Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

. Lib. IV. cap. III. 4 9

nis de hoc: & quam vocant nigram , sangurs est nigricans,non tamen niger,& splendidus etiam. Praeter naturam autem inueniuntur humores nigri, sanguis putrefactus,sanguis exustus, bilis splenitica sic enim appellabimus quartum humorem in actu) exusta, dein mum atra bilis: nihil enim in corpore nostro nigrum,

praeter vueam, secundum naturam ; nam pIaeter naturam multa sunt, velut lapis, vermes, pili. Cum ergo viderimus humorem aliquem nigrum , nisi allucinemur ob medicamentum, vel cibum , debemus vehementer timere, etiam de vita, quoniam non est minus praeter naturam, quam lapis vel vermes. In duobus ergo nimis oscitanter,quia non animaduertit, Galenus

se gessit, quamuis essent admodum necessaria: in hypostasi urinae, quam appellauit albam, cum sit coloris subrusi, aliquanto dilutioris, & perspicui ; & in bili splenitica,quam appellauit nigram,cum sit,ut dixi,rubiginosa,& non nigra. Et in singulis horum contingit multiplex error: primo quoniam cum offertur bilis

naruralis aut hypostasis, terremur quia credimus esse praeter naturam: δc ex contrario,cum offertur Ies non naturalis, pe laetamur: tertio quia nescimus res quales sinciquarto quia non polsumus inuenire causas eorum quae non suiu , seu quae aliter se habent. Demum quia confunditur ordo Vniuersi.

His ergo praemissis, dico quod cum morbus regius niger fit,defoedata cute nigro colore,quod istud potest Contingere trifariam : vel ut bilis sit exusta in liene, Vel in iecore, nec potuerit transmitti ad lienem; vel quod verius est,ut non sit vere color niger ; nunquam enim talem vidi,nisi in paucis AEthiopibus; vel ut humor ille non sit niger, sed tamen transfusus ad cutim, speciem nigritiei referat. Sed quia ut dixi, docemus

472쪽

4 o De cura morbi regiΤ,

res, non nugas, ideo secundus modus solum verus est, scilicet ut sit obscuri coloris cutis, non nigri, Ob tres causaS. Primum quia, ut dixi, rarissime &Omnino. praeter naturam inuenitur humor actu niger in corpore. Secundo, quia dato quod esset immixtus sanguini, necostarid rodditur fuscus. Tertio quoniam diffusus sub cute, iton potest adeo denigrare. Dicemus crgo icheritiam nigram , colorem

truscum valde cutis , & hic non potest fieri propter obstruistionem inter iecur & lienem , sicut accidit de satia ob obstructionem vesicae fellis; & hoc quia via inter iecur & lienem est valde lata,vt ferme nunquam accidat haec obstrinnio. Ergo tandem rclinquitur , ut bifariam possit dici, niger regius morbus fieri ex liciac,& non satius ex vesica sellis, sed ex iecore, quamuis vesica sellis , ut dixi , aliquando sit causa sola absque vitio iecoris , propter obstructionem ad intestina, ipsius morbi regi j. Et cum dico morbum regium simpliciter, intelligo flauum; de nigro, oportet addere regius niger. Primum quoniam non potest accidere propter obstructionem , quae sit inter iecur& lienem. Ergo iecur semper se exonerabit in lienem , & semper fiet ex liene , quia non est verisimile quod iecur transmittat per venas patente aditu ad lienem. Secundo quia humor ille potest recipere for- mam magis in liene, quam flaua bilis in vesica sellis, ex eo quod licia nutritur ex humore proprio , sed vesca sellis non nutritur ex bile flava, sed sanguine, bilioso tamen.

Colligendo ergo breuiter, quoniam tractatio haec

dissicillima est propter errores in principiis ut dictum est : dico quod duplex est morbus regius simplex: unus qui sit a iecore transmittente bilem flavam per

