Carmina selecta ex illustrioribus poetis saeculi decimiquinti et decimisexti studiosis adolescentibus citra morum labem ad perlegendum proposita. Pars prima secunda

발행: 1732년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

118 TITI VESPAS STROZAE

Hos tua tam longo servatos tempore foetus Eruit ex illis sedula cura Iocis. Non vulgaris amor, quo nos amplecteris, id te Sumere sollicita mente coegit ONUS. Nuper enim audieras, quanto in discrimine vitae

Iam pene amissis sensibus ipse sorem. Utque cibos omnes, di pocula cuncta perosus,

Deficerem medias Tantalus inter aquaS.

Nil gustare sinunt stomachi dejectio, quaeque

Pessi ina non ullo tempore febris abest.

Haec sunt Tisi phone mihi, Tisiphonesque Sorores Tristius & siquid Regia ditis habet.

Huc tuus accessit dignus patre filius, utque est Dulcis, di humanus, noS amat, atque colit. Ad me saepe domum venit, & sermone benigno Solamen moestis non leve rebus adest. Hic socios inter vario fugit ocia lusu, Et vacat his, credit quae mihi grata fore. Nunc cane venatur lepores, nunc alite inrtis

Α scythico missas Phaside captat aves. Non nunquam indulget studiis, avidusque libellos Qualescunque meos perlegit, atque probat. Hic ita se gerit, ut populo sit amabilis omni , Iunior est annis, sed gravitate seneX- , Multum illi assicimur, rebusque rogavimus uti Arbitrio nostris ut velit ipse suo . Nec minus est reliquis, tibi quos praesentia servent Numina, de natis fama secunda tuis. Tempus erat taeda quo jam sectanda Iugali Herculeos peteret Regia nata lares. Sigismundus eo clara cum gente prosectuS , Me comites inter jusserat ire suos. At tu Parthenopen Veneta legatus ab urbe Tunc

232쪽

Tunc sorte ad Regem Barbare missus eras. Illic Hermoleos tuus est mihi visus, & illo Hujus amicitiae semina jacta loco. Est via quae celsa perducit Regis ad arcem Lata, coronatae nomine dicta Deae. Struxerat hic opere ingenti sublime Theatrum,

Rex pugnaturos cerneret unde vir S.

Nos quoque Principibus misti si mula ta sub armis Praelia despicimus, colloquimurque simul.

Nunc alacres laudamus equos, phalerasque nitentes Et validos ictus, claraque facta virum. Nunc plausu Alsonsum excipimus dum robore, & arte Praevalet, & calabro fulminat acer equo. Et modo tot Regni proceres, Iectaeque superbos Miramur cultus gentis, & urbis opes. Nunc mundum insignem, matronalemque decorem Miramur, merita non sine laude tamen.

Ipsa loci facies, & amoeni littoris Ora , Mille in se causas unde loquamur, habent. Sed nos praecipue magni movet inclyta Virtus Regis, hic iii nostro plurimus ore sonat. Hunc illum esse virum assierimus, cui solis ab ortu Solis ad occasiim gloria pandat iter . Hujus in exitium tot conjurasse potenteS, Postmodo capta Iugo colla dedisse, Duces, Fortunam hunc animo ingenti superasse serendo ,

Securum laetos nunc agitare dies.

Et domitos placida populos ditione regentem, Imperii justa fi Cena tenere manu. Prolis & innumerae non degenerantis ab alto Sanguine majorum, quem juvet esse Patrem .

Qui tamen in primis felix, Lianora quod illi Filia sit, meritis non habitura parem.

233쪽

Nec minus ad mu sis , ct sacrae palladis artes

Vertimus alterna mutua verba vice.

Nam mihi narrabat , graviter quae scripserat ipse, Et libros animae de ratione suos. Hos quoque de nostris aliquot recitavimus illi , Quos visus non est spernere Veiis culos. Ex illo nostri processit amoris origo, Proximitas vires cui dedit ipsa loci . Nanque Antenorea dum praetor in urbe moraris, Imperio datur haec ora regenda meo . ora bipartitis Athesis qua coerulus undis Ambit, & hinc Isthmon nomen habere ferunt. Castellis munita suis provincia , quod te Non fugit, est curae credita tota meae. Rodigium populis caput omnibus ardua tollit Moenia, quae placidi fluminis unda secat. DFertilis hinc offert se Lendenaria, post: hanc Abbatia suo gaudet amoena si tu. rScinditur hic Athesis, Patavinas altera ripas Pars radit, cursum continuatque suum. Altera mutat iter, magnoque sonore recepta Faucibus anguli is per loca nostra fluit. Tertius ac jussis parentes Herculis Annus Hic jam nos aliquo non sine honore tenet.

Si nihil haec aliud Regio mihi contulit, unde Non querar , a patria quod procul urbe morer, Praebuit hoc saltem, summis quod quaerere vocis Debueram, tua quod terra propinqua meae est. Hujus , & illius confinia gentis utrinque Finitimus media dividit amnis aqua. V t valeas, ubi sis quid agas, ego saepius istinc Accipio , & laetor prosperitate tua - Et meus hinc contra status est tibi cognitus, di sors,

234쪽

CARMINA .

Ut video, rebus non satis aequa meis. Quae sit amara licet, misero'ile eXerceat artuS, Constanti tamen est non metuenda viro.

Quo sit, ut aequo animo patiar, mihi quicquid acerbum

Fatali attulerit tertia parca manu. Nos vero quanti facias, ostendis aperte , Cum porgas nulla nostra petita mora. Signia, quem nuper tibi commendavimus, en jam Quae Puer abstulerat, rettulit arma domum. Illum ego vix istuc iter intendisse putabam , Cum missas abs te reddidit ipse notas. Si paribus nequeo meritis contendere tecum , Et tua quas poscunt facta referre vices, Me tibi polliceor memorem fore, juga nec ulla

In te animum poterunt eisuperare meum.

HORTORUM HERCULIS LAUS

INTRA PARIETES PALATII. T ONER E templa Deis, circundare moenibus urbem Regia deposito tecta novare satu, Egregiam magnis absolvere sumtibus arcem,

Cum certo immensum fine careret opus, Tot veteri ornamenta soro praebere, novumque Addere, & innumeras aedificare domos, Sternere nostra vias ad commoda, cingere muro Pascentes intus lata per arva seras,

Claudere victurum spacioso gurgite piscem, Abdita susceptas qua via ducit aquas, Aggeribus montes planum simulare per aequor , Siccatos junctis bobus arare lacus, Plaudenti populo sontes aperire salubres, OS

235쪽

ara TITI VESPAS. STROZAE

Quos operosa vagi vena liquoris agit, Μagnum, & dissicile est moliri tanta repente , Totque animum curis implicuisse simul. Haec & plura tamen nostri admiranda peregit O rem incredibilem tam cito cura Ducis. Nunc hortos etiam Alcinoi, & pomaria Cyri,

EXsuperant una nata vireta Die.

Nulla fere aut grata est oculis, aut sertilis arbor , Quam non his poni jusserit ipse locis. Candida morus adest , Squam mutavit amantum Sors sera, quae miseri signa cruoris habet. Dulcia pallenti sub cortice grana ferentes Hic suaves fructus punica Virga dabit. Picenae ficus, & Iberis insita pruna,

Stirpibus hic aderunt, nectareumque pyrum. Mala quoque accedent generosis matribus Orta , Et varios eius sylva benigna feret. Quam juvat egregio cristatas ordine buxos Cernere δ quae circum mollia prata virent λHic re coniserae tollunt capita alta cupressi , Et suus est Lauris, iuniperisque locus.

