Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Lib. III. Tars III. in Vit. Cap. III. 3 9

cat.Resistit venenis:appetitum cibi excitat. Quantitas lapidet,drachma;communis,uncia media.

32. Nitrum.

In eadem classe est nitrum,cuius drachma & media pituitam & crassam educit:& quamuis nitrum hoc nostrum, idem non si cum antiquorum nitro, tamen &ipsum purgat; & Braseuolus experimentum mirum de hoc se vidisse refert. Habet autem miras Vires, postquam calidum in initio terti j ordinis, & magis etiam siccum, aded refrigerat: flatus discutit, & crasse substantiae est,inctastque potenter.

33. Tartarum.

Eiusdem classis est Tartarum,sed min is violentum. Pauca quantitas, ut dixi, mouet aluum : uncia dimidia educit pituitam , & , locis longinquioribus,quod naturam reserat aquae ardentis, quae in sece vini cominetur.Sed lenientia pleraque uberius sumpta purgant, quoniam vis quae in illis purgandi certum humorem occulta inerat, aucta educit humorem ipsum, quem mouere parua quantitas non poterat. Simili rationeVehementer agitato corpore ob motum velocC,leniendi humores tenues facile educuntur:verum in his quae solum molliunt,id non accidit, cum emollitio motum tantum obscurum habeat:& pariter in his quς intestina lubrica reddunt. Sed cur aliquando pauca cassia nigra magis mouet aluum quim multa3An quia multa in eo casu magis mouisset,& pauca minlis, conuerso modo vel quoniam multa subigitur,& in alimentum transit, Unde etiam reliquu;pauca vero a calore attenuate non

conco

382쪽

31o De facultatibus medicamentorum,

concoquente si ibigitur statim, & prius purgat qtuuneuinci possit. Olei vires in primo libro descripssimus.

In uniuersum Tartarum magis siccat & attenuat, quam purget.

. . Vim μ'

Eius cortex rugosior, externus, ac crassus, in puluerem redactus purgat pituitam ex unciae unius pondere ; sed ventriculo obest , tum ratione substantiae, tum temperamenti, & quia minime odoratus est , &quoniam in puluerem redactias : omnis enim pulvis etiam sacchari ventriculo odiosus est:praecipue autem Ob multitudinem. Eius tamen vis praecipua in ruptis sanandis,seu ossa sint,seu membranae,constringit enim illas:secus inter tot praecipua nullius est usus.

Salitorum eremor epotus, purgat pituitam, & Reces ,& sanguinem etiam violentermeque enim solum detergit,sed abradit,& capparum ratione, & salis. Sumuntur autem unciae sex.

Quamuis recentes radices Ephemeri strangulando interhciant, & adeo celeriter, ut inde nomen Ephemeri promeruerit: siccae tamen potenter pituitam,& procul,& crassam educunt, ut Bra uolus expertum reliquit. Dices, quid veneno sopus,J in tanta copia securorum medicamentorum , praecipue cum nullas alias praestantes vires habeat ξ Est in venenis hoc sine praeci .

383쪽

Lib. III. Pars III. γ Vit. Cap. III. 3sr

pnecipuum, qudd cum non nocent, plurimam irritant naturam, & etiam quandam Vim habent validam, nostrorum corporum comparatione f MS.compatione, ut subigant & educant humorem Vehementer,ac quasi cum imperio quodam : nam membra ut dixi ,γion medicamentum,trahunt & eXpellunt. .

Succus est aut liquor plantae calidus & siccus Intertio ordine,grauis odoris: & ob id quae talia sunt ex

succis aut liquoribus,pituitam crassam & lentam pur- gant a remotis, velut cerebro, sensibusque eius, neruis , articulis, & musculis. Purgat autem a remotis, quoniam tarde,& ideo vis eius subigitur in vcntriculo M venis,ut ex his non possit educere ; sed prolata, ubi calor naturalis est impotens,exanguia membra diuturnitate morae immutat, donec colliquent humorem& expellant: haec autem tarditas prouenit ex densitate substantiae illius. Apud antiquos alios non pro purgante medicamento habitus : sed & Brasiuolus Purgare negat. Constat tamen additum in Catapotia foetida, illorum augere vim : & strumarum, ac vicerum Chironiortura esse medicamen bonum, & rigorum febrilium , & uterinorum morborum. Cuius quantitas est a drachma una ad duas, Tanto vero euidentius purgare manifestum, quod ventriculo inimi-cris sit , & liquetur in eo, & sit calidus & siccus. Vix enim fieri potest, ut medicamento haec tria conueniant, & non purget, & humorem crudum etiam, atat per Vomitum non eiiciat. Sunt autem membra Temota, Cerebrum, pulmo, & pectus, Uterus, vesca, dc renes, articulique. 38. Sarco

