I. Bodini Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1650년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IM IOANNIs BoDINI qui plus habent melancholici humoris , eo

Gifficilius curantur. facit etiam atra bilis ut

strales tristes sint, ac demita vultu, incessu ta di de cogitabundi: Septentrionales laeti re ala, . cres , propter sanguinis copiam. Ex his perspicuum fit, cur omnes omnium historiarum scruptores tradunt, Australes ad maxima corporis re animi vitia proclives esse : ratio est in promptu, scilicet cum male suerint ab atra bile con- stituti: sin bene temperata fuerit ea melancholia quae dicitur abradens sunt autem multa genera ) egregias corporis Sc animi vires adipiscuntur . primum liberi sunt ab infinitis

morborum peneribus , ctuae a repletione, si Nione , dc sanguine putri derivantur. sunt in stica rarissimae ac levissimae febres , propter hi moris interni re caloris inoqiam ; quartana v ' ro, quae melancholite propria est, semel curata, ut ait Hippocrates, nunquam recurrit. In S ptentrionibus putres a sanguine febres , tum res, dc oedemata, morbi comitiales , convulsi nes, caecitates , quo longius 1 medio receditur, quorum una ratio est, crassi humoris re ex Gmentorum copia. suae exigua sunt in Australiabus. In media regione grassiatur pestes, propter aeris frequentes mutationes , cum in extremis perpetua sit hyems aut aestas, in medio, veris etiam dc autumni magnae mutationes. hinc etiam morbi articulares , tertianae , herpes, re' gangraena, quam ineptE dicam an impiE , nostri acceptam ferunt D. Antonio , qui a plerisque in

Italia x Gallia Narbonensi ardentiore voto, certe majore metii colitur, quam Deus immo talis. Ac falluntur qui putant mediae regionis homines, quod ab' extremis longius absunt, salutem aut vitam habere diuturniorem. Au alium natura congruit cum calore: Scytharii mcum frigore: qui in medio sunt, tametsi cael

ris temperatiores videntur, nihilominus a calore dc frigore oppugnantur ; dc frequentes habent aeris mutationes , quae morbos pariunt re

122쪽

METHonvs HISTOR. Ioscretantes opiniones de vitae brevitate. putavit Aristoteles diutius ad Austrum vivir Plinius ad Septet onem : Galenus in media regione, quam ipse in Asia minore collocavit,ubi homines optimo esse temeeramento putat Gallos vero,

Scribas , ' prios , Arabes, ne per somnium

suidem ejusmodi temperamentum attigisse: idem tradit Hippocrates, omnia pulcriora ,Πmajora ac meliora in Asia nasci, quae partim vera, partim etiam falsa mihi videntur. nam majores sunt qui ad Septentrionem, ut antea docuimus, re quidem praestantiore forma: idque Iosippus, Carllar re Tacitus , de Germanorum mira m gnitudine testantur; & veteres formam Gallorum i quos 1 colore candido lacteos seu Galactas ipsi Asiatici vocarunt) α Gallicos vultus

quasi proverbio Tertullianus usurpavit , in eo tamen genere Britannis inferiores videntur . sed Galeno ignota fuit Gallia, quam ut videret a M. Aurelio rogatus adduci non potuit. Cum autem vita diuturna calido dc humido sustineatur , par esset ad Septentrionem diutius vivi: atque hinc sertasse Plinius Hyperboreos annosoarvo vitam protrahere putavit. α quidem notum est in

Britannia ultra centesimum annum vivi: nec dubito quin Scytharum vita longe diuturnior es set sutura , nisi potu ac cibo seipses obruerent. Australium quoque vitam longissimam esse voterum ac junioriam scripta testantur. tametsi Gnim calore & humore copiose minime abum dant, eae ementa quoque multa desunt, quae senectam re interitum afferre omnium consensu putantur. nam qud minus plantae habent ina menti, eo diutius vigent, ut est apud The Ihrastum. Alii temperatiore coelo vitam protra-i longiorcm arbitrantur. nam Italia multos alit qui centesimem annum his quoque temporibus superarunt. Plinius ex censu Romanorum annos centum dc quadraginta quosdam vixisse tradit. qui tamen juniores historicos cum vel ribus , dc veteres inter se contulerit, tum e

