Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Lib. III. Pars II. cap. III. 3o '

pedum leuari. Hoc non tam cerasorum munus quam roris,qui cum fructibus omnibus,& floribus,& etiam per se mouet aluum. Succus mori fructus,& sycomori,& aranciorum dulcium,atque ut dixi, omnium huius. modi. Vuam tamen pallam absque arillis ego soleo edere,& exhibere aquae infusam, & plenam atque inflatam. Plus etiam lenit & mouet aluum Cretica, ex qua Pramnium vinum fit.Cynoglossi etiam folia decocta aluum leniunt. Praeterea omnia liquida quae flatus

excitant,seu natura,vt raparum decoctum, seu Casi,ut aqua seu vinum.

Ex saporibus dulcia omnia leniunt ventrem , seu quod laxent, ut quinto de simpl. medicam. cap. 26. seu quod detergant, ut in libro de Dissolatione continua, cap. a. sed hoc cum sicca substantia : cum humida sentit quod molliant, septimo de simpl. medicam. cap. de Cerasiis. Ergo & lac subducit magis, & mellis via ciae duae sufficiunt , dc sacchari unciae sex, absque torminibus de molestia vlla : nam mel tormina facit, ideo est ex principalibus :& mihi sufficiunt totidem drachmae, & pauciores in aqua dissolutae: & ita de omnibus valde dulcibus; unde etiam siliquae coctae.

quamuis siccae si edantur, & ius earum bibatur, ventrem leniunt,& renes valde confirmant. Lac vero asi ninum quasi medium natura est : vide infra, numero I 26. de septimo comm.in Hippocratem de isere, Aquis, cr

ticis, comm. q.

Praeter haec sunt omnia quae stimulant, sapore acria scilicet & salse,sed haec deteriora,quod clim detergant Pituitam quς intestina vestit,ubi aluum laxaverint,ma Ris astrictam reddunt. In hoc genere sunt cepae , allia, & porri, singula cocta sub cineribus, & dracunculi germina, & lapathi surculi, & herba ae radix narcissi,

342쪽

3io De secustatibuου medicamentorum,

& ascalugiae,& asphodeli. Est etiam illud de pipere,in

Problematis Aristotelis. quod exiguum illius laxat ventrem , multum prolicit urinam. Gingiber maxime viride & conditum. Nasturti j quoque semen a drachmis una & dimidia ad duas. At salsorum maior etiam copia est; namque in genere herbarum,cremor brassicae praecipuus est hac ratione, dico primam aquam tum betae, atriplicis, de spinachiorum. Et similiter Corallina

ex drachmis duabus, & tartarum album, & aqua marina , & ex marinis animalibus omnia quae sicco integumento praedita sunt, velut ostrea, chamae, conchae , locust x, gammari,astaci, cancri; & quaecunque

sunt molli carne, velut polypi, sepiae, loligines: de

rursus quaecunque nutriuntur plantae in littore maris, ut chachile, sed pauca; & quae in aridis locis oriuntur ; & ius omnium leguminum serme, praeterquam fabarum, & praecipue cicerum rubrorum, soluit enim bene ventrem. Gari unciae duae cum iure. Et sunt qua; proprie leniunt ventrem, pellentia stercus , ut cassae nigrae medulla, & myxa, quamuis ut dixi,alia ratione. Alia sunt quae ut pinguia, velut oleum commune, Scamygdalarum dulcium, & omne genus horum, sub quo etiam ius carnis continetur, licet etiam ut humidum, & ut multum. Oleum amygdalinum amarum, licet sapiat medicamento sum, & breuissimo tempore rancescat. Et qiae vestiunt intestina, in quo genere sunt mucci quicunque psyllij, seminum cotoneorum, vel malvae, vel boraginis, vel ira uxorum, atque huius. τ' Idi. Haec ante cibum multo sumi debent, haecque amnino non purgant,tametsi a purgante materia,velut micae semine detrahuntur. . Demum sunt quae astringendo leniunt, ea non ut