Est & junipero similis nisi distet odores Arbos, a patrio dicta sabina solo . Sun t & Apollineam soliis imitantia laurum di

Quae ramos curvent medica poma suos. Vitea marmoreis umbracula fulta columnis

Contiguis, jures aemula porticibus . Regales thalamos pictura insignit, & auro , Artificum nulla sedula turba mora . Lucidus haec in ter sons exilit, hydraque supra Largas septeno gutture fundit aquas. Dat sonitus blandos lympha, & caelata cadentem Excipiunt pario marmore vasa lacum.

Ipse

236쪽

CARMINA . HI

Ipse operi intentis Princeps, &voce, manuque Consilium praestat , stibsi diumque viris. Compositumque nemus specula dum spectat ab alta , Mens hunc solamen non leve sessa capit.

Magna tibi a superis Dux est permissa potestas,

Cum nutu fiant ista repente itio. Non tamen hos intra patitur tua gloria fines Includi, caelo quae sibi q uaerit iter. At pacis leges, di bellica noscere jura, Et certum in cunctis rebus habere modum, Iustitiamque sequi, nec vertere terga minaci Fortunae, laus es Hercule digna Duce.

IN LAUDEM FLORENTIAE. TYRRHENI Colles, & frater Thybridis Arne

Inclyta tot claris Urbs habitata viris, En ego vos iterum pc si bis sex conspicor annos, Laetitiamque animus vix capit ipse suam , Nescio quid me dulce tenet, mentemque pererrat. Dum patriae video tecta silperba meae.

Turribus his prisci cum delegere parentes Auspice felicem hunc relligione locum , Acer Fesules habitabat Strogus in oris, A quo stirps primum Strogra dicta fuit. Illum & divitiis & robore corporis inter Finitimos, clarum fama fuisse refert. Hunc placuit socium magnis admittere coeptis, Atque opibus juvit consilioque viros, Prima fluentinae mox fundamenta locarunt Urbis, di has sedes incoluere simul Ergo meae gentis non haec sine coepta labore Moles, Hetrusco jura datura solo,

237쪽

Absuerim, haud ideo est nunc mihi cara minus. Parcite cognati, Veteres ignoscite amici, Queis cum vix una possiimus esse die. Quippe ego Romana rediens legatus ab urbe, Cogor ad Estensem nunc properare Ducem. Tempus erit, quo vos , di moenia cara revisam , Si dabitur vita liberiore frui. , .

AUREA fulserunt te Principe secula Borsi. Testantur patriae te pia facta patrem. Virtuti imperitim si par tibi fata deuissent ,

Tot meritis unus viX satis orbis erat.

PRO TOBIA VERONENSI.

DU M canit horrendi, Martis fera bella Tobias,

Persephone praestans invida rupit opus . Et praeco insignis remm Sismonde tuarum occidit ante diem, mors ea facta tua est . Vos decuit musae sacro succurrere nati. Ille ope Phoebe tua vivere dignus erat. Sed tamen &luctu vestro, lacrymisque Minervae Pegaseas undas intumuisse serunt.

a. . . .

PRO GUARINO UERONENSI.

TI U N C tibi consensu tumulum Ferraria magna Pro meritis positit clare Guarine tuis. Tu pater eloquii geminae tu gloria linguae. Praecipuus juvenum tu moderator eras. i Te Duce nostra vigens studiis florentibus aetas, Pars L P Pie

238쪽

116 TITI VESPAS. STROZAE

Pierio priscis certat honore viris. Nec Verona minus tali se jactat alumno. Qiram veteres celebri nomine tollit avos. Primus & extremus te noverat orbis, S ultra Humanum virtus se tulit ista gradum. At nos hic senio re lutos condimus artus. TCandida sidereas incolit umbra domos.

IOANNIS IOVI ANIPONTANI

CAsτRA sequi , laudemque injustis quaerere ab

armis.

