Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

Lib. III. Pars III. f Vlt. Cap. V. 369

61. Sampsuc laus.

Huius succi sex unciae parum ducunt aquam asci-ticorum; attractus autem per nares plurimum prodesse poterit,cum cerebrum intemperie frigida & humida graui laborauerit. Caeterum velle iam conssa lam Sc conclusam aquam asciticorum, ac putrefactam siccare, est piscari velle hamo aureo : forsan aperien - ' 'do, urinam prouocando, intemperiem putridam tollendo iecoris,strenue prodeste poterit,non calcfacicndo;quandoquidem iecur in hydropc,calida intempe te Iaborat,vt lilias est demonstratum. Ergo in capitalibus, si ferant, aquis utendum erit. Quomodo autem tanta aqua in capite congregari possit, ur nonnunquam libras quinque aut sex superci,dubium est. Atque in hoc saepe cogitaui: raecesse est enim, caput calida intemperie in his laborare, aquam autem collectam invonis Continue exugi,ipsum vero cerebrum simul refrigerari. Atque etiam hoc alias a nobis declaratum est: nam& in Pontifice Scoto orthopnc a laborante haud obscure id vidimus.

61. Mori radix.

Eius succum tempore messis ex drachmis duabus; unciis autem sex decocti mediae unciae eius idna radicis filamus. J Est autem commune praeceptum in ascite, dum purgare potione volumus,non antc quiescere,aut cibum exhibere,quam medicamentum prodierit.

63. Brassica marina.

Noscio quid huic cum brassica simile:serpit,3 solia

402쪽

3 o De faculantibus me icamentorum,

exigua habet,& lac fert; quorum nullum est commune cum brassica. Saporis est falsi , subamari, acuti; solium, quod peculiariter aquam ducit hydropico rumin densae substantiae est,capitalem ducere non potest. Damur unciae duae, quoniam imbecille est medicamentum , aut libra media iuri galli incoquitur , ex quo sumere oportet libram, aut etiam plus: tutius est hoc quam sim aqua lactis ; sed bene percolatum si . Et ut dixi, ed magis necesse est differre cibum,& diutius ambulare, ut tota exeat. Vocatur ab Oss- cinis Soldanella.

Eiusmodi herba est e salsarum genere;& ideo tales, ut etiam soldanella, aquam educunt. Ignota Graecis, nam Asricae samiliaris 1blum herba est, folio nasturtii, falsa valde inter herbas, & in sterquiliniis nascitur, similis musco arborum.

6s. Verbascum.

Eius solia in acetario scum vix ob asperitatem edi possint) aquarii educunt multam,ac sine molestia;vnde etiam hydropicis co fert.Radicis succus ex unciis duabus ter sumptus a quartana liberat; experimentumque est Arnaldi MS.Ri diJde Villa noua saepe probatum. Flores quoque tuli & admoti curant haemorrhoidas, ct in clysteribus dysenteriam, de emplastri loco teneiamum MS. tinelmonem. J idem in vase vitreo soli expositi aut sepudii,in oleum rubrum vertuntur ad eadem,ut verisimile est , utile. Folia cocta dissicilius manduntur quam cruda modo fuit tenera. Referunt radicem pe-it lentia:

403쪽

Lib. III. Pars III. γ Vlt. V. 37I

stilentiae perutilem esse , quod minime absurdum est. Herba est luteo flore, aspera, qua nulla frequentius se offert aridis in locis,& in ripis ruiorum.

66. Vitis agrestis.

Nulla planta magis vitem resert pulchritudine &forma : nulla domus insignis Bononiae hac arbore caret. Amplissimum spatium viriditate sua , inio totas domos Praetorias exhilarat. Attagenam vocant Graeci: cuius radix incocta aquae, & vino mista, Sccum aqua salsa epota, purgat hydropicorum aquam; quanquam hic modus mihi parum commodus videatur. Quapropter quemadmodum in Tripolio ditaxi , eam confractam atque prius, Ut ita dicam , multis in locis sauciatam , infunderem vesperi loco libero in Pramnio vino, vinumque ipsum in potu exhiberem, etiam additis his quae cor & Ventriculum confirmant, & bene odorata lunt, Velut caryophyllo, xyloaloe,aqua rosacea, Mialis. Haec enim cordi cerebro, iecori, ventriculo, pariter singula quaeque auxiliantur. Decet autem in huiuisiodi singula medicamenta non periculosa experiri, propter naturarum dc morborum varias difflarentias.

