Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Lib. III. Pars II. Cap. II. 299C A P V Τ II. Lenientium a purgantibus ditan Eo.

MEdicamenta Lenientia non conueniunt, Chun aluus dura est, forsan enina excitabunt dolores,& Curtius peremit filium Nobilis de Florentia, hac cauSa, cum tamen ellet Medicus insignis, & falsis est

errorem: nec cum materia est in ventriculo , nam

tunc cilcienda vomitu est, si tamen biliosa sit: nec

cum materia turget, aut concocta est, indiget enim medicamento proprio : nec cum feces evacuare ne-

cellarium est, quae superilis sunt coactae, nam mollientia sussiciunt, ut uuae pallae, sunt enim cibi mollientes , qui tametsi e genere sint lenientium, non tamen sunt lenientia, nisi cum sumuntur in magna

quantitate. Solum igitur conueniunt, cum materia fuerit melaictholica in ventriculo, aut durus homo ad vomendum, aut in intestinis superioribus coactii, vel in ambitu, & osculis venarum mesarm,mordcias intestina.Quae vero hoc agunt, debent esse proxima temperamento, ut minus male assiciant,& necelle est etiam ut talia sint: nullum enim medicamentum leniens, est valde calidum,quod non purget strenuo; nec potest elle valde frigidum, & leniens , aut crassum: quocirca aqua etsi plurima bibatur, non lenit aluum MS. leniunt alium, J nisi excalefac is, ut in febribus Vehementibus aut urentibus i nam est crassibila frigida bibi solet: quocirca quantum mollit feces, tantum impedit vim expultricem. Lac ergo, iura, & olea, ac similia aluum leniunt. Quae autem solum feces ducunt, tam πωns a Galeno dicta, qualia aloe maxime

totas

332쪽

3oo De facultatibin medicamentorum,

lota, media quasi sunt inter lenientia & cibos.In quo genero solum maluam cognosco: Galenus tamen po- siuit terebinthinam, & cnicum cum ficubus; sed ego parum fido : patIae autem uuae pingues & sine arillis, laqua imbutae bonae sunt; ius caulium etiam cum vitis passis: nam de his quae detergendo leniunt, plura ssunt, ut ius leguminum, phaselorum, fabarum, piso

rum, cicerum.

At imbecillia modicamenta purgantia raro conueniunt in febribus , quandoque tamen,& generaliter cum materia est in ventriculo, meseraro, & caua iecoris,& cst certi generis; nam lenientia non susticiunt: reliqua traducunt materias a gibba iecoris, & vltra, per venas angustas, & faciunt obstructiones indomitas & perniciosas,ex his tamen lenientibus plerumque proclist copia medicamenti. si tamen materia crasta sit,aut tenax, iuuanda est calefacientibus, attenuanti- fbiis, tu naturae famisiaribus: ideo in huiusmodi, ad edprobata est hiera Galeni simplex, de qua mentionem supra fecimus. Robusta autem medicamenta, Vire S omnia exposcunt, non solum quia validiora, sed ne in transitu excava ad- neque enim alio transire possunt,)hazi eant, S ita non solum non educantur, sed vel in . sciri hum transeant, vel phlegmonen in eo excirent, vel quod frequentius accidit, hepar putrefaciant, vel febrem diuturnam dc periculosam generent.Non Coninueniunt ante coctionem perfectam, nisi in materia turgente nec in materia turgente non praeparata; nec ubi

iam decubuerit;nec si longi hs absit, Quoniam non eo pertingunt; nec si materia sit citra gibbam iecoris; nec si incipiat abscelsus,mouent enim & turbant, nec prohibere possunt, aut reuellere quantum opus est; nec

333쪽

Lib. III. Pars II. Cap. II. 3OI

s in venis magnis materia turgeat, neque enim obedit, sed tamdiu expectandum est,donec ad paruas peruenerit. iolentis autem non est utendum,nisi cum materia

procul est a via,ut in hydropicis,capite,iuncturis,utero,& pulmonibus; vel si admodum multa,& per totum corpus sparsa, ut in morbo regio absque febre: unde qui purgant hos, cum adest febris, maxime acuta, occidunt plerumque illos: & ut dixi, innocentior omnium est helleborus niger, aut scammonium praeparatum,& ideo tutior est Consectio Hamech in febribus, electuario de succo rosarum,aut de psyllio.Ita qui pursant morbum regium absque febre cum rhabarbaro, similes sunt suscipientibus potentiorum inimicitias frustra, & ut dici solet , canes irritantibus. Multo

