장음표시 사용
511쪽
vinum maxime fouet. Alimentum autem ex aqua aequalius est, dc purius, & melius. Sed aquas conuenit esse vol fieri bonas; namque praetor id qudd omnia mala fMS. mala,J mala sunt ; aquae malae damna deteriora sunt quam vini. Sed aquam vix malam esse dicere possumus , quae vel currit, vel e nubibus decidit, vel coquitur & expurgatur. Vnum tamen imminet periculum , quo vina carent, serpentum scilicet putredo& virus, sed haec in stagnantibus. Aquae praeterea in
frigidis regionibus, S vallibus, & paludibus, & iuxta
mare,& iuxta antra, & loca exhalationum, deteriores sunt vino. Vinum vero aqua in calidis locis, & montibus , S: sensibus, & facultati naturali; vitali autem praestantior est. Quod si quis obii ciat, aquam bilem generare: id verum est in febribus, cum facilius putrescat vino: ob haec igitur Princeps consuluit,vi Vterentur vino, sed valde aqua diluto. Et mihi placet aqua destillata cum xij. partesen .peponum,& xlviij.apij Ω-liorum ac radicis,aut decocta.
Iborum ratio,quanquam diuersis modis distinguid possit,cornmodius tamen meo iudicio in xxi. genera distinguitur.Namque cum tria sint prima genera, 'ex quibus I unitur alimentum ; plantae scilicet,& animalia,SI terrca: haec tamen sterrea uno genere continentur indiviso, scilicet sale, quod neque alimentum est proprie, sed potius condimentum , idque huic proposito satis ineptum, nisi quantum necessitas cogat:
512쪽
nam sal auget flauam bilem,& acuit, & iecur calefacit
ec siccat,astringit,& Vrit, & sitim prouocat: quae omnia etiam in nigro regio morbo aduersissima sunt, nedum in flavo. Secundum vero genus principale inimirum Plantae, J in sex rursus genera diuiditur : namque plantarum partes sex habentur, scilicet folia, sertaculi seu germina,vel asparagi seu cauliculi MS .cimaliculi J aut turiones;& radices,fructus, semina, ac succi. Succorum quatuor species praecipue habentur; mel, saccharum,oleum,& acetum, quorum duo ultima, &ipsa potius inter condimenta numerar, debent, quam inter cibos. Et folia quidem parum nutriunt, pro ratione tamen plantae laudabilia vel noxia habentur. Quaecunque igitur iuuant iecur, & refrigerant 8c humectant,quae ducunt Vrinas,Vel leniunt aluum, omnia ferri possint;velut & quae incidunt,aut attenuant, cuiusmodi sceniculum,petroselinum,c curbita, lactucae.
At si in pluribus conuenerint, etiam laudabilia sunt, quemadmodum endi uia, seris, sonchus, quaelibet cichorόi genera,rapae: nam est idem iudicium de radicibus,& 1urculis seu germinibus, nisi quod radicum ius solum utile est. Surculi autem teneri, molles, & bene cocti elle debent,plusque nutriunt foliis,& ventriculo sunt utiliores. Ergo δc radicula & raphanus concedi
possint, in ea f ieteritiaJ quae cum obstructione est: limiliter & beta,& sicla, S lupulus maxime, & absinthium ; sed haec non tam pro cibo quam pro medicamento habenda sunt. Seminum autem, oryza per se quidem utilis,& boni alimenti, amicaque ventriculo, sed tamen huic morbo minus idonea, astringit, siccat, difficilis est concoctionis , 8c parum nutrit: reliqua omnia praeter triticum, &ptisanam hordeaceam,& in genere leguminum, ciceris orobian ius, inutilia sunt;
513쪽
hoc autem pro medicamento habetur singulari:est autem cicer o robiarum i ,1 S. ciser em, J quantitate par uum, nigricans , praedurum, montibus & solida terra nutritum, seu cretacea fMS. cretea:J alterum rubrum, quod facile coquitur, arena natum , cuius tanto salubrior est substantia, quantb ius ipsum imbecillius de inefficacius. Et ut breuitor dicam, substantia leguminum praua, ius non omne, sed & orobi ei ciceris LMS Orabei ct ciceris,J dc phaselorum, de pisorum, & eruiliae quam vocant ochrum sylvestres 1S .aerone luestrum,Jdelathyri seu cicerculae,& lentis utriusque, sed praecipue
