Episcopus opus tripartitum ethicopoliticosacrum non praesulibus modo, sed omnibus in christiana republica populorum moderatoribus, principum consiliarijs, diuini verbi concionatoribus maxime accomodatum. Alexander Sperellus Eugubinus antistes e colle

발행: 1670년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

194 Pars Prima.

perconinatus, quantum adhue vitae superesset, eoque respondente crastinam adhuc in diem mortem protrahendam , dulces in querelas eruperit, haec addens, bo . ne Deus,itane igitur tanditi adhuc miserum haec me tellus habebit'quae verba tum Illustius mus Praesul Angelus Cesius, tum nos ab eo praesentes excepimus, ut tam felleis exitus spectaculo frueremur: hic autem, ut Purpuram inuitus prius acto

certamine induit, sie constanter in ea sententia fuit, prauissimis salutis suae perieulis Episcopos omnes laborare. Hine Marcellus Secundus , cum ex hae Eugubina Ecelesia , cuius moderationi assidebat, Romam ad Pontificia habenda comitia profectus, Pontifex ibi renuniae latus fuisset, eum lacrymi , & suspiriis ingentem animi metum explicauit asserens : Heu, heu quam agrὸ poterat υacare saluti a ιs , cui incumbit a turam omnium

cara ; ille vero,quem concordia suffragia vaticanae moli sustinendae parem, Purpurati omnes sapientissimi Patres aestimarunt, adeo se illi regendae imparem duxit, ut Ignatio Loyola viro Sanctissimo statim acersito, duos e suis patribus postulauerit, qui tanti laboris consortes, consilio de studio quo eminerent, in tanto pondere sulciendo praesto sibi essent: sed dignus non erat Mundus, qui diti tanto Pontifice frueretur: ni forsan ut salutis sue siecuritati consuleret, quam citissime Deus vitam eum dignitat e surripuit. Annon etiam Pius Quintus , cuius memoriam sanctὸ veneramur, cum se Maximo Romanae Ecclesiae Sacerdotio radiantem vidit, expalluit, & spiritu fere intem eluso defecit i scisti tanti cuidam , memorandum illud respondisse fertur, aliqua mihi, cum religiosas aedes incolerem , spes salutis affulgebat, cum Episcopus renunciarer, ingenti eiusdem timore perculsus fui: nunc vero cum in supremum Pontificem eligor, omnis fere spes eius emoritur; qui enim fiat, ut qui vix animae meae rationem reddere Deo possum, tot millium, quot quot in Orbe sunt, animarum referam rationem '

VNIV S Sacerdotis dignitas ea est, ut licet nulla pro animarum salute praestanda sit ab illis opera, non pauci ab ea se subduxerint, ne de ea rationem Deo reddere cogerentur: sexcentos prpterire hic licet,& potissimum Franciscum AD si Aiatem Diuini amoris ardore dictum Seraphicum: sed maxime memorandum est, quod de viro pijssimo nomine Acusema Theodoretus, Nicephorus, Callistus enarrant, hic enim cum multorum annorum interuallo se suppliciis aspe trimis a ilictasset, ab Episcopo fuit accersitus, ut eum Sacerdotio donaret: ex horrida quam colebat specu, ut pareret emersit: & cum iam pridem Diuinitus ei innotuerit, non multo post se moriturum,ait Praetuli, mihi tecum de hoe agendum non est: illud tantum securus pronuncio, quod scilicet ni certo scirem, me quamprimum fato cessurum, numquam S cerdotium hoc exciperem, cum compertum mihi Optime sit , quam immane sit pondus, quo Sacerdotes premuntur, & quam acerbia Deo vindice sint iudicandi. . Eadem in sententia suit vir toto orbe sua pietate clarissimus MagisterAuila,eum enim Sacerdotem recentissime inauguratum occubuisse ei narraretur, interrogauit, an unquam rem diuinam fecisset; respondentibus, semel tantum summo Deo sa erificasse, illud sacro concitus ardore addidit: Macha llea a que dar quenta. hoc est magnum quid habet, de quo reddat rationem: quanthm edim est, quo res alias omnes humanas Sacerdotium excedit i quid ergo de Episcopo dicendum, em totalia sum, quibuta Deo iudicaddus est y habet quid ipse Deo respondeat , an rite Sacramenta administrauerit, an populis gubernandis vigilem operam dederit , an sacros Ordines contulerit, an dignos ad Saeerdotia delegerit , an sacra Ecclesiae iura propugnauerit, an virtutum exempla praestiterit , an templorum nitorem seruarit, an Ecclesiasticae disciplinae moles recte instituerit , an vigil incustodiendis Monialibus fuerit, an facilem se populis audiendis praebuerit, an inopes egenosque viros suo fouerit auxilio, an in opibus crogandis munificus Θ quid de alijs sexcentis, quae ad virtutes excolendas, diuinumque amorem amplificanuum spectant, de quibus in secunda, & tertia parte, faueatς Deo, scribeturi' praesertim