vero minus in imbecillibus aegris talia competunt, quam priora omnia. Et cum necessitas urget, utemur epicrasi , dc dabimus parum ex medicamento Violento , & calidum valde actu, de tenue, dc compositum cum his quae sunt amica maturae ob consecludinem, temperamentum, astrictionem, & odorom. Et separatio terret ubique & aquei in his bona est.Et coctio etiam melior est longe circulatione. Et compositio illa cum exiccatione in Sole , nisi quod terreum est, separetur, parum prodest, nisi in fluxionibus ut podagra,& destillationibus. De ustione verδ quia est tractatio peculiaris, & declarata in quarto libro de secretis ; hὶc sermonem non habebo: Verum omnibus collectis singula distinguam. Appello igitur

medicamenta lenientia, quae seces educunt tantum,

nulli peculiari humori detrahendo addicta , quorum usus necessarius est ad exonerandam aluum,

in aegris etiam , non solum in sanis. Sed de cum purgare voluerimus : inquit enim Hippocrates secunda

334쪽

3or. De facultat iam medicamentorum,

secunda Aptari . 9. Corpora cum quirimiam purgare voluerit , oportetfui afacere. Atque in medicamentis dc pellunt seces,ut eorum opus adiuuenci nam si id facerercntaueris maiore quantitate purgantis medicamenti, id violentius aget. In omnibus autem his tum purgantibus , tam lenientibus,multiplex contingit diis cultas, alia quidem ratione eorum qui illa tradiderunt, alia ratione ipsius rei. Eorum enim qui scripserunt, varia fuere ingenia, studiaque, atque in plerisque ementitae gloriae. Ob- fuit pluribus cxistimare se scire quod nescirent. Id vitium cum satis late pateat tamen in Medicis Principum, qui alia via quam per doctrinae veram opinio nem ascenderunt,maxime viget. Vsus praeterea malus docendi impcritos cum falla illo maximo : atque id peccatum in Pro lsoribus publicis, qui concursore non agitantur , magis viget: cxistimant enim suas nugas ab omnibus probari, quemadmodum adolescentulis atque initiatis. Φιλυκάα quoque omne S NOS CXa- Ritat , Ut placeant quae parum bona sunt. Alij ab adolescentia , Dialectica ac Mathematicis tum Philosophiae studiis noli satis instituti sunt. Cupiditas etiam lucri, aut inopia detinet multos, ut inclaborata , & ut ita dicam , incocta prodant: velut ad generationcm cibus non subaetus ad unguem , nihil prodest, sed semen exigitur; ita oportet ut longa cogitatione res intelligantur,antequam scriptis mandentur,praesertim cum inuolutae sunt,& crroribus iam scatent,cuiusinodi est harc doctrina: quod etsi claborata sit maxima pars, aliquid vero inculti relictum sit,iorum decoremoriam amittit. Ex rzbus autem inlis 1aon minor diis ultas, tum ob regionum diuertitatem, ut non ubique cadem sint, quae 1pecie conlieniunt, & ob nominum

335쪽

Lib. III. Fars II. Cap. II. 3os

errorem, ut unum pro alio sepe subiiciatur: tum vero praecipue ob duas causas, Vna quod quae purgat humo ros, sub minore quantitate sumpta,aut quia inanita sint ob vetustato,aut ob aliam causam, lenire videntur;alia contra cum solum leniant, humorem vero qui est in ventriculo & intestinis una cum fecibuS educant, videntur cum humorem polle purgare : alia causa est magis propria, quoniam cum intestina interius circumuoltiantur pituita, siqti id purgat seces paulo vehementius,aut detergit acrius,purgare pituitam videtur, cum tamen ex lenientium solum sit genere. Aliae etiam sunt cauta horum grauiores quam videantur, non cognosccre humores, tum ratio ipsa disti maionis eorum, tum opinionum Varietas. Primum cnim illud verum non est, quod tamen plerique pro constanti habent, bilem crassam compositam elle ex bile pituitaque : aliud enim est bilis crassa, quae funda-mcntum est notharum febrium tertianarum; aliud bilis pituitae admista, quae essicere solet hemitritarum communem minoremque. Sed neque illud vertun estrui sus, medicamenta quae humores crastos excernunt, educere etiam semper tenues : sic enim nullum cstet medicamentum , quod nigram bilem cduceret. Cum autem in pluribus hoc verum elle cernamus, suo loco de his distinguendum erit. Similiter cum dicimus

melancholiam purgari,nondum compertum est,an eo nomino exusta contineatur;& si continetur,an Vtrum-quc genus, & quod a melancholia naturali faetiim est,& a flava bile. Atque etiam versa vice. Sed & pari ratione , an sub flaua bile, viridis, coerulea quam itati dona vocant, ut ab eodem medicamento cum caeteris