iam pi sicas rati os adjunxerit, certissimum

123쪽

Io6 IOANNIs BoDINI 'de historia judicium seret: scilicet Australes Iongiore vita frui , maxime tamen Numidas. id quod credibile est, cum annosae cornices , quae nihil sere caloris , minus etiam humoris habent, quatitor hominum aetates implere dicantur. praeterea Elephantes sui Aristotelis , ac Iubae test, monio vitam omnium animantium superant, non alibi quam ad Austriun reperiuntur. itidem pabma, quae interdum annos mille vigere dicitur, non nisi ad Australem plagam ali potest . quin etiam aurum dc adamas, quae a seipsis nunquam interitum sentiunt , ad Austrum optima ; nulla sere ad Septentrionem. neque enim verum ein ab optimo temperamento , ut putat Galenus, vitam vici longiorem; alioqui lapides plantis, plantae animantibus, elephas & cervus nomine temperatiores essent, quod absurdum sit : cum ingenii praestantiam ab optima temperie judicari putet. Iam vero cum animus corpore praestet, majorque vis ingeniorum sit ad Austrum, quam ad Septentrionem , dubium non est, quin potior

mundi pars ad Austrum posita sit : & majores sunt in Australibus , quam in Scythis virtutes, vitia quoque majora in quamcunque partem inclinarint. Atque hinc facile judicium de historia Livii colligemus, qui cum Annibalis virtutes

commemorasseGHas,inquit, tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas,

perfidia plusquam Punica, nihil veri, saneti, nullas Deum metus, nullum jusjurandum , nulla religio. falsum est enim quod Machiavellus stri-hit, homines ad summum sceleratissimos esse non posse , exemplo Pauli Balionis Perusiae t ranni, qui cum Iulium Pontificem una cum inocomitatu occidere facile potuisset, dominatum amittere, quam tantum scelus perpetrare m Iuit. Hoc Annibal non fecisset.idem Machiavellus Italos, Hispanos , & Gallos sceleratissimos omnium gentium aphellati Germanorum justitiam re prudentiam mirum in modum extollit uno loco; alibi perfidiam eorum, avaritiam , superbiam insectatur . quae ab ignorantia Morum M

124쪽

METHonvs HISTOR. Io naturae cujusque y'puli prosecta sent. Neque nim homines re rustici valde flagitiofi esse ponunt, sed in magnis ingeniis, ut est apud

Platonem magnae virtutes aut vitia inesse consueverunt.r c quemadmodum foecunda tellus nisi excolitur, magnam nocentiunt herbarum vi

profert: re modice culta valde frugifera fit; sterilis vero neque salutares, neque noxias herbas, nec quicquam omnino nisi maximo labore rarit; ita quoque de Austi alium ac Scytharum ingeniis judico. Quare non mirum si omnes prope historici ac poetae, jam inde ab Aschylo, mrenam scytharum innocentiam laudant: -- litiam Australium insectantur. Plus valent, imquit Tacitus . apud Germanos honi mores , quam alibi bonae leges. at illis temporibus manni discipli na caruere Germani, ut parum Ahestiis discreparent quod ipsi confitentur. Cum igitur in summa ignoratione versesentur, non video cur tantopere laudahitis sit eorum innocentia, qui nec valde mali, nec boni esse potuissent: sed is summa laude dignus est, qui virtutes, quarum vim animo comprehensam h bet, sponte colit, cum injustus esse possit; vel quia virtutis aditus unus est, veluti recta linea, circa quam hinc inde obliquae sunt innumerabiles: vel quod homines propositis bonorum dc malorum hiabus, multo magis ad scelera seruntur , a quibus non selum crudelissimis suppliciis , aeternaque morte proposita deterreri non possunt; sed ne praemiis quidem immort

Iibus ad justitiam imi lii, ut plerique putent,

homines in summa innocentia viguros , ac multo beatiores futuros, si malorum fructus sine quibus tamen natura bonorum percipi non potest in nunquam degustassent: seci ut ceterae animantes, naturae suae congruenter vixissent ; quam quidem ad naturam Scythas dc montanos homines nulla disciplina inso malos propius accedere videmus. Ex quo relinquitur quid judicandum sit de historicis, qui Graecorum, Haptiorum, Arabum dc Chaldae