'liqaa, ante cibum praesumi, sed a cibo sumi debent,

velut

343쪽

Lib. III. Pars II. Cap. III. Ita

velut cotonea cocta, & pyra seu cocta seu cruda, &mespila, & tricocia, & myrobalani Omnes, quamuis c medicamentorum genere, ideoque in modica quantitate ante cibum; sicut& medicamentum Arabum, quod constat ex malorum punicorum dulcium, sed etiam magis acidorum succo, in vase aereo rori exposito per noctem. Quantitas est unciarum sex ad

summum.

Et sunt composita ex huiusmodi, velut mel cum Pramnio vino, aut melicratum ex unciis sex. Modus

conficiendi est hic: Mustum potens i ume post viginti dies, & ei quintam partem mellis despumati adde, agitabisque arundine perpetub donec albescat per dies quinquaginta,inde tege linteo,ut exhalare possit,pδst munda manu collige quicquid supernatabit, se uabisque in dolio gypso oblito, vere intricata parua Vasa condes,& gypsata diligenter,operies inde frigida

cella, vel arenis fluuialibus ea repone, nam in perpetuum seruatur. Refertur inter aluum lenientia sesami semeia,cuius praecipua est utilitas a me bis experta,insanabiles pene pruritus tollere ; & polygonati etiam semen : non satis quomodo id agat,noui: efficit tamen Vtrumque ex drachmis duabus. Eodem modo succi prassi, drachmae tres,aut tantundem styracis, quae cum hoc profundam prouocat somnum) ut succus a regio morbo liberet, cum pulueris etiam duae drachmae ad ambo sufficiant, siquis tamen assidue utatur alterutro. Picem etiam referunt aluum mollire eodem pondere, quod proprium sit resinarum omnium,quia colliquent forsan dc detergant; ita terebinthina & lentiscina,sed eodem pondere, quae quam multa erit. Sed & unguis odorati puluis, qui quamuis redoleat bene, ventriculo tamen est parum utilis & amicus. V 4 Sunt

344쪽

3i1 De facultatibus medicamentorum,

Sunt praeterea quae aluum leniunt experta, S persaepe meliora medicamentis, ne tutiora,vt Coriandra saccharo obducta & laeuia tria aut quatuor imposita educunt seces,sed exigitur spatium dimidiae horae Hoc certe tutius quam auxilium Savonarolae in Hercule Ferrariae Principe, pro quo centum accepit coronatos , pro tam praecipiti consilio. 6 l fortunam ac mil-titiam hominum : tempus aestiuum s erat, J iussit ambulare per quinquaginta passus nudis pedibus super

marmoreum pauimentum,aqua frigida inspersum,statim commotus est venter,inde cum purgasset copiose, iam enim tres dies erant,quibus aluum non exonerauerat pedes calida aqua,in qua herbae odoratae incoctae erant,lauari iussit,& in lecto interquiescere.Sed quid si non demisisset periculum doloris coli fMS.colliJmanifestum impendebat: ex quo sub mediocriter iracundo Principe,cum tot alia ellent salutaria,mors impedebat. Animaduertendum est etiam quod leniendo ventrem,perducitur homo saepe ad colicam farcum, & hoe quia eiusmodi lenientia educunt solum partem tenuem, & relinquunt crassam, & etiam quia natura assuescit expectationi auxili j, & ideo pigritat in expulsione excrementorum. Idem quoque accidit in omnibus medicamentis lenientibus,quae sunt c genere purgantium,nam educunt partem tenuiore,& relinquunt crassam , & praesertim si fuerint c genere educentium humores tantum tenues. Tertio idem accidit ex medimentis quae educunt vel constringendo, vel lubricum faciendo, vel detergendo, & generaliter in omnibus quae non molliunt saeces; & hoc potest dici piscari hamo aureo,nam propter leve commodum,homo incurrit vitae periculum ex coli doloribus vehementissimis. Sunt etiam medicamenta eccoprotica MS.mωρωα ,J diuersa