educi possint. Ob haec igitur, quod traditum est ad hanc usque diem , quanquam plurimi egregi, viri

laborarint,

336쪽

3o4 De facultatibus medicamentorum,

laborarint,potius ad Empiricam exercitationem,quam ad artem pertinet. Etenim in his cum plura desint,

tum ea quae tradita sunt, ratione omnia careant, pleraque erroribus etiam maximiS scateant, omnia vero

sint obscurissima, adeo ut cum Ordine careant, id vitium pro nullo inter tot peccata habeatur. Et in antiquis magis irrepsere errores. Plinius quod saepe testatus sum, Grammatici partes agit; nam & Grammatici est de omnibus dicere, ut Priscianus ait ; & tamen hoc ipso , in tanta inopia bonorum authorum, indigemus : nam a recentioribus fides desideratur.

Sperabam aliquod auxilium a Brat auolo viro sancerudito, sed hac in paric, seu tum impeditus, seu nimium sibi tribuens,parum diligens & miniis oculatus fuit, ut videatur Plinium prae manibus sumpsisse, SI iuxta singula sua experimenta, quorum etiam maxima ex parte oblitus erat , omnia delcripsisse ; praeter enim immodicam illius prolixitatem,qua ' ci familiaris fuit, repetit pleraque, & modo eadem, modo contraria dicit , in quod tamen vitium necesse est eos incidere, qui non certa methodo aliquid scribunt. Et in plerisque dum experiri vult,lenientia cum iuro, sale,& oleo

exhibet, quae ipsa per se lenire pollunt quamcunque

aluum' deinde quorundam tantam copiam exhibet, ut longe maitiis sit detrimentum ex multitudine sperandum,quam ex deiectione auxilium, velut in gingi bere semunciam. Poterat vero innumera sub una regula comprehendere , quemadmodum L MS. quoniam admodumJ nos facturi sumus,quae lingillatim docendo, praeter taedium Sc prolixitatem, sibi dum videtur contradicere , obscuriora reddit. Praeter haec eiusmodi compositio non redolet Italicam maicitatem, sed ibarbaram quandam etiam humilis & sordidae litora

337쪽

Lib. III. Pars II. Cap. II. 3Os

tinae consercinationem indignam illo prorsus ; in qua illud etiam est absurdissimum , quod Dioscorides Arrio Imperatori scripserit , quod ob mille

causas esse non potest. Verum quoniam ex experimentis disciplina constat , non suaserim neque in damnatis id tentare, ut miseriam misero adderem,

nec periculose , sed obseruare alios qui id experti sint, tum etiam summa ratione instructum, si fMS. sed J id non succedat, longe inferiore quantitate ex

periri , quam filii, J ut etiam ss procul Si periculo: in

canibus autem maximo, suibus, ovibusque ac capris,& cuniculis ; tutissimum est autem quod sumitur ab auibus ; non enim inuentum est medicamentum prorsus innoxium gallinis aut columbis, quod homini coctum & propinatum sub mediocri quantitate nocuerit: neque enim tentandum in his, ut medicamenti vim percipias, sed ut experiendo ne noceas, quod primum est intentum , pdst homini exhibendo animaduertes , si rugitum mouet, tormina ac dolores , e purgantium est f genere, J etiamsi non educ t. Vt vero sciamus quomodo tuto tentare posmmus , considerandum est an sit ex medicamentis Dioscoridis , &tunc ille prodit quae venenosa sint. Sin autem non sint ex illis , tunc considera an sint metallica , vel emittentia lac , omnia enim haec venenosa sunt. Sin autem ex his non sint , an folia habeant lucida, an grauem Odorem , an saporcm tetrum ex acri & amaro mistum, qui proprius est veneniS. v C a P v T

338쪽

3os De scultatibus me icamentorum, C A P v Υ III. Lenientium medicamentorum maria species.

QVae igitur ventrem leniunt, non omnia connu

merare lubet: J sed alia quidem qisod cibi vel

potus loco habeantur,ut lutea ouorum,tenera cerebra

gallinarum condita saltem sex, adhibendo melicrati itidem totidem uncias , quae per se idem pollunt: butyrum, post mel; sufficiunt autem duae unciae e singulis. Quaedam quia utilia valde, ut semina citri ad quadraginta, seu araniij, seu limoni j, aut pomi Adami medulla tufa, vel in decocto: confert ventri- Culo , iecori, renibus, cordi, cerebro innoxia est, ob id sine corticibus danda, quoniam lignea & terrea omnia ventriculo sunt inimica, tametsi cum illis magis leniant. Quaedam quia propriam praeter id quandam uti litatem habent, velut viticis semen, quod flatum discutit, & obstructiones aperit, de borrago quae cordi tam salutaris est. Quaedam quia in promptu sunt,& ubique ad commodum parata, Vt ius caulium. Alia quia suauia & innoxia, ut saccharum sed librae dimidio, mel coctiim ex unciis duabus. Alia optima, ut sphondylij radix ex Jj. quae etiam eapiti confert& ventriculo; est enim ex beneolentibus. Quaedam proprie id faciunt, ut oleum amygdalinum dulce, quod etiam pectori difficulter anhelanti, & vrina cruciatibus prodest : cui succedit quod ex oliuis detrahitur. Quaedam quia tota id agunt, velut similax