202쪽

Caput Trigesimum quintum. I9ς

sertim cum , ut Diuus Gregorius, & experientia rerum magistra docet, Saa Πασε etiam Moderator Aliquando, studio exigente compellitur quaedam eι iam cum culpa disponeνe: iure igitur merito, qui tanto pondere inhiaret, admirationem Diuo Ct rysostomo asserebat. Quo circa magna me senet admiratio eorum , qui huiusmodi onera Vpetunt: sane quis non obstupescat, tot spectans , qui tanto studio tot artibus, & laboribus tantam sibi imponi molem affectant, tam implicito se irretire labyrintho, tam timenda se deeorari dignitate, ad cuius apjcem violenter solum se raptari sinebant viri spectatissimi: quod si vix saluti contulit suae, qui virtute aliena coactus infulas sacras excepit, quid de illo censendum , quem sola ambitionis impotentia ad sacras sedes evexit ξ Sicus peremptoria est altitudo quaesita, ita peri culo lima eli oblata. sic Cyprianus Sed illud, quod hie memoretur dignissimum eenseo, quod de maximo Principe narratur, ut ex eo Sanctus in Episcopis timor excitetur, qui licet leuioribus periculis subijciantur, quam saeculares Principes, arctioribus tamen legum B vinculis obstringuntur z quinam fuerit Philippus Secundus Rex Hispaniarum , satis litterarum aggesta monumenta significant. hie extremo suae vitae gestui faciendo proximus, Patrem e Societate Iesu, qui erat ei a Consessionibus alloquens ait, nullum aliud in posterum pro concionibus habendis argumentum tibi sit, quam meae

caducitatis spectaculum meaeque mortis exemplum i omnibus hoc nomine meo en unciarum velim, tot regna, tot praria, tot laureas nune temporis mihi tantum esse terrori, meamque conscientiam cruciarer satius mihi suisset, inter Thebaidos arenas ex abiectissimis Anachoretis unum fuisse, quam poti sumum inter Reges, &Principum omnium felicissimum : nunc enim miserrimus omnium undique periculis aeternae saltatis oblideor. Et nuise Reges intelligite , erudimina, qui iurica ira terram . Servite Domino in timore, crc.

Lubens etiam omitto, quae Imperatoris Alberti primi concio nator, ut Aeneas Sylvius Summus postea Pontifex refert, disputandi forma proposuit, audacter nedicam an temere Z aueritur saluari ne possint Principes I varijs hinc inde rationibus E allatis, totaque auditorum corona ad summam attentionem excitata, tandem illud statuit, 2Mid ne posse ni Z si modo baptismo suscepto in cunis υagientes mst

Nola longὰ quidem ab hae sententia Abulensis scriptor abscessit, ut eximiam diligentiam nobis insereret, piumque timorem incuteret: tres fuisse Hebraeorum Tribus , tam clarus magister obseruat, quae uberrima trans Iordanem pascua, ad suos greges educandos aptissima spectantes , Moysem orarunt, ut illic statutam suorum bonorum partem pol fiderent: non renuit ea illis Moyses impertiri, dummodo ad promissam terram acquirendam, auxiliaribus armis caeteris tribubus pret-sto essent; ex hac naratione formidandum quid ipse colligit ad inores componendos: hoc maxime est,tres illas tribus tresEcclesiae status repraesentare;Ruben enim, qui ex Hebraeo idiomate idem sonat, ac silius υisionis Hyerarchas exprimit, quorum est in mores aliorum inquirere, & suae virtutis auxilio, populis ad viam sa. D lutis capellendam duces esse i Gad qui strenuissimus crat, Principes saeculares, Manasses vero Monachos diuites, illos nempe refert, qui religiosae paupertatis immemores, luxu, &desidia corrumpuntur: horum igitur omnium plerique , licet alijs adiumento sint ad aeternae beatitatis possessionem faciendam , ab illa tamen reij ciuntur, eo quod nimia auiditate rebus humanis inhient, terrenisque pascuis vota sua saturent, sui Dque se voluptatibus ingurgitent

ep. Id s. l. i.

mii p. de ieiun. re

203쪽

Decimum affertur argumentum ad eandem hambitionem profligandam, illos scilicet etiam Viros, qui probatissimi sunt, dc ab illis

ambiendis alieni fuere, ipsis frequenter dignitatibus corrumpi. Cap. XXX1V.

To Τ inter pericula, quibus nos si erat dignitates obvallant, ut superius ostendimus , beneficium illud pretiosi Ismum immiscetur, quod nempe necessitate quadam salutari nos deuinciunt, ut ea virtutum luce fulgeamus, quam tantae dignitatis lumen efflagitat: huiusnodi necessitate fouentur virtutes, augentur merita, vitia coercentur, & ad magna quaeque praestanda vires abiectissimi quique Bdesumunt . Crescit in illa meritum, cuius maius est osscium, non quia flat homo alter honoribas, sed quia modestior escitar, a quo conuercitionis orti m'destior postulatar. dedi Cassiodorum: multo autem potius de saeris dignitatibus hoc asserendum, quam de qualibet alia: illarum enim ministeria, & exercitia, ut Sanctitate quadam eximia praestant, sic ea tractantibus vim quandam Sanctitatis deti- uanit bene oleat necesse est, qui versa rur inter aromata,qua pIane sententia in quadam e suis decretalibus sermonem Papa Symmachus habens ait: Aat enim claros ad haec fastigia erigit, aut qui eriguntur allustrat ; idcst iuxta Glossae explica

tionem. dat eis occasionem bene υtuendι.

Verum proh miseram humanae caducitatis conditionem , cui veneno sunt ipsa- metveneni medicamental quam paucissini sunt, qui Iolbphum imitati e carcere ad solium modestia duce procedant & legibus temperantiae, lassum refraenenti quo excelsior dignitas est, .eo etiam validior, ut quibusdam veluti malis artibus men- Ctem nostram nostrosque mores corrumpant: animum nimis occupat dignitatis excellentia, adeoque eum in transuersum agit, ut ad alia meditanda aliaque faeienda conuertat: genium palpat, & mollit, ad alios aspernandos , ad nos ipsos a strum aridos nos rapit, arrogantiam enutrit, io perbam erigit, & cuncta sibi licet putat, quae prae lasciuientis animi libidine pia .em: doChrysostomum mihi hae seg-' gerentem. Exsoliant booares ad inanemfacilὸ gloriam, in tumorem , atque in supersiam, in contemptam alioram impelloni, desiderium aygent, o adhae omnia is etiam parua commoti aura destgressost, quodque acerbius est , malorum ρν cipitia , in qua bonores detrudus , perpeιώa sunt, ρυναρι a . Darium Asiae Principem Deilem