Hoc est aeterno bella movere Iovi. Militiae quondam partes ac iura fuerunt. Tutari patriae dulcia tecta suae: Λ sociis arcere minas; pepulisse tyrannos, Hostis&incursus continuisse vagos. Hinc Decii , sortesque Fabi , clarique intelli . . Ac lethum Paulli, Scipiadumque decus: Cannarum hinc tumuli,caesoque ara ne stiperbus

Regulus, ac duri Cimbrica palma Mart. Hinc pontem fregisse serox sita nomina Cocles Iactat & exuvias Cossus ab hoste refert. Atque alius victo redit in Capitolia Gallo, Et spolia antiquo reddit opima Iovi. Ille triumphatis praeseribit jura Britannis, Et

239쪽

Et Rheni tumidas ponte refringit aquas. Ille etiam rubri penetravit ad aequoris undas , Et victor primus Parthica signa fugat. Hic Dacas, Cilicemque serum, Poenumque rebellem

Ducit victrices candidus ante rotaS.

At nunc quid bello petitur, nisi praeda λ nec hostem, Sed socium vita est expoliasse decus RHinc Mauri nos classe premunt, hinc Τurca fugaci Uectus equo, & Scythici castra cmenta ducis.

Nos tamen in socias serrum convertimuS urbes ,

Et de cognato sanguine praeda juvat. Quid miles pretio ζ quid mercenarius ensis, Dignum Romana laude fideque dabite . Excessisse acie pulcrum est, ubi dextera serrum Abjicit, atque auro tela repulla cadunt. Non jaculis, aut ense ferox victoria, verum Infami quaestu bellica palma venit. Aurum per medios deducit signa maniplos. Amisit partes Μars serus ille suas. Ipsi ductores pretio sua praelia vendunt, Et cedunt pretio castra fidesque ducum . Hinc mihi Pierides studium, sacrosque colendi vates, deliciis nomina grata meis. Hinc nobis, Buxete, decus, Iaudemque paramus: Pro castris Helicon, pro duce Musa mihi est. Nec tu non primae juvenis cum flore juventae Arma capis, patria pulsus ab ipse tua. Deseris Italiam , pronoque per aequora cursu Hesperios portus, littora Ibera petis. Illic quum geminos ageret discordia reges ,

Fovisti partes strenuus ense tuas. - '

Mox contra flavos direxti teIa Britannos , Quum premerent sorti Gallica regna manu.

240쪽

Ocia nunc Musaeque juvant, dulcesque recessiis Et scripta antiquis carmina docta viris. Hoc sapere est Brixete I frui melioribus annis, Cumque libris fieri carminibusque senem.

Castra alios ac bella juvent: nos laeta colamus ocia, & Aoniae fila canora lyrae. . Vita bonum commune quidem est: bene vivere solus

Novit, qui ingenii dona beata colit.

EXSULTATIO DE NATO FILIO.

TTE procul curae insomnes; sint omnia laeta :-μ- Cretensi lux haec more notanda mihi est a Ite iterum curae insomnes, procul ite dolores, Fulserit haec nitido sidere fausta dies . . . : Qua mihi vitales genitus puer eXit in auras. Spargite nunc variis atria tota rosis. Spiret odoratis domus ignibus, aemula lauro Myrtus adornatos pendeat ante lares. Ipse Deos supplex tacita venerabor aeerra,

Et reddam iacris debita thura focis. Sancte Geni, tibi sollennes prost ratus ad aras Fundo merum, & multo laurus in igne crepati Vota manent: sua signa Deum testantur,& omen Clara dedit celeri flamma voluta gradu. Ipse & pacato movit sua vertice serta, Et fragilis cecidit crine decente rosa. Ipse manu rata signa dedit, tu sidere dextro Edite, felices exige, nate, dies. Produc fatalesque colos; & Ionga serorum Stamina, dent faciles in tua rila manus. Spesque patris matrisque auge, superesque parentum

Vota, fluant I exmus, Lydiaque unda tibi

SEARCH

MENU NAVIGATION