Philosophia pyrotechnica. Wilielmi Davissoni, nobilis Scoti, doctoris medici. Seu Cursus chymiatricus, nobilissima illa & exoptatissima medicinæ parte pyrotechnica instructus…

발행: 연대 미상

분량: 798페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

Pars fecunda'. roi

net praestantius erit producente causa, quod impossibile est , iuxta quartam quarti. Non ergo immutabile erit. M utatur eigo,& mouebitur secundum essentiam,imitans motum qui ipsum produxit.

PROPOSITIO QUINTA

quinti Capiti S. Omnibus mentem participantibus . dux est imparticipabitis mens,

hi quae mitam, vita, et quc ens, ens. Horum vero ipsorum,ens ante vitam est ,vita autem ante mentem DEMONSTRATIO.

Voniam enim in unoquoque orcsin entium ante participantia sunt imparticipabilia, per octavam quarti , oportet anto intellectualis,esse intellectum . & ante viueuistia, vitam; & ante entia, ensia Quoniam veret praecedit id quod plurium causa est,per sextam quarti, ea quae pauciorum,in illis,ens quidem erit petimissimum. Omnibus enim adest, quibus vita qst , & intellectus. vi ueniatum omne , & intelleistionis particeps est necessario, non e conuerso. Non enim entia om-lpia,uiuunt.& intelligunt. Sessunda vero,vit

122쪽

ies Philosophia Pirotechnime

est. Omnia enim quibus intellectus etiam vitam participant , non e conuerso. Multa enim vivunt quidem, cognitionis autem expertia relinquuntur. Tertius vero est intellectus. Omne enim cognoscens quouis modo, de viuix, dc est. Si ergo plurium causa est eius; pauciorum vero vita,& etiam pauciorum intellectus, primissimum ens deinde vita, deinde intellectus.

PROPOSITIO SEXTA

quinti Capitis. Omnia quouis modo entia ex fine ani

di infinito , perprimum ens. Omnia vero viventia, sui motiua sunt per vitaim primam. Omnia vero cognoscentia, cognitionem partice pant, per primum intellesium.

DEMONSTRATIO. SI enim quod in unaquaque serie imparticipabile,propriam proprietatem omnibus ijs, quae sub eadem serie sunt communicat, perpropositionet eptimam quarti ; clarum sanet, quod etiam ens primissimum communicat

Eulnibus finem simul & infinitatem , mistum

123쪽

Pars secunda. I Ci

eristens ex his primo : & vita motum apud spexistente qui est Vita enim prima progressio est, & motio , i stabili entis substantia intellectus cognitione. Omnis enim cognitionis summitas est io intellectu, & intellectus, primum cognoscitiuum est.

PROPOSITIO SEPTIMA

quinti Capitis. Omnium participantium diuinam proprietatem, primi simum est, summum ipsum ens.

DEMONSTRATIO. SI enim supra intellectum, dic mera vitam

est ens , ut demonstratum suit , iique quinta quinti, nam si plurimorum post unum,causa est ens, summum erit. His enina uniformius est, Sc ob id venerabilius. Aliud autem ante ipsum non est,praetervnum. Ante enim uniformem multitudinem,quid aliud, quam unum 3 Multitudo autem uniformis,est ipsum ens, ut ex termino existens , dc inter minato , & omnino ante essentiam

essentiale ens. niam & in illis illqminationibus , quae fiunt in secundis naturis, solum ipsum unum est supra ipsum , nys

se iiij

124쪽

ens autem statim post unum. QMd enim potentia est 'ns, nondum tamen actu ens, iavnum est secundum sui naturam,& quod post hoc unum, iam actu est ens , & in principiis Ergo entis, illud quod non est ens, statim est supra id, quod est ens, ut tela erae praestanistius,& unum existens.

