Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

regium favum, ut Paulus docet. Et si contingat vel morbo regio alter morbus succedat, nec regius siniatur, hoc semper malum est,fi non sit ex genere illorum per quos corpus euacuatur. Et si finiatur ac transmu-hl tetur in deteriorem , est peius quim si non desinae prior, quia aufertur spes sanationis. Si autem transmuteti in eum per quem fit euacuatio, ut in fistulam vel haemorrhoidas est bonum. Si verb ex hoc morbus h regius non finiatur, tunc est deterior, si fuerit sub forma morbi, ut fistula. Dicebat Caesius Aurelianus 3. Chroni n, cap. s. Regim morbis D spe cum tumore istaris seu duro seu laxo, rarius limis , rarissime ventriculi: in qua sententia est & Timothόus. Fit etiam ventriculi & ventris inferioris vitio, sed intellige per

consensum.

Non est morbus regius leuis res, ut quidam putant: imδ dicebat Rhasis,decimo octauo Continentis, solis mih Ji86pag. 3. Audiui ab auo, quod non vidit morbum deteriorem regio, quoniam spius expertus est mortem subitam , si non recte curetur, contigisse; cui dicto ratio abunde suffragatur. In febribus etiam ante septimam diem mala habetur & pernitiosa plerumque icteritia:Jquoniam cum foras non protrudatur, non potest esse concocta materia, si tenuis sit ; sin autem crassa, Veconcoquatur indiget longiore tempore. Ergo ante septimam non potest icteritia esse bona ; sed si accidat, vel ob materiae cruditatem, vel virium imbecilli- l

492쪽

4go De cura morbi regi ,

talem,vel impedimentum protrudi non potuit; potest tamen cum hoc seruari,& multi liberantur, cum morbus nonest adeo malus, ut ex hac iactura, quod ante coctionem mutatio facta sit, eger pereat; nam ex mutatione ipsa in genere iuuatur, quia febris alleniatur. Secunda conditio est adhuc euidentior, & est

Ioannis Bacchanelli, scilicet quod non sit iunctus &consequens ad crisim per euacuationem, Velut vomitus aut sudoris: tunc enim poterit esse materia concocta, imo plerumque erit, & ita morbus regius erit pro supplemento,& erit bonus,licet ante septimum; & de hoc non loquitur Hippocrates:vide α arto Contradidi. 9 I. Frigida autem icteritia, quae non resoluitur, est Valde mala, quia plerumque parit mortem subitam, ut ait Princeps. Similiter si succedat ei durities ie-Coris, erit valde malum, & ut dixi,periculosum: propterea quod, ut ibi declarauimus, dissiculter curatur,& immodice siccum est iecur, quod durum euasit. Tertio cum urina fit alba, nam obstructio est ex frigore. Quartum est Valesci de Tarania, quod expertus est saepe, cum aduenit decrepitis vel pinguibus in

primo senio , materia enim crassa est. Ouintum cum euenit dysenteria . fit enim debilitato naturali calore iecoris, ut concoquere non possit robusta tamen manente expultrice ; Sc calida nocent causae,& frigida augent fluxum ventris, & quae astringunt interficiunt aut saltem hydropem generant. Sextum signum malum est , cum contabescit corpus, &maxime si succedat hectica, in quam cadere pronus est propter caliditatem& siccitatem alimenti membrorum, & est sanguis mistus bili, & feruefactus ab illa. Septimum est deiectio appetitus, quae Contingit euicta facultate iecoris a bile , nam si ellet ex bile

493쪽

Lib. IV. cap. x. 46

in ventriculo collecta, timendum non est, sed haee deiectio purgatione tollitur, & sitim habet, quae extinguitur potu. Octauum est coli dolor, qui tamen persaepe contingit, prosterea quod neque iaces, neque humor crudus descendunt, J quoniam bilis non stimulat intestina ad excernendum, & frigida nocent illi, & calida nocent regio morbo. Nonum est urinae sedimen eruo simile,Hippocr. 3.de Morbis, cap. I 2. Decimum , Vigilia, deiectio appetitus, & impotentia linguae. Vndecimum est, cum associatur aliquis ex morbis supradictis, utpote hydrope aut phthoe. Cum generali ergo erunt duodecim. Sunt & fgna futurirVelut in Coae is praedictionsim e suibus lumborum dolorct lateris sine causa manifeLU,hi regium morbum incurrunt. Et illud: Frequentes ad egerendum progressus paulatim comtingentes,pati stercoracea, sebuitiosa habentes, cum pracomd, ct lateris dolore, morbum regiam denotant; nam his seuppressis hi cum virere pallidisunt: arbitror antem es hos se guinem effundere. At dolores in lumbis in his sanguinem βη. dentibuι inguinem egerunt sylendidum. Inquit Hippocrates,lib.de diebus decretorise,pam fmihiJ 3 .Morbm regim qui vehementer virescit ex passido,velat malicor 8 re lacerti color,Js cum febrefuerit, ac molestia acutus est,re plerumque intra i . diem occiait. Hic est de quo supra dixi,e pestilentium genere.Sumptum est autem hoc ab Hippocrate, .de Morbis,pag. sm J4.Vicissim vero in morituris regius morbus apparet; in omnibus enim morituris sanguis corrumpitur. Trifariam vero Occulta ex causa Perit aeger : venenosa qualitate, stiperata natura a vamorbi,& tumore viscerum:caetera raro continsunt. In