125쪽

1οῖ IOANNIs BoDINI rum superstitionem , impietatem , magiam, sta filiosas libidines & crudelitates insectantur, suae laudabilia sunt, omittunt. ab iisdem enim literae, bonae artes, virtutes, disciplina, philos phia, religio, humanitas denique ipsa, in orbem

terrarum velut a sente prosluxit. iamve tamen

Scythis sua industria defuit, neque item iis, qui

mediam regionem tenent, sed egregias a Deo immortali dotes sunt consecuti, quae melius intelligi non possunt, nec certius historiae judic ri , quam si humani corporis,. aut Reipublicae bene constitutae,aut mundi, syderumque cael stium imaginem proponamus. Fingamus igitur tribus his populis, eo, quo diximus,ordine coimstitutis , praeesse quosdam Planetas, idque tantum doctrinae gratia: deinde Australibus Satu

num, sequentibus Iovem, Septentrionalibus Martem tribuamus : tum in orbem redeundo

rursum Australibus Venerem nam Sol veluti fons luminis omnium communis erit; seque tibus Mercurium, Septentrionalibus Lunam. hac veluti distributione trium populorum, vim quandam universae naturae planius intelligomus. aiunt enim Chaldaei Saturni vim in comprehensone positam,Iovis in actione, Martis in effectione. id autem ex Hebraeis naturae optimis interpretibus intelligitur. illi enim Saturnum vocant, id est,quietum,ouo nihil ad con templationem majus esse potest.Iovem id est justum appellant: quod Graeci cum ab Hae-hraeis,ut optima quaeque accepissent; justitiam Iovi assidere finxerunt. Martem vero drar n, id est, sortem dc robustum, quem propterea Chaldaei re Graeci bellis praeeste putarunt. Saturnus quidem frigidus, Mars calidus,Iupiter utroq; dicitur esse temperatior: primus ad scientias,& ea quae in sela contemplatione veri acquiescunt:. alter ad prudentiam , quae in agendo posita est,

quaeque virtutes omnes complectitur:tertius ad artes re opificia,quae in manu ac robore posita sunt, pertinet: primus ad mentem , alter ad rationem postremua ou ςανα--. Nam Australes

126쪽

M E T is o v v s H I s et o R. Ios puli diuturno contemplandi studio, quod atrae bili congruit,pulcherrimarum scientiarum aut res ac principes fuerunt: naturae arcana detex runt: mathematicas disciplinas invenerunt: deniq; religionis coelestiumque siderum vim , dc natim ram primi perspexerunt. Scythae quod essent ad contemplationem minus idonei, propter sanguinis re humoris copiam squibus ita mens obruitur, ut vix unquam emergat ad ea quae sib sei sum cadunt, id est ad artes re opificia tractanda, sponte serri coeperuntihinc a Septentrionibus ea uae mechanica dicuntur, belli tormenta, furi ae artes, typographia, quaeque pertinent ad metallicam insciplinam: quam ita tractavit Ge- . orgiua Agricola, nomo Germanus , ut Aristot las ac Plinius in eo genere nihil intellexisse via deantur. nec mirum videri debet. si Germanos

es Britannos accire solent Itali re Hispani, quod

coelesti quodam munere occultas terrae venas invenire, inventas aperire norunt. iidem quoque alumni Martis militarem disi iplinam antea semper , dc nunc quoque incredibili studio colunt, arma tractant,montes aequant,aquas dertivant, seque totos venationibus,agriculturae, pecuariae,aut iis artibus,'uae opera moliuntur, dare consueverunt, ut illorum ingenium in manu positum esse videatur : quod satis indicat omne

tenus supellectilis dc instrumentorum , quae ablis tam artificiose, tam assabre fiunt ,ut ea caeteri populi mirentur; imitari non possint. atque id sortine voluit Plato,cum diceret Martem dc Vulcanum artes reperisse. quod si Astrologis lia benda fides est,qui Martem nativitatis princi pem habent. aut milites sunt, aut opifices suturi. At mediae regionis homines , neque ad o cultas scietitias ita nari, ut Australes; neque pificus ita dediti sunt, ut Sutentrionales,sed ad res agendas omnium aptiuimi. nam si quis mnia historicorum scripta collegerit, judicabit ab ejuimodi hominibus primum protecta esset instituta, leges, mores, atque optimam Reipu- blicae moderandae rationem: tum etiam merca-E τ turam,