67. Labrusca.

Quocirca & huius arboris radix ei assinis, cum Priamnio vino ex drachmis duabus, purgat potenter aquam hydropicorum. Sed & oleum ex floribus cius, oenanthinum appellant, iuuat potius ex in fulo , ut in attagena, cum aquam educere volumus Praeparare, quam in puluere exhibere, ob ventriculi

404쪽

3 α De facultatibuου medicamentorum, 68. Iridis succus.

Succus radicis ex unciis duabus purgat eiusmodiriquam corruptam. Sed cum Illyrica & Macedonica optimae sint, eiusmodi succum cx illis habere non licet: sed cogimur radice pro succo uti.Sola Illyrica quae Vt odorata est,ed utilior,atque praeserenda succo)vterer in Pramnio infusa.Gaud ct hic morbus calidis purgantibus,sed frigidis medicamentis, & cibis pcrcoctis& temperatis, quoniam etsi intemperios calida sit, ob imbecillitatem tamen naturalis caloris, calidis purgantibus S odoratis gaudet, quoniam tum praecipue

cum aqua educitur,corpus refrigeratur.Iridis ergo luc-

, Cus saepe plus turbando nocet, quam purgando iuuet

c. hor. 26. Verum coctus ut minus educit, ita minus

es iam perturbat. Quae regula generalis est omnibus sucsis: quemadmodum etiam quod saccharo addito debeant exhiberi;plus enim iuuant amiciora ventriculo, minusque nauseam mouent: si moueant, facilius pet omitum eiiciuntur, & temperatiora. Multi 'tamen eiusmodi succo prauorum crudo,sunt liberati. Multis contingit ut aliculari videantur subducta portione aquae; tamen pulsus non eleuatur, appetitus cibi non redditur melior,nec urinae; quod vitium in iecore, seu scirrhus seu mala intomperies vehemens, sit confirmatum. Ob hoc videre debes, quos curandos suscipias, ne arti atque auxiliis,& tibi dedecus parias, nihil proficiens aegro. Quo antiquior, ed odoratios,non tamen ad purgationes magis apta.

69. Tithymalus pla typhyllus

. Similis est foliis verbasco ; radice, frondibus, lacste,

omnibus

405쪽

omnibus ut ita dicam) partibus aquam educit, Sc vio lentum est ut eius reliqua genera) medicamentum,sed tamen mitius est eorum. Ipsius folia & caules mista unguentis scabiem tollunt potenter. Immistus caseo &pani occidit pisces, quos tamen Vt caeteros medicamentis necatos,aut in stuporem verso non admodum tutum est imbecillibus edere; nemini vero deuorare viscera: constatque Sacerdotem pene periisse hac causa; filis autem qui interiora deuorauerat,obiit.Quae igitur adiicere in huiusmodi debeamus, iam diximus. Tutius

autem quae veneno non carent,velut mezereon, id est,

thymelaea,sunt praeparanda.Accio rosaceo folia tithymali huius,cum duplo absinthii similiter tusi infundes per horas viginti quatuor; inde ex hoc aceto expresso, saccharo addito essicies syrupum,quem in fine odoratum reddes saniatis,caryophyllis, & xyloaloe, tuto que praebebis uncias duas cum tantundem iuris, si tamen quicquam huiusmodi, & in tali morbo tuto exhiberi possit. Haec igitur summa ratio omnium eius modi praeparandorum, veluti etiam chamelaeae, s&est Serapionis aliud meetereon, tum aliorum tithymalorum, lathyridis; ricini, peplij, pepliquo, ac similium.

Qudd si displicet absinthium squanquam qui possit

displicere coma viridis admodum, & Pontici seu Macedoniciῖ) loco eius menta OMS. metam, J aut cotone rum caro subiiciatur;sed nihil melius absinthio. Eius alexipharmacum est mulinia bona, aut loco eius pistasiphallum,aut syrupus de ribes.

Eius plura sunt genera, vel a regione, ut Cyprium 3 vel a parte , ut squamma , quae praecipua sunt,

406쪽

3 4 De facultatibus medicamentorum,

nam florem non purgare,Brasiuolus assirmat expertum esse: vel artificio,vt v sthim. Drachma igitur squamina non sollim purgat, sed superpurgat aquam. Caeterum ipsa bonum etiam corpori habitum praestat,& lienem extenuat. Eligitur quae in Cypro decutit ab aere rubro dum claui fiunt: crassior praeterea melior est , ut

quae non adeo usta sit,aut sicca:& quae aceto tacta sta tim aeruginem contrahit,nam teneriorem substantiamelle ostendit. Ergo dimidium drachmar cum panis medulla in globulos cogitur. Inde manifestum fit quod sepe dixi, non medicamenta, quae si eiusmodi sint, planum est non dissolui, sed membra eorum viribus affecta , id esscere. Pr. aeterea eius squamina ipsa etiam attenuat & erodit quod corruptum est, ut etiam phthisicorum ulcera curare posset, sed ad illa penetrare

non valet.

i. Chalybs.

piusdem pene est facultatis, at magis refrigerat Scastringit,sed minus purgat minusque attenuat,nec solum aquam educit, sed humores etiam nigros. Miscetur medicamentis purgantibus , velut Tripherae illi quam vocant ex arte Phenonis,alij vocant E lectitarium de scoria ferri:corrumpitur tamen ubi madefacta fuerit statim , dc rubis inem contrali it: nihilominus aperit obstructiones, & purgat nigra : quae sic distingues,cum medicamentum fuerit nigrum; nam seorsum coacta manent si nigra sint, & interius sunt nigriora; secus, ex tinctiira id accidit. Modus secundus exhibendi, est ut in singulas vices deradas semidrachmam, quam aceto decies, inde aqua quinquies lavabis , ut

splendeat instar argenti, & cum sacchari faces seu muncia

407쪽

Lib. III. Pars III. Vlt. Cap. V. 37s

muncia dabis : qui modus ut sancerior est, ita longe melior ac tutior. Nec tamen te fallat qudd aeger nigra deiiciat, siquidem in viginti quatuor horarum spatio, quo solent quae sumuntur , nec admodum irritant aluum , in ventre contineri , rubiginem contrahiesquamina chalybis. Ob id eadem arte opus est ad distinguendum,licet non adeo nigrae tum evadunt seces. Sumitur autem, ut pleraque talia quae per aluum purgant Sc aperiunt,per viginti dies; sic quae per sudorem, quadraginta; quae temperiem mutant, anni spatio. Flos igitur huius chalybis delatus per venas, exit, nec tamen immunis sit a rubigine, quoniam in chalybe terra colatinetur. Quod experimentum si cum auro fiat,cum etiam colligi possit quδd non permeet,cxustis cibus toto tempore collectis, forsan longe melius fuerit, sane tutius: est enim aurum longo amicius naturae humanae chalybe,& ferro, & aeremam plumbum utrumque inimicissimum est & venenum. Nec te deterreant quae dicit Bras auolus, nam etsi integrum forsan non iuuet, certe nihil nocebit: de illuvie planum

est; qudd aceto aurei saepius lauandi sunt, inde aqua. Tertius modus: in viginti libris Monibalij forte legendum,maluatisi, sic enim Fallop.habetJ diuisi in duo vase,imponunt hoc modo libram mediam scobis chalybis stallopius dicit ferreae,) hac ratione ut singula

vasa decem libras contineant. In reliquum vas frustum chalybis eiusdem ponderis, decem diebus exponunt Soli torrido, atque miscent: fit ex flauo nigerrimum, tetrum odore saporeque,ut sitientes hydropicos ab eius potu absterreat: dicebatque Antonius Calda rinus Bononiensis, praeoptare mortem quam cs Demeiusnodi potum. Educit tamen aquarii nigra, Vs duci,cum ipsum sit nigerrimum. αeeruque obstructio

408쪽

3 6 De facultatibus medicamentorum,

nes mesaraei: sed est medicamentum rusticorum &damnatorum; nec etiam tutum, nam ille peruenit ad febrem , & urinae suppressionem, nec potuit unquam plene restitui, sed mortuus est. Oportet autem bibentem uti deambulatione perpetua, donec prodierit, & cibis scoctuJ facillimis atque optimis. Illud addo, J quod Dioscorides non nouerit, ferri rubiginem atquc substantiam habere vim purgandi: imo

astringere utrumque opinetur, lib. s. p. s 2.9 s sis Qua ratione argumentum Fallopij concludit: nam licet inditum vino contrahat rubiginem , attam Cri& illam iurgare ignorauit Dioscorides , ut defendi

non possit. Id tamen argumentum non concludit; inum non purgat: expositum Soli cum scobe ferri purgat. Igitur scobs ferri purgat: nam expolita Soli in vino per tot ,dies corrumpitur :& multa corrupta purgant, quae incorrupta sistunt; prout etiam de vomitu videmuS.

Efficacius ad demonstrandum contra Dioscoridem, est nolirum experimentum : quandoquidem . limatura eius statim detracta,& cum saccharo ro- siceo id potest. Et si dicat aliquis pro Dioscoride, qudd in corpore corrumpitur, nihil ad me quomodo id agat, modo agat non exterius permutata. Est ratio Aristotclis gen cratis quae demonstrat. Nihilominus exhibitam nostro more , crediderim non semper pur are ; ideo non dichum a Dioscoride. Est autem ferri scobs medicamcntum proprium ventriculo , de maxime cum murobalanis; & iecoris doloribus , cum spica, rhabarbaro, lacca, fece vini, & decocto vindri.

409쪽

Lib. III. 'Tars III. F Vlt. Cap. VI. 37 7. C A P v Τ VI. corruptos humores docentia. 72. Stercus columbinum.

TAlia, dicit Auenetoar, cum similitudine ducant,

corrupta esse oportet atque acria, ut stercus hoc

quod fermentat seipsum, dc accendit putredine, in primo de di entidi ebrium,cap. 6. Humidum ergo adhuc recens , purgat pestilentem humorem; nam in ea Corrumpitur, non ichor tantum;ideo pestilens humor puri aut sanici frequentius similis est. Verum non adeo hunc potest educere, ut quae suppurata sunt; illa enim vero putrida sunt, haec vero potius ad sequentem ordinem pertinent. Ideo non proprie purgauit ncc curauit Auenzoar pestilentem febrem, sed quasi ex transiuerso, ut dici solet: tametsi enim quae putridum educunt,etiam eorum quae in pestilenti febre peccant, particulam aliquam educere possint, non tamen sunt ei propria, nec cordis vires reficiunt, nec ipsius intemperiem tollunt, ut ea quae dicemuS. Quantum vero assiciat corpus eiusmodi medicamentum , & praecipue ventriculum, satis conspicuum est : unde Princeps inquit, in colici doloris frigidi cura magna utilitatis es in educendo pituitam, ct magni timoris. Et bibuntur tamen unciae duae sol tin decocti eius. Immisceri debet medicamentis leniendo purgantibus, de quibus in primo ordine actiim est : diximus enim quod huiusmodi molliunt illorum prauitatem , &vestiunt intcstina humore suo abundanti , praeci puc cassia nigra ; aut mucoso , velut myxa.

410쪽

3 8 Deficut Aiu medicamentorem,

Sed& quaedam sunt quae omnia possunt, velut sti-bium : quae si volumus ut unum humorem tantum purgent, cohibenda est vis ad reliquos educendos; velut absinthium cohibet pituitam,mala punica bilem

sauam, acetum atram, bene odorata omnia cordiamica, omnes quos non opus est educere. Si quidem vita ab anima dirigitur,quae non errat,vi nisi impediatur confirmata optimum eligit.Ita non solum medic mentum ad alienum educendum humorem, sed etiam

ut in Confectione Hamech scammonium ad nigram bilem solam purgandum deduces, verum id non sine fermentatione. At cohibitio sine ea etiam fieri potest, sed cum illa longe melius & adamussim. Manifestum

est autem,cur in hoc ordine nullum mite medicamentum aut gratum esse possit; dc qua ratione , sed non eadem tamen, pauca ex his quae aquam ducunt: nam id praeter naturam est,aquam per aluum duci,cum Natura comparatum sit, ut per urinas vel per sudores promptius educatur. Propter tamen illam quae in ventre asciticorum continetur,pauca illa rnitia nobis magna cum industria tribuit. Neque existi ines nos haec pro numero conscripsiste, nam in dies multd plura detegentur ad singula munia, cum haec seges sit abundantissima. Et ego habeo lignum ex Orientali India, quod sine noxa bilem satiam purgat absque ulla molestia. Sed haec proposita,erunt pro modulis ad omnia alia noua distinguenda sapore, odore, colore, substantia,modo exhibendi, experimento, noxa, proprietate, emendatione,irritatione, atque aliis huiusmodi, velut electione,& partium delectu.Semina enim omnia,gratia exempli, plurimum olei continent, parum ob id aquae. Radices, folia, semotus qui e pomorum genere sunt, aquae plurimam, olei ferme nihil. Stercoris co

lumbi

SEARCH

MENU NAVIGATION