clematitis,beta, mercurialis : singulae enim partes harum, aluum molliunt. Nonnulla quia potenter id faciuut, adeo ut nomen meruerint, vClcitato

339쪽

Lib. III. Pars II. Cap. III. 3o 7

aloe. Domum alia quoniam praeter id humorem peculiarem purgant,velut cauliculi vitis agrestis, S quae ex purgantibus medicamentis omnia. Quaedam plura complectuntur commoda, velut ut dixi, similax clematitis ; purgat enim pituitam & aquam , & non solum folia, sed etiam semen & cauliculi cocti ac crudi

ex acetario, ducunt aluum. Quae vero nullo horum undecim modorum id agunt, praeterire decet ut inutilia, semper enim usum cum iactura temporis compensare debemus: velut illud de X L. amygdalis, &Hippophaes, ac similia: de succo fructuum mororum per se quidem inutile erit L medicamentum;J in Rob, ut dicunt,quod anginae utile est, est autem syrupi species) utile erit. Neque tamen etsi doctrina lenientium medicamentorum omnibus utilis, exercitatio & usus perinde erit : debilitat enim viscera & vires, & hominem post senectam primam breuioris vitae facit: sed his solum quienterocelen patiuntur, aut flatus, vel intestinorum dolores ; his enim necestarius est usus, cum feces sint duriores , aut exitus vitta diem naturalem distulerit mam terminus temporis etiam in his est semel in die naturali, & faecum , ut sint figuratae : liquidiores autem saepius excernere , malum, etiam in his , nedum in sanis. Dico igitur quod quae leniunt aluum , Uno ex octo modis id esciunt, quorum primus est multitudine: nam eis multitudo per se sit modus, cum tamen excolIerit, praesertim in re humida, manifeste alsumpta J deiiciunt aluum, velut caseus recens humidus, caro suilla , maxime lactentium porcellorum. Sic amygdalae L X. recentes, & nuces pariter virides, lactucae , & eiusmodi. Quanquam enim natura sua

340쪽

3o8 Qe facultatibus medicamentorum,

Vt natura cogatur eXcernere, tum vero etsi non lenirent , copia faecum inustata, quae redditur ob cibi multitudinem, imaginem lenientis medicamenti praebet. Dicitur autem multum , quod sex uncias excedit, in mediocri natura, aetate, & consuetudine. Ozimun ergo,Vt ad rem redeam, cum sit humidum valde, licet calidum,ventrem lenit,si multum sumatur. Quaecunque purgant, ut dictum est, debilitata paucitate, aut coctione, aut destillatione: vel non adulta,

velut surculi multarum plantarum, vitis sylvestris, seu attagenae; clemati dis non solum surculi,sed etiam folia teneriora, bryoniae item surculi, dracunculus maior, & solia etiam cocta , allium quod nondum digestum est in spicas, & huiusmodi: vel si fuerint iuncta cohibentibus : alia quia per se lenia,ut flores violae in acetario,& sambuci etiam vel ebuli;Tamarindorum quoque unciae dimidium,plus autem purgat. Humida praeterea, licet non pinguia, in copia sumpta, licet non excedat limites, id est, dimidium librae,

velut lac,maxime asinae,sed eximere oportet butyrum, MS. edexcedere oportet,butyrum,J thermae,ius quodcunque maxime capi, magis etiam galli, & veteris, myxorum decoctum,mustum maxime dulce ante cibum per

horas quatuor sumptum, succus glycyrrhietae fluidus, vel decocti glycyrrhietae iustum pondus 1, dixi hoc et IeVj. Vnciarum, cum in aqua Uncia Una eorum quae nori

purgant, aut dimidium eius medicamenti quod purgat,incoquitur. In omnibus fructibus,praecipue myxis susticiunt xx. & in prunis xl. coctis, ut edantur, & ius bibatur, sed sint maturi, non austeri, neque acidi, neCastringentis saporis: magis autem si cum rore colligantur, ut etiam in uuis ; sed aded mouent cerasa sic collecta, & cum nucleis deuorata, ut referant dolores

pedam

SEARCH

MENU NAVIGATION