amabilemque suo ingenio sui se Quintus Curtius refert, sed Principatus vi corruptum in pessDn descinita: Vopiseus autem in Aureliani Historia, Iongam Prine i-pum seriem trium supra quadraginta describens, perraros fuisse probatos assirmat ;Vi bene dictum fueriι a quodam Mimico Scurra, Claudν huiσε te orabas, in υno an- I nato bonos Principes posse describi arque viret. dessor uere boni Principes, eo quod malum sit solum & solium Principatus. magna me tenec admiratio, qu0tiescunque praeterita saecula relegenti occurrit, ante Constantini Imperium nullum Principem Christianae legi te subicci me : dedere se illi luce miraculorum & splendore veritatis illustrati Aethnici, Plutosophi, Sacerdotes, at non Caesares: his me rapit ambagibus Tertul Iianus docens. Er Caesares cyedidi sint si ver Chνινο , s aut Caesares no uissen/ necessarν, aut Chrsiani ρotvryot esse Caesaretii ac si diceret, si Cesares Christiani fulment, haud quaquam fuissent Caesi res , & si Christiani indue

rent C seres , exuerent Christianos: hoc tamen oratorie ductum velim . Tumidum, arrogantem Caesarem, aliorum contemptorem, Sanctitatis virtuti Lque transfugam suae eloquentiae pennicillo colorat Diuiis Gregorius NaZianzenus, nec alio e sonte tot in eo dc fluere vitia cognoscit, quam coqiiod sit, A potenti a , ctakih rarate dementatus. quam multos haee dementia magica fraude occupat, adeo

vi e Christianae fidei asseclis pauci sint, e barbaris,& Hareticis paucissimi, quos recta

204쪽

li. p. regimi

Matth.

Caput Trigesimum quartum. 197

ista ratione spoliatos ad insaniam non adducat, eos ita obe recans, ut humanae ca- ducitatis variam aleam non agnoscant; quod cinis. & puluis sint, non solum obliuiscuntur, sed supra humanam conditionem se efferentes, Luci serum aemulati, regalem supra sydera sedem collocare praesumunt; hinc Magister Angelicus,vt edoceret, quam diis elle , & arduum Principibus sit, virtutes Christianas excolere,&quam facile ac periculosum, ut sexcentis viiijs inuoluti sordescant, comparat eos cineri, qui si sublimioti locetur in sede, fieri non potest, ut Aquilonum furentibus auris obiectus sistat, de in auras diffusus vim bacchantium ventorum non patiatur. Terris enim i non conuenit esse in alta, qua eg insima Elementorum: ciηeri etiam experit, ne tu alto sit, ne dispergatur a Dento .

Alia nec leuiori comparatione Chrysostomus utitur, ut hoc idem exprimatur: ea autem est, dissicile adeo esse inter dignitates pietati studere, quam si cum venu stissima, ornatissimaque scemina familiariter diu noctuque vel seris absque ullo discrimine pudicitiae; qni enim fieri possit, ut saltem oculis intemperantibus eam non B delibes ut igitur hie eandor, sic inter honores facile probitas obscuratur, quae priuato statu contenta omnibus elucesceret. dabo Chrysostomi voces. Qui dignitate caret, volens nolensque pbilfσbatur ; qui υera patestate floret, ei similis est ,

gni cumformosa puella cohabitans , legem , atque praeceptum Fuscipit, ne unqu.rm luxu riantibus eam oculis υideat: talis q. pe res dignitas, atque pote 74s est, ac si autem

parcus in his edoceqdis Chrysostomus esset, liberaliori vena Sanctus Ambrosius effluit: multo enim facilius dignitatibus morum probitatem profligari ait, quam ab ornatae se minae aspectu castitatem, validiora esse spicula,quae dignitatem manu, quam quae ita minarum oculis nostra vibrantur in corda: qua propter commendan dias magis suit David , eo quod regali fastu calcato, & impunitate reiecta, quam Pi incipatus illi spondebat, erimina lasciuienti stu commissa , voluntariis suppli-Cijs luerit, quam si cum Bersabea innocenter egisset , gloriosius ipse de Diadema

te triumphauit, quae de amore triumphasset. Bonus erga David, o multo admι- rabilior, qui potestatem vicit, quam qtii amorem: Castitas enim corpor/ nonnunqgam C defertur freqtienter ex ari: potestos Deo sibitur . aptissime demum ad nostram rem statuit sic; Eo facilius νeperies, qui se in amore cohibeat, quam in potessate mo

deretur .

