장음표시 사용
351쪽
Lib. III. Fars II. Cap. IV. 3i'
amaram & acrem,& euacuant bilem exustam, excepto polypodio quod acre cum sit, subamarum non est, &ideo euacuat solum melancholiam naturalem. Hanc ergo substantiae similitudinem Galenus ex alio sumpsit,& non intellexit: nam vera est, quia terrea Omnia qti purgant, s acria sitnt, cum etiam sunt subamara, bilem proprie nigram, non sanguinis secem educunt;& a magnitudine saporis, intelliges robur medicamenti ; & a velocitate Operationis in linguam, Velocitatem & robur purgandi. Averroes autem quinto Colli cap. 1I .praeter haec,tribuit facultatem hanc proprii humoris purgandi, non solum medicamentis, sed etiam a membro proprio: & dat exemplum de sagapeno , quod ab articulis trahit. Sed quia hoc potest fieri per coniunctionem medicamentorum purgantium & confirmantium membrum illud, ideis non tractabo de hoc, satis si nouisse Utrumque genus. Illud quoque animaduertendum , quod nullum medicamentum omnes humores simul trahit,nisi leniendo id agat, sed natura similiorem loco leuioris. Certum est enim quod si similitudine trahit, necesse est
ut magis assimiletur uni ex reliquis quam alteri; neque ergo tenuiorem semper. Quomodo ergo intelligendum, nisi ut referatur ad idem genus , bilem te-Duiorem qu in crassam,& mclancholiam tenuem ante crassam,& reliqua huiusmodi, non bilem ante mclancholiam ; sed ut tenue & crassum ad idem genus humoris referatur, non ad diuersa. Omne autem medicamentum imbecille permistione tenuium & calidoram modicamentorum ac dillecantium , velut gingi lacris & salis ammoniaci evadit robustum : dc robus hiarn violento simile, non tamen vere Violentum,
neque ex imbecilli smile violento. Per separationem
352쪽
3io De facultatibus medicamentorum,
autem atque vitioncm,non solum ex robusto efficitur
violentum, sed etiam ex imbecilli. Eadem quoque ratio est de transitu invalidi ad validum: sed hoc est longe facilius, quam permutatio ordinis dicta. Est
etiam conlideratione dignum,quod medicamentorum usus transmutatur quadrifariam, vel ratione modi, ut cum damus helleborum album loco nigri, ut excitemus vomitum in morbo attonito, tum quia vomitus,
ut actio, utilis est, tum quia per aluum adeo torpida natura nihil educeret. Securius per clysteria& glandes etiam in utero , sed tantum non possunt, Verum etiam tanto minus agitant, & ita cum sunt sensu aut facultate priuati,ut in infantibus,mentibus,attonitis, resolutis, syncope, animi deliquio, hystericis, distentis , comitialibus, & conuulsis. Secundo cum ex maiore morbo ad minorem consimilem, Vt quae prosunt f MS. possunt i comitialibus, eadem & vertiginosis. Tertio contra, ut quae resolutis, eadem attonitis. Quarto a consimilibus diuersis, velut medicamenta comitialium cum adhibemus resolutis. Et iuuat etiam considerare sormam , velut cum volumus curare ca- 'It,damus catapotium unum magnum ex Alephangi Dis,ante somnum,scilicet post coenam. 1edicamentum quoque purgans torrefactum , euadit astringens. Et similiter carnes fructuum maturorum,Vt cotoneorum& malorum Medicorum sensim coquendo adieci moleum emittunt,non enim putrescit. In exhibendo ergo medicamenta valida atque robusta, ut est helleborus, mcmento non cile superdormiendum, ne humores agitati nec educti, prius aliquid mali agant quam citamentur. Exhibitionem autem cibi statim, id est,ptisanae, laudat HippocrateS, ad mitiuandum illius de vim & noxam, ut lit quasi frae: num.
