Philosophia pyrotechnica. Wilielmi Davissoni, nobilis Scoti, doctoris medici. Seu Cursus chymiatricus, nobilissima illa & exoptatissima medicinæ parte pyrotechnica instructus…

발행: 연대 미상

분량: 798페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

materiali serma vi passiva magis es tuentes Alterum erit aquae Elementum , ex opaco Maequabili constatum. Ex opaco , ut essentialitatina & activa habebit lucis paucitatem, frigus , volatilitatem maximam, in mixto comis pactionem insignem, virtutem maximam ocis

euitandi rerum species in se habens.' Vnde ab Hipp'crate huius Elementi forma dicebatur Orcus, sicut de prioris fotina itidem dicebatur Lux , Lux Dui, inquit, tenebrae ver. Or co, Lux Orco,imebrae vero Ioui. Iiatelligens nem ape fluxum &refluxum semin tum rationum. Semina enim in mundanam pro iaciam profluentia, lucis imitantur naturam et ubi vero refluunt, tenebrarum & Occi referunt naturam. Ab aequabilitate itidem similes Sulphuri,

materiales formas agnoscimuS. Alterum erit Elementum aer utriusquci exemplar,sed humidum magis ropter utrius que formam materialem, quam reprae lentat

quae est aequabilitas,tam Sulphuris qua aquae. qualiter tamen nunc calidus,nunc frigidus. propter utriusque forma essentialem, & achi-uam, quam eminenter continet, nepe propter sulphuris perspicuu,calor,modo propter aquq opacitatem frigus ipsi aequaliter & excplariter conueniunt. Ita videntur haec tria Elementa posse reduci per anal logiam quandam ad Sulphur. Sal & Mercurium. Aqua erit Sal fluxit ede iusius. Sulphur ipsius naturam retinebis, aer utriusque naturae Mercurium aemulabitur,

382쪽

stae vis, retinebunt imaginem Iliadi, unde suxerunt , trium nempe verorum entium mentis, animae, & naturae, per qualitatem in materiam , fori nam, & proportionem, ut Elementa inde profluentia. 'Distribui etiam posscint ratione trium mundi regionum per coelestem ut activam,aetheream ut mediam , sublunarem regionem ut passioni Iubiectam. Ita erunt ut ait doctissimus Seueri nus, Sulphur coeleste, aqua coelestis , aer coelestis: Sulphur sublunare, aqua sublunaris. cc aer medius. Sulphur aethereu, aqua aetherea, & aer medias. Et haec tria. Elementa dicuntur volatilia respectu inferiorum

quoniam cito aufugiunt , & facile in me per spiritum aut eius qualitatem deferuntur, & quod spirituum vires non expectant. V .

Iam autem de reliquis Elementis , quae sunt Terra Sal, ignis , de Mercurius m dius rum terra fit ex perspieuo cum inaequabui, experspicuo sed maioris compositionas quae fit, per motum a centro ad circumferentiam magis iudi rectum& 1 simplicitate exemplaris magis declinantem, unde obtinet naturam pellucidam, qualis in lapillulis

arenarum particularis relucet e tum spongio- Iam de leuissi imam in mixto naturam, ita ut omnia composita ,.qub magis habent terrae, eo leuiora reperiuntur , ut demonstrabitur

de vitroAntimum. Ab inaequabilitate au-

383쪽

Pars secun D.

rem habet siccitate tan, & externam asperitatem, di virtutem consernandi res& abscondendi, tum occultandi res sibi commissas fixitatem ita signem & in igne const intiam. Salfit ex luce opaca & humore aspero & inaequabili, terra ex perspicuo & inaequabit L Ignis

virorumque exemplar, Sal habet a forma materiali, quae est inaequabilitas siccitatem, grauitatem, fixitatem insignem, tum virtutem conseruandi & occultandi res occultas, tum

asperitatem, ut a forma magis passibili, a luce opaca; ut forma esLentiali & activa , nullam inflammabilitatem , paucitatem lucis, & caloris obtusi , urentis quidem, sed quadam quasi stigiditate innata, ut solet frigus, gelu,

nitrum, &nix. Vnde dicitur. penetrabile adurit Cui conuenit illud Maronis, Urunt lethaeo perfusa papauera fomno. V nde eius natura escharotica SV cauteri sensque ae in omnibus salibus deprehenditur, adurunt enim non secus ac ignea omnia aut calida, compressa enim per motum discontinuum 1 circumferentia ad centrum, tum sui conseruatinam & aliorum destructivam naturam obtinent, ab opacitate. Vt ab essentiali forma , fit vh erodere deprehendantur .

sed extra suum mixtum diffusis. A qua in ipso gavdet , & hospitium in ipso accipit , dc in suam quasi naturam fluidam conuertit.