384쪽

3uer. De facultatibus medicamentorum,

Haec facultatibus omnibus absque exceptione ferme priori similis, magis utilis pectori, minus articulis, minus odiosa ventriculo, magis perniciosa picrocholis. Impinguat corpus, multiplicat semen genitale, vulnera sanat, sed caluitium auget. Propria est oculorum morbis , & podagrae.

39. Sagapenum.

Potentius omnibus est in expurgando pituitam crasIam & lentam a cerebro,neruis, sensibuS,articulis, thorace,pulmone,ventriculo, intestinis ; conducitque ob hoc comitialibus, vertiginosis, paralys, tremori, doloribus capitis,ventriculi,& intestinorum. Choera-das,nodos,splenisque tumores,intus & extra dissoluit, modo sincerum sit: est autem,quod est ex albo subrubrum, odore porri, substantia crassa, sed quae in aqua facile soluatur,leve.Prodest ruptis & distentione laborantibus. Calidum in tertio ordine, siccum in secundo , amarum. Ideo melius pluribus causis opopanace, in duritiebus dissoluendis, iuuandisque membris frigidis & exanguibus. Eadem quantitas , eaedem exceptiones. Sed sussiciat in eiusmodi nominasse mem-hra , velut pranernis tremores, resolutiones, distentiones ; pro .Mite dolorem , vertiginem, comitia Iem morbumJ Vltimum est in frigido alcite, ex i .

cap.de cura ascitis.

Et ipse calidus in tertio,tantundemque siccus, cum Oxymelite

385쪽

Lib. III. Pars II f. ω Vlt. Cap. III. 313

oxymel ite purgat pituitam & crassam : medicamensingulare pro pulmone, lienem extenuat, Vrinam prolicit, iecoris durities disioluit, fiatus discutit. De recenti dantur unciae duae,& plussed cum violis aut sac- charo. Creticum eth nostro acutius: & est medicina pectoris & pulmonis. .

i. spartium & Genista.

Hae facultate & forma similes ferm , sed genilla

in serior viribus. Educunt pituitam crassam, Sc sunt tertij generis. Frangunt lapidem , urinam prouocant. Semen ex drachmis duabus, cum succo carparum ex totidem unciis, strumas liquat proprietate etiam, non lum vi quae tamen maxima est. Succi florum drachinae duae ad purgandum sitfficiunt:Pulueris eorum tres: succi caulium eius, quatuor: seminum cum saccharo Conditorum, sex : vel si tres drachmar tantum in iure Coquantur , iuris autem unciae sex bibantur : vel si ex floribus in acetario uncia una sumatur. Verum purgare etiam aquam decoctum radicis, eo experimento comperimus, quod Augustinus Fornarius Genuensis Patritius,decoctum eius bis in die bibes per horas tres cante cibum, pariter & de illo cum cibo bibens, & diluens Vinum, a paene desperato ascite perfecte liberatas est, seperuixitque multis annis:fuit autem quae propinauit mulier certam normam seruanS.

42. Cnicum.

Semen est agrestis croci, Arabibus Carthamum ap- pol latum: in purgando pituitam,ab Auerrhoc omnibus prae L Ttur medicamentis, quod colocynthis violenta. Z nimis;

386쪽

314 De secultatibus Agre dicamentorum,

rumis; sal,sphondylium, & myrobalani, imbecilles; sagapenum educit potius crudos humores quam pituitamin febrem accendit; Agaricum purgat alios humores. Sed tamen est noxium ventriculo, tum quia aufert proprium ventriculi alimentum,scilicet pituitam; tum quia nimis detergit, nec habet vim astringentem; deinde quia peculiarem in hoc habet proprietatem. Datur in decoctis, medullae seminis semuncia: raon quidem medulla,sed decocti ipsius unciae sex.Calidum est imprimo,siccum in secundo: quinetiam fi ris drachma una est autem croco similis purgat:cibus est familiaris psittacis in Europa: morbo etiam regio confert. Oleum quoque eius praeter pituitam, aquas etiam ducit. Demiror in tanta copia emollientium ventrem, cur Galenus inimicissimam rem ventriculo in senibus praetulerit: me quidem hac in parte non persuaserit. Confert pituita abundantibus , quibus ob id deficit genitale semen, sed dari debet cum aniso & macese.