353쪽
Lib. III. Fars II. Cap. IV. 32 I
num. Ili his quae benigna sunt Sc inualida, semnus
iuuat ad actionem , dc est sine periculo : cibus tamen non est dandus , tum quia noxa nulla est cmendanda, tum quia impediret actionem inualidi medicamenti: somnus enim adiuuat actionem, & impedit purgationcm ; cibus autem actionem debilitat, de purgationem non impcdit, sed potius iuuat. Nunquam tamen si post primum somnum sponre experrectus fuerit, superdormiendum ; vigilia enim collectum humorem indicar. Dicemus ergo singillatim de unoquoque medicamento purgante iuxta ordinem suum, & electionem, & quantitatem , dc modum, de si crastum aut tenuem humorem purget, & ex quo genere sit, si sit validum an inualidum ; si turbet, aut non , si maleficum, aut salutare,aut neutrum : Sc quod maximo Vtile est,praeparandi rationem, de quibus etiam praecistic, praeter medicamenti rationem , conferat , seu morbis, seu membris ; de si in temperamento excellerit, aut detrimenti aliquid insignis asserat , admonebo.
354쪽
medicamentis purgantibus incie. purgando leniunt.1. Cassia nigra.
O N eadem est=ratio horum quae sequentium ; nam cum omnia quae pur- etiam educant seces , & aluum moueant, omnia isub hoc titulo comprehendi possent; at magnum est dis crimen horum ab aliis, similiter δί usus. Nam haec primum aut molliunt seces, aut intestina vestiunt, aut comprimunt, aut detergunt, nec purgant per se, sed quia materiam eiusmodi inueniunt in itinere, scilicet in intestinis, aut etiam prope, illam trahere ponsent,velut unguentum rosaccum bilem flauam educit, si in me sarai venis prope intestina fuerit, non tamen pituitam, milito minus atram bilem : ita cum sint tria purgantia medicamenta, quae aluum omnia deiiciunt,& quae leniunt ventrem; haec humores omnes qui invia sunt,educunt, & magis tamen unum quam alium,
et iij mucus bilem,non pituitam, de horum nullo
355쪽
Lib. III. Pars III. U Vlt. Cap. I. 323
hic sermo est, sed de his quae ex aequo leniunt de purgant, nec procul humores ducunt, sed certum humo rcin , dc propc tantum : psylli j enim mucus, de quo minus videtur, longius trahit bilem. Inter haec igitur
collocabimus, quae humores educunt, sed non a lecOre, talia enim purgant; nec solum eos qui in via sunt, palam enim est illa esse lenientia aluum simpliciter, sed quae propc tantum,& certi generis : vocat id Dioscorides mouere aluum. Quae igitur ex his bilem pur- ant , dc non calefaciunt, omnia etiamsi non proprie leniant, ut decem priora, optima sunt his qui sangui: nem miserunt, cum quasi animo destituuntur , aut morsum ventriculi sentiunt, aut turbatur venter, his enim solis,quoniam euacuatio alia praecessit, de motus ille non est spontaneus, id ed non est tutum violenter trahere,& tamen trahere oportet. Ex lenientibus ergo
manifestum cst,solum tria prima conuenire,praecipue autem primum & tertium .Huiusmodi est Cassia nigra, cuius vis est purgare omnes humores, sed magis 'enit aliun piam ulla res nota. Gignit etiam flatus,ouibus inducit tormina, sed ut dictum est , eo magis mouet aluum. Datur succi eius semuncia, sed non purgata bene a cortice, dilutaque pondere unciae,si optima sit, qualis quae rubra,ponderosa,tenui cortice,intus splen- . dida, succosa, suauis ac dulcis, de aduehitur huiusmodi CX Oriente. Quae vero ex Occidente affertur, leuis, Nigro δc crasso cortice . intus rudis non suauis , licet Hulcis, non pinguis. Tormina tolluntur bcrbori m- nido,aut aniso,vel origano Orientali. Solet sumi ante Cibum istitim , aut certe non plusquam per horam, P cetus lenit, renes purgat. Affertur condita saccharo, citam viridis est, quae purgat clementer, & est medica men Principum. Messius nimis ci se illam laudat,
356쪽
3Σή De facultatibus medicamentorum,
cum articulis & ventriculo obsit,& iecur debilitet,an. samque peccandi intemperatis praebeat. Nec scio quibus prosit, praeterquam gulonibus,biliosis,& nonnullis ad lapidem renum paratis: bona est pueris, non ut praestans medicamentum , sed quod libenter deuorent ob dulcedinem, sponte enim lingunt eam, imo clanculum surreptam. Sed & quidam eo taedio gaudent, ut apice gladii parui eam paulatim fugant. Et est medicamentum purgans pus c Ventriculo, & ad duritiem eius;& confert etiam iecoris obstructionibus,maxime cum lacte camelarum. Et confert tertianae nothae in
fine & in principio etiam, & phlegmoni renum, de lapidi multipliciter.