127쪽

IIo IOANNis Bon Isi' turam, gubernatoriam, oratoriam, dialecticam, imperatoriam denique disciplinam. harum autem disciplinarum magistri esse seruntur Iupiter ac Mercurius : dc qui Iovem aut Mercurnum, aut utrumque originis dominum habet , ad haec suapte natura ferri dicitur. & quidem con-

ex historiarem lectione, in Asia , Graecia, Assyria, Italia, Gallia, Germania superiore, quae Polum inter es AEquaporem, a quadragesimo adsuinquagesimum gradum interiacent, maxima

imperia semper floruisse; re ab illis regionibus

summos imperatores , optimos legumlatores, aequissimos iudices, prucientes Iurisconsultos, disertos oratores , sagaces mercatores, clarum mos denique histriones re fabularum actores ortum habuisse. nulli ab Africa , multo minus

a Scythia jurisconsulti, nulli oratores, rari poetae, pauciores hist ici, paucissimi qui copiosam

dc uiarem exerceant mercaturam; qualem It

Ii, Graeci, Hispani, Asiatici. haec igitur cum his storia conseramus, ut rectius de re tota judicari possit. queritur Galenus nullos unquam a Scythia philosephos praeter Anacharsim , innumera- . tales a Graecia fluxisse. scribit quoque Iulianus Augustus ubi de Gallis agit, quorum naturam usu diuturno cognitam dc pland compertam habebat; Celtas nec Philosophiae, nec disciplianis mathematicis operam dare i sed in Diae-cticis fere ac Rhetoricis acquiescere: hinc Iuvenalis: Salva causidiebs Geuis facunda Britannos. quin illa ipsa religio qua utebantur planum sa-

Cit. Deum Mercurium, inquit Caesar, Galli maximE colunt. hujus plurima sunt simulacra :hunc inventorem artium ferunt: hunc ad quae stiis pecuniae, mercaturas de habere vim ma- am arbitrantur. has igitur historias exporientia diuturna comprobavit . neque enim us suam terrarum plures causidici, nusquam civilis scientia majore studio colitur: occultae vero scientiae ac mathematicae disciplinae valde fri- ,

vent, contra vero Australes , quod assidith con

128쪽

METHODUS Urs To R. irrtemptantur propter insitum atrae bilis hum rem , seipsis a rebus agendis sponte subducunt . ac desertissimas selitudines quaerunt. contemplationis autem ac meditationis quae Pr tiosam6rs ab Hebraeis re Academicis appellatur ) ea vis est, ut ingenium acuat, dc hominem ab homine sejungat: quod cum adeptus est, non

modo rerum naturalium arcana videt, sed et-jam pernicibus alis in coelum purgata mente sertur rerumque divinarum scientia repletur post a Deo immortali subornatus , res arduas cc admirabiles ignaris hominibus revelat. quare mirum videri non debet ex historiarum lectione, ab illis regionibus summos philosephos.

mathematicos, prophetas, omnes denique retiagiones in orbem terrarum, velut ab uberrimo

fonte fluxisse. non quod alibi quoque divina mens hominem coelesti spiritu amare nolit: quod dictu nefas est; cum vigeat ubique Deus , non aliter ac Solis splendor i sed quemadmodum idem splendor in aqua limpidissima sese magis

ostentat, quam in turbida : ita quoque divinitas in purgata mente clarius elucet, quam in ea quae deorsum vergens contagione cortoris an

licitur , ac perturbationibus secum dissicientibus implicatur. quibus enim sanguinis re humoris copia major , illi sese difficilius ab hac terrestri Ialis sejungunt, ut non immerito siccas animassaeientes aepellarit Heraclitus. ridiculum est enim ac mintad philosopho dignum , quodH. Cardanus hominem sapientissimum esse ait,qubd sit humidissimus dc calidissimus: clim bestias ipsas quo sunt frigidiores , ut Aristoteles scribit libro secundo De partibus animantium,

eo prudentiores esse videamus: argumento sit prudentissimus elephas , cujus sanguinem omnium Distidissimum esse Plinius au&r est. Quae lim ita sint, facile est ad judicandum , an vera sint, quae de religione Australium historici tr dunt,atque in primis Leo Aser, ubi agit de templorum substructionibus; Sunt, inquit, in urbe Fessa templa septingenta, quorum maximum mili-