illius quam Hippocrates nominat odoratam, qua reor eandem elle, propter quam Esau refertur cessisse primogeniturae iuri,seu haereditati:omnia ista utilia sunt, ut dixi, scilicet ius. Panis vero ex tritico abunde subacto, sed haud everte furfuris, sic enim commodior obstructioni, spongiosus,leuis, fermentatus,tenui lixi-uio pinsitus bene coctus, cuius pars sicca& exusta excuti debet,eiusdemque diei; incredibile enim est,iuxta
etiam Auenzoar sententiam,quantum ex modico temporis,detrimenti accipiat;certe post tertium diem omnino ablegandus est,hic enim contumax est, in concoquendo tenax,& terreum alimentum praebet,Vnde obstruit , dc praue alit, & ncgotium ventriculo ac iecori exhibet humido quodam crudo. Reliqua quae nomine frugum continentur, omnino inutilia sunt, ut non ut
quod ullius L EG J mentionem faciam; sunt
enim minoris alimenti,aut sicciora,aut dissicilioris coctionis. Sunt tamen semina quaedam tertii generis, quae neque inter fruges , nec legumina numerantur, quorum est usus abunde utilis, velut peponum, dccucurbitarum , & cucumerum , 3c melopeponum,
sed minus peponum i igitur optimum genus est, R h atque
514쪽
atque in omnibus cibis lac eorum ; refrigerat enim, humectat, aperit, ducit urinas, facile concoquitur, sudores iuuat,somnum conciliat, parum nutrit, & facile
excernitur, vi ptisanae simillimum sit. Sed neque pii- sana ipsa per se exhibita adeo utilis est, qui nimb aliquid acre ei immisceri debet, velut aceti parum, aut oxymelitis , aut porrum more Galent. Fructuum autem alia ratio est, quippe multi utiles, scilicet qui sunte genere pomorum, & horaei, pepones, pruna, cerasa, cucurbitae; non ita e genere nucum, sed tamen ex his meliores amygdalae,on alimenti tenuitatem;& auellanae, ut quae sint iecori admodum amicae; ficus minus utiles recentes, nam siccae sudorem prouocant; bonae sunt & uuae passae. E tertio autem genere fructuum, scilicet glandium,nullus bonus, non castanea, aut aliquid simile. Illud non obliuioni mandandum , quod a Galeno praecipitur salubriter, secundo de Alimentis, cap. s8. Germina quaecunque plantarum sicciorum, tantδ humidiora elle foliis, velut radiculae, asparagi,
cardami, apij , si, lapathi, bulbi, oetiini, smyrnij,
sisymbrij, dauci omnium generum, raphani; quanto sicciora sunt humidioriani herbarum,atriplicis,maluae, lactucae, caulium. Ob hoc igitur illa suis oleribus longe utiliora, haec deteriora. Carduis igitur & asparagis commode utemur, tum etiam eo genere spinosae plantae quam vocamus cardos,& est herba longissimo caule, pingui, ex viridi alba, tota spinis longioribus obsita. E succis autem oleum parum utile est I sacchaeum Sc mel, inutilia prorsus ; acetum album, & tenue, acrόque, in regio morbo nigro utilius ; in flauo posca melior est, ut quae refrigeret & humectet, abundeque incidat: quocirca non male mihi sapere visi sunt Romani , qui ea pro potu castrensi utebantur, refrigeratri i enim
515쪽
enim de humectat calefactos, dc immodicis exercitiis exiccatos : quinetiam incidit cibos eorum lentos; erant autem hi,caseus, lardum, coepe,placentae absque fermento: putredinemque prohibet, cui maxime milites,ob impuritatem victus,vestium,acris,ac sordium,
ratu abunde facilis,& gustui iucunda.Iam ergo septem genera eduliorum explicuimus.