43. Colocynthis.

, Porrd omnium quae pituitam educere possunt, po- tentissima est colocynthis,ac Rex unus inter medicamenta. Horum autem similium,velut etiam hellebori& pepli j,proprium est,uelut strenuos Duces exire ante humorem : quod clim fateantur omnes, Cum Galeno septimo desimpl.medic cap.de colocynth. quid est cur non

velint membra trahere, non medicamenta, quae ante exierunt λ sic enim scammonium, & cucumis anguinus, & peplium, & quaecunque talia r non ita oleum, non mucus psyllij,aut cassia nigra. Demiror, imo non demiror pertinaciam stultorum; neque enim secus

stulti

387쪽

stulti esse possent, si sensibus saltem cederent. Sed adulteriora transeamus. Purgat pituitam sanu, sed & humorem illum aquosum frigidum,qui in cerebro ex totius consensu solet generari: quo decidente asthmata,

coxendicum dolores, & alij difficillimi morbi generantur, coecitates,surditates, casus dentium. Sed nunquid duos humores purgare dicent, quoniam & hunc Purgat,ac potius hunc praecipue,qui adeo frigidus est, ut laborantes glaciem se sentire in eo loco referant. Cum enim incoctus si humor, quomodo medicamento cedere poterit,qui neque naturae velit Z Calid est & sicca in tertio ordine , & amarissima, adeo ut quidam illitis vel tenuiter gladiis conuiuarum, ioci Causa , totum conuiuium abominabile reddiderint, nec sustineri potest tam molestus sapor. Neque usus est eius, nisi in Catapotiis ob id, aut mellis in quo incocta sit: quo praeclara edidimus experimenta sanationum .Est in eo genere,ut aiunt,foemina,maior, andidior,lenior,cuius medulla est velut nix,matura quoque ac leuissima,spongiose,nata in agro arenoso,libero,culto,neque sola. Est autem c cucurbitarum genere,& crcscit ut vitis agrestis, sed moritur in hyeme, cum non sit arbor. Colligitur sub autumni fine ; & cumvsiti adhibentur, semina non solum cortex diligenter

exCutiuntur: rotundior est taeteris cucurbitis & minor ; maxima enim minimum peponem non aequar,

quod ei contingit ex siccitate ; nullum enim siccum facile ad magnitudinem eximiam peruenit. Quo fit ut specie quidem sit e cucurbitarum genere , capreoliS, 1 Hiorum asperitate, flore conico inferius reflexo ad exteriorem partem, flexili trunco, & ut dixi, magnitudini plantae arboreae: sed re omnino differant, cum una calida sit ac sicca in tertio ordine, altera tantun-Z 1 dem

388쪽

3ues De facultatibus medicamentorum,

dem ferme frigida humidique. Datur ex ea drachma media, sed emendata: ipsa enim per se, licet cerebro& crudae aquae ab ea fluenti, ob idque tum illi, tum eius dissicillimis morbis,attonito,comitiali,vertigini,

surdastris,dolori cuicunque capitis inueterato,coxendicis dolori,& podagrae lentae,ium etiam asthmaticis, distentioni, re lutioni neruorum, colique doloribus, tum ventriculi diuturnis, tui Indicae, plus prosit ullo

alio medicamento: nihilo secius purgat adeo violenter , ut etiam sanguinem secum trahat, excorians in--testina, praesertim quod in ea asperum adhaeret cortici , dolorEsque ventriculi, qui non facile soluun

