Philosophia pyrotechnica. Wilielmi Davissoni, nobilis Scoti, doctoris medici. Seu Cursus chymiatricus, nobilissima illa & exoptatissima medicinæ parte pyrotechnica instructus…

발행: 연대 미상

분량: 798페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

Pars secanda, Iss

riam. Constat ergo duas est e Veneres et unam

in mente Angelica , ali eram in vi generandi ouae est in anima mundi 'Astraque similia moti ad angitur. Prima a m que per amorem naturalem rapitur in considerationem

pulchritudinis Diuinae. Secunda rapitur per amorem in creationem pulchritudinis Dsui in corporibus Prima ita se comprehendit splendorem Diuinum, deinde. influit in secundam Venerem i secundae haec transsuro. lit scintillas splendoris recepti in mundi mα- eriam. Per huius splendoris scinti latum

Praesentiam, omnia corpora totius uniuersi sectandum illorum capacitatem resulcant repulchra fiunt. Anima humana fianc pulahra- Iudinem per visum concipit, & haec anima duas habet potest1tes, Potestatem quippe cognoscendi, dum generandi. Duae hae potestates sunt in nobis duae Veneres, quae dum bus stipantur amoribus. Nam cum pulchritudo humani corporis se se aspectui obiici mens nostra , quae in nobis est prima Venus, esit & amat hanc Venerem , sicut Divinam imaginem & ornamentum eiusdem , de ad eam ut plurimum tendit .. Praeterea potestas generandi, quae est secunda Venus in nobis, appetit generate formam sibi similem.

amor in utroque harum potestatum commercio reperitur. Qui in prima est; desidi, riam contemplandirin secunda vero pulchritudinis,generandi dicitur. Quod autem

172쪽

isi Philosophia P rotechnicae

amoris originem attinet, dicam quod quondam reuelauit Diotoma Socrati, natum amorem scilicet ex Pori congressu cum Penia in natalibus Veneris. Cuius allegoriae sumit est ; in abundantia & indigentia rationem amoris optime collocati. Nam cum ob Veneris natiuitatem conuiuarentur Dij, &inter alios opulentiae Deus, tu mi ,r consilii aut prouidentiae filius, cum coenati ess ent, Petania seu paupertas cibum petitura , accessit dc pro foribus stetit. Porus prouidentiae filius nectare inebriatus, vinum enim adhuc non erati in Iouis virgultum ingressus , grauatus dormivit. At paupertas cum ob inopiam consilium excogitasset, quomodo in insidiis filium ex sensita conciperet, cum ipso concubuit, & amore tu concepit, quapropter etiam Veneris comes est & minister, natus in illius natali celebritate. Totius autem huius allegoriae vis latet in mundi creationis progressu. Cuius origo, vehacte tuis dictum est, a Deo progressa' inmundi huius sensibilis imaginem termina-xuro Primo ergo considerandum, Deum esse increatum, omniaque creasse, initium faciendo

a natura informi, quae quidem a Deo formata constituit naturam Angelicam. Quae natura nihil aliud est, quam id earum omnium in natura informi mirabilis in iluentia, pulchri u

ouis primam tre se serens rationem.

173쪽

Pars fecunda . Iss

Hae ideae in naturam informem ipsi omnino contrariam impositae,ipsam formant. ed quantum a priore sede S natura degenerant. tantum imperfectiores deprehenduntur, An gelica igitur mens in se habet id earum pulchritudinem. Sed propter opacitatem suaesii bstantiae tenebrosam, obscuram & imperfectam ; prima vice non perficitur, unde acci mdit necessiario desiderium obtinendi id earum

perfectionem, quod quum sit desiderium pulchri, recte amor dici potes . Qui quidem

amor, nisi ideae in Angelis essent, aut si perfecte in ipsis existerent, nunquam nasceremtur; res enim desiderata partim possidetur , partim non . Sic creatura intellegiualis, nisi

esset omnino ante rem amatam, nunquam

inter ipsas esset similitudo , quae amoris causa est. Amor ergo hic nascitur ex Poro& Penia, Porus enim prouidentiae filius, nectare inebriatus se se coniunxit Peniae in virgulto Iouis,ex quo natus est Amor in natiuitate Veneris. Hoc est, quum mens Angelica & anima mundi , quas duas Venetas nomina immus, nascerentur ex Diuina majestate, Dii in conuiuio erant, nempe Caelius, Saturnus de Iupiter,iamque nutriebantur propria esca. Hoc est, quum intelligentia in mente Angelica,&generandi virtus inanima nauiad quas Veneres nominamus, nascerentur, hactenus

fuit Deus supr mus , quem Caelinis Vocam

174쪽

mus. Similiter essentia & vita in Angelica,

quas Saturnum & Iouem nominamus. Eo dem pacto in anima mundi fuit cognitio rerum supernarum & agitatio caelestium corporum , quas etiam Saturnum & Iouem no

