Physicorum Aristotelis libri, Ioachimo Perionio interprete. Nunc verò opera doctissimi Nicolai Grouchij integrè restituti, limati, & emendati ..

발행: 1586년

분량: 636페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ex terra oritur aqua, aliquid ἡ terra aufertaer , quiadem ortu separatione existit: rursuS cum ex ea

quae res uitur, de ratione. Quod si ita semper fiat, in remita infinitae magnitudines erut.Quod quoniam

fieri non potest, non semper νltro citroque ac vici imelementa oriutur. Pom igitur segregatione alternam mutationem vicissitudinemque rerum existere dixi mitis. Relinquitur ergo elementa oriri ex eo quod alia in aliase vertant. Quod sit duobus modis. Nam aut figurae in figuram mutatione, Ni ex eade cera pila Nel

tessera feri ac fingi potest: aut dissolutione diuisioneq;

in extremitates,quemadmodum nonnullisentiunt. At

s figura in figuram mutationem i, ex eosequentur

necessario indiuidua corpora.Si enim diuidua erunt, i- nis pars ignis non erit,nec terra terra,quod Dramidis pars Dramis non sit omnino, nec tessera tessera sin aute, diuisione ac dissolutione in extremitates,

primum quidem absurdum en,non omnia Ῥltro citroque alia ex aliis gignere, quod eis etiam tacentibus necesse in confiteri. que enim consentaneum est Ῥ- num tantum expers mutationis fieri, neque idsensι percipimus ,sed ex aequo omnia alia in aliase vertere animaduertimus. t autem νt ij qui de rebua quae νι- dentur , disserunt, non co ruenter iis quae videntur, dicant, propterea quod non rem prima initia intellia' xant ,sed omnia velint ad certo quasdam referre re uocarίque sententias. Debent enim forta spe rerumque sub sensum cadunt,sensu percipi,aeternarum atemna esse,earum quae intereunt, interitui opportuna esse principiat uno nomine eiusdemgeneris esse, cuius

snt ea in quibus insunt. Hi autem propterea quod ista sua nimium amant, idem face re νidetur quo j qui indi putationibus proposita defendunt. Omne enim quod cocluditur ut principia νera babutes, dic ut, quasi

322쪽

non aliqua ex iis quae concluduntur iudicari oporteat,ac ex sine maxime. .artu autem eius quae in faciendo cernitur, finis in opus o p sicae vero rationis, quod propriὸ semper βnsu videtur.Sed fidem fateantur necesse in terram maximὰ elementum esse, eamq; solam non interire, si quide quod indissolubile est,nec interit, elementum est. la enim terra in aliud corpus di solui non potest. 20c vero in iis quae dissoluutur co sentanea est triangulorum s pensio O quasi contemptu . Quod certe in mutatione qua alia in aliase vel tunt, uuenit, propterea quod ex imparibus numero triangulis constant. Praeterea necesse est eos qui haec

tradunt, non ex corpore originem rerum ducere. cum enim ex extremitatibuS O quasi libramentis gem rantur,non ex corpore generata Crunt.Hoc etiam con cedere coguntur,non omne corpus esse diuiduurdiscrepareque a certissimis artibus. 2 am clim mathem

licorum artes id etia- quod intelligentia O ratione cernitur diuiduum esse fumant, hi ne id quidem omne quodsensu percipitur, concedunt: quod velint id quod semel posuerunt defendere. Qui enimsuam cuique et mento figura tribuunt, esse iliora vim rationemq; diastinguut Odefiniunt,si indiuidua eade facere cogutur. Si enim Dramis aut sphaera quodamodo diuidatur, id quod reliquu es phaera aut Dramis no erit.Ita sit ut aut ignis pars no sit itani sita sit aliquid Hemeto prius antiquiua, quod quicquid est,aut elementum sit νH

elementis: aut non omne corpus diuiduum sit.

OMηλόq; absurdum eri conari figura ad simplicia

corpora adhibere. Primum quod sic fiet xl xnia uersum non sit plenum atq; perfectum. am cum in planis figuris tres implere locum videantur,triangulum, quadratum, sexangulum,insolidis autem di

323쪽

3ro ARIST DE CAELO sola,*haera cubus : plures his fumantur necesse ei propterea quod plura elementa faciant. Deinde quod cum omnia simplicia corpora loco ipso qui continet, fgurari videantur, maximίque aqua aer, elementi figura permanere non potest. 2 eque enim totum vi dique cum eo quod complectitur,cohaereret./si in liam sesiguram aqua Neriet,non iam aqua erit,siquiadem figura disserebat. Perspicua est igitur certata e Vum distinctas figurata non esse: videturque hoc nobis natura ipsaRn ficare, quod etiam consentaneum est. Vt enim in aliis sine Jecie ac forma, esse debet id quod subiectum est. Ita enim maximὸ ac facillimὸ in

aliud mutari ct Nerti poterit, quemadmodum in Trumaeo scriptum est,omnium receptaculum sic etiam tu dicandum es elementa quasi materiam esse eorum quae ex pluribus naturis concretasunt. Itaque se alia in Glia ultro citroque vertere possunt separatis tu quae ex proprietatibu fumutur,dininctionibu .Praeterea qui potestgenerari caro ct os, vel quodvis eorum corporum quae cohaeretm que enim ex ipsis elementis p test, quod coagmentatione non fiat continuum, neq;

ex coniun extremitatibus. elementa enim copula tionegenerantur, non ea quae ex elementis constant.

ζuocirca se quis accuratὸ exquirere Nella,no per traf- .inum rationes quae de elemento asseruntur, approbare,era ortum ex natura rerum tollere Nidebit. Quin tum quod ad proprietates,vim, motus attinet,no consonaesunt corporibua figurae,quorum tame cum rationem haberent,ita distribuerunt:νeluti, quoniam iagnis facilὸ moueri potest,calefaciendique, incede' di γim habet,alij eum baeram iecerunt, ali pyramiadem Hs enim facillimὸ moueri possunt, quod minimum

haereant, O minimum sintsabiles: maximam autem calefaciendi incendendi vim habent,quod Nna tota

324쪽

sit angulus, altera acutissimum habeat regulum. Res enim ipsas angulis incendere O calefacere dicut. Priamum quidem quod admotum attinet, triq; in errore versantur. Vt enim hae ex figuris facillime etiam moueri impelliq; positiit, non tamen ignis motu facili loco mouentur: quippe cum ignis in sublime rectis lineis feratur, hae vