장음표시 사용
391쪽
Lib. III. Pars III. σ Vlt. Cap. III. 3s'
inimicos , bilem praecipuo corruptam , & pituitam, atram bilem, & ichores, & aquam putridam, ac talia eiusmodi: sed si non olida sint, plerumque pituitam, aut alium humorem sincerum. Confert oculis.Et scias quod omnes ferme lacrymae arborum purgant pituitam ; & inter alias belle crassam & viscidam styrax aurei pondere, cum lacrymae amygdali tantundem, multa commoda afferendo, velut conciliando somnum, dolores leuando.
Frondes huius plantae,iam virides quam siccae epo rae pituitam educunt, & crassam etiam, Verum vomitum mouent, hoc autem ad molestiam pertinet. Sed debaccae eius quindecim numero, corpus purgant. Hoc autem & in daphnoide,& in caeteris medicamentis, ut dixi, educentibus obseruandum est, quδd & com- mansa,per palatum, & per nares attracta, eundem trahunt humorem;sed non contraria ratione quaecunque apophlegmatismata & errhina, per aluum purgant. Exemplo est staphisagria, qtue cum potenter pitui tam commania educat ex ore, non tamen aluum purgat : tametsi quaedam potius per vomitum pituitam educant, sed non ex suo.
Educit pituitam & multam & crassam : eius duae sunt species, maior dc minor; utraque vocatur, Benab Arabibus. Aditate nostra pigmentaiij ex minore nu cleo,qui paulis maior est cnico,excipiunt oleum,quod nequaquam rancescit, atque ideo odoribus excipien-
392쪽
36 o De facultatibuου medicamentorum,
dis accommodatum. Purgat & oleum ipsum. Nec est nauseabunda,ut putat Mesue;oleum est,quoniam omne oleum nauseabundum est.
Succus eius multam ducit pituitam: cum mulsa sumptus iuuat dissicultate spirandi laborantes, lienosos, nerniosos, comitiales, Vertiginosos, praeseruat ab apoplexia. Dantur radicis illius drachmae duae cum aqua hordei. Dictum est quod huiusmodi surculi, ut& clematidis, purgando leniunt aluum. Propriὸ est medicamentum perturbatae aut debilis rationis. Pipercst eius alexipharmacum , vel magallis. Confirmat ventriculum : & est in ea etiam nigra medulla, quae cor dicitur , grata gustui, quae humida sumpta purgat per aluum & Vrinas.
C A P v Τ IV. quae bilem nigram ducunt. 3o. Myrobalani nigrae.
NIgrae bilis historiam Galenus adeo confudit, ut
alios in errorem deduxerit, ipso forsan minimc aberrante;nam atram bilem modo peregrinum humorem,modo Vt natura talem genitum esse scribit.JUnde Princeps,cum moram scribendo huius causa interponi nollet, tot facit genera atrae bilis quot humorum, dum humor superastatur. Quinetiam nec his contentus , alios excogitauit modos, velut per frigoris condensa
393쪽
Lib. III. Pars III. e Vlt. Cap. IV. 361
densationem. Ego autem huc solum , quae necessaria sunt negotio , transferam. Id primum supponendo, quod alibi demonstratum est, humores in recte constitutis in sanguine potestate esse; excrementa autem invasis illi excremento delegatis: quicquid est alienum loco, vel magnitudine, vel colore ab his, praeter naturam dici meretur. Nego sanguinem sub hac ap- pellatione contineri, qui fluit ex haemorrhoidibus, fluit ex iecore ut coactus nigrescere videatur, aut effusus in thrombos,inde eiectus per aluum aut Vomitum. Quacunque etiam parte corporis humor superastari potest;quacunque putrescere,nisi veloci motu cieatur. Alius est calor febrilis, alius naturalis, alius aduentilius. Quaecunque autem transeunt ex uno in aliud,maxime si longum sit interstitium, aliquandiu necesse est in medio morari, & participia fieri etiam intermediarum qualitatum, utpote crauitici, inaequalitatis, atque nigroris,taliumque.Praeterea illud manifestum est subnigra bile fuscam,liuidam,& glasteam contineri, ean-dόmquc rationem esse omnium, quod omnes ab exustione fiant. Attamen & fusca, & nigra, lividaque seu glastea, trifariam omnia fiunt; alia quidem exustione, alia permixtione, alia tinctura, maioribus seu minoribus. Etenim in sputis, huiusmodiJtinctura apparet, sed solum in superficie ex fumo, qui e corde prodit; unde Medici decipiuntur, cum aegri haud di
ficulter evadant. Sed Ac omnium eadem est ratio mistorum dc simplicium, vel adustorum magis minusve, seu materiae natura,seu caloris qualitate atque magnitudine. Nullum etiam humorem naturalem purgari
posse sine maxima violentia constat, quδd ut dixi so- iam potestate in sanguine sint, non actu. Quibus intellectis constat, nigrorum humorum sex elle species: Z s natura
394쪽
36L De facultatibus medicamentorum,
naturalem & communem, quae est faex sanguinis; naturalem sed non communem ; bilem naturalem nigram , sed exustam citra putredinem flavam ; Mutramque ex febre;sextum genus est humoris crudi ex calore febrili exusti.Viae 4.Prognosim .comm.1 T. Si nihil horum te mouet, quod Medicorum pertinacia videas omnia confundi, id saltem te doceat,
quod alia est bilis nigra in insania evacuanda; alia in
quartana & continua ex melancholia: namque in melancholicis plerumque etiam in venis materia est , ut non loco, sed proprietate differant. Propterea melius erit distinguere melancholiam a loco primum; alia enim in venis,alia extra:a materia, quoniam quaedam est,cuius subiectum est sex sanguinis ; alia, cuius bilis flaua : 1 causa quae illam mutauit, calor astititius& putridus: neque enim in temperaturis naturalibus tantus potest esse calor, ut nigrescat in venis, sed iam separata nigrescit aut tingitur ; aut ab ira, vel tristitia. Eadem vero iuxta rationem consimilem in finitimis coloribus atque cognatis sunt dicenda. Quae ergo purgant hos humores, alia quidem ex venis educunt, alia ex cerebro atque iuncturis ; quaedam etiam putredine corruptum,quaedam simplici calore exustum; alia denique factum ex bile ac tenuem, alia ex melancholia, de crassum. Atram bilem ducere puto nullum medicamentum ; nam ut dixi, membra trahunt, non medi- Camentum. Oportet corruptum elle membrum prorsus,quod humore simili gauderet: quod autem corruptum est, nullas habet vires. Praeter id nemo vidit aeruginosam bilem medicamento eductam neque atram : dico atram, quae nigerrima est, nec nigerrima videtur,quia admodum nitet velut Prami tum ,& corallium nigrum perpolitum: est etiam quasi arenosa
395쪽
Lib. III. Pars III. in Vit. Cap. IV. 363
& minutissima trita, quaeque effusa in terram, illam fermentat,& qua animalia prorsus omnia quae olfactum habent,inter quae etiam muscae,fugiunt. Educitur quandoque casu, in quibusdam pestilentibus febribus,societate secum & propria grauitate. At humorem nigrum sanguini similem saepe videmus,& praecipue in lienosis. Ergo nigrae myrobalani secundi generis sunt, & melancholiam omnem ex venis educunt, naturalem quidem exustam familiaritate substantiae ex flauabile, quod dum immaturae essent, talem humorem educere poterant. Ob id insaniae pariter , ac melancholicis, & tremori, & elephantiasis conferre J possunt. Conditae autem si non humidae
conditae sint, melancholiam generant, & obstructi nes pariunt. Nutritae debent exhiberi, exprestaque ut superius dictum est, pondere eodem. Elige grauiores& recentes,ut de aliis dictum est. Conferunt hebetationi omnium sensuum tam interiorum quam exteriorum , & motus : at in quibus nihil tale educunt, eundem humorem efficiunt. Iuuant etiam haemorrhoi aspatientes.Propriὸ conserunt febribus antiquis,& quae reuerti solent. Sed & communi ratione; quaecunque enim melancholiam purgant, quartanis, & etiam huiusnodi febribus utilia 1unt.
Hoc longe praestantius est,saltem apud nos,est enim odoratum. Et allatam,non putredine,purgat;& a cerebro, neque iuncturis : sed est debile valde, adeo ut sit inferius Urigano. Incidit,attenuat,magno est praesidio ventriculi doloribus, aduersatur venenis, lentos ficcralses Pulmonis humores praeparat, ut facilὸ educi possint.
396쪽
364 De facultatibus medicamentorum,
possint. Quantitas duarum drachmarum, vel sex unciarum decocti: unciae semis in iure galli. Editur in acetariis. Proprietate singulari deliquia animi prohibet odore solo vel potum ; proprie cum melicrato calefacit & extenuat,statim prolicit menses,alleuiat partum, & est medicina uteri: & frangit vesicae lapidem,
origanum ventriculi morbis valde salutare,dolores tollit, flatus & tumores duros distoluit. Calidum &siccum in tertio ordine. Eo solo multos sanaui, tumoribus ventriculi partim scirrhosis,partim mistis laborantes : venenis aduersatur,menses prouocat, nocet dentibus & oculis. In purgando & dolores leuando, multo praestantius Creticum. Quantitas huius drachma cum dimidia: non adeo iucundum est ut pulegium. Parthenium non purgat, quamuis creditum sit. Atque haec de mitibus.
Est ac si dicas, supra thymum: sed & thymbrae adnascitur optimum,odoratum,vere subrufum,capitulis florulentis, quod ex Creta aduehitur. Deterius Syriacum, & illo Italicum; dicerem Europaeum, si Creta in Europa non es Iet.Exustam bilem,non putredine,euacuat: unde in febribus nulli usui, sed in insania, comitialibus,vertigine,cordis palpitatione utilissimum:carcinomatibus autem adeo utile,ut Galenus hoc solo ex aqua lactis,omnia quae non longo tempore confirmatasnt, curari posse credat, imo ab eo curata assirmet. Attenuat
397쪽
Lib. III. Tans III. Et mi. cap. IV. 36s
Attenuat praeter haec, aperit, digerit, & viscera etiam confirmare putat Mesues, & quartanis prodesse, sed parum. Siccis praeterea corporibus noxium est. Ad tristitiam, de timorem, ac syncopas detur cum apij se-.mine,& Pramnio vino,uncia in decocto ut dixi,vel semuncia in puluere. Sub hoc genere etiam continetur Epistoebe.Confert proprie melancholiae,& asthmati.
Inserius aliquanto epithymo, sed exulcerat etiam intestina. Radix eius purgat pituitam : dc ut quaecunque purgant pituitam, ut dixi, inimica sunt membris naturalibus ; ita quae bilem , cordi, licet purgatione ipsa iuuent.Causam tamen esse reor non eandem; sed quae pituitam educunt,subtrahunt,ut dixi, alimentum membrorum naturalium,& illa exsiccant.Quae autem melancholiam, ab ipso etiam corde revellunt. Unde miscenda confirmantibus cor , quae sunt maxim apium , semen boraginis cum toti planta , crocus Orientalis,melissa, sed est imbecillis, velut & citri semen;Pramnium,& aqua ardens manifeste,caryophylli,& ex gemmis smaragdus, hyacinthus , corallium, margaritae,& rasura f-.referuntJ de osse cordis cerui,& been album,& ozymum foliis paruis,valde odora tum,& seri cum cocco valde imbutum, & forsan bibi-nella,derasum os monocerotis, ambra,& theriaca,licet compositum,seu mithridatium.
Hic purgat melanchol iam ,& proprie non putridam. Debet eligi splendidus dum est integer, boni
398쪽
36s De facultatibus medicamentorum,
coloris, & aureis insignis maculis. Ex hoc essiciunt Pictores aeternas imagines : ideo qui optimus est, pondere auri aequali permutatur. Calidus est & siccus in secundo ordine. Purgat pulmones, & dissicultati spirandi prodest, prodest de lienis tumoribus,M haemorrhoidibus,sed id generali ratione, quoniam nigram bilem euacuat; sicut quae flavam,morbo regio laborantibus. Sed cordi speciali ratione conuenit: laetum reddit hominem, ac quasi beatum, praesertim exhibitum, ut in Electuario Athermes, quod ambrae dimidiam partem recipit. Non lotus urit, & venenosus est. Datur pondere drachmae dimidiae , quadragies
aqua lotus, aqua decies rosacea. Confert etiam gene-Tali ratione, ut omnia quae ex venis nigrum humorem
educere pollunt; pesti etiam nostrorum temporum, quam serpentem vocabimus,& Elephantiast,& Indicat tui, ut siquid aliud; scioque cum vino ex cortice &ligno satis leui, plurimos optime curatos. Verumtamen Catapotia quae adeo iuuant, praeter ipsum lapidem, recipiunt agaricum , polupodium, epizhymum, helleborum, atque scammonium.