venass

473쪽

Lib. IV. cap. III. 44I

' venas , & is fit necessario laesa vesica sellis , praeterquam in crisi : quoniam etsi obstructa non sit vesca fellis, saltem tamen erit plena : sicut etiam dixi de Regio morbo nigro, quod potest fieri ex vitio lienis.& quandoque etiam laborante liene: quibus autem modis Sc causis dicemus iam. Cause autem sunt duorum generum: propinquae& interiores, ac externae. Interiores praecipue sunt, calor iecoris , aut inflammatio, aut phlegmone , Vesabundantia bilis collectae,aut impedimentum ei iciendi illam, quod multiplex esse potest, velut obstructi o , imbecillitas vescat fellis, & eiusmodi. Sed externae dc remotae sunt plures: morsus animalis venenosi , venenum assumptum, mala aqua & corrupta ebibita, mala victus ratio, malus aer, vel ratione regionis , velut in Sardinia , ubi resert Valescus de Tarania, quodam anni tempore omnes homines incurrere in hoc symptoma; vel ratione proprietatis loci, ut qui habitant iuxta paludes, stagna, specus, lacus quietos, vel ubi malae arbores sunt vel ratione constitutionis anni , ut de caeteris morbis vagantibus quibusdam annis. Quod ad tertiam diuisionem attinet: quae repentdfit , magnam causam sequitur , Vt Venenum , aut morbum mortiferum , aut magnum motum , Velut crisim , aut naturam se exonerantem : quae autem

paulatim fit, sequitur obstructiones, morbos longos , Venena temporanea , hydropem , tabem quae exurit alimentum membrorum, & haec est plus quam morbus regius.

474쪽

De Jeciebus morbi regij.

ΕRgo dic mus primum de eo qui prouenit a ieco

re, & iam constat quod unus tantum est, qui non sit cum vitio vescae fellis , & est qui fit per crisin, &tamen hic est morbus, & ided indiget curatione. Secunda ergo causa est obstructio a iecore in vesicam fellis,in qua necesse est ut sequantur feces albae,quamuis nullum sit impedimentum in ipso meatu a vesica fellis ad intestina,quoniam euacuato felle non potest amplius transmittere ad intestina Tertius modusJest Cum meatus ex vesica sellis ad intestina est obstructus , non tamen a iecore in vesicam fellis, de isti duo vocantur morbi proprii felli. Quartus est ex veneno,& hic est duplex, vel assumpto, vel ex morsu, & Corinrumpit sanguinem statim ; dc in venenis fMS. veniri temporaneis etiam succedit hic morbus pro ratione teporis, scilicet sensim:seu enim erodat aliquod membrorum naturalium, aut putrefaciat, aut pulmonem ipsum,omnino succedit hic morbus : & si deterius sit Venenum,sequitur tertiaspectes,scilicet morbus regius viridis ; & ita dico de obstruente , & de tabefaciente,

atque aliis modis.Corrumpunt enim sanguine Velama,& nisi corrumperent,homines non moreretur.Et liccLVenena retulerim inter causas externaS,quia tamen postulant curam propriam, posui inter species. Quintus modus fit per obstructiones in iecore, per quas bilis non potest transire ad vescam fellis,& est proximus secundo. Sextus fit ex nimia caliditate ipsius iecoris generantis tantam quantitatem bilis,ut non possit recipi

tota

475쪽

Lib. IV. Cap. IV. 4 y

tora in vesica sellis,ut antea dixi.Septimus est,quoties est inflammatio in iecore citra phlegmonen, & hic differt a praecedenti, quia in inflammatione substantia a membri est permutata in colore; ex simplici caliditate, non. Octauus modus est ex phlegmone: differt ab inflammatione, quoniam in phlegmone adest tumor& febris pnecipue , quae non sunt in inflammatione. Nonus modus est ex tumore duro, & potest reduci ad quintum: sed quia cura est omnino diuersa, & praedictio,& symptomata quae sequuntur, ided distinxi. D cimus modus est per febres , & tangitur a Galeno eundo de disserenti'sfebrium, cap. 9. Totidem ferme modis fit morbus regius niger, quia loco secundi, qui fit ex obstructione iecoris in vesicam fellis,succedit alius secundus modus,qui fit repleto liene,aut debili & non

trahente:raris tamen aut nunquam regius niger subitδfit. Buhahyla Byngezla, a 8. contis. cap. ι .st. ι87. l. a. deduxit ad duas causas tantum, calorem iecoris tanquam generantem, aut obstructionem prohibemtem exitum. Et forsan de generalibus morbi causis non male dixit. Hippocrates autem in libro de internis assectionibus, p. i stat. 3 7.1 .ponit illius quatuor genera,quorum prima tria sunt cum febre quartum autem, non. Apponam autem seriem. Primus quidem anate maxime corripit, bile commota.

