Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Lib. III. Fars I. Cap. VII. 17'

plura hoc numero miscent,velut qui cephalicum illud capellum vocatum , miscuit ex viginti forsan medicamentis : & pleraque antiquorum, nam exemplo perperam theriacae vel mithridatii usi sunt : hae enim compositiones ad venena erant , quae tam materia quam serpentium diuersitate innumerabilia erant. Medicamentum etiam ad morbos plures, Velut renum dolores, quartanam, lipothymiam, vermes , vigilias; in his ergo licuit,aut cum quis pluribus morbis laborat , vel cum morbum ignoramuS ; plurium enim vicem obtinet ; vel clim iter acturi, nobiscum deserre volumus,praecipue per aquas me icimus enim qui morbi aduenturi sint. At si his illa duo iam inuenta facis- faciunt, quid opus est pluribus Θ Caetera velut ordo virium, aut cum Ob regionis varietatem, aliquid melius elle putamus, ut in Italia prassium ad iecoris mor-bOS , non eam exigunt multitudinem , sed hoc suffciet addere illis tribus aut quatuor medicamentis ; in illo tanto plus aut minus dabimus, aut contrari j aliquid permiscebimus.

Vires autem medicamentorum praecipuas, ex 7.

libris de compositione medicamentorum selectas subiungam : sed prius de odoratis agendum est ; odor enim inter vires secundus est. Sunt ergo praecipua odorata numero tredecim, e quibus tria lunt tanquam Reges; moschus praesertim Orientalis, Eibethum , & ambra,& haec omnia ex animilibus: & septem sustuus, thus, sturax, alia dulcis, ladanum, lignum iuniperi siccum,

caryophylium , & rosa. Et duo ligna, Agallochum Asantalum: & quod nondum vidi, laudatur tamen Vt scissitus frigidus ad dolores capitis, & vocatur Anima alba. Ista sunt principalia hac tempestate. Praui autem odoris maximum est ovum subuentaneum , quod

. gallinae

312쪽

18o De facultatibus medicamentorum,

gallinae solet supponi, cum per multos dies computruerit, adeo ut vix serri possit, inquit Nicolus : ideo agi ratum ac suppositum utero prolapso, cogit statim ipsem redire ad locum,etiam dicio ubi pluribus mensibus iam descenderit, ita expcrtum se ait. Consulit autem in omnibus his , ut ex aduerso cucurbitula applicetur, quod non solum facit ad retractionem, sed &ad siccandum vincula, de resoluendos flatus. Sed ut principale exequar, exemplum sumamus a lapide exterendo,qui si sit in vesica,validioribus indiget, tu quia procul magis,tum quia durior,tum quia maior plerumque, & vesica etiam frigidior, &eius capaci

ta S adeo magna,Vt medicamentum non commode lapidi applicari possit, nec si applicetur, diu haerer .

Quapropter terreae substantiae cise oportet omnino,&Vt vim retineant ed usque, terrea enim parum admodum aut nihil immutantur in ventriculo , vel iecore, vel etiam venis:& propter sympathiam,vi ex animali- , bus ad membra hominis confirmanda ; cerebrum 8c ventriculum,gallinae partes eaedem; cor, intestina, iecur,lupi paria; vescam, apri aut tauri vesica ; genitale, cerui; uterum,leporis aut dorcadis uterus. Atque simili ratione ut ligamenta robustorum animalium, & ut etiam sorte legendum ita etiamJ terrea maioribus viribus praedita sunt. His tribus causis talia esse expedit medicamenta,quae lapidem frangunt,illumque praecipue : ergo & incidendi vim habere & detergendi, &modice calida elle oportet, inquit Galenus decimo de

com 'ocmedic sec. locos,cap. r. Dico & tenuia Valde , tum

potestate, tum substantia, ut penetrare possint, atque sic diuidere; sed & proprietate quadam imbuta magis : neque cnim sussicit id ipsum quod incidant,quoniam quae actu incidunt , motu indigent , dc nisi

habeant.