Rationem Vopiscus venatur, cur inter honorum fastigia plerumque in deterius in Aurel. hominis ruant Θ au ritur, qua res malos Principes faciat. tum sibimet ipsi respondens tria affert, quibus tanta Principia in corruptela tribuatur, Nimis licentia , rerum copia, amici improbi: licet autem veritati hoc consonum sit, potissima tamenis in Principe scaturigo malorum ipsam et dignitas est, quae superbia , & arrogantia fastuque tota componitur: ex his vero tamquam e secunda origine vitia alia pullulant, adeo ut correptus ,& cffrruptus tot viiijs animus tum ratione, tum ingenio, tum moribus deformetur: non ne regius hoc Vates significat dicens. Homo p . . cum in hono e esset nan intellexit. hoc autem ideo fit, ut explicat Diuus Bernardus Nia i scilicet honor absorbuit intellectum. ca plane mensura,qua honorum vi huma- D num nomen assurgit, mens bona deprimitur, dignitate crescunt, simulque pietate decrescunt, adeo ut illud eis aptetur Deiecistι eos dum allevarentur. psi T . Quam clare velut in crystillino speculo totum hoc elueet in eo, quod Diuini Spiritus magisterium Ioatan ore nos edocet, cum sibi constituere regem arbores cogitarent: ne dulces succos exueret, reiecit regale nomen oliua : Numquid possum didie. . . desererepinguedinem meam, qua , cst DV utuntur, o homi oes , ct υenι re υι Inter ligna promouear Θ suos item ne vidua fructus ploraret, impertitum honorem ficus abhorruit Nunquid pessim deserere disicedιnem meam, fructosque suauissimar, o ire ut ιnter caetera ligna ρromoueaν Θ simili quoque repulsa vitis usa est ne sterilesceret. Namquid ρ sum deserere υinum me. m, quod laeti cat Deum, cst homines, σinter ligna caeteνa prum diueri l eides hic profecto , quantum Austri dignitas habet, cuius aura cuncta corrumpantur, arduumque nimis esse , haec duo simili connectere, virtutum icetamditatem,& dignitatem: qua propter alborum regimen Rhamno commissum est: hic enim unus otianti in se continens, quid perdat, nox habet,

Quis

205쪽

li. Pastor.

c. d.

Pars Prima.

Quis igitur ad haee non videat, eos qui ad excelsa honorum fastigia voeantur, summopere periclitari, ne pestilenti velut aura afflati vitientur, qua in re multa , Α

congeri possent exempla tum vetera, tum recentia.

Tiberium te fert Suetonius diu sortiterque reluctatum sume, ne Caelateo Diademate ornaretur: tanta erat eius animi compositio,qua se maximi muneris splenia dore censebat indignum: sed quis nesciat, quam facile immutatus in superbiam insolentem desciverit, quot fraudibus omnes irretiret, ut possiessiim sibi diu fetu rei imperium : de Nerone eius successore quis etiam ignoret,mitem adeo facilemq; sui Principatus exordio fuisse, ut capitalem sententiam subscribere coactus , non nisi inuitus, & lacrymatus hoc fecerit, illa etiam superaddens Vellem nesciretis. seras sed quis eo unquam crudelior, quis inhumanior Princeps ne dicam an Leo humanum adeo siti turpissima sanguinem anhelauit, ut illi ipsi non parceret, cui

ut eum pareret, natura cons efferat.

f. L

SED Aethnieis hisce praetermissis Saulem eontemplemur I tanquam omnium

optimum , eum Deus elegit, electumque suomet ore diuinus Spiritus enunclauit Elictos . o bonus , ct non erat vir de fili,s Urael melioν illa: ex his egregia virtutum ornamenta quibus effulgebat, apprime describi, docet Sanctus Gregorius ,& Abulensis: alienus autem adeo fuit a Principatu suscipiendo, ut se illo ducens indionum, Samuelli humillime dixerit, se obscurissimum omnium esse, quos Israelis Tribus numerarent: quin etiam, ut se ab instituta dignitate subduceret, velox sinam atrii uit, se inter abdita montium abscondit, omnesque vires suas intendit, vi semiacem honorcm sugeret, quem demum post multa certamina coactus excepit. x hoc tam moderatae mentis exordio, quae futuri principatus aut icta haberi non poterant λ Verum nihilominus acceptae dignitatis vitio adeo degenerauit, ut elatissima superbia insaniens, alienas dum laudes Dauidi impertitas audiret, in- uidia in eum exarderet: quin eo usque fastus eius intumuit, ut profligatis inrtiter Amalecitis, non Deo victori , sed virtuti suae relatam lauream tribuens, ad Trium- vhi pompam amplificandam, sibi Regem Agag seruauerit, quem Deus necandum

ceperat: adeo crudelis in saeuijt, ut David, cuius opera regnum illi fuerat confirmatum, immaniter insectaretur, eiusque vitam perdere conatus fuerit, qui suae uitae discrimine eum ab extremo seruauit interitu: eius iracundia tanta fuit, vir furorcm migraret, eius impietas tam irrcligiosa, ut in ipsa sacra irruperit, & octogintaquinque Sacerdote Scruem a morte mactauerit, ex eo Iolum , quia fugienti David pietatis studio necessaria praebuerint alimenta: habes de his omnibus a Diuo Gresorici rationem, Plerumque ergo dum ex subditorum a fluentia animus inflatur in Ioaeam stiperbia, ipso fastigio teηocinante corrumpituν: vitia Principum ex iplo Princi natu derivaniuNipsemet David ad Dei cor electus,&compositus inter hono-iunt ii eccbras lapsus tam infeliciter est , ut pene ruere videretur, nisi diuinae be- I ne uolentiς praesidio fuisset animo roboratus. De Salomone eius filio quanta dicenda superessenti ad eius miserandoa lapsus, de vitia teterrima, quis licet montibus solidior non contremiscat Z . . C-bi rivis autem his periculis profanas tantum dignitates obsideri et ederet , dia noctum Gregorium audiat sacros Praesules alloquentem, ipsaque experientia siua ver-ha fit mani cm, Plerumque EMIcr eo im, qao cateris praeminet, elatιone coratat; nrsini, rejΓ.iι, dom videt russa sua veloci:er impleri, ct Iaadibus efferrι, ancipit ιntus uaesari veνitate, implerι Vanitate, o oblitus βιιπ voces se spargii alienas,talemque Cis ιν edu, qualiter si foris audit, non qualem intus discernore debuit, ct sam creait Iamentis ea cedere , quos potestate ινanscendit , cunctis se aestimat amplias sapere, quibus rui dei se amplius posse; in quodam se constra ιν culmine apud semetipsum, o ex aequo res.sicere careres dedignatur, Ut fiat similis illi,qui dixit. Ascendam θριν altitudinem nu- , m. superbiae autem caligine mei Ie obcaecata , vitia postea alia ena tantur oporθις ta quibus supe ibiae uteruS intumescit.