tur, excitando. Praeterea turbat,nauseam mouet,coris

di , ventriculo, & iecori praecipue inimica. Yt ergo detrim ta tollantur, ipsa praebet se paratam , cum omnia sustinere possit, & longam coctionem,& contusionem, & mistionem. MDdus ergo generalis, quo& noxa tollitur & amaritudo in medicamentis similibus , seruatis illius viribus , & absque circulatione, hic est. Sumantur gratia exempli,medullae illius candidissimae & purgatae exquisitissime, tum optimae libra media, quam vix ex centum libris, si recte voles agere, elicies: & in ollam sale candido substratam alternatim collocabis, sic ut pro ea salis sit pondustrium librarum, & in umbra seruato & eximito; potes etiam salem aqua repurgatum in usum colligere:Rursis tantundem candidi tilis, ut prius adiice,& libram semis gingiberis albi tenuissime contriti, & alio in vase nouo per dies quindecim,comprella magno pondere aut vinculis serirato : dein sublata, & seorsum si placet collecto sale, ne dispendium fiat, cum vnciis tribus cinnamomi optimi,optimdque contriti,seruato in pyxide marmorea,vel argentea,vel vitrea. Demum c ri

389쪽

Lib. III. Fars III. Vlt. Cap. III 317

cum opus est, huius medullae cape semunciam; Si mellis optimi, uncias sex; aquae sontis,libram unam.Co

que tamdiu perpetud despumando, donec consumpta aqua mel exacte coctum ut: inde exprimito: quicquid sordidum est,retice: mel ipsum tres in partes diuisum alternis diebus sumes ; addendo Unicuique parti, caryophyllorum, grana decem, seminis apij, scrupulum unum. Ipsa est medicina morborum plurium , praecipuὸ lethargi, & omnium qui in capite accidunt, & ad

apoplexiam, non tamen est medicina aegrorum. Et est unum ex septem. Et est magna pars materiae nobilium medicamentorum, ut hierarum Archigenis , quae est

medicamen tortuosi oris , & Rufi f MS. Busirin J ad mitiales; tum catapotiorum Albachomachi fortEAndromachi,J & fpilui.J foetidarum, ad resolutos quidem magnae, maiores autem apoplecticis ; & cocciarum ad destillationes omnes,& cmpyema,& phthoen, producunt enim vitam ab initio. Et ipsa est medicina Vlcerum narium , maximε cum semine dracunculi:& addita speciebus hierae , medicina morborum cordis , licet plerumque melius sit Theodoricum magnum , in quod non ingreditur. Est medicina podagrae & ischiaticae,maxime hiera Hermetis,nam in eam ingreditur. Ad coxendicum etiam dolorem, oleum sesaminum in cortice eius coquatur, inde utrumque cum sesquialtero aquae incoletur,& hoc cum pane coquatur , donec inspilletur, & fiant catapotia avellanae magnitudine ; de quibus sumat xviij. Si etiam illius cortex vino impleatur & coquatur , vinum illud Curat morbum regium , cursique uteri praefocationes, praecipue cum castorόo. Et hiera Logadij, in quam copiosa ingreditur, molam eiicit. Est eius alexiphar- t

390쪽

318 De facultatibuου medicamentorum,

... Cucurbi '

Eius succus parum educit pituitam,quamuis dentibus fit utilissimus:& frigidissimus est ade5,ut si frigida ut Galenus putat)occidere possent,nullum aliud esset efficacius.Aqua etiam destillata purgat.

Folia eius leniunt ventrem , & educunt pituitam crassam, praecipue cocta cum limacibus , ex quo manifestum est quod ipsa sunt imbecilliora cnico:cnicum enim est robustum : unde media est ferme inter imbecille & robustum medicamentum ; sed potius attinet ad robustum, quia est substantiae tenuis, & idebprouocat menses: & oleum seminis eius magis educit pituitam, quam oleum seminis cnici: frangit lapidem. Tenum & atterit,& confert febribus pituitosis in fine. Alexipharmacum semina cotoneorum.

Purgat pituitam,sed non ipsum,verum eius semen,& satis exiguo pondere, sci licet drachmae unius cum dimidia. Est verb temperatae naturae in calorervertim non facile est inuenire huiusnodi plantam; habet tamen similitudinem quandam cum buxor nec mirum et Iet, quod eius semina idem pollent; nam ut dixi, omnia medicamenta quae purgant, habent necessario quid amari aut acris, & odiosa sunt. Semina autemplantarum amari sol ij, & praecipue male olentis plerumque amara sunt & odiosa etiam, ipsa adeo in plerisque horum facultas est purgandi humores natura: inimicOS,

SEARCH

MENU NAVIGATION