313쪽

Lib. III. Pars I. cap. VII. 281

habeant, non incidunt: nam & in grauissimis non nisi longo tempore acies acuta incidit, idque etiam beneficio solum motus licet occulti, ut in naturali Lia ct Mathematicis docuimus : at medicamentis motum tribuere non licet: trifariam ergo frangunt lapidem, vel quia cum penetrauerint, humectant ac dissoluunt, velut oleum & aqua; vel quia siccant immodice, arque ita compagem eius tollunt, velut Lapis Syrius praecipue foemina ; aut quia inflantur, &inane occupando spatium, disiungunt partes,ut scor-pij cinis. Manifestum est ergo quod oporteat talia valde penetrare : penetrare facit ut dixi, in medica- 'mentum tenue tum potestate,tum actu,& calor; unde

in balneo , vel saltem cubando in pluma danda sunt. Sed & balneum ad alia etiam utile est, scilicet ad

frangendum, dum medicamentum inflatur & crescit. Et quae tenuissima sunt, membra neque laedunt, neque vellicant, unde vescae innoxia : nec proprietatem negligimus. Praeter ea medicamentum etiam quod propius admoueatur excogitauimus, tanquam natura compositum ex quatuor partibus , elementis, ut dicunt similibus. 2 . Lapidem Drium seu Iudaicum seminam , nam aliud ex his non cognouit Galenus , Princeps autem addit decima octava terti'. traft.2. p. i 9 Vitrum candidum purum in pollinem redactum, & ferreo cochleari candente exustum, inde aqua fabarum detrahatur quod leuissimum est, & reli-qUUm rursus uratur, donec totum in florem transeat, inde aqui siccata colligatur , & Cinerem scorpionum

positis scorpionibus vitiis in Olla figulina contecta luto,& olla in furno posita, ex quo panis eductus fuerit per noctem, neque enim ignem patitur, Vt Vratur,&cuanescant vitas paene totae,& substatariae magna pars.

314쪽

18L De sucustatibus medicamentorum,

His vero addimus florem stercoris columbini, pro quantitate paene omnium : in vase vitreo concluso per dies XL. aut saltem X. in fimo equino conficiatur, inde destilletur,& ex aqua mittantur per catheterem, euacuata urina,& in balneo 3 ij. Et contineat diu, & si potest superdormiat, etiam dato graui somnifero , Mhoc quater fiat: unde ad I vi ij. conficiendas, maxima quantitas vitri exigitur,scorpiones supra mille. Manifestum est autem quod aliud est negotium in expellendo ipsos: nam quae expellunt, alia quia multum

prouocaiκ urinam,ut radix scolumi,& lachrymaterebinthi,quae etiam leuiter atterit illos:alia multitudine, vi aqua thermarum Uillae, quarum proprium est , ut per urinam educantur, quia terreae lunt: nam non ut lac aut oleum succedunt, quoniam astringunt terrea Sc rotinentur, & retenta trahuntur a iecore, & ideo transmittuntur per urinam quare reche dixit Princeps, quod omnia talia nocent vesicae, refrigerant enim &siccant eam,& terra replennui autem euacuetur,r p situm est in fortuna. o lacuna sesquipagella in Au.codice extat. Quaecunque verδ bene odorata,habent partem Unam Calidam,siccam,tenuem, & bene Concoctam. Tenuem

quidem, quia aliter non pollent resolui vapores ab ea: calidam, quia non pollent difflari: Concoctam, quia non pollet esse odor bonus,nisi materia concocta ei et: ficcam, quia ubi est impressio perfecta caloris in tenui substantia, necesse est ut sit siccum omnino, quoniam omne humidum crudum exhalavit. Ex quo patet,

quod in viola licet humectet, est f pars eiusmodi, l

quia cum ipsa sit tenuis substantia tota,humidum non coctum exhalat cum parte sicca & odorata, Sc ideo

cum sit plus ipsa parte quae odorem spargit ob tenui

a talem

315쪽

Li. I in Pars I. Cap. VII. 28s

tatem substantiae, ideo plurimum humectat cerebrum, tum quia humida pars est maior, tum quia penetrat, eo quod tenuis sit. Nymphaeae autem albus flos non adeo humectat, tametsi longe maior sit pars humida

quam violae, eo quod crassa est, Vt parum ascendat in vapore odoris. Succus autem limonii, quia, non est calidus, neque concoctus est, ideo non bene olet, ne

que olet, quoniam partibus calidis caret. Pomum mandragorae, quia: humidum est valde, & odorem mittit,necellario bene olet: si enim olet, partes habet tenues & siccas , quae non possunt in multo humido eleuari,praesertim cum sit crassum,nisi a calore potenti , qui cum sit naturalis, partem tenuem & siccam necestario bene concoquit; igitur ex dictis bene odoratus est. Sed humida clim liccantur & bene olent, antea mater olentia, ut Turcicus garyophyllus lutei coloris, de multorum soliorum, necessario abundant humido multo crudo, sed tenui, quod eleuatum cum concocto vincit illud: tenuis enim pars sola & calida

mittit odorem, seu cocta sed bonum, seu cruda fMS. crudum J sed malum. In quibus vero quod prius bene

olebat, siccatum male olet, ut flos albae nymphaeae, humidum est,crassum, multum quod putrescit, exhalante humido concocto,& tunc lolum foetet; aut non exhalante& tunc simul partim foetet, partim bene olet. Cum vero humidum est, & non bene olet dumi incalescit, necesse est ut foeteat, Velut caro quia putrescit, & humidum corrumpitur. Quae vero humida putrescunt, & demum ubi siccata suerint, bene olent,

in his aliquid adiunctum fuit beneolens ; aut substantia fuit densa, quae non putruit bene odorata I aut forma caloris naturalis quaedam prodiit,quae concoxit bene partem tenuem siccam, atque ita factum est fra

grans.