Hic est in quo Trallianus & Mesues conueniunt, qudd potentilis educat melancholiam sed non putridam coeruleo,&tutius helleboro;sed helleborus etiam
putridam purgat, non putridam autem vehementius. Eodem temperamento,pondere, praeparationeque exhibetur. Prodest itaque insaniae, comitiali, vertigini, moerori, carcinomatibus, leprae. Non lotus vomitum cit: sed vix inuenitur apud nos. Refert tamen Brasa- uolus inueniri Germanicum, viribus non inferiorem:
399쪽
Lib. III. Pars III. U Vlt. Cap. V. 367
sed authores nostrae aetatis VerbiS non temperant, ut magni aliquid inuenisse videantur. Fieri potest ut purget : ut illi aequalis sit, qui forsan neque Vnquam expertus est, ratio non fert: illa enim tenuia sunt, neque hoc in huiusmodi similibus experimur. Confert podagrae. Hinc vero considerare licet morborum curationes, velut vertiginis, quoniam ab educentibus melancholiam, solum sanatur.
C A P v Τ V. aquam ducunt. 17. Ericij terrestris caro.
ET huius multiplex est genus: contenta in Venis, . quam si nihil obstat, conducit magis per Urinam ducere; quae e capite fluit,materia ischiadicarum,frigida ut nix dissoluta ; quibusdam non adeo , sed ad
pulmones consertim veniens, orthopnoeam gignit, quam non putrescere, antequam descendat certum test : ex huiusnodi etiam resolutiones fiunt :&si malum non Leuiat , grauedines & raucedines : quam
nisi quid aliud obstet) iuuat euphorbio purgare,
neque enim tales stiunt, nec caloris signa ulla praese ferunt. At aquam asciticorum purgant alia, aliaque utramque. Ex his ergo innoxia maxime est caro ericii terrestris. Sumuntur unciae duae cum VII ciis sex oxymelitis : nec solum purgat aquam, sed Confert iecori, ventriculo , renibus, ac vesicae, adedVt sperarem siquis hac sola uteretur , posse plene sanari. 38. Tripo
400쪽
368 GDe facultatibus medicamentorum,
Huius radix etiam praestantissima, alba, feruida, odorata: cuius drachmae duae soluunt aquam,& etiam per. UrinaS Cam educunt. Vocatur autem a Serapione Turpet hum,aliud ab atypi MS.asi Jgeneribus. Exhibetur pondere drachmarum duarum in vino flavo velut Pramnio, ut nil elegantius. Calidum est in tertio, &
Huius plantae lac pondere granorum octo,vel succi uncia una, aquam ducunt asciticorum: quae autem huiusmodi aquam mouent,nec aliud,odiosa esle naturae necesse est, quoniam dissimili & contrario magis similia sunt, quam quae bilem mouent aut pituitam. Fieri tamen potest, ut una parte trahant, altera non sint ingrata, aut quod ingratum est , aliquo meliore tegatur, velut in tripolij radice.
Et huius arboris lac,aquam potentor educit,Vt omnium ferentium lac plantarum; calidissimum enim est atque vrens: unde etiam aqua lactis caprilli hoc ipso detracta,podagdie magnum affert auxilium : sed si curati non saepius purgentur,in alios morbos deteriores incidunt, velut & ab ischiadico dolore. Natura enim quae tales admittit morbos,nec trudit extra materiam, impotens est; unde concluso solito exitu , nec sublata causa generationis,in locum periculosiorem,materiam genitam dirigit: hoc autem violentum cst. 6 i. Sampsu