minamus. Per vlagultum Iouis intelligimus Decunditatem vitae Angelicae, in quaret cum Porus, hoc est radius Diuinae maiestatis deicendit, ceniungitur Peniae, hoc est paupertati , quae primo in Angelo fuit ibique amo rem screat Vnde fit ut Augelus per Deum sit & vivat. Et quatenus essent in & vita fruitur, nominatur Saturnus & Iupiter. Habet praeterea potentiam intelligendi , quae etiam Venus dicitur. Haec potentia nisi a Deo illuminetur, sua natura est informis & o cara, non secus actoculi virtus, antequam ipsi lumen Solis ac, cesserit. Hanc obscuritatem Peniam vocamus , qua sit luminis paupertatem & indigen

tiam,

Sed haec intelligendi virtus per instinctum suum proprium reflectitur in patrem, & ab

eo radium Diuinae intelligentiae recipit, qui Potus siue abundantia dicitur: in quo, non secus ac in semine, includitur omnium rerum causa. Per splendorem huius radii incenditur instinctus naturalis , & fit inflammatio & ardor, qui nascitur ex prioris obscur ita te,& scintilla superiniluxa. Ratui ex paupertate & abundan-

175쪽

Pars secundae.

tia. Nascit ut in virgulto Iouis, hoc est in v mica vitae: illico enim sub vitae vigore nascitur ardens intelligendi desiderium. Porus autem introducitur ebrius nectare, quia tit Ebat ranscendendo per rorem Diuinae uiuacitatis Sed dices , quare fingitur amor partim diues, partim pauper Resp. Diues, quia num, quam desideramus nisi cognita: at cognosce re res,est easdem aliquo pacto possidere. De- detium enim non nisi circa res cognita S desideranti versatur,d natura cons ituit ut omni naturae cognoscenti adiungeretur Virtus appetitiua , quae quidem amat de simul amplectitur ea quae noscit sibi utilia, re ij cie autem inutilia. Sed sua natura semper appetitus tendit in bonum, siue illud sic apparens, ue verum. Neque unquam decipitur, nisi specie veri. Hinc seqditur, virtuti omni desidderanti coniunctam esse proprietatem communem,quae est, quod semper desiderans fruit ut aliquatenus re desiderat i, aliquatenua non : nam si omnino priuaretur re desiderata, tunc non appeteret. Quod probatur duobus modis. Primo, quia non desideramus nisi post cognitionem : nullus enim desiderat incognita. In anima enim imprimuntur notae quaedam rerum , antequam eas anima appetat : per quas , quasi per formas exemplares omnium Istrum, anima iudicat esse appetitu dignas.

IJoc probatur exemplo famiι , aut si s. Qui

176쪽

isg Philosophia Orotechnicae

siti premitur, liquoris familiaris speciem animo concipiens, cognoscit liquorem sibi profuturum. Huius imaginationis comes indiuiduus est appetitus, & talis imaginatio appetitu iam formata sitis est. Huic imaginationi idem est liquor desideratui. Qu a species quae imaginationem formauit, liquoris propria est et de liquor talis eorum imaginationis o ficio satisfacere potest. Sic anima sentiens,

non appetit cibum aut potum , neque unquam potiretur, nisi in se haberet notam aliquati, per quam talia appeteret, & cognoscem, hanc rem sibi profuturam. Ergo anima Cognoscendo appetit, non incognitum quid, sed perfectionem eius,cuius partem tamen in anima possidet. Vnde liquet, cogi viscerere S, esse easdem aliquo modo possidere. Praeterea*ognoscete res est easdem intelligere. Inteliligentia autem omnis quum sit pl*na formis, merito dicimus possidere quae intelligimus, Unde sit, ut Aristoteles asperit,auimam nostram omnia habere , quoniam omnia intelligit. Secundus modus, qitia est semper inter desiderantem , & rem desideratam, magna conmaeenientia & similitudo. Omne enim simile conseruxtur& gaudet illo quod simile est; de

e contra; contristatur, dolet. corrumpitur per

illud quod sibi est disiimile. Ex quo necessa.

aio accidit,naturam rei desideratae reperari albiquo pa sto in re desiderante,alioqui inter tales

177쪽

dies nulla esset similitudo. Neque omnino similes, quia vanum esset quaerere, quod i m omnino possidemus. Desiderium igitur sequitur cognitionem. Uirtus autem cognoscens in gradu triplicidistinguitur in sensus,in rationem, & intellectum. His annectuntur ites gradus naturat desii derantis, qui dici possunt appetitus, electio ,&voluntas. Appetitus sensus sequitur. electio rationem , voluntas intellectum. Appetitus est in brutis, electio in hominibus, voluntas in Angelis. Et sicut sensius non cognoscit nisi res corporeas & sensibiles, sic appetitus non desii derat nisi res corporeas retensibiles. Et sicut intellectus Angelicus respieit tantum spiritualia & superiora, eaque contemplatur, neque via queam inclinat ad materialia, nisi quantum a materia libera- ea aut exempta reperiuntur, aut nisi spiritualia euaselint: sic voluntas Angelica pascitur tantum rebus spiritualibus. Et ut natura rationalis utriusque medium versus utramque sortem inclinans , nunc versus intellectum, iam ad corpus aut naturam & sensus: sic electio animae rationalis utriusque desiderio complacens, iam huic , nunc isti annecti

turo

Ex quibus omnibus concludi poteri , quod quoties res desiderata est corporea ec sensibilis oportet ut natura desiderans sit, aut appe