316쪽

184 V e facultatibis medicamentorum,

grans. Exemplum primi est,si caro condiatur multo caryophyllo & croco , imo quibusdam non adeo bene odoratis, sed densiore subitantia. Exemplum secundi est in carne Gazel,quod est animal moschum generans, putredine enim siccatum optime olet. Exemptu terti, in stercore anguis,cui praenomen impositum est Calux: licet enim omne stercus fiat a calore putrido, nihilominus tamen cum ex ea ortis sit calor naturalis, sicut in

semine bene olet.Quae verb substantiam valida habent& crassam,licet bene concoctam & siccam,paru olent, etiamsi bene oleant, velut piper. Quaecunque autem substantiam habet tenuem,paucam;& multam &crassam;& utramque incoctam, sed tamen cum calore vehementi,talia praue valde olent:& ideo talia sunt calida humida,& breuis vitae,parumque differunt a putridis,velut cimices. Ergo omnia odorata roborant particulam,quatenus talia sunt, quia sicut spiritus delectati iluce foras trahuntur, ita etiam odore ad particulam

trahiitur,maxime autem ad uterum, inde ad cerebrum, inde ad ventriculum; renes autem non : quoniam ob consuetudinem cum alantur nutrimento urinario,gaudent malo odorati S. Membrum autem robustum pellit quod noxium est,& retinet quod est ei VN le .Quae vcrombustum reddunt membriim,quia sicca, si sint calida, omnia retinent, duplici ratione ; tuin quia humidum quod est coniunctum materiae contentae, per quod fluere potest, siccant: tum quia calidum trahit ad se , non ergo repellit,3c ideo cum etiam intus penetret,aequaliter astringit partes,ergo retinet. Hac igitur etiam patet' eXperimento in chalcantho, quod cis si astringens

potentissimum,tamen retinet, non repellit: ita crocus,

S spica Inda. At astringens quod frigidum est,& quanto frigidius squia omne quod astringit, quia siccum,

317쪽

Lib. III. Para I. Cap. VI I. 28s

non quia odoratum, ideo astringit,quia partem vi contrahit solum astringit superiorem partem, quia penetrare non potest, dc astringit ob villos, ut dictum est; igitur vel ue in crumena & intcstino, astricta parte superiore, inferiorcs villos laxat, ita repellit, ubi nullum sit os ex aduerso , & exprimit ubi adsit, sicut di cebat Galenus , secundo de Alimentu, p. 21. de fructibus astringentibus, qui post cibum assumuntur. Et

ideo cum talia astrii gant per villos, neccssario retinent calida tam noxium quam innoxium , frigida repellunt. Similiter autem expellunt, ut dixi, si locus pateat ςx aduerso , etiam viriuraque scilicet tam noxium quam utile. Sed quae astringunt& sunt odorata, Vt crocus & thus, siquidem calida sint, utile retinent Valde, utraque scilicet ratione ; quod verδ noxium est , partim retinent ut calida astringentia , maxime in membris quae villos habent, ut ventriculo, & corde , intestinis ; in his autem quae villis carent, plus expellunt quam retineant, ut in iecore & cerebro. Frigida autem odorata, partim contraria his, partim similia; nam noxia valde expellunt aut repellunt , scilicet utraque ratione ; retinent utile, medio criter in villis praeditis membris ; in his autem quae villis praedita non sunt, ferme retinent; ut si odorata sint, nec astringcntia , nec frigida. In uniuersum ergo astringentia odorata , cum alia sint calida,

alia frigida: & quod continetur , utile vel inutile: i& demum membrum , aut conclusum , unde repri

litur ; Vel apertum, unde expcllitur : & paren chy- mare, Ut cerebrum, & iecur,& pulmo; vel villis constet: fient sexdecim differentiae compositar, omissis aliis quae a magnitudine virium, & modo applicandi , & occasione, tum natura materiae s siquidem

