Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Lib. III. Pars III. in mi Cap. II. 33

men sanguinem, ideo est e genere mediocrium medicamentorum, velut rota succus, non ut reliqua quae antea dixi. Praeterea aperit lupus, detergit, digerit, urinas prouocat, concoquit, & resoluit, ob idque febribus plurimum confert, mutud enim haec se infe

runt ac consequuntur.

19. Psyllium.

Eius mucus refrigerat & humectat,stim extinguit, purgat bilem flauam & temperat, vestit sua substantia' intestina, & ardorem lenit, & aluum, lubrica reddendo intestina, mollit ac purgat. Est in secundo ordine refrigerantium & humectantium, quoniam nullum frigidum humectat magis , quam ex secundo o dine. Thoraci quoque aestuanti utile,& ipsum lenieris , raro experimento quod frigida leniant pectus, sed multδ tamen plus quam violae. Cum aceto agitatum phlegmonas, erysipelata, & herpetas, calidosque tumores reprimit. Substantia illius calida est in secundo ordine, ac sicca aded ut commode edi possit. Vnde Mesues inter adurentia collocauerit, causim erroris non intelligo. Mucus eius est medicamentum sanguinis reiecti a pectore & pulmone: & proprie conuenit calidae intemperiei iecoris : & est medicamentum hecticorum. Vesicae quoque scabiei ,& vrigini urinae, & ad partum facilem efficiendum. Sed si solum lenire,non purgare volumus, Vtimur muco altheae seminis,maluar, cotoneorum, seminis prasiij, seminis lini:pleraque enim semina mucum emittunt.

zo. Tragoriganum.

Proximum est gustu pulegio, & bene odoratum, Y a aperit

372쪽

3 o Des statibuου medicamentorum,

aperit ora venarum, salubre ventriculo, pectori amicum , crassos humores incidit, bilem purgat, mite &bonum , calidum tamen & siccum non parum: eiusmodi etiam calida S sicca prosunt venenis viperarum,& flatus discutiunt.

1i. Nasturth semen.

1nnoxium est & ipsum,& creditur pondere drachmarum duarum solam purgare bilem,liquat tamen pituitam,& fundit eam;incidit praeterea, est enim acre non parum,& detergit,amicum visceribus,hoc enim nomiis . ne intelligi volo omnia membra naturalia. Calidum est in principio tertij ordinis. Sed iam ad violentiora transeamus.

Notum est semen: violenter purgat bilem cransam : excitatque vomitum etiam ; & ob id iuncturarum morbis omnibus, quoniam ad eas humor bile ipsa pro vehiculo iuncta confluit , Commendatur a Dioscoride & Galeno: ex Cappadocia optimum est. Educit etiam sanguinem. Quantitas drachma Vna odoratis mista : eius loco semen hypericonis probatur. Est exiguum, nigrum. Probatur generali regula recens , & nitidum , gustu acre. Est proprium eius frangere abscessus internos, & coxendicis dolori auxiliari. Sed vitandum praegnantibus. Quaecunque autem ab articulis ducunt, eadem etiam a neruis trahunt; & vicissim quae a neruis trahunt, educunt

ab articulis. 13. Nucum

373쪽

Lib. III. Tars III. Vlt. Cap. II. t 23. Nucum tuli.

Manardus refert purgare bilem. Cum vero tot melioribus liceat eam purgare, non est ut eis utamur, nisi vel cum ruri fuerimus, vel cum sistere volumus menses. Calidi sunt in primo ordine, sicci in tertio, acremque quandain simul atque astringentem habent vim in tenui substantia. astringens vis ad venas pene trat, imbecilla cum sit, non potest cohibere feces. Acris enim s vis J substantiae crassae nonnnunquam iungitur, ut in pipere; velut in rosa astringens tenui , quamuis ordine rerum, contrario modo res se habeat: ludit natura in huiusmodi eleganti vicissim-dine. In dysenteria non incommodi ut reor, sed ne que ventriculo,neque iecori multis rationibus possunt esse salubres.

24. Lychnis agrestis.

secundi ordinis, & scorpionibus maxime aduersatur, non solum veneno interdicens,sed eos occidens.

Innascitur haec herba aliis,velut Epithymus & Epi- thymbre ; cuius succus pondere unciarum duarum, bilem purgat, & crassam etiam, liberitque a regio morbo, & est e robustorum genere. Ventriculum ta men laedit; ob id saccharo iungitur, quoniam ipsum adiuuat ad pelledas taces, ut mini,s laboriosum sit naturae propellere noxium humorem,& ventri tu iuuat.

