur. Horum cuiusque propria est quaedam operatio : namvrentibus utimur ad auferenda corrupta olla,ad tollendam malam intemperiem ex membro,ad humores corruptos deledos,admorsum venenatorum auocandum,
ad sistendum sanguinem, ad praecisionem magnorum membrorum , multiplicis necessitatis causa. Fervidis autem utimur in maximis frigiditatibus,in attrahendo discutiendoque Vehementer,tum Vero maxime in doloribus flatuosis,cum adhibemus cucurbitulam,quae ex