Electus

206쪽

Caput Trigessimumquartum. 199

Electus quidem a Deo fuerat Aaron, & primus , quem Pontis eiae Insulae coro- A narent: quid tamen ξ Popularis ferociae metu ab animi rectitudine deturbatus, decus dignitatis amisit, adeo ut sane perijsset, nisi fraternis Moysis precibus adii tus, Dei furorem declinasset Paνum affuit , qain perires , nisi haινυ patrocinium D/i iram auertist. sic Chrysostomus. Nullo quidem se crimine reus fecisse legitur Heli . antequam Saeerdotio decoraretur: at quam sede infit ijs non corripiendis ipse deliquit , postquam Sacerdotis honore fuerat redimitus t Cometae instar haec dignitas ei praeluxit , ut se mitam

mortis ostenderet.

Sed prae omnibus Episcopis , quibus sacra dignitas non ad virtutum, sed ad vitio 'rum incrementum deseruijt, iocus potior dandus est Ioanni Archiepiscopo Constantinopolitano; hic enim dum religiosae familiae adscitus virtutum persemioni studeret , mirum dictu, quantum in unaquaque illarum induenda proficeret, adeo ut suarum virtutum stimulis excitati populi ad sacras Infulas eum eligerent , ele-B ctumque probarent, licet illis reluctatus ipse sortiter fuerit ; ut tamen dignitatis dulcedine degustata, illa se inebriavit, in trasiuersum adeo actus est, & superbia tam procaci luciferum imitatus extulit se, ut non tantum Pelagio & postea Diuo Gregorio Romanis Pontificibus per summam audaciam se subijcere recusaueritSed quod fidelium aures maxime lacera Vniuersalis Episcopi decus,& nomen soli Romano Pontifici usurpandum sibi arrogare , estraenatis lima temeritate praesumpserit Quot illi sunt, quos dignitatum excellentia illustres, ipsae dignitates moribus corruptis obscurant ρ non pauci, Diuus Damianus ait,illi sunt, qui priuatim degentes morum innocentia floroscebant, sanctitatis alumni, virtutum studia colentes in perserendis contumeliis moderati, in edomando corpore inuicti, in sensuum licentia refraenanda fortissimi ; 'quis igitur horum integritate confisus suum in animum induxisset, huiusmodi viros ad honores Sacros electos , Ambrosios, Augustinos in scientia, saltem sanctitate expressuros. quid tamen ξ dicenti fidem vix de-

- deris; miserrime degenerauerunt. Sed cum Pastoralis custodis caram suscipiunt,quicquid sinctitatu habuerant, ut ιιa, proh dolor, dicam, concambio miserta permutationis amiItunt, omne quo piὸ υixerast ostiuiscuntur , σ decarrentium more flammam ad ima absque υIIo retentionis obstaculo deuoluuntur erc. dedi Damianum.

Nee longe ab hac sententia Diuus Bernardus abscessit: lie et enim, ut ipse ait , integerrimum sit in recenter initiatis vitae exordium, quam multa tamen de illis adhuc timenda supersent: plerumque enim sanctὰ exordiuntur, sed sagitiosum ducuntur ad finem; alias etiam ad Coloniensem Antistitem Ieribens,qui non se ultro in eam dignitatem inlinuasse, sed oblatam aliorum studio accepi me asserebat, eandide eum admonuit. Si cunctos,qai Vocantur ad ministersum , constat eligi ad Regnam ἰprofecto securus est Gotoniensis Archiepis opus. βασd si etiam,drSaal in Regno,6 Iudam in Sacerdotio legitur eleg sse non alius auam ipse Deus,timeat, necesse est, σ Colonie is Archiepiscopus. non omnes quos Episcopalis ledes capit & cstum capit, si ergo plerique vel alijs, vel Deo vocantibus, ad tantum munus efferuntur, interitu tam mi- D sero ruunt, si qui tam florida virtute adolescunt, sub eo pondere desudantes concidunt , si nauti agi pereunt, qui peritissimi nauarchi dicebamur; quid de ijs dixeris , qui tot artibus, lenocinijs, &-sere dixerim fraudibus utuntur, ut honores illos attingant, si scientia, experientia virtutibus sint distituti: sic optime philosopha tur Sanctus Basilius . Siqui delatam Asa ab homi ibas gloriam acceperunt,sic condem nati sunt: sime controuersia qui υtiro non dela iam ipsi inquirant graui illima lalc verba adnotentvrgrauisbimo Fura quam dici pessu , iadicio ple entur. Quam lubrica inter dignitatem culmina via est, quam facile inter bonorum fastigia caput laborat , quam ad vitia procliuis ad prauitatem preceps honor est , cum praecipue non habeant, unde timeant correcti onis habenas lubrica enim, in soυιι 'ονιbus luentra po- restatis , o astalia scaliatis sic Ambrosius. ne igitur mireris , si quos priuatim degentes innocentes aspexeras, honoribus postea datos,praecipites agi per vitia, maloque Damone impellente , sordibus obuolui conspexeris I Zia plerumque , q*ividebatur is plano , o habiti, υidebatar, securius stare , ct stabilias ambulare; eum ρd arduum, is labricam veneris, aduersaraofortius impugnanti son resesiit , nec per-

in decim.