Y 3 Calida

Huius semen referunt drachmarum duarum pondein multam bilem purgare. Calida est & sicca in fine

374쪽

' 3 1. facultatibuου medicamentorum,

Calida est in primo,sicca in secundo,& aperit obstructiones iecoris. Confert febribus antiquis, proprie infantium. Conuenit maxime cum apio , & est e genere capillarium. Scire autem oportet, omnes herbas quae aliis innascuntur, purgare, eumque humorem atque naturam inducere, quam habet planta cui in-nalcitur, ut si cassutha endiuiae innata fuerit, refrigerabit,& iecori plurimum conferet:& si lathyridi,purgabit vehementer, & erit venenosa. Ipsa vero per se tot modis confert iecori, ut ei amica censeatur. Vidi enim aliquos ex huius succo, a magnis morbis eius liberatos,tam frigidis quam calidis : binae unciae in iure pulli coquuntur, bibunturque sex unciae iuris cum 1emuncia facchari de Madera: nam hoc est purius rubro, Candidum autem vitiosum, de astringit, quod

cum alumine conficiatur. t

26. Thapsia.

Cortex radicis huius,pondere drachmarumduarum bilem educit : succi autem. drachma; liquoris vero grana duodecim, purgant bilem, & maxime crassam& Vitellinam, eb usque ut etiam nigram. Liquor fluit incisa plantae parte dum vivit; lachryma, quae non incisa sponte fluit; succus, qui ex contusa educitur, ut iam erutp sit ac paene mortua.Vbi igitur lachryma est, nil vehementius aut melius: inde liquor,sed impurior etiam, non solum imbecillior : qui tamen est huius plantae, urit & excoriati Succus autem omnibus infirmior est.

Eius radix bilem flauam purgat: semen vero fertur terribilia

375쪽

Lib. III. Pars III. U Vlt. Cap. II. 3 3

terribilia somnia ostendere: ob id quanquam nostra aetate ignotum,placuit ipsum hic adnumerare. Inquit Dioscorides : Radix ut malum rotundum, paruum, odore terra , nstra seu pallida , trunco quadrato , folio eruca feriore ct crassiore, flore oasmi , semine marrubi', nasci- in axpsis locu .

28. Scammonium.

Liquor est radicis plantae lac serentis, adhaerenti sique aliis velut lupus, & tam flores eius quam radix, nequid deestet ad prauitatem significandam , grauis sunt odoris & iniucundi. Propterea vehementissimum est, violenti stimum , & naturae humanae inimicissimum. Probatur clarum,spongiosum, leue, glutino boum ferme simile, nec mali odoris, sed proprii non iucundi,quod lingua tactum lactescat,manibus tracta tum in puluerem soluatur : Orientale,maxime ex Antiochia optimum ; pessimum ex Africa. Quod quanquam per se bilem solum educat, & praesertim fla-uam,tamen omnia alia medicamenta dirigit, acuit, ac roborat,adeo ut iunctum medicamentis pituitam purgantibus , pituitam purget praestantissime, ac si nihil aliud,sed solum illum humorem educere natum foret; idemque de melancholia. Imperator hoc medic mentorum dici meretur, neque scio medicamentum nostris in regionibus vllum', quod humorem ut debet purget. Scammonium autem esticit, ut illa facile, celeriter,& multa, ac procul educant, attenuando etiam& colliquando humores. Quantitas eius est granorum sex,etenim supponimus optimum esse, nam ma torem quantitatem exhibere cogimur, cenn prauum fuerit & antiquum. Multis modis corrigitur, primum