absinthium

318쪽

18 c De facultatibuου medicamentorum,

absinthium expellit bilem, & retinet pituitam)sumi

possent. In medicamentis quae conueniunt uni membro, quinque scire necet se est,& si exterius app Lentur,sex. Primum,ut sinat tepida, nisi in oculis, nam illi gaudent frigidis ob calorem,modo non retineatur vapor, tunc enim tepida utilis cit: aut si partes exteriores immodice calent', ut in erysipelate , vel secundum substantiam,vet in hectica: in caeteris tepor facit,ut etiam frigidum profundius penetret,quod sentimus imponendo frigidam aquam valde, cum manu calida superire- sies,vel alium locum. Secundum, ut sint potestate calida,ut longius ferantur, & tenuium partium, ut profundius penetrent. Quartum , ut medicamentum sit proprium membro,velut tamariscus spleni.Quintum, vi scias qualitates primas,quae actioni illi conueniunt: si sit simplex intemperies, facile est, nam contrariis opus est. In secundis facultatibus, quibus primis opus si, ut in astringentibus, ut sicciora sint quam calida; repellentia etiam frigida sint & odorata. In tertiis modum etiam & substantiam, ut ad generandum lac, calorem temperatum qui dissoluat, & humidum, ne quod dissolutum est siccetur; &si volumus copiosam eiuS generationem,addemus etiam substantiam, ut in lactuca, & eruca viridi. Ultimum est ut sint potestate huiusmodi ad educendum per aluum, & co tenuius atque potentius,quo calor loci per quem trahitur, utpote oris & narium, est minor calore ventyculi, aut iecoris, ut El kmniurn pro bile & aqua a cerebro detrahenda. Sunt praeterea quatuor modi eorum quae sumuntur, ad potestatem collati, vel Vt non agant nec patiantur,ut aurum, argentum,& forsan chalybs, nisi quod,

319쪽

Lib. III. Fars I. Cap. VII. 287

vt dictum est suo loco, grauitate de duritie aperit obstriustiones: Alius , ut patiatur tantum, Vclut vitellus Oui, sol sim enim immutatur de nutrit. TertiuS,Vt mu-t tur Sc mutet, velut medicamenta, crocus dc scammonium , incalescunt enim primum dc dilsoluuntur, inde unum eorum calefacit,astringit,exhilarat, purgat altorum. Quartus est cum non patitur,& tamen agit, Vt gemmae in pollinem redactis,& euidentius metalla

praeparata: quod enim nihil palla sint secundum subiastantiam, indicio est quia pleraque ex his , Ut aurum dc argentum, si colligatur stercus,manent de nihil de pereunt : ob idque nil illa agere creduntur, quia nil

patiuntur: agunt autem experimento, & quia passa sunt secundum qualitatem a praeparatione, Velut et menta quorum nulla substantia corrumpitur,'adeo tamen mutatur,ut unius pars caro, alia lignum appelletur. Chalybs ergo seu ferrum exiccat, re rigerat,astringit, praecipue Ventriculum dc Iiecur , confirmat venas

8c membra nutrimenti, purgat sanguinem, de corrigit illius impetum, resistit putredint, educit aquam , aconito ebibito resistit, & hoc praetor substantiae auxilium , purgat enim dc aperit obstructiones, confert Elephanticis. Argentum autem minus refrigerat, &siccat, & purgat ferro, sed magis roborat membra de vires, ferro melius sanguinem purgat, auxiliatur vitae magis, de contra elephantiasn de melancholiam, &magis prohibet putredinem. Sed aurum densat membra de spiritus, de roborat cor, & illius palpitationem tollit, dc putredinem omnem praesertim pulmonis tollit, & oris etiam , elephantiasin dc melancholiam sanat, dc vitam producit,exhilarat hominem. Omnia haec etiam conferunt valde scabiei, dc leprae, ac vitiligini. Et Medici praetermiserunt vires horum, quia

320쪽

non antimaduerterunt praeparationem, sed solum usus meminerunt:quo um cni ira nobilibus medicamentis tantum de illis immiscuerunt Z Aperit & aurum &argentum limatum obstructiones.

PARS SECUNDA.C A P v Τ I. Variae medicamentorum pu

nientibus agamus , quorum effectiis adeo euidentem habet utilitatem, ut nulla in parte Medicina gloriosior euadat,& qui alias eius usum contempserunt, & nunc etiam Barbari, hoc soli1in se indigere fateantur. Igitur de hac,tanquam artis maxima, & generosissima parte agendum est. Cum . enim quae per aluum educuntur, alia quid cin per se, ut stercus & bilis;alia non proprie,velut qui per haemorrhoidas educitur sanguis , nam ad anum venae illae torminantur, de sanguis qui ex eis fluit, per aluum educi videtur, cum tamen non vere hinc educatur, de utraque Cua-

medicamentis in

genere. diuisiones.

E o iam de purgantibus aluum, ac l

cuationum

SEARCH

MENU NAVIGATION