omnibus his sanguinem corrumpi cum neccile sit, ®ium morbum apparere,ium clim euidentior conspicitur, signia estJ euictae naturae,&impendentis mortiS,

494쪽

462 De cura morbi regῆ,

ct quanto obscurior & liuido mi itus. Vicissura ergo ista se habent. Et cum morbus regius confirmatur, perducit ad hydropem, aut sebres malas, aut scabiem; ec hoc est minus malum, dc contingit iunioribus; hydrops autem senioribus; febres inclinatis. Dicebat in libra de Iudic. pag. mihi quidemJ 1. In febribus ardentibim sipo terius septimo die, morbus regius accedat, indicium est sublati sudoris; nam morbuου non Iolet exudare, neque inquam alibi abscessu acere ,sed sanu/Ν. Et rursus : Si vera septimo die morbus regius accedat, aut poHerius, in febre ardente ; ct di ilia multi Juti secessus , tum in ardentibus, tum in atri febribu/,si nullo talium signorum contingente,dimiserit febris,necesse est tales iudicationes praillis fieri, aut magnorum tuberculorum abscessum, aut dolores ex absiesse vehementes, aut colliquationes humorum ex calore. Et rursus eum dicit malum signum, & adiicit

aliud , per se malum , quod J lethale est, ut palam

infra: In febribuι ardentibus , si accedat morbus regius stfngulim quinto die , lethale est. Similiter & illud Pror- etici, pag. finibiJ vltima: Luibus magnum ct frequentem stiritum habentibus, morbus regius, ct febres acuta cum pracordys duris perfrigerata siunt , num his abscessus magni ad aures consinunt 8 Quod vero dicitur in Coacis praedictioniblia, de febribus intelligitur: re regio morbo abunde colorati moriuntur,alba vero alui ege iis in his pra- cedit. Intelligit ergo solum adiecta conditione. Sed commune illud: Mala est re ex morbo regis fatuitaι : hos voce priuars sentientes tamen esse contingis: fortassi autem re alam male bis asscitur. CAPUT

495쪽

Lib. IV. Cap. XI. 463C A P V T XI. An in morbo regio sit scanda mena.

DVbium non est quin magis in nigro regio morbo

conueniat venae sectio, quam in flauo: ita tamen ut adsit vel inflammatio lienis, vel febris, sicut vult Paulus lib. s.cap. 9.dc Rhasis decimo octauo ContinentM.fl. mihiJ 188. columna 4. in fine: Si morbm regius fueris e splene, mittatur Tuis ex partesinistra,aut per viam eu- eurbitularum, & intelligit de basilica: sicut si fuerit flaua, a basilica dextra. Dicebat Princeps i . .trare. 2. cap. 7.sequutus Paulum, ex basilica,vel vena qua est inierminimum digitum ct annularem. Et ratio in promptu est, quia sanguis est crassior. Nihilominus praesupponunt omnes adeste inflammationem aut febrem. Et vibreuiter dicam , in morbo regio nigro paruus est error , si ducaturqanguis ex alterutra istariun venarum; quamuis Galenus, nescio qua causa, nono de medicamenistissecundum locos,cap. a. ubi locus erat tractandi de hac sectione venae, eam prorsus omiserit. In eodem autem libro,cap. I.insne,vix meminit cuiusdam sectionis venae

sub lingua in morbo regio flauo,de quo miratur Princeps, cap. 6.in principio,& iure meritδ, cum aliarum venarum non meminerit. J Sed de his in quarto Contradict.' 1. Nunc sollim,quantum ad propositum pertinet,n1eminille sufficiat. Dico ergo quod in nigro regio morbo mittere sanguinem , paruus est error, ob causam dictam. In flavo autem sectione venae uti licer, quae evacuet totum corpus; haec enim in omni morbo, Cum corpus plenitudine laborauerit, conia enit fMs.cum venit: J iecus ratione morbi coniuncti liccbit uti,