Nunc autem conscctarii loco ibuit doctis simi placastorij versus aliquot non inconcinnos h1c apponere. Qua suam de rebus naturalibus mentem, suauissimo suae lyrae c1ntata appositissimis verbis exponens, ingenuum tectorem sistere & aduertere adhortatur. An nescis , quacunque hic sunt, qua hac nocte te

guntur . '

omnia res promus meras non esse,sed umbras, .ut specula, Unde ad nos aliena elucet imago hTerra quidem, et maria alta , atque his circumfusaὴr, Et qua cons Eunt ex hi, haec omni tenues Sunt m a,humanos qua tanquam somnia quamdamertingunt animo, saltici di imagine ludunt, 'dunquam eadem uxu femper,ariata perenni. I autem, Lunaqueglobus , stentiaque astra et aetera ,sint quamuis melioripradita vita,

Et donata aeso immortali: haec ipsa tamen sunt Etemnisecuti, inrue auimui, quies inde pre-fisi ,

amore,

125쪽

Pars scunda.

rde tu , sed enim, quoniam hic non perstat , em mitra Nesciaqius sequitur secum, laritusque requirit, ripse licet circum hac ipsum consissere verum Nun D m: verum esse aliud quid , cuius imago Splendet in Us,e q. persit ipsum en iv principinin

Omnibas aternum , Ute omnem uumertimJue didum queo

In quo alium Solem, atque aliam splendescere

Lunam

Aspiciat, aliosque orbes, alia astra imo eri , Terramque, uio que alios , at que aera ignem. Et Nemora, atque atra errare animalia diluti. Denique cuncta alia cernas megetamia ' ita. frgo umbras cum iam satis, et Oecula illa ' ' perque specta is, longa iamdudum iu nocte pererrans :Pas tandem lucem , atque ipsum perquii cre

rum.

Q ad quantam lanch seiunctum est corpore AEb

omni,

Nec nexus habet, aut assivem sudibus milii Naturam , scito esse animum tibi dissociandunt Corpore , purgandumque omni contage recepta Terrena a labe, di mortalis luminis haunu: .suerendaeque aliae hisae , callesque tenendi Sunt a ij,meliorque, Detim qua sta manstra e

126쪽

Musibilis S infirmis Q ,

essemia omnium recepti , eius ex nihilo creatione, prima modificatione impressima, tum idearum sigillo ad qua

riua, unde chaos incorporeum MVxten um, ex quo taravdem educitur materia Elemeratorum proxima.

rum antecessores, materiam Mupdi primam binarium nominabant. Qia sicut binarius est ab unitate numerali processus, sic totius mundi materiam fuisse a Diuina unitato processium asserebant. Et quamuis absilue vlla praejacente materia, imo selo nutu.uniuersum Iipnc mundum fabricaueriti tamen or do creationis, & origines rerum naturalium, nobis in hac naturae caligine degentibus ,

127쪽

absque huius materiae considerations concipi minime possunt. Proinde necesse est primam materiam supponere, eamque unam reprimam. Non fuit enim singulorum particularis materia, sed omnium rerum eadem, ideoque una dicebatur. Quid quia unius Dei supereminentiam sequebatur , & uni actui subiecta fuit, actui nempe Diuino, pet Mentis, Animae, Naturae & Materiae essentiam disperso . Mens enim Diuina est uniuerit ratio exemplaris, & efiicax, per conuersionem ad se, cognoscens omnia simul & faciens et Tum vero Mens quaelibet inde nata est plena rationum formalium, adspicitque formas in rebus, formales . rationes, velut quosdam Diuinae intelligentiae radios, suis quoque ramtionibus congruentes. Sicut igitur oculus, naturam Solis intuens , atque Solaris , in Solari lumine, Solares ubique spectat colo'res , quodque sub ias latet appellare admonertenebrosum. Sic intellectus quilibet Diuina mente creatus, atque inde imbutus luminI-bus id earum, ideatis similitudines in ratIonibus rerum formalibus semper aucupatur ,& libenter agnoscit, atque sub formis, verat quibusdam intelligentiae Diuinae lumnibus, vaticinatur latere materiam, velut in rebais infimam, quam Hylen recth nominabant veteres. Et licet tarmatum sit, taliquam idealium radiorum expers,ideo quid tenebrosum. materiam tamm corporum, cum illamat '