Epist. ν

in apol . de inii id

207쪽

ii in ea, qua eaperit sanctitate Philippum Abbatem audisti: quam sortiter ad vI- . tia mei tantur, qui alijs se preaesse agnoscentes , omnium plausibus , omnium a Da sentationibus excipiuntur, ipsasque vitiorum sordes authoritate sua reddere quod ammodo . identur illustres: qui virtutum solida incrementa non perfecerit,&multiplici studio non vacaverit probitati, licet ab aliis efferatur ad insulas, ni suae securitati euigilet , moresque suos solerti prudentia metiatur, maxime periclitatur, ne pristina integritate corrupta, malos induat mores, & foeda prauitate sordescati honores enim cuis veterem paraemiam nesciat p) mutant mores , sed non in meia Itores iqua de ea uia idem Philippus Abbas statuit, eos tantum inter pericula dignitatum esse securos, qui per e ercitamenta virtutum sunt numeris omnibus a

soluti Quia videlicet in sublimis igio dignitatis, πεο Agit gressus fabiles, nisi ma-

Quin Sanctus Petrus Damianus experientia edoctus, illos etiam asseruit , quos iam virtutum apex tenet,inter dignitatum blandimenta, licet nulla in re grauiter muneri suo deficiant , ardorem tamen charitatis deperdere, & a recta pietatis via

de nectere ipsius nequitia dignitatis et Et ipsi summae sanctitatis viri , susce- Βριι cara pastoralis scio, o A ad mala quod absiu non proruant, saepe tamen ex tisasoni pefectione neces*itate cogente aliquantulum minuuntuν . quae omnia duobus ab ipso confirmantur exemplis , tum in Sancto Gregorio Pontifice, qui de hoc vim tutum decremento copiose in suo principatu conqueritur, tum in Sancto Martino, qui maiori fulsisse lesitur Sanctitate,antequam sacram praesecturam indueret,quam postea ea ornatus e fluis erit: illud tamen ad Episcoporum solatium addit tantus Ecclesiae magister, quod illa proyriae virtutis detrimenta,qus tum in concionibus habendis, tum in alijs ad populi salutem villibus Episcopi patiuntur, uberrima illis lucra sunt, & qnaestuosissima populorum incrementa . tauamquam proculdubio credendum D, quia sanctu prauic toribui quidquid pro alioram custodia de propria per fectione subirahitών , muli. largius , multoque uberius in acquirendis subditorum luis cris augetur . sic ille. Vlterius etiam experientiae magisteres eruditus Diuus Chrysosomus proces-C sit : ea enim esse dignitatum discrimina pronunciat , , t hemincs ad multa patranda cogant , quae Deus auersatur. Dignitates profectis ad mulι ,qua Deo mιnime placeat, hominem inducant ; cogitur etiam aliquando Episcopus , ait Diuus Gregorius , aliqua non sine labe indulgenter of sic ij causa praeterire Aliquando vero seudio exigente, compellitur qsadam etiam cum culpa disponere : quod tamen de leuiori labe intelligendum est, non de lethali, vel ad maius aliquod crimen euitandum: quiscni in isnoret nulla alia dc ratione ii si morti invocentiam esse praserendam ρ

ITa ne igitur vel sydera in sacrς dignitatis csIo micantia obtenebrantur, soletiam ipse tetra caligine inuolutus obcaecatur,adeo ut cum Isaia vate pronun- Dciari possit Fr Ienebνatus est Sot is ortu quis hoc inficietur, ait Diuus Aelfredus, dignitatum vitio hoc tribuatur quam multi enim sunt, qui virtutum suffragiis ad se cras sedes elati refulserunt ut sydera, sed postea nigra nocte perfusi, se obscurarunt . Multi initio Sacerdoti, μι lucent. quorum scilices est vita integra est, o intentio νem , ct electio sana , qui tamen postea morum mutatione obtenebresciant, & con

sideratione dignissimum illud est, quod his super addit,scilicet tanta sub Antichristi aduentum ambitionis, S auaritiae nocte humanos animos caligaturos, ut plerique vitiorum maculis, improbitatis umbris, & simoniaci mercimonii sordibus inter sydera sacrarum dignitatum suas sint sedes oecupaturi t nulla ego, fauente Deo, crediderim tam deplorandae diei adhuc praeluxisse crepundia ; sed quam vereor,ne proxima nobisualde sit, cum procacissima licentia vitia omnia stassentur, & ambitio potissimum auaritiaque insano fastu lasciuiant . Rem etiam proferam in conlideratam forsan aliquibus, scde sacris litteris erutam 1 hic enim habetur,quod rimbuiauit Enocb eam Dest, ct non appa νώιt, qui tuli=

208쪽

Caput Trigesi miniiquintum. 2m

eum Dominus i loco uerbi illius πιπνοκω1eb tm quimusem sumisquirebat, &o & quinam quaesitum eum non inuenit λ respondet Genebrarius, ab hominum vn, versitate quaesitum, sed non inuentum, si namque eum inuenissent, suum Domi minuum suumque Resem, suarum virtutum suffragils electum femineiassent . qua igitur de eausa ab hominum aspectu Enoch Deus auul sit auulsumque eae testi paradiso locatiit ' i Aterroganti spiritus idem Diuinus respondet; de More enim ibi ha- iberi sermonem Sanctus Bernardus, & Ambrosius assirmant Pluent D s factus est

dilectus, ct vivem inter peccatores raptus est, ne malitia maiaνer intellectum eias , S.6Mb aua ne fritia deciperet animam filius iismatio enim nugacitatis obscarat bona, ct in . constantia coacuisicen ta transuertit siensum sine malitia et ne a recta pietatis via diis D, Bern r