345쪽

Lib. III. Pars II. cap. III. 3is

diuersa a genere lenientium,& hoc multi non animaduertunt, propterea quod per accidens pleraque lenientia aluum , etiam educunt faeces : sed quae proprie educunt seces solas per seperius , nondum comperta sunt: quae autem educunt cum aliqua parte humorum, sunt etiam duo tantum quod sciam,

Aloi' hepatica , & polypodium coctim cum iure pingui; & illud idem ostendit pauperies Principis in

docendo medicamenta expurgantia feces,nam connumerat liciam inter praecipua, quam puto elle LMSδurrepJbetam,& quae no educit feces, ted partim mollit, .lartim detergit. Galenus autem utitur lachryma tere-inthi,cum decuplo medullae ficuum siccarum.Et scias quod omnia quae expurgant aluum, solet ipsam reddere astri istam,quia vel euacuant partem tenuem tantum,& ita relinquunt crassam,quae siccatur & indurescit,3cita aluus astringitur: vel educunt crassam tantum, S ita educitur pituita quae circumuestit intestina,& redduntur aspera, ut non possint facile feces emuerer aut educunt crassa & tenuia simul, & nisi incidant in laeuitatem intestinorum , necesse est ut diu maneant excrementa, antequam impleantur intestina, & ideo natura asseescit torpedini cuidam non emittendi s Ces , & cum pertransierint aliquot dies, necesse est ut magis augeatur siccitas earum , quam multitudo , in Comparatione ad repletionem intestinorum, & ideo sequitur periculosa astrictio : sed causa quδd non frequenter accidat hoc,ost usus ptisanae & ouorum recentium,quae loeaiunt ventrem, & clysteria quae molliunt. Et Proprium eorum quae educunt seces,est multitudo

Ec pondus; haec enim impellut ipsas feces: nam a similitudine dissicile esset euacuare feces,quonia si medicamentu esset substantia simile fecibus,& feces retinetur

346쪽

334 De scultatibus medicamentorum,

ab intestinis ob consuetudinem. Ergo illud chedicamentum non poterit irritare intestina ad expellendum feces,& ideo oporteret ut esset perfecte simile fecibus exactis , & tunc estet valde abominabile, & forsitan quod istud conuenit fecibus quorundam animalium, inter quae numerant stercus muris, quo utuntur in suppositoriis, & dicunt quod euacuat potenter: non

tamen inuenio qui dicat quod debeat exhiberi per os, & maxime quia vix fieri potest,ut sit aded abominabile,ut non perturbet ventriculum excitando vomitum,& corrumpendo ipsum, &ideo tutior via videtur esse in mollientibus alutun cum modica astrictione & detersione, quae omnia cum sint in beta,videtur optima, sicut etiam uuae passae pingues,& ficus siccae excorticatae, sed usus ficuum non esto nisi cocharum : usus autem uuae pastae est bonus utroque modo , scilicet cocta: δc crudae , sed debet ablui diligenter decies aqua frigida,purgando eam ab omni immunditie ; deinde debet infundi per tres horas saltem,& non plus quam per nouem in aqua frigida, quia sic redditur humidior & iucundior gustui, & non amittit vires, neque suauitatem. Et in uniuersum fidere oportet potius abstinentiae tu moderationi cibi, quam medicamentis praeparantibus, velut Oxymel scilliticum, & quae incidunt , attenuant, aut purgant quouis modo excΓ menta, & his etiam plus quam lenientibus,& lenieritibus plus quam purgantibus: & causa est, quoniam primlim homo hac confidentia transgreditur metas iustae rationis vivendi, non solam in cibis & potibus, sed etiam in Venere, somno , laboribus, aut otio;&nunquam adeo bene emendatur error , quam bene admittitur. Optimum enim est non errare: pdst erraro,

di statim corrigere: pbst corrigere, sed non stalliri:

347쪽

Lib. III. Pars II. Cap. III. 3is

post non corrigere, sed continere se : pessimum omnium est non corrigere,nec continere. Omnia etiam medicamenta quae aluum mouent,

debilitant iecur duabus causis, & persepe tribus : primum quia illud priuant alimento proprio , & quod

deterius est ordine: quoniam ex tenuibus intestinistrahit quod est utile ad sanguinem bonum generandum , pro alimento spirituum & caloris naturalis: ex crassis autem, quod necessarium est ad sanguinem generandum, pro sua & ventriculi substantia reparanda. Si ergo homo educat ea quae sunt in intestinis tenui bus , quae sunt maxima pars intestinorum, necesse est Ut per duos aut tres dies iecur destituatur alimento substantiae suaemeque enim omnia fiunt ex omnibus, Vt,existimauit Anaxagoras ; sed ex determinato alimento, & parte alimenti cuncta, velut etiam cibi solidi liquidi, lidioris & liquidioris.Id manifestum est ex his qui casco utuntur plurimo & ferme solo, in

quibus augetur robur, Vt etiam testatur Hippocrates, secundo de Diata,ct in Libro is Veteri Medicina,qui illum appellauit nutrimentum robustum , & ita minuit ingenium. Secundδ quia fit motus contrarius motui naturali l: nam medicamentum etiam leniens trahit a caua iecoris versiis intestina per venas mesaraei; iecoxis autem munus ordinarium est,trahere ab intestinis

ad cauam per illud idem iter, J ideo sunt mot sis contrarii. Et ob id quae prouocant urinam, sunt magis utilia iecori, qu im quae leniunt aluum aut purgant. Ob hanc causam neque debilitant ipsum , ut illa, imo ieciar gaudet huiusmodi operatione, vi illa tristatur, de facile & statim cadit ex ea in hydropem aut malum liabitum,nis commodum & necessitas iaciat illud tolerabile. Quod si medicamentum sit nimis calidum, debilitat

348쪽

3is De facultatibus 1nedicamentorum,

debilitat etiam ipsum caliditate superflua, quae est illi

peculiariter inimica, sicut etiam siccitas: si frigidum, debilitatur vetriculus non parum,cui frigidum est inimicum,quia exanguis ; sicut etiain humidum,quod illum laxet.Quod si medicamentum expurget,& quanto violentius,praeter haec tria incommoda,alia tria adducit : nam primum educit aliquid de utili cum inutili, ut sexta apiari orum ; unde recte inquit Princeps tertia primi, Doctr. 3. cap. I. Omnis medicina purgans purgat ct inueterat. Secundum, quia perturbat corpus totum: dc ideo dicebat Galenus in libro desanguinis mi Fone, ca8. I x. Non est noctru iniere medicamentum cum volumiu,ut invenesiectionesanguinem. Tertium quod est deterius omnibus, quia materiae deducuntur a gibba iecoris ad cauam, per venas de quibus dubium est an

committantur,adeo ut seu committantur,seu non,p

riculum sit praesentissimum generationis abscessus inco,vel corrumpendi ipsum ut putrescat,aut ut fiat Obstructio insuperabilis,ex qua febris diuturna, & nunquam habitura finem consequatur,aut saltem morbus regius,aut malus habitus,quem Graeci G ξίν vocant, ut alibi docuimus : neque in transmutatione ad pulmonem,cum tussis adest,uteris, nam periculum est ne tussis cesset:& si recesserit, putrescet materia, & febris accendetur,ut aeger persaepe nullo ex morbo moriatur: velut contigit Vlysii Gozadino Bononiensi Senatori. Idem dico de venaesectione , & alui lenitione ex cassia, sed haec minora , nam sectio venae ea deterior est. Atque haec de medicamentis expurgantibus seu lenientibus,propter morbos illos,qui sine eis sanari non possunt,& ut tempestiue adhibeantur,memento dicta elle, ne pulchritudo rei, aut ambitio , vel auaritia ad fallendum concreditos fidei tuae, te perdat Sc illos. Reliquum