128쪽

ios Philosophia rotechnicae

ita incorporei mundi, non genere, sed habitudine quadam conuenire memento. In soroinis enim absolutis non est alia compositio, quam exessientia & existenti c. Essentia, locum materias & potentiae; esse autem aut existentia, locum sotmae obtinet. Et quo nobilior est actus de suo fonti proximior, eo & pomeentior siue materia generosior. Et sicut materia corporea dona quaedam incorporeae nam turn fortitur, sic & illa incorporea vicissim tum in mente habet ideales corporum rationes, tum in anima. Praeter eiusmodi actionea subit & motiones ,& affectus quosdam, ad materiam hanc velut passiones, quae rursus, ut hic & ibi tarmarum locum t*nent. Similiter materia duo spectat dc unum. Nam ab uno conuersionis, & aspectus, de termini modo dependent,& matellas utrobique suas ter minare videntur. Differunt vero formae mundi huius ab illis et quoniam hae quidem ab animma proxime fiunt, illae ab intellectu vel Deo. Differt & haec materia ab illa . quoniam haec quidem profundum est imaginum , illa vero formarum est profundum, quarum hae videri

cur imagines. Vir mque autem fingebat Plotinus,nempe tam incorporearum, quam corporearum

naturam ,esse quasi vitra quatuor sibinde disposita, ipsasque primi intellectus intelligentias inde vel ut 1 Sole, radios per Animam, Naturam, Myetiam, pertransire contin

129쪽

quadam confor imitate, ut quodammodo ijdem radi j dici possint, eaedemque intelligetitiae in sequentibus & postremis , quae & in praecedentibus esse ; sed deinceps gradatim aptiore dignitate deiicientes, ita ut ex formalibus evadant prorsus materiales. Sicut igiatur forma illic vera res est & existentia, sic &materia hic est essentia. Sicut hic forma, est imago formae, sic & materia haec, esse litiae est imago. Sic denique formae omnium primae idea les,quasi materiale aliquid habent adiun-ehum,focinabilem inquam Mentis essentiam: multo magis formae omnium infimae, id est dimensiones , materiale aliquid possident. Quumque plures in una Mente sint species, constat mentis estentiam aliquid aliud existere praeter ideas,ideoque ideatibus formis subesse quasi materian Praeterea ante esse quantum, ponitur esse

simplex. Non potest enim aliquid esse quantum, nisi prius sit. Et quando ipsum simpliciter ens quod praecedit quantum, cogitatur extendi, tunc primum ipsa quantitas oritur, scilicet entis extensio: & illa entis portio quae Protenditur , materia dicitur corporea: sacta

extensio veris, quantitas.

Fuit ergo ante esse quantum, esse simplex, quod Deus per purissimum aliquem suae voluntatis actum , in subsistentiam quandam unam produxit,unam inquam,ut eo maior Mad pluta se se porrigeret. Virtua enim quae

130쪽

sio Philosophia P=mechnicae

uni ea , sortior est. 2 lec vinaria tantiarn,

sed simplicissimam ; compositionem enim sit implicitas antecedit. Et quo simplicior causa est, eo prior , quo prior,eo plura facit. Causa igitur maxime una & silmplex, procul dubio.

prima est, non secus ac ita unico centro, sunt omnes lineae ductae ad circunferentiam , aut

in vilitate multiplicitas, de omne primum ira quolibet genere, totius generis est principi u. Tum quod est aliorum principium, sequentiaco tinet: nihil enim sui generis deest illi, quod est in suo genere primum. Abesse ergo simplicis in t subsequentia omnia: uni enim ac uitiant stabiecta. Sic corporeum incorporeitas antecedit, quantitatem , esse simplet x per quantitatum dimensiones. Ex incorporeis colporeum tandem fit: & ita,ut quae hic qualitatibus de vit tutibus incorporeis suisiciebat, illic quoque id eis suescit. Sic materia corporum, cum materia incorporeorum, non genere , sed habitudine quadam differt. In

mundo enim incorporeo materia fuit tota formalis : in corporeo formae ipsae matella, les evadunt. In mundo enim corporeo , materia & so ema duae naturae aut umbrae sunt. In incorporeo vero non sunt nisi una.Sic differunt, cicut lumen diffusum per aerem, qua sit forma ab aerea materia differt. I bivero sunt rutilatio quaedam a lumine,& lucere a luce. Vel sicut luminis 1 flama,& lumini aia ac te alia est natura quam aer. In flamma

SEARCH

MENU NAVIGATION