uerteret Sanctissimus Enoch , Deus ipse, detur haec homini dicendi licentia, quo- Atat. 'dammodo timebat, & Regiae dignitatis voluptate Magicis tamquam artibus oc- Sap. q. .cupatus, sevit ijs implicaret; eum ergo alumne dignitatis auertit, ne viiijs obseuratus ad ea bella, quae cum nebulone nefario Antichristo pro Christi fide for-B iisti me periecturus est,inutilis redderetur . An igitur quiescere inter honores valeat, qui non virtutum auxilio, sed potentiae superbiaeque pennis suffultus vltro se illis immiseet erit eruentum Christi Seruatoris latus omaes obsecro obtestarque, quos peraeutis stimulis pruritat ambitio, ut decem has rationes rudi ter a me explicatas dignetur aeeurate seduloque perpendere i sibi suadeant velim, se alloqui ea Bera ardum, quae olim Londinensem Antistitem grauissime allocutus est; quam enim, acerbe in his ille conqueritur de nonnullorum dementia, qui obece eati ad dignita- 'tes rapiendas praecipites ruunt, nihil prorsus librantes labores. quos sunt deuoraturi, discrimina quae subeunt, leges quibus obstringun ur: ad horum alique ii pie conuersus author sanctissimus sic eum interpellat. δι' ascea dis fer ξ υι ab al-

Religiosis viris maximum nefas esse , si sacras Dignitates affectauerint. Cap. XXXV.

SI tot diris deuouenda omnium ambitio est, hominumque voees ad insularum

eandidatos carpendos iure merito intonant, quibus nam oro vos obivinationum acuIeis arguendi damnandique sunt illi, qui religiosae vitae leges amplexi saetas dignitates votis deuorant, de ambitione rapti in ipsis irrumpunt ' quam au D dax quam procax illa est, quae in sede abiectionis pamyam sui facere affectit, explieatque insolens gloriae humanae vexilla, ubi latet exercitamenta pietatis mundi gloria conculcatur. Si autem ubicumque ipsa fuerit insana, & demens omnibus audit, eo quod frasolum opera suisque artibus utatur, ut se ponderi immanissimo sibij elati palmaris profecto, de helleboro dignissima dementia eorum erit, qui arctioris, Se seuerioris Witae genus amplexi ab illo discedant, ut se periculoso , deuioque itineri eo m- mittant, de cum laciis in claustris velut in porta quieseere ab omni discrimine siliitis alieni possint, mari te credunt tot scopul is, de tempestitibus obsito, ut naufragio semper proximi, se ipsos simul, de navim sint perdituri: quid enim aliud est, e Diui Gregoris Nazianzeni sententia sedes Episcopalis, quam tempestas quaedam

iniseranda , eiusque Praesenssa tempestatis insta ν existima iam , adeoque ne tam procelloso Euripo fluctuans ageretur, inter sacras cremos degere sponte deleoit - ηι δ'

209쪽

Σos . O . . .: Pars Prima

qua propaeriure merit qui ,religiosae vitae fecuritate ad tam incertum,& prg-ruplum Iter gradum fatere contendunt , irridet, & miseratur Sanctus Cyprianus, Aeosque furoris turbolenta quadam vi percitos assirmat, quo furore, veluti salsugi ne quadam aspersi, virtutum foecunditate deperdita , spinas solum ambitionis In presbis. merminant, ambiri πει fassaga bibulam animam occupat, υι persas ct nefas adlo- lib.de oper. ω superiora, etiam da latebris eremi nona alli se ingerari. sie ille. Dix Sidem a me foedis, quibus utitur artibus, ad finem dign; tatis attingendum, semper sordescit ambitio, quam sordidissima eiit omnium, quae pannosa, & lacera veste inter male materiati ςubiculi angustias abdit se e fronte enim & vultu viri tem simulam, vitia quidem citat, non fugit, virtuti non studet, at ludit, & sub religionis specie foeordiam fouens, stygijs fraudibus se patitur etreunduei: ex his

si is, , .la d. in . limiten Diuus Bernardus, sic ait , Νecesse est circa mainciri te a negocio Civile. ' te ambulante su tra ebrιs, quo est Dpocra=mi etenim ista de ambitione sescenaiit, or in renebris habitatio stias , qaive abscondit quod est, o quod non est mentitur: e viro Relisioso mercator iniquus sub assectata pietatis specie sacras dignitates aucupa- Atur, vitra adamantum pretio vendit, ut adamantes emat, qui viliores vitro ipsi redduntur. Negociatur enim omni te stre formam retinens pihatis ad see se occultaudam , virtuιem autem eius υeoditans, cr omnes honores : qui propter sicuti violemus motus perennis diu esse non potest, sic voti compos factus, persona pietatis deposita, & vestes virtutis quas induit, histrionis in morem relinquens, se deformem theatro spectandum dabit, Ecclesiae simul venustatem deturpans , sitnul quo salutem destruens populorum: omnibus haee repraesentet, quem superius memorauimus, Ioannes dictus cognomento Ieiunator: hic enim inani ostentatione vir tutis exquisitaque simulatione sub cucullo thiaras absicondens, vires Omnes,& ariates intendit, ut demum vulpina calliditate Constantinopolitanam sedem attingeret , eoque 4b illa magis alienum te ostendit, quo auidius eius insulas anhelabat, suam vilitatem , di ineptitudinem tanta vi orationis obiectans, ut omnium laudibus tolleretur: verum vix sacris subselliis adstitit, ut tartia pietatis excussa eo pro- Ccacitatis infandae deuenerit, ut Hierarcharum primatum sibi arrogare insolenter contenderit ,& orthodoxae religionis Episcopi nomine compellari: quin etiam in Sanctum Gregorium Pontificem , Caesarem obarmans, ad suam ambitionem porrigendam, & propugnandam Caesarea potentia usus est, ut ex Epistolis constat , q ubus Caesarum, S Augustum, & Constantinopolitanum Archidiaconum Diuus lib. ep.re. Gregorius Ioannis Audaciam refregit: sed sui Pontificis, imo suam eausam Regum 3 F Rex Maximus egit; nam intempesta morte ad suum formidandum tribunal, accer- ' sito Ioanne quieuit Gregorius, breuisque urna eum habuit, quem totum vi campere orbis videbatur.