376쪽

3 4 De facultatibus medicamentorum,

in compositis,hinc intor faciles modos optimus, inter optimos facillimus. Optimus autem simpliciter est, ut per circulationem impositum in aquam ardente trium coctionum,& sex mensium spatio circumachum ac defaecatum : eodem enim tempore primum vitalis fit infans,Vt vult Hippocrates. Cum enim in omnibus mistis

propria quaedam si vis ab anima illius fabricata, quae dum anima recedit, sopi uir, & potestatem sollim retinet; eadem separatur assidua diuisione partium per ignem famna,ab elementis; seu sit diuina vis atque coe-.lcstis, ut Mesucs existimat, seu ex mensura elemento ruin, ut Averro es, seu ex utraquem ista,ut Princeps: in &traducta in aquam illam,per similitudinem impressionis formae, non absimii s figuris in artificiis ex sigillis factis, opus perficit quam celerrime S potenter, ob substantiam calidissimam tenuissimam,& naturae principalium me brorum maxime amicam, unde sine noxa prorsus cerebri, ventriculi,cordis, tu iecoris,quibus vehementissime aduersatur,educit.Tertius est I lippocratis,ut aromatibus condiatur,verum non unum sit; Dficiebat Hippocrati mitiora tractati, ut holleborum; in tam violento Rege & ambitioso non sufficit: nihilominus in robustis,& cum materia turget,velut dictum est praestat correcto NIS. ωrto. JQuartus modus est Galeni, Ut in cotoneo coquatur , in quo & per quem pluribus modis mitescit, sed est tam imbecillius,ne dicam multo magis imbecille, quiun melius, ignis etiam Valde paruus adhibeatur, ut potius sub cineribus quam prunis coctum sit,tuncque Diagredium vocatur ab Ossicinis, id est,quasi efferatum .Per se durat annis viginti, sed in- dies miniis validum redditur. Calidum est siccumque in tertio,& amarum, nauseabundum. Quod vero tam prae itans est ut furiosiun videatur etiam extra apposi

377쪽

Lib. III. Pars III. F Vlt. Cap. III. 3 s

rum, singularem aliquam vim habet: decet enim Rege quemcunque,aliquid habere admiratione dignum, etiam cum non imperat:ob id antiqui formam in Rege dignam optabant, proceritatem siquidem corporis, ac speciem in vultu. Ideo odoratis copulatum, acetoque postquain fermentaverit diliolutum,praestans est auxilium omnibus capitis doloribus antiquis. Est autem abortivum megicamentum,quod etiam matres necare possit. In uniuersum autem quod ad correctionem attinet , eiusmodi praeparatio a circulatione potior erit. Capias scammonii libram mediam ; butyri eiusdem diei,libram unam;mali cotonei attriti cum tyrocneste, tantundem;caryophyllorum optimorum in puluerem reda storum,unciam.Coquantur in vitreo vase optimδconcluso per tres dies ac noctes in balneo Mariae per- petuo feruenti, inde utatur adiecto semine apii, & citri , ac seseli. Dicitur medicamen medicamentorum& morborum, non autem aegrorum, neque enim ulli consert: est autem e septem unum. Et eius alexiphar macam, maxime in febribus caphura:debet enim tum etiam associari alicui miti medicamelo,veluti mannae, tamarindis, myrobalanis citrinis, cassiae nigrae. Et est medicamentum morbi regij solum cum hiera Galent.

29. Myrobalani Bellericae,Cheblicae, Emblicae.

Hoc nomine duo intelligimus, pituitam scilicet, atque humorem crudum ; quod etiam discrimen non videtur ignorasse Galenus in primo de Alimen Y s ro,

378쪽

346 De facultatibus medicamentorum,

tu, cap. 2. Sed tamen humorem crudum sub educentibus humores crastos comprehendemus : satis sit intellextile, quae pituitam purgant crastam, non educere aeque bene humorem crudum, educere tamen polle aliquid : at quae educunt humorem crastum, Omnia educunt pituitam. Humor crudus dicitur,

qui subterfugit naturae coctionem sine separatione in .Ventriculo , atque aliis in partibus et at pituita proprie dicta , quae subterfugit naturae operationem in ventriculo, cum separatione terrei excremento si. Porrd quinque sunt pituitae genera, quae rectius piciti tosa dici possunt: pituita naturalis, mucus, humor crudus, pituita praeter naturam, dc crast, bilis pars, quae tamen ut alias sepe monui, nullo modo est

pituita, sed bilis crassa; nam bilis quae pituitae admiscetur , est vere pituita, & longe differt a bile crassa.