384쪽

Ignis autem sextum Elementu cum utriusque sit ex eplar,&participatu hoc est salis & terrae,inectit salem terrae, quasi animam corpori, proinde spiritus erit. Ratione duorum prio tu, est Elementum internum per quod actiones suas manifestant, eo enim pereunte aut deficiente, deficit Salis vis, tum terrae potestas, & ambo in chaos siue tenebras redibunt. Ab utriusque inaequabilitate ingentem habet siccitatem Masperitatem, tum in centro innatam fixitatem, ct ibi degendi cupiditatem & sortem ingenitam sibi a natura ibi manendi commissam, veesset quasi aliorum Elementorum flamen &follis indefessus aliorum naturas in actum supposuitio quodam iure redigens. Proinde ne omnino auolaret & relinqueret suam centra 'lem regionem, retinetur , duabus formis materialibus , nempe inaequabilitate Salis & te rae: tum 1 forma una essentiali, nempe lucis opacitate. Quae formae tres omnes ad centrum feruntur. Ibique ignem firmissima & stabili radice incarcerarunt. Tamen ne ibi prorsus includeretur, natura prouida per formam e sentialem persincultatis senestram unam sibi aperuit, ut sese aliis communicaret, ct sese diffunderet, quasi e carcere ad Elementorum omnium petapheriam prorumpens,ut aliorum volatilem naturam probaret Ablimando aliorum substantias , & pellendo sorsum quicquid est volatilis naturae, sic in flamma illud

quod ridetur, non est ignis, sed Sulphur per

385쪽

Pars secunD. 363

ignem sublimarem & dilatatum, de in perspicuam suam naturam per aerem, quio eius spiritus quali uniens, vitamque aliis impertiens, in amplissi laeto aeris campo inflamma..

tumo

Denique cum hactenus sit demonstratii, tri Elementa esse volatilia, totidem fixa,aequo iure Mercurium, ut Virorumque medium, sed participatu constituemus, quasi omnium Elementorum vinculum indisio lubile , & actum

uniuersalem , superiores virtutes omnes inserioribus commonicans, tum inferiorum dotes

superioribus impertiens ; nunc SulphuriS ,

nunc Salis, aquae, aeris, terrae & ignis naturam imitans, cum Sulphure, Sulphur; cum ign*, ignis , Sita deinceps.Sic in summum erunt Sulphur coeleste, aer coelestis, aqua coelestis, Sal coeleste , ignis coelestis, & terra coelestis. Itidem de aetherea& sublunari dicendum. Caeterum horum septem Elementorum origines deduximus a Sale , Sulphure, de Mercurio primo , deinde illorum origines ex formis quatuor propriissimis Elementorum incorporeo sum, nempe duabus ac tuis de essenti*libus, perspicuitate videlicet & opacitate: ex duabus materialibus , nempe aequabilitate& inaequabilitate. Ex prioribus exorta est lux& calor, tum humiditas , leuitas, & volatilitas ; ex posterioribus nempe inaequabilitate Scopacitate asperitas de siccitas, grauitas, fixi LAS,

386쪽

m quibus tandem septem Elementa corporea De quibus particulatim dicemus.

DE SE MINIBVS

eorum virtute multiplicativa in Veget e rima

Mineri tum de Principiis, ,

mido radicali, tum spiritibus

DI VI N vs Artifex, qui omnia creauit, creataque tegendi ius sibi vindicatria tinuo quasi afflatu operibus naturae infusus esse creditur, perque omnia large diffusus, ecreto dc perenni quodam actu uniuersia det singula secundum suum genus mouens & per mentem, Animam & Naturam quasi causas secundas , arcana foecunditate dotatas , sed Auno nomine naturae naturantis insignitas ' dissponens, primaque rerum exemplaria in c les tibus naturis primo caelata, ad haec inferiora transmittens , mundi uniuersi Machinam in

triplicem regionem distinguit, caelestem ,

387쪽

aetheream ec elementarem. Caelestis omnium suptema, omnino spiritalis Ac immortalis est, diuinae maiestati proxima. AEtherea medio loco sita, quae perfectissimorum corporum sortem nacta , is piritibus abundans, virtutes vitales seminalesque auras per rivulos spiritu a. les diffundit,corruptionis impatiens mutationis tamen, absoluta quandoque periodo, non expers. Denique Elementaris nuncupata, tota corporea sed spiti tualibus donis ornata. Trium autem harum regionum ea quae aeteralitatis sedi est vicinior, longe perfectior est de praestentior deinde AEtherea , clementaris a tem, quia in ignobiliori, crassori, & viliori materia sculpta est, & ab aeterno suo principio remotior, ideo vilior & mutationi magis obnoxior, nihil itaque in hoc extremo mundi margine transcriptum est quod prius in caelesti descriptum non fuerit. Deque ulla inferiorum naturarum species est, quae consentaneae cuiusdam si perioris dominium non agnoscit, occultumque sigillum & signaturam insitam

non habeat. Horum autem omnium essentiam, existentiam, vitam appellare possumus. semina principia aut elementa: quae quo proprius unitatem & naturae naturantis fontem attingunt, eo magis uniuntur, adeo ut in quibusdam idem sit vita, essentia, actus de existentia, nulla differentia, quam vel ratio animaduertere , vel sensus deprehendere possit inter se discrepentia. Progi edientiis vero, dc