129쪽

IIa IOANNIs BoDINI miliarii unius ambitum , unamque re triginta portas habet: lampades vero nongentas diu noctuque ardentes. Credibile quoque est id uod Alvaresus in Abyssinorum historia tra-it, de inaudita magnitudine templarimi: de multitudine infinita monachorum, qui non m do in locis desertis,sed etiam in pagis, in circuilis, in sero, in castiris versantur: ex quibus etiam exercitus saepe conscribuntur: cum principes ipsi hoc vitae genus sequantur. Rex autem qui Negus Sc Iochaia Belut,id est gemma pretiosis sima vocatur, quasi pontificem ageret, non aliterestitu pontificio praeeuntibus

quam ornatu oc vex L I

pontificibus, dc religionis insignia prae se serentibus iter facit. jejunia vero totius populi plane

incresbilia narrat, si quis ea cum nostris compararit: si tamen judicium ad historiam adhibeas, valde credibilia judicabis. multi enim vitam lente cruda , vel oleribus aqua pura coctis, de plane insipidis sine pane sustentant. alii circu-Ios serreos quasi cingulum nuda inte gestant. plerique jejuniorum tempore, id est,anni tertia parte , noctes insemnes ducunt . quidam collo tenus in aqua dormiunt: non desunt qu istantes,

horas x x I v caelum constanter intuentur. omnes statis diebus verberum ac flagellorum a bris ictibus se lacerant: qui vero in religi . nem vel minimum peccant, aut qui ligneam crucem osculari dedignantur uti sunt nonnulli, flammis ultricibus comburuntur . postremo, quod ad Rempublicam tuendam dc beatam ubiam plurimum prodest, res adversas a qud ac. prosperas ab unius praepotentis Dei voluntate fluere arbitrantur. At in rebus agendis , dc Republica gubernanda quam inepti sint, ex eo planum fit, quod apud eos , qui deliquerunt, non ζrius verberari desinunt, quam mulctam ve erantis arbitrio solvant. Princeps autem judicum , qui velliti Cancellarius maxima quae- ue moderatur, saepe jussu regis verberibus caeitur. homicida propinquis intersecti crucian-ἀus traditur . omnia vero judicia sine ullis M

130쪽

ME.Tuodvs HISTOR. II 3ctis , aut scriptura conficiuntur . debitores, nisi selvendo suerint, creditoribus in servitutem addicuntur. nulla stipendia militibus dantur villi commeatus, sed hordeum quisque, aut quid simile ferre tenetur. nullae sunt urbes, nulla castra, nulla propugnacula populus in pagis, princeps in tentoriis huc illuc vagatur : tametsi pretiosissimam supellectilem , re thesauros habet infinitos. nullus papyri usus, sed rationes publicae pellibus consignantur: 'uae arguunt ejus modi homines rebus asendis, parum idoneos esse. Μinus etiam Scithae , qui omnia vi re armis servilem in mouum , ac belluarum more exequuntur; ut de veteribus Germanis Tacitus

scribiti nihil magistratus public E aut privatim gerit sine armis ; cui Boemus Germanus , dc Munsterus his suoque temporibus his verbis subscribunt; Injurias illatas raro jure, sed serrore rapinis ulciscuntur, nec praedari erubescunt. quid est autem ini'uius' aut magis barbarum, quam quod Clageni fieri selet; ii quis furti suspectus sit , necatur , deinde quaestio habetur hunc morem Hunnis x Gothis acceptum serunt. Ab illis etiam duelli leges prose .neque enim de omnibus injustitiae generibus ullum turpius aut majus esse potest, quam ut imbecillus ac tenuis accepta iniuria lit infamia dignus, nisi cum

adversu io, quantumcunque viribus praestet, armis decertarit , ac vitam periculis objecerit nam ista ratione Scythae,si cum belluis, uae ro hore praestant,conserantur,jure infames tint. Sed natura sic comparatum est,ut s Filiae, qui minimum ratisnis, plurimum roboris habent, summam omnium virtutum in bellica laude constituant:Australes in pietate ac religione: medii vero in prudentia. ac tametsi omnes modis omnibus Rempublicam tuentur , nihilominus tamen

alii viribus,alii metu divino ; reliqui legibus ac judiciis magis utuntur. It que mirum videri non debet, si Calipharum , seu Pontificum Ismaeliticae religionis tanta suit majestas. ut non modo legum 'ac religi ouum, verumet

SEARCH

MENU NAVIGATION