496쪽

4 6 De cura morbi regii,

si magis urgeat, ut febris sanguinis, aut phlegmone in visceribus. Ratione autem morbi cum ex obstructione fuerit a multis crassis atquc lentis humoribus, di ipse.icterus a bile crassa pcr se, qualis praecipue vitellina, non autem ex permixtione bilis cum pituita crassa , vel humore alio tali. Et tunc mirum in modum iuuat secare venam , quae est in concauitatevtriusque Pedis ; nam ut Conciliator testatur, hoc solum sufficit ad sanandam icteritiam flauam &diuturnam.

febri cuipiam sectio menae conueniat e

IVxta hoc ergo dubitare expedit, de eo quod pro

consesso multi Galenum sequentes concesserunt, non solum tanquam verum, sed etiam ex Hippocratis sententia ,scilicet:An sectio venae febrienti alicui,citra Phlegmonen,loquor, aut venae fracturam, conuenire possit 3 Habenda autem mihi videtur,quemadmodum de in omnibus aliis,ratio loci;hoc enim opus breue est. ει ideo trium praeceptorum semper meminisse oportet. Primum ut exilia pro exemplo lucide & diffuse, habita ratione loci , tum sussicienter declarentur. Ampla & quorum ratio manifesta est, breuissime &rotundὸ tractentur. Ratio ipsa circuitibus suis contenta,hinc illincque deducta,& modis omnibus composita & coniugata deducatur, ut f MS. S J infinitum illud pene pateat intelligenti. Ergo venae sectionem omnibus febribus conuenire de putridis loquor dun- rarat, ex innumeris locis uno docuisse sufficiat,

497쪽

Lib. IV. Cap. XII. 46s

decimo sicilicet Artis curandi, cap. i s. ibi enim hoc Calenus aperte docet mon sic ex Hippocrate, qui J nempe uno tantum loco eiusmodi auxilis in febribus meminit, nec suis legitimo, si vel ipsi Galeno credimus,

quarto sicilicet de Victu in acutu, textu i 9. Ideo pensanda est ratio in fine : cum enim sectio venae rcfrigerct corpus, educat materiam putrei centem, seruet nominem a periculo abscessus , valde commoda erit cuicunque

febri putridae. At e regione pugnat, quod Erasistratus primum, qui nepos resertur Aristotelis,& id ede pronepotibus Hippocratis, eam negauerit adhiberi debere in febribus; non enimJverisimile est adeo impudenter egille orga maiorem suum, praesertim tanti nominis, si Hippocratos fuisset alterius opinionis , & maximesne nominis f MS. si nominis J praefatione : quam non

omisit Iet Calenus, cum in rem suam facere videretur. Constat sane libro peeuliari titulo ad hoc dcdicato, Erasistratum in ea fuisse sententia apud Galenum , ut nemini ob febrem Hippocrates venam secuerit. Adsunt etiam rationes validae quatuor. Prima , quod omnis eiusmodi sectio mouet materiam ex loco ad locum; &vnde mouetur, relinquuntur putredinis semina;& quo materia deducitur , ibi necessc est otiam putredinciri fieri; sed Sc in transitu passim, quicquid tangitur a pii-trido, putrescit: unde neccile est locum morbi dilatari& proferri, matcriamque putrcscentem augeri, maxima aegri iactura. Secunda, quoniam plerisque specicbus Non Conuenit, adeo ut etsi conueniat, cum in panci L. simis, sit difficile inuenire,& periculosum experiri. Ostenditur autem id quod supponitur: quoniam primo neque in febribus intermittentibus , nam frustra, imo magis inoceret; J quia pollet materia quae extra Venas est, intra venas deduci,&ex intermittete fieri continua:

G g idque

498쪽

466 De cura morbi regii,

1dque ut etiam praecedens patet, C.m si motus consequentiae, quem Vocant attractionem a vacuo , cui

nihil resistere solet fMS .subsentiresoleJ aut potest. Sunt& febres pestilentes & venenosae , in quibus sectio

venae lethalis continuo est, quoniam materiae insectae

vanseunt supra membra principalia, & praesertim su-sra cor ; & quis potest scire num febris sit pestilens,

altem ob aeris constitutionem aut contagium Sunt etiam febres omnes lentae, in quibus materia est invenis paruis , & per sectionem venae trahitur ad venas magnas, & ita fit deterior conditio aegri . Rursus omnes febres, in quibus materia est valde cruda, ut duodecimo Artis curandi,cap. 3 . Febres quoque quas VO-cant syncopales, sunt ex hoc genere, nec in illis Galenus mittere sanguinem audet; ut neque in his quae mala accidentia pariunt; vel si iungantur quae plurimum repugnant, velut tabcs , hectica, infantia, senectus prouecta fluxus sanguinis praecedens, Ve- multa, qui lapidem habent in vesica, resoluti, longo morbo laborantes : praeterea in quibus peccat bilis valde acris, aut immodica , aut humor Crudus, aut immodice frigidus: & si materia iam repat alio , utpote in quibus fluit per haemorrhoidas, aut sudor copiosius iam effluit, aut si turgeat;

est enim euacuanda medicamento , non se Mone venae : neque etiam conuenit clim materia iam derivatur ad Marotidas, aut ad abscessum exteriorem: nec in incremento, vel in statu morbi, dicente Hippocrate 2. hori . 29. Cum morbi consiliunt ac vigent,

melim est quietem habere.Sunt etiam proprietates hominum , quae huiusmodi genus auxilii reformidant: est& tempus anni valde calidum aut frigidum , primo ad

Glauconem, cap. t A. Tertia ratio est, quoniam neces Ia-riu in

499쪽

Lib. IV. Cap. XII. Α67

rium est ut natura sussciat coctioni, & maxime quia Oportet laborantes uti inedia; & ipsemet Galenus dicit super illo Aphresmo i s. parriculai. ροι Iumes, laborandum non est; quod non oportet unquam uti duobus auxiliis extenuantibus vires, veluti inedia & sanguinis missione, cxplicat enim ipse hoc exemplum λὲAt constat inediam esse necessariam in omni febre: igitur nunquam erit locus venae sectioni. Adduco Dodo rationem demonstrativam sermo in hoc gemere, quam alias publice recitaui,contra adeo laudantes venae sectionem : nam cum dicant, quod natura redditur potentior supra reliquum materiar. Dic , quod est oppositum, & est huiusmodi: si aequaliter detrahatur ex viribus & materia peccanae, & natura esset solum intenta ipsi materiae,proportio remaneret eadem: sed natura habet partem virium delegatam muneri necessario. Ergo proportio virium ad materiam decrescit ex sanguinis dotractione. Exemplum: sint vires viginti , quarum quarta pars sit delegata muneribus

naturalibus ; & materia sit ut quinque: erit ergo residui virium ad materiam proportio tripla. Auferatur, inquam, quinta pars ex viribus & ex materia, remanebunt udies sexdecim ; & quia iam quinque partes necessariae sunt muneribus naturalibus, relinquentur partes virium undecim , & materiae partes quatuor. Proportio igitur virium delegatarum materiae , est ut undecim ad quatuor , scilicet minor tripla, quae antea erat. Ergo proportio virium ad materiam

per sectionem venae semper fit minor , & conditio aegri deterior. Et siquis dicat,qudd plus extrahitur de' materia,quam pro ratione sanguinis aut spiritus.Dico νε quod hoc est falsum , & contra omne experiment tura re & rationem 1, quia sanguis magis fluit,& est liquidior,

500쪽

4 68 De cura morbi regii,

& magis in dominio naturae, ut pareat illi, & est etiam propinquior loco sectionis venae, cum materia putrescens rarissime sit vel nunquam in brachiis vel in cruribus, sed est in intimis, ut liquet. Quarta ratio est similiter contra ea quae ipsi praesupponunt: nam homo moritur vel per abscestum, ve) febrem restilentem , vel quia humores putrescunt putredine Immodica: dicunt ergo quod impeditur abscellus persectionem venae:at Occurret Erasistratus dicens : Ego ubi coeperit phlegmone, tum mittendum sanguinem

censeo, & occurram opportunius, detrahens quantum oportet, & ex qua vena necessarium erit ac melius. Si vero dicas, quδd velis mittere. sanguinem, ne materia transeat in venenum: respondebit Erasistratus , quod tum multo miniis decet mittere sanguinem , propter causam dictam de transitu ; dc etiam quia quantumcunque minima pars relinquatur, repullulabit tota,& virtus erit iam debilitata, & ita omnino noccbis, & in hoc pauci, nisi stulti contradicunt. Quod si dicas non adeo putrescere materiam diminutam sectione venae .Dico quδd deterius putrescit, quia mota e loco sito violenter, non potest bene concoqui , ideoque tardius; hoc nemo negabit: sed quod

Concoquitur tardius, magis putrescit, ut colligitur a Galeno expresse , primo de Disserenidis febrium , cast. 6. Igitur quantum ad hoc,deterior erit conditio mittentis sanguinem,quam non mittentis. Ex quo patet quod

in febribus quae sunt sine phlegmone , tutius plerumque est, & forsan etiam semper melius, non mittere sanguincm quam mittere. Sed quinque sunt causis, quibus mittimus sanguinem. Prima est quia si naturar dominatur materiar magno excessu, morbus celerius

minuitur, & Medicus videtur secistic miraculum , Malteri

κω Hs

SEARCH

MENU NAVIGATION