388쪽

36s Philosophia P protechnica

ab unitate in multitudinem delapsa, separantur, de differentias demonstrant rationi manifestas, atque etiam seii sui, in ultimis rerum os dinibus. Itaque elementa de eorporum principia, imo & semina omnium rerum in suis fontibus quondam unita fuere, nec ossicio-iu varietate & multitudine distracta,at postea quani aeternae legis immutabili decreto taculi mundani oeconomiam administrare iussa sunt, officiis, existentiis, vita, essentia, separata sunt. Igitur. progresIa semina corporibus includuntur primo , sed spiritualibus & nobis inuisibilibus. Denique in corpoream, sensibilem&elementalem naturam, quasi corticem de tes eam, abyssos& receptacula sensibilia includuntur , possidentque triplicem naturam: caelestem , aetheream, elementarem. A caelesti lucem, ab aetherea splendorem, ab elementari lumen. Caelestis natura , quae tota intelligen tiis lucet a diuina mente, ta quam a fonte a terni luminis, proxime illuminatur. lumine,

velut pabulo immortali, vestitur ac m eo quasi in speculo, diuinae maiestatis nutus de mandata legit & suscipit. Huius lucis radius in aetheream natu tam influens, omnis actionis motus,

generationis & vitae principium est. Huius beneficio astra in caelo motuum perennitatem de harmoniam adipiscuntur, & ad huius ex memplum semina ex abyssis suis proditura constantiam de reuolutiones diuersas astrorum

amitant ut , & veluti immortales caelestium

389쪽

Pars secunda,

plantarum surculi, naturae corruptibili, quasi

trunco extraneo inhaerent,& eterna quadam successione seminariam rerum naturam a morte vindicant , Sc continua corruscatione in elementatis influunt, occultamque agendi

causam non per solas qualitates, ut vulgo placet: sed per spiritus secretos in haec inferiora agunt. Sic ignis per caliditatis qualitatem si inplicem non comburit aut calefacit, sed per continuam radiorum & spirituum Sulphureorum fluxum & emissionem. Neque terra aut aqua per solas qualitates fiigiditatis de humiditatis refrigerant aut humectant, sed pert nues vapores, dc spiritus immisios & eminus etiam sensum ferientes. De plantis & hei bis idem iudicium ferre licet. Quia ipsae virtutes activae attrahendi aut assimilandi alimentum , non in qualitatibus, ut stulte nonnulli putant. sed in earum esIentia latent, ut in Sulphure intelligibili primum, deinde vitali & naturali quod spiratibus sev cundum fecit natura, quod que in corporibus ut indum: nto occultari voluit inuisibilis natura. Ex quibus patet virtutes seminum non ab elementis istis corporeis fluere, sed istas

potius corpora constituere dc elementa infor

mare.

In seminibus infinitae facultates sunt, quae

nunquam in elementis corporeis fuerant,illorum videlicet multiplicatio, scientia ta aerernitas.

390쪽

scs Philosophia P rotechnicae

Virtutem auce in illorum multiplicativam quis a materia elementari deducere vetiti quam a forma potius celesti aut intelligibili, ta nqiram a causa eis ciente , fluere verisimilius est 3 Multiplicatio enim est lucis actio maxime propria. Ab uno quippe lucis radio, ut inextinguibili Sulphure, pene infiniti effunduntur ac in infinitum multiplicantur. Vnde sit, ut Sol qui fons immortalis luminis est, idem etiam sit in natura prima causa efficiens generationis & multiplicationis. Quamlibet itaque formam naruralem multiplicandi vim a luce caelesti, aut inextinguibili Sulphure, cuius radius est, acceptam referre verisimile est. Lux enim coelestis, est quasi centrum in lineis multis & circulo toto, a quo qine quid defluit, undique resarcitur per perpetuum radiorum in centro influxum. Itaque lux illa erit quasi punctum centrum uminosa in se viaiens, in omnibus circumferentiae lineis reperitur, & ubique mulit plicans. Hisque gentilitiis dotibus quum instructa sit, luminosa est quia sensitivam , imaginatiuam de vegetatiuam facultatem iniV. A. & M. splendore suo iradiat. Ita ex duplici illa facultate, duplex fit re-ium apprehcnoo, de cognitio. Exterior per

sensus Ac foras extenditur, dc interior per ima-gInatiuam quae Intus apud se manet. Omnis enim cognitio Iumen est, sicut ignorantia tenebrae ; illuminatio enim & quaedam quasi luciditas suboritur, cum rerum imagines, applem

SEARCH

MENU NAVIGATION