Testetur hoe idem Monachus ille, qui sucata specie, flagitia sua obuelans, uti i diuinitus Saninae Brigidae fuit demonstratum, post sacram dignitatem simulatis hisce artibus occup tam, tam miserando exitu illam reliquit, ut eius lacrymis nς ipsa quidem aeternitas abstersura sit . . Iure igitur merito apologum illum meditatus Hugo Cardinalis, quo, ut e sacris D litteris habetur, arbores sibi regem statuere voluisse finguntur, ait, quod per in

P Rosecto nudum adeo vigilem oculatumque Draconem commenta poesis est,

quam vigil ns oculatusque vir religiosus futurus est, ne veternosus ambitionis morbus mentem suam inuadat, ne virtutum persectioni non solum noceat,

210쪽

Caput Trigesimumquintum. 2O3

Eeellula ad palatium , e cucullo ad thiaram, e plebeia mensa ad opiparam a Amultaque famulamum turba praecinctam , ex unius societace ad frequentem populorum comitatum , ad opulentiam e paupertate , e sedili ad solium,ad commodac necessitatibus, e supplicijs ad delicias gradum facere, magnum animi robur efflagitat, ne tam excelse collocatum caput vertigine rotetur, & ruat; hoc sane suit in causa, ut plurimi e religiosis viris non tantum ab illis exoptandis abstinuerint,sed pertinaci quadam eonstantia se ab illis excipiendis auerterint: nimius quidem

fuisse videtur in Ecclesia Tornacensi repudianda Goffredus Clare uallentis Abas

ab Eugenio Tertio ad eam sedem elatus : licet enim eum Diuus Bernardus ad Pontificis obedientiam eo geret, genibus tamen eius obuolutus ait , monachus quidem transfuga suerim, sed non Episcopus : hoc tamen ille peculiari numinis radio illustratus effecit, nam pijssimo viro se post funus aspiciendum tradens ait . Sississe de numero Episeoporum , nune essem de numero damnatarum : quod quidem non de conditione dignitatis intelligendum videtur, sed quia non sine magno diseri crimine ex una extremitate ad aliam gradum facimus: praeter quam quod nolis M omnes ad aliorum regimen apti nascuntur: libere Deus sua beneficia impertitur, Diaidens singulis prout υuli, testaturque Ioannes Chrysiostomus, plurimos si

agnouisse pijssimos Deo dieatos viros , qui tamen in Episcopali administrando

munere defecerunt. Nam malios ipse naui ex νs, qui si se perpeta a continensia cohι-buissent, ac quorum corpora teianiys multis exhausta essent, donec solitaνiam vitam gere, ac suas dumtax.u res cuνaνe licebat, Deo maxιme acceptos fuisse, eosdemque

in dies singatos capta illi ρbιlosevhia auctariam non paraum adiecisse ; qui didem posteaquam in hominum lucem veneram , υulique inscitiam emendare coactι, ait' prorsus muneri illi administrando impares foere, alν in eo ipso munere perseeuerare dum coge rentur, pristina vitr cura, atque augeritate procul excussa, tam sibi detrimento ma-xιmo , tam a lys nulli promus υμifuere.

illud insuper aduertendum est, valde inter se distare Monachorum regimen a regimine saeculari, nullamque conformitatem cum religiosa disciplina forenses C causas habere: absoluit n. Monachorum regimen est ,& cum Regulis, claustris, votis ipsi obstringantur, seruitute quadam sed pretiosa mancipantur, quae politicis a legibris videtur alienat nec inepte in hanc rem usurpari verba illa possunt,qugalio respiciens Diuus Gregorius protulit ad Phocam Caesarem scribens, Hoc nam-q e inter Reges gentium , est Rei oblica Imperatores distat, quod reges gentiam Domini seruorum sunt, Imperatores vero Re pulica Domini lιbeνorum. Cum semel Assis statem Franciscum Sanctitate commendatissimum Pontifex interrogaret, ut Lyranus refert, an Religiosos e suo ordine viros ad sacras educi dignitarcs Sauderet, non alia de causa Minores fratrcs suos a se appellari respondit, nisi ne nranores fratres aliis superessent, eisdemque maiores euaderent, adeoque tunc maxime diuinae gloriae populorum utilitari profuturos, cum suae disciplinae

Vacantcs, extraneas honorum vias alijs premendas omitterent.

Quis autem adeo hebes si, ut non aduertat, quam perniciose religiosi viri sta tum, cui se deuouerimi, immutenti nam studio virtutum absolutarum omisso,ambitionis aura raptari se sinunt, & Religiosum ordinem. i lis expoliant viris , quos non sine ingenti sumptu, tum eruditione, tum sanctimonia expolitos edu

cauerant.

Quam ad rem argutissime dictum olim a Patre Claudio Aqua uiua Societatis Iesu Praeposito Generali: hic enim cum disceptaretur, an aequiores leges essent, quibus instituitur Iesu Societas,an Clericorum Regularium ordo, qui vulgo Theatini dicuntur, praesertim cum facile e Societate Iesu detur egressus, qui tamen prohibetur in ordine Theatinorum, illud eleganter respondisse fertur, auos hosce Ordines hoc inuicem discrepare , quod ab illo imperfectiores viri, ab hoc persectioin res egrediantur. hoc autem ipse significauit, e Theatinorum ordine quam plures ad Episcopales sedes implendas exire, clim e Societate Iesu solum illis exitus aperiatur, qui vcl valetudine, & viribus destituuntur, vel co virtutis ardore carent,quem tanti ordinis excellentia efflagitat .

SEARCH

MENU NAVIGATION