Proxima huic , & minus inimica ventriculo est Mercurialis : cuius semen cum aromaticum quid sapiat', si incocta iuri edatur, iusque bibatur, leuat aluum , purgatque bilem & pituitam cratiam , non procul.Idem quoque faciunt surculi cynocrambae; succi eius libra media, invi unciae quatuor purgant eosdem humores .Eius tamen est una species,quae acerbissimos mouet dolores,eamque omnino cauere opoI tet. Calida est & sicca in primo ordine, & tenuium partium ' maxime conuenit pueris & senibus,ac imbecillibus; im pei turbate enim suum mouet siquid aliud. Est eY ea masculus semine geminato, Demina multiplici. Ad- hibetur etiam in enematibus purgandi causa Mychm-nue enim purgant epota,etiam in clysteres indita idem faciunt, non tamen conuersa ratione LMS . conuersatiο-
ne. J Coriandra enim saccharo obducta aluum leniunt supposita quia irritant, non tamen deuorata idem. Sunt.
357쪽
Lib. III. Pars III. U Vlt. Cap. I. 32s
agunt. Eadem ergo ducunt epota medicamenta per aluum, & per vomitum, & clysteribus indita, & per nares attracta, Vel etiam commania , aut imposita sum ini,aut arteriis illita; de quorum causa, si eam Galenus nouisset, longas scripulset Iliadas.
Et hoc lenit efficaciter,& non longius trahit bilem: propterea purum eligi debet. Eius descriptio habetur
apud Dioscoridem lib. i.cap. D. Recipit autem praeterrosis , etiam iunci odorati non paruam quantitatem. Confert dysentericis, siccat ulcera, lenit & purgat bilem sed tamen ex oleo omphacino constare velim,aut clysteri immitti; utroque autem scilicet oleo & rosa aluum leninaltero solum,nec integre quidem purgat: peculiarem habet vim ad dolores capitis leuandos: temperatius est quod absque iunco fit. Hucusque mitia, inter quae etiam quod subiungitur,adnumerari potest.
Calidum est in secundo ordine,siccum in tertio,te nutumque partium , &ob id urinas ac menses mouet,& lapides atterit, streinuumque est auxilium ad ulcera praua sinanda: quod cum ita sit, singularc erit ad interiora , velut in phthoe laborantibus : aluum quoque purgat ex aequo,ac lenit,nec ullam noxam habet;nam de obstructiones aperit,& lac multiplicat,& ipsum melius reddit,& veneno viperae aduersatur. Incidit prae terea & flatus discutit. Et apud nos bonum inuenitur. Eligi debet,ex generali regula a Galcno data, primo de Antidotis,cap. I 1. in omnibus odoratis quod est odoratissimum eius generis. Confert lapidi renum.
358쪽
316 De facultatibin medicamentorum, s. Caphura.
Sicca est in tortio ordine, Sc calida in initio primi ordinis, verum adeo diserit humores calidos, ut re frigerare videatur, praesertim iunista frigidis, quorum vim ac substantiam in profundum deducit. Odor &sapor omitto modo quod facile ardeat) ostendunt cam este calidam : sed quanquam siccissima sit, siccitatem illius tenuitas substantiae superat: a drachmaad duas lenit aluum & purgat, libidinis incendia, siquid aliud , tollit. Ideo etiam gOnorrhoeam pa
tientibus , ac ferme solum utilis : nocet tamen Ventriculo , & iecori, & cerebro: ideo medicamen alterius ordinis est.