Cum ergo de pituitam educentibus sermonem habemus , intelligimus naturalem, & Praeter naturam, ad quas portio crudi humoris conloquitur aliquando. Eadem tamen mucum educunt ut leniunt,non ut purgant : quaedam autem peculiariter etiam illum trahunt ;crallam autem bilem quae crallia educunt, ut etiam crudum humorem: etenim humor crassias biliosus , sepe etiam melancholiam secum habet, persaepe utrumque. Porrδ mucilaginosa alia fiunt in ventriculo, quibus intestina vestiuntur, & quae cum educuntur , gaudium sunt imperitorum Medicorum,cum

non prosint nisi in coli dolore ex eiusmodi pituita: in aliis nihil significant aliud, quam quod deterseris leniendi loco, & aegri ventrem sicciorem ac duriorem te reddidi fle scias. Alia fiunt in cerebro, quae descendunt ad ventriculum, quae ut alia educuntur, sed sunt crassiora & tenaciora, quia denuo a ventriculo decocta.

379쪽

Lib. III. Pars III. σ Vlt. Cap. III. 3 7

cta. Quae vero per palatum & nares descendunt, aut in cerebro manent, non per aluum purgantia, sed commode per errhina & apophlegmatismata ducuntur , quanquam si aeger sit patiens, commodius concoquantur inedia.

Myrobalani ergo Belliricae,& Emblicae,& nobiliores omnibus his quas Vocat Sylvius funde nescio) Cepulas , seu Chebulae, euacuant pituitam, & bifariam

conferunt iecori, cordi, & cerebro, tum etiam ventriculo, sed non aded cu lignosa sint, & quod astringant,

re pituitam purgent:omnia enim quae pituitam supe fluam purgant, sensibus omnibus tam internis quesnexterrus & moribus,ac coctionibus conserui, sed si niamis exquisite purgent,corpus siccant.Earum ergo usus est, ut oleo macerentur, ut de citrinis docuimus, inde exhibeatur expressi succi uncia media : minus hoc obstruit quam decoctum,& mesius purgat.Vsus etiam est conditarum seu recentium, non tamen adeo utilis ut quidam putant; qui enim perpetuo auxilio aflueuό- re, nec sine illo, nec cum illo, rectὸ officio suo sun-. guntur. Propterea sorsan in cerebri morbis utiles. Porro conditura omnium siccorum, oleo fit; humi dorum de amarorum, sale ; eorum quae dulcescere

Iossunt, melle, saccharo, & cassiae nigrae succo , sedoc ad molliendum ventrem. Qui autem sumit myrobalanos dicit Mesue, caueat ab usu piscium. Et myrobalani cum aloe, velut in Catapotiis Assaiaret, sunt medicamentum vertiginis ; ut in Catasotiis lucis. oculorum. Et talia iuuant etiam ratione formae. Et ex his sunt Tripherae dictae, vel quia triplex ferant auxilium , vel quia ex tribus generibus myrobalanorum Constent, quanquam pleraeque ex omnibus quinque; de una, scilicet magna, sine has fiat. Conferunt autem

380쪽

3 8 te facultatibus medicamentorum,

maxime ventriculo,praecipue Persica,quae sola purgat satis potenter. Sunt medicamentum intestinorum diarrhoea laborantium. Et Chebulae proprietate sua conferunt febribus antiquis: Emblicae vero purgant

etiam atram bilem, acuunt mentem, cor confirmant,

& laetitiam gignunt.

3o. Sphondylium, seu spondylium.

Quod eorum quae pituitam educunt, usus non sit satis utilis homini,paucitas commodorum auxiliorum id declarat: neque enim praeter commemorataS myrobalanos, quae etiam obstruunt, quicquam noui utile

Undiquaque praeter sphondylium, nisi salem adnumerare velis, qua ratione his duobus subiicietur. Ergo radix huius cum semen etiam id praestet, sed gra-Ne olet, ideoque parum ventrieulo amicum in quae odorata est, in acetariis ex uncia una de more sumpta, pituitam purgat ,& cum hoc aluum lenit. Similis est foeniculo , & est herba frequens iuxta riuos. Peculiariter prodest capiti. Et radix prodest morbo regio. Eius quoque semine sciim ex foeniculo, ut docui primo libro,oleum adeo potens detrahatur, ad pituitam e cerebro educendam) quid validius excogitari poterit di in oleum conuertatur MS .corrumser'J

3i. Sal lapideus, & panis.

Alter vocatur gemmae a splendore,alter repurgatus& candidus : validior est lapideus, etenim urit in gustu: purgant pituitam tenuem & crassam colliquando. Plus iuuat quim ducat. Mesue credit coniunctam esse Operationem,quod colliquet,inde constringendo edu

SEARCH

MENU NAVIGATION