178쪽

inclinans versus sensus. Sed quoties res est spirituat is & incorporea, oportet ut litaut vomitiarias intellectualis & Angelica, aliaqne et icti orationis, eleuata ad sublimitatem intelle

ctu So

Tres ergo rerum gradus in natura conside-

tantur supremi, me dij , de infimi. supremi

sunt luperiorum opera, res mediae aequalem habent naturam . Causiae amant opera, sicut iliarum partes & imagines : opera appetime causas ut conservatrices, res aequales reciprocum adferunt amorem ut unius corporis membra. Quocirca Deus beneuolentia maxima Angelos gubernat, Angelicum Deo animas,animae cum Angelis corpora. Per amorem naturalem & mutuum agulit, similia appetiit, ignis ignem, aer ad rem,aqua aqua, terra terram , Sal, Sulphur, Mercurius , Salem

Sulphur&Mercurium. Praeterea specie S omnes animalium cognoscunt & appetunt suam speciem mutua beneuolentia. Amor enim imia tantum rerum causa est, sed rerum causas concomitatur. Nectit suprema insimis . bonum pulchro , manifestat occulta. Pecla unc uniuersi opifex in mundi creatione qlia si parturiens 'Hese aperuit, opusque mundi ex me nee,velut quadam matrice , prius occultum , quadam sui extensione manifestum fecit. Et quamuis ante natandi creationem sibi tantum luxit, tamen in mundi creatione

amoetem lusim creatis imperti

179쪽

pars secunda, asy

ush. Haec autem lux undique diffusa specientc mi id rerum repraesentans pulcherrima enituit. Pulchritudo autem quid aliud, stia Diuinae bonitatis superabun dantis radius,cuius ra- dij infusio in mentes Angelicas primia, deinde

in Animas, Naturam, & Materiam iam Otim procreat, per quem species omnium rerum in Mente, Aiarmis, Natura, & Materia, depinguntur. Picturae hae in Angelis dicuntur ideae de exemplaria , in Animis ratio, in Natura semina , in Materia mundi forma & imago. Species hae primo ordine, ut proximo, euim denter relucent: in secundo & tertio, ut remotiori obscurius : in quarto, ut omnium remotissimo,obsciuissime . Mens enim Angelica compedibus corporum haud impedita, in se reflectitur, ubique Vultum Diuinum contem platur, contemplando miratur, mirandoque feruentissimo ardore Deo unitur, untia capiet speciei , easque inferioribus ordinibus con)in unicat. Haec ergo Diuina species, nempet pulchritudo, in omnibus amorem procreac,

hoc est pulchri desiderium. A bonitate igitur pulchrum pulchritudine amor, de quo Orpheus , untiquissimus vates, Theologiam Mercurii Trismegisti imitatus , dum rerum principia suavi uim o lyraecantu resonaret coram Chirone Heloi-bus,hoc est hominibus Angelicia, ut pulchr3

admodum refert Ficisus , dum

sit os auri mundum

180쪽

sso Philosophia Pyrotechnicae

turnum, Iouem & caeteros Deos, in unu elui dem Chaos amorem plantauit , asserendo

amorem fuisse antiquissimum, ex se perfectiss simum,&magni consiliij. Hesiodus , Parmenides, Pythagoras, multique alij veteres Philosophi cum Orpheo ipso & Ttis egisto

consentiunt. Plato sit militer in describit Chaos, in eoque amorem collocat. Platonici appellant Chaos mundum informem et aiuntque mundum esse Chaos forma depi- . a. Et Vt quatuor concipi possunt mundi, similiter dc totidem Chaos. Ante omnia fuit

Deus, omnium author, quem vocamus bonum. Et pro mundis Deus primo mentem Angelicam, secundo animam, testio naturam,

quarto corpus uniuersi creavit. Et in hisce mundis quatuor Chaos considerantur. Prin cipio Deus creauit substantiam mentis Angelicae. Haec primo creationis momento absque sorma fuit & tenebros a. Sed quia ex Deo nata, per appetitum quendam innatum rcflectitur in Deum suum principium : reflexa in Deum illius radio illustratur, de spledore talis radii flagrat & exardescit. Eius appetitus flagrascens Deo appropinquat, Si recipit formas ct ideas rerum. Nam Deus, qui in mente sibi

coniuncta omnia potest, omnium rerum creadarum naturas in ipsa inscribit. In hac igitur spiritualiter depinguntur omnia quae in hoc niuerso reperiuntur. In ipsa ver . mente

SEARCH

MENU NAVIGATION