Purgat maximo pituitam,& lenit aluum. Calidum est & liccum in secundo ordine, sed ob substantiae
densitatem vehementius calefacere videtur. Prodest neruoso generi crudis humoribus in farcto, nihilominus nocet ventriculo,sed etiam magis iecori,cum quo nulla familiaritate iungitur. Quantitas est drachm rum duarum.
Huius pars inscrior radicis , quemadmodum de apios seu agrioraphani, per inferna ducit, non tamen est tutum; neque enim ullum medicamentum quod vomitum cieat, amicum ventriculo dici potest. Cum verδ sit odoratum ex hoc genere , aliis medicamentis quae purgant , merito adiici debet : adiuuat enim purga
359쪽
Lib. III. Tars III. Vlt. Cap. I. 327
purgationem ipsam similitudine facultatis, tum etiam leniendo:& cum odoratum sit, detrimentum aliorum medicamentorum tollit. Dantur drachmae duae, vel decocti ex quatuor drachmis unciae sex : calefacit dc siccat ultra primum ordinem.
Proxima temperamento , aperit obstrinstiones strenue, educItque menses : surculi eius cocti, & cum iure ipso sumpti aluum leniunt, purgant humores tiam mediocriter crassos : seminis eius ignota est ob paucitatem facultas; neque enim dubium est effundere semen, quod ego habeo subrubrum & fuscum , valde exiguum,non exachb rotundum, quamuis antiqui flore dc iemine hanc plantam carere existimauerint.
Non a iteratur, ut reliqua quae superius commemorauimus, neque enim pretiosa est: unde neceste est deterius consultum diuitibus quam pauperibus; siquidem pretiosis, & soli, & maxime utuntur medicamentis diuites. Assimilatur temperamento de facultatibus omnino polio, ut in illius penuria, hac uti possimus. Plus haec prodest morbo arquato quam polium , adeo ut referant oves marcidas & tabefactas, usu huius herbae sanari atque impinguari: quanquam hoc argumentum ad coniecturam pertineat, non tamen ostendit ita fore ad unguem. Peculiariter educit pituitam. Amarior est polio , & ob id , & quia non bene olet,ventriculo&iecori minus amica.Coi fert renum lapidi.
360쪽
318 De facultatibus medicamentorum,1 o. Sambuci Zc ebuli cortices med h.
Horum cortices medij aluum mouent ,& leniunt purgantque , sed nullum tamen proprium humorem. Dantur pondere dimidiae drachmae,parum amici sunt iecori hi, sed ventriculo minus; sunt enim odios , ac lignei, & violenti, ideo nonnisi praecipua cum utilitate exhibendi.
HAZc vocatur ros Syriacus,quoniam ibidem primo linuenta est ab Hebraeis.Dicebatur autem maiahu, id est , quid est hoc 3 admirantibus illis : unde dicta postmodum manna, luplici n)apud nos. Galenus tertio lis Alimentis, cap.de Mesie, refert plurimam colligi in Libano monte qui Syriae est , sed non agnouit quod purgaret aut leniret. Vocatur autem haec ab Arabi- bus Tereniabin , apud nos Orientalis, cuius in OH - cinis penuria est apud nos. Nam tres illius sunt spe cies: Haser, quae est Indica , ut saccharum candidum splendida,& dura,& ideo vocatur saccharum haser scualhaser,& alio nomine Siracos , & est optima de nobilissima. Ignobilis Italica, quam vocamus Calabrensem, cuius adeo magna copia est, ut toti Europae
satisfaciat. Media,ut dixi, Tereniabin, quam pro Siracost substituere licet, sicut Tereniabin Calabrensem: at Calabrensem pro Siracost substituere vix licet. e Conue