Tertii ver b generis primi, quatuordecim ut dixi, si
numerus expleri debet, membra simplicia erunt: &prima quidem sex: quadrupedia, pisces, Amphibia,
quorum,ni falloriquatuor tantum genera noui,scilicertestiadines tam lutosas quam nemoreas, cancros & pa-guros,ranas, & cochleas: tum vero oua, & lac,& quae ex eo fiunt: partes autem praecipue habentur quinque,
aqua quae utilissima est,sed potius pro medicina quam
pro alimento,spuma,butyrum,caseus primarius, & secundarius. Piscium vero tres sunt praecipue differentiae; marini,& dulces; molles,& duri; squammos, & cute contecti: ut iam sint octo. Auibus vero ex cibo aduenit discrimen : aliae enim granis 3c plantis vcscuntur; aliae sordidis, quaecunque vel latum habent rostrum, Ut anseres, anates, olores, & onocrotali; de denique Omnes quae in aquis versantur , velut halcyones, galliae, de mergi: harum enim omnium caro inutilis cst; sed quae longum habent rostrum ac praetenue, Velut gallinaceae vocatae,has dubium non est vesci pisciculis paruis atque vermibus: omnes itaque bonae sunt.11eliores tamen quae granis, sed non simpliciter, cum in hoc morbo omnes sint inutiles: est enim caro omnis auis, comparatione quadrupedium, aut calidior, Vclut aquaticarum; aut siccior, velut earum quae vescuntur granis, maximo si paruae sint, velut passerum, cardue-
516쪽
lium. Sunt & quinque differentiae rursus 1 membris
omnium animalium sumptae: viscerum , carnis glandosae,carnis musculosae, extremorum seu capitis & cerebri , cum Verd partium exanguium. Ergo animalium quadrupedium primδ nullum utile ex feris propter siccitatem, praeter cuniculum LMS.caniculum,J &Ionge magis eritium seu erinaceum L MS. criticum staenisinaceum, J qui proprietate videtur esse iecori de omnibus f partibus J naturalibus utilissimus ; magis tamen in hydrope, quam morbo regio, minus etiam nigro: utilissima est eius caro in morbi regi j specie illa, in qua color plumbeus admistus apparet, tum Varius , de quo Iupra cap. 8. Ex domesticis haedina bona non est, nec vitulina, nec suilla ; castrati ergo, atque agni, optima censetur. Excipitur caro vaccina cocta in aqua cum aceto,quae purgat bilem per aluum,& iuuat a proprietate in hoc morbo. Ex partibus animalium, caro glandosa & alba facilioris coctionis, melioris alimenti, humidior& frigidior: postquam est caro rubra musculorum , praesertim magnorum, ut lumborum : ex visceribus, auium & piscium iecur; in quadrupedibus autem non item, ni forsan lupinum pro medicamento potios quam pro cibo exhibeamus ; & in piscibus lacteas Partes , quaS Vocant appendices seu apophyses exquilatiore vocabulo. Pedes vect inter extrema quadrupedium , boni sunt. Pisces quoque dulcium aquarum meliores sunt morbo regio flauo; marini tamen simpliciter meliores, quorum capita deteriora; & duriorum dorsa; ut contra ventres meliores IMS. mulieres: J & in mollioribus
dorsum e partes autem iuxta caudam in utrisque salubriores, humidum enim magis concoctum est. Duriorum nullus bonus, nisi qui paruitate mollis est. Molles
517쪽
Molles autem generaliter boni , maxi- s Diabiles extiterint, Vt gobij, & saxatiles, velut percae: omnia talia tamen quae exuberant humido, aceto,& incidentibus , & attenuantibus condiri debent. Ouorum mollium de recentium lutea , boni sunt alimenti : album obstructioni paratum est ; sicut & indurata Oars summa squam lac Vocamus : quae non concrescit, & exigua est, utilior caeteris partibus, humectat de refrigerat. Caseus malus, obstruit enim: secundarius coctione durior, minus nutrit , somnum tamen a coena sumptus conciliat. Butyrum deterius est ob dulcedinem, & magis conuertitur in bilem. Spuma facile corrumpitur, & s cum aliis cibis misceatur, obstruit iecur. Ranae utiles sunt, quanquam antiquis non essent in usu mensae. Testudinum palustrium ius solum bonum est cum petroselino, nisi iecur forsan utile sit. Cochlearum ius optimum , &substantia, si mollis sit; debet ut caetera quae crassa, vel lenta, vel etiam frigida & humida sunt, iungi attenuantibus atque incidentibus maxime temperatis,
veluti sunt acetum , Oxymel, filicis radix, lapathum, tum Vero piper , petroselinum, & eiusmodi, scutetiam cappares, sed cum succo limonij fructus. Sapavero tametsi pro succo describi possit, inutilis est, velut & oleum, facile enim incalescit. Tubera etiam mala, & fungi deteriores. Adnumerantur autem inter plantarum partes, flores buglossi & boraginis , quia
tamen non multum prosunt, neque in usu sunt aliis praetermittuntur. Atque haec breuiter, & generaliter,& in omni cura.Communiter autem mali sunt Omnes
518쪽
vacuatio generalis debetur materiae peccanti:*e- iacialis autem causae,id est,materiae facienti obstructionem. Quae autem morbum parit, est vel bilis flaua, ut dixi, vel nigra. Medicamenta autem quae pro portione respondent,callutha, scammonium, chamaepitys,sphondylii radix,cnicum,colocynthis,& absinthium. Ergo in chamaepity, ut supra dictum est, magna vis est. Tria autem sunt spectanda in huiusinodi
euacuatione praeter humoris proprietatem. Primum, Ut temperies potius emendetur quam corrumpatur: unde scammonium plurimum obest, excalefaciendo ac exiccando. Secundum, Ut trahat proprie ex loco, atque ita ex venis ac sanguine, non autem ex articulis
ac pulmone. Tertium est, ut celeriter id agat, & cum facilitatx ; nam quae tarde & difficulter vacuant, noxam afferunt,& commodi parum. Est etiam aliud non ex parte medicamenti, sed quasi externum , scilicet praeparatio humoris, non solum vicem cause habentis, sed morbi, si ita dici potest, humor enim morbus esse non potest. Praeparatio vero illius est, ut attenuetur si crastus,incidatur si lentus, & ut temperetur. Scammonium ergo facile & celeriter educit bilem flavam,& ex venis , ut nihil praestantius este possit: nocet tamen membris principalibus,praecipue cordi & ventriculo , & calefacit ac siccat: ob id caphura, & flore nymphaeae,moscho, & caryophyllis, gemmis, ac malo cotoneo castigandum est. Absinthium aegre expurgat,
ει calefacit ac siccat: ob id cum sit proprium medi-
519쪽
camentum eius morbi, vino misceri debet,& fumaria',
vel etiam similibus & humidioribus herbis, velut en-diuiae , lupulis ; sed ut reor, nihil melius aqua lactis. Chamaepitys huic morbo propria maxime est,ut simul
materiam educat , intemperies corruptas corrigat. multaque alia commoda afferat. Humectare autem
Oportet ac refrigerare: id autem postquam a natura non factio est per mistionem, quae optime & valentius agit,& minus laedit, per artem facere decet, quae si sit inferior genere , specie tamen utilior est , cum& refrigerare quantum volumus , & humectare,& calcfacere liceat , de recentibus uti medicamentis , quandoquidem electio commodior sit inter plura ; qua ratione etiam ex validioribus , velut natis in montibus , vel in regione , quae optima medicamenta eius generis gignere soleat. Sed ut dixi, hoc incommodi in arte relinquitur, Vt nunquam praesertim si fermentatum non sit) medicamentum priuetur facultate naturali; velut si misceas castham cum aloe, non tamen fieri poterit, quin magis ventriculo noceat , quam absinthium , nec tantum prosit morbo regio. Aetius & Princeps vinum dulce,quod in cortice colocynthidis per noctem manserit, colatum dant. Timothόus tamen abiicit vinum,& exhibet corticem,quem in catapotia digerere necessarium esset. Vide lib.de Alimentu, omm. 6 I.
ΡRMparant,quaecunque impedimenta tollunt, qu Cum quaedam sunt annexa ipsi materiae morbi,
520쪽
velut caliditas,siccitas,crassities,lentor; atque haec duo etiam causis conuenitit,velut & mala temperies membrorum. Ergo inter praeparantia, violaS,endi uiam,betam, aquam lactis collocabimus. Quod si crassa sit bilis, nihil melius succo raphani; sed & balneum, quamuis cibus non sit, & in oleo chamarmelino, sed & ipsem
chamaemclum sumptum in potu, iuuat hunc morbum, praeparatque ad expulsionem. Itaque voco praeparantia,non solum diuersa rat ione materiat,velut balneum, cibus, potus, somnus, quies; sed etiam ratione modi, Vt quae purgant, Urinam prouocant, aut sudorem mouent a omnia enim eiuste generis sunt.
ΡRopria quidem medicamenta voco,quae huic morbo maxime conueniunt, seu purgent, seu praeparent, seu quouis modo iuuent, non tamen ita propria, ut occulta ratione agant, de quibus dicemus inferitu. Primum ergo & principale est, ut dixi, balneum aquae dulcis, quod refrigerat, & humectat, & attenuat humores crastos, & per halitum, sudoremve educit. Secundum est vomitus, quoniam in omni morbi regi j genere utilis est. Tertium est aqua lactis, quae & ipsa at-nuat,humectat,refrigerat,apcrit obstructioncs. Quartum est scammonium, dictum est autem Dra de eo, tum de aliis medicamentis purgantibus.Quintum sunt omnia genera cichorij , quoniam plurimum prodest iecori, refrigerat, humectat, aperit. In sexto genere