349쪽

Lib. III. Pars II. cap. IV. 3iT

Reliquum est vi doceamus quod saepe attigimus, scilicet cibos liquidos ut lac,multitudine transire in medicamentum leniens aluum; sicut & mcdiciamentum leniens purgare humorem aliquem. Ided multiplicata quantitate Brafauolus sua cxperimenta confirmabat: fiunt ergo tres ordines : liquida multitudine aluum molliunt, ut ius carnis; mollia leniunt,& lenientia etiam purgant, licet medicamenta dici non possint. Id autem septem modis, aut si vim habeant aliquam purgandi, sed leuem acuta detegunt, ut cassia ; vel si multitudine onerent, vel si calida colliquent; aut si materia in ventriculo aut intestinis contenta sit; vel

si prope locum multa leuis calida ; vel si iam parata sit expulsioni, ut qui talia exhibent, dum vaganturdi rhoeae aut dysenteriae. Demum cum artificio attenuatum & cxcalefactum medicamentum transmutatur : quod etiam contingit ex compositione, ut si plurimum gingiberis addatur ; tum etiam ex corruptione atque putredine.

medicamentu purgantibus proprie dictis.

SEd iam ad medicamenta purgantia reuertamur,doceamusque an quae leniunt, omnes humores educere possint ZEst autem quaestio admodum utilis &proposito congrues .Dicimus ex quocunque humore posse

fortilito partem educere,manere tamen maxime in coli fornicibus ac cauitatibus , humorem crudum densum, alium haerere tunicis, ut melancholiam, etiam mancre immobilem, & excrementa quaedam ac retrinaciata,

350쪽

318 De facultatibus medicamentorum,

velut leguminum cortices , quae sollim paulatim educuntur : bilis quoque tenuis partes subterfugere euacuationem, ut longo tempore aut purgante medicamento opus sit. Antequam aute veniam ad singulorum medicamentorum enarrationem, illud explorare utile fuerit, ut sciamus quid & quantum, Unumquodque medicamentorum possit: nam Galenus cap. tertio, libriteri, desimpl. medicam. vim hanc in substantiae medic menti ac humoris similitudinem refert: & dicit quod Cnicum est smile pituitae: sed mirum est de hoc homine, qui adeo prolixus est in reliquis , quae nullius. momenti sunt, ad fastidium non paruum usque; hic

adeo breuis, ut cum dederit hoc unum exemplum de pituita, cum tot alia sint, quae pituitam purgant, quae alba non sent, sed flaua, ut sagapenum, ammoniacum, opopanax : deinde alba quae flauam bilem educunt; alia quae nigram: tamen nescio quo vultu tam audacter& uno exemplo contentus protulerit, causam esse similitudinem in substantia, adeo ut persuaserit hoc etiam aliis , quanquam Averro es & Princeps in hoc distentiant, tum Mesue cap. 27. Verum quod addit insuper purgatione semper leuiorem humorem seqai, intelligendum est, ubi medicamentum non evacuet duos humores, unum post alium : velut polypodium quod post nigram bilem euacuat pituitam, & non flauam bilem. Cur ergo lac dc cerasa non purgant pituitam, cum sint candidiora cnico ZIdeo dico quod medicamenta euacuant , ut Aristoteles docet, quia

amara & acria; & id ed si isti sapores sint in substantia

simili pituitae,vel densa non terrea,euacuant pituitam; si in vaporosa dc tenui, bilem; si in terrea & crassa,&acris sapor praedomi netur,melancholiam: & ideo polrpodium, epithymum, helleborus, habent vim 1ub-

amaram

SEARCH

MENU NAVIGATION