Consistit igitur bilis Fub cute ct in capite,quare statim compus in alium colorem mutat, ct fit pallidum velut malicorium. Et oculi pallidisiunt, ct in capitesta pilis velut comtexsibest. Et rigar ac febris corripit, ct pallidam urinam

missi , ct crassum subpastidum in ipsa subsedet: ct mana

quamdiu ieiunaM fuerit, ad cor mugitur: ct μqilia 'seum asto uatur aut interroget, agre fera , ct anximAt, ct non sectinet audire: flerem amem excretum cum palloro

476쪽

444 De cura morbi regii,

pallore albicat, ct male olet. Hic cum ita habuerit, maxime moritur in quatuordecim diebus : si vero hi essetiat, sanatur. Alius morbuι regius siue arquatsu. Hic corripit rem pore hyemu , ct ex ebrietate ct frigore. Incipit autem priamum rigor imadere, pinea etiam febris detinet: ct humor qui est in corpore , congelatur in cute. Euod autem sic habeat,ex his oHenditur. Liuidum est ipsius corpus, ct bdurum : er vena per corpus dirientasunt pallida , maiores aurem ct crassiores sunt quam prius , ct alia vena seubnigriores dinenta seunt. EtMuM aliquam 'sarumsecet , uuiso luet pallidiu , si pallida sunt vena. Si vero nigra fuerint, niger sanguis es luet. Et vestem interiorem corpori adiacentem pra pruritu non sininet. Hic promptus est ad iter facieniam Gr ambulandum, sed pra debilitate crura laba- nt,AEc 'simi non sisserunt, ct serit vehementer. Hic mombus non minus priore lethalis est. Procedit autem ad amplim reuem, si non in primis diebus Fanus fiat. Si vero morbus prolongetur, ct ad octauum aut nonum diem --νet , in morbum incidit: ct morbi , ct dolor magis premit,

ct exsurgere non potest, ct plerique in hoc tempore flatim

pereunt.

Alim morbus regim, popularis appellatur his, eo quadomni tempore corripit. Fit autem a repletione maxime ac ebrietate. Elposequam riguerit,statim sane corpuι immutaturist pallidum sit, ct oculi pallidi Oalde sunt. Et sub Hosuc sub ungues morbus procedit. Et rigor ac febris debitis tenet : ct debile est corpuι, ct in cayite dolor adest. Et pallidum ac crassum mingit. Hic morbus minus lethalis est prioribus , ct curatus breui sanatur. - Alius morbus regius fit quidem a ritusta, Meme autem' maxime corripit: ct color ipsius aeri est albus: ct pectora

477쪽

Lib. IV. CV. V. η s

tingultis ipsi oboritur: ct album lotium ae crassi m mingit: ct in urina subssidet velut farina. Hic moism non est thalo, or breui sanatur. a

SVnt autem qui hunc morbum proprium vesicae sellis &lieni esse velint.Vnde Princeps sectionis unius tractatum peculiarem ei dicauit, scilicet I 1. 3. quasi referret utrumque genus morbi regij ad iecur comparatum , vesicae fellis & lieni ; nam post tractatum de morbo regio, agit de liene. Volunt ergo non fieri morbum regium , nisi quia vesca fellis non potest recipere totam bile' flavam, vel lien nigram, seu modo id contingat, quia fellis via sit obstructa in ipsa fellis vesica, vel in iecore, aut ab humoribus crassis, aut lapide, ut vidit Curtius & L.Iacchinus, seu duro abscessu, seu calido ; seu nimium generetur de bile

in iecore, propter caliditatem, aut venenum, aut inflammationem , aut febrem ; seu fellis vesica sit iam plena ob malum regimen, seu quia non possit euacuari quod continetur per intestina, ob obstructionem, seu quia ipsa non possit expellere , seu quia non possit attrahere , seu in hora crisis materia non fuerit propinqua loco, aut non potuerit recipi ob eius multitudinem , seu ob aliam causam. Constat

sine omnem morbum regium flauum poste reduci ad fellis vescam ; velut & nigrum ad lienem. Sed cauta sunt considerandae in ordine ad curam. Itaque sic distinguemus, omissis disputationibus,

. dicentes

478쪽

4 s De cura morbi regii,

dicentes quod morbus vel est in iecore per essentiam, vel per consensum, vel est secundarius, vel est in ve- ,sca fellis, vel est praeter morem. Et quod dico de faua bile, dictum sit etiam de nigra; sed loco vesicae fellis, biiciatur lien. Sunt ergo causae quinque principales in iecore. Prima est ab essentia, calida intemperies, inflammatio,obstructio, quae potest esse a cras. is & lentis humoribus,a tumore duro, vel calido, vela lapide ibi gestito in bobus frequenter, in homine

Taro. Secundarius, a veneno, & a febre. Per consensum, a ventriculo, vel a venis. Sed a vesica fellis, ob obstructionem in meatu attrahente, quae potest esse ab humoribus, vel tuberculo, vel a lapide in cauitate Contento, vel a meatu ad intestina obstructo, vel ab imbecillitate attractionis,aut expulsionis. Circa quae duo dubitari solent, an vesica sellis participet neruis nam hoc videtur negare Galenus tertio de Facultatibus naturalibuου, cap. ix. Cum tamen in quinto de . partium , cap. p. eos admittat. Sed & Vesalius lib. quinto, cap. 8. sunt autem exiles & exterius posti. Verum de hoc in contradictionibuι, lib. . 9 i. Vltimus modus est praetor morem, qui criticus est, ut sint in uniuersum modi sexdecim, ac ferme totidem morbi regi j nigri: Quia tamen videtur Galenus s. de

istas , ωρ. vlt. tangere unum modum extra ordinem,

ut sit vesica fellis plena, & non possit euacuari, quia non potest constringi, sicut nec vesica Vrinae , Cum nimis plena fuerit, eritque morbus regius sine affectu in iecore , vel felle. Dico quod est fallax ratio, nam vesica sellis laborabit morbo in cauitate , quae est impedita, & etiam illa bilis ibi contenta, non facit morbum , sed illa quae non potest recipi. Igitur si dicas , morbus erit absque facultato laesa. Dico

479쪽

Dico quod est verum & frequenter accidit; nam ad

Lib. IV. Cap. VI.

morbum exigitur solum laesio operationis, non facultatis. Et hic morbus, siquis diligenter consideret, parum differt a morbo, qui fit a vesica fellis, obstru

cto meatu attrahente.

Porro illud occurrit quod pluribus dici solet,Regium morbum,morbum non esse,sed vitiu tant imcutis, symptoma in qualitate mutata:quo errore,dum vera dicunt, nihil est perniciosius. Multa enim sunt eiusmodi in humana vita, quae si ut se habent, proferantur, magnorum malorum causae sint. Propterea recte dicebat Averroes, quadam esse quasim serum sapientibus reuelanda : atque alia quidem , quia persee mala sint, alia quia male interpretari seleant. Cuiusmodi est hoc; M Fiatauudia raptim etiam L.Iacchinus de ipso tractat,cum tamen e morbo pendeat,qui sit omnium malorum origo : sed intellexit rem, non descripsit. Fieri enim potest ut sit solum symptoma, scilicet de foedata acutis morbo iam sanato, atque sic certe nihil graue habet, verum quam breui euanescit, cum huiusmodi est: neque enim est ut impetigo, res profunda; neque ut vitiligo , vitium alimenti: sed tinctura quaedam': Π euanescit, ut verius diffiniamus morbum principio , corruptionem sanguinis ex

t nigra, ut superius diximus. Sed de his C A P v T

480쪽

4 8 De cura morbi regiΤ, CAP vae VII.

te signiss=ecierum eius.

π Rincipio quidem reducere oportet signa omnia ad ri x causas, quae curationem recipere possunt; unum autem est genus causarum insanabilium. Ergo in uniuersum fient quatuor genera signorum : commune totius generis morbi regi j,seu flaui, seu nigri, seu viridis. Et signum proprium generis,flavus, niger, Viridis , itaque distinguitur in tres species. Tertium est specierum ,& ut dixi sunt quinque ut sanari pollunt, scilicet in iecore per essentiam,per consensum,secui darius,in vesica fellis,& praeter morem. Quartum genus est insanabilium causarum, quod etiam in 1 uas distinguitur species, de quibus dicemus. Cause enim insanabiles sunt,aut quantitate,aut qualitate;qualitate quidem scirrhus, lapis , & verruca; quantitase autem magnitudo , morbi diuturnitas, imbecillitas virium, phlegmone coniuncta,& huiusmodi. E debiliatis sitione signorum,non sollim in hoc morso, d in altis omnibus morbis, maxime ubi multae sunt species, &in complicatis, oportet obseruare quatuor : primum ut sciamus signum proprium aut inseparabile uniuscu- uiusque cauta,& si fieri potest,quod utrumque amplectatur. Secundum ut sciamus signa repugnantia : uelut feces elle tinctas,est proprium regii morbi,qui non est ab Obstructione, non tamen inseparabile; nan 'rerit

elle via aperta, sed vis vesicae fellis imbecill Piis '

quoque lateris dextri est similiter propritura , tum inseparabile obstructionis.Calor verὼ est iii facti a multitudine bilis,non tamen proprium: est

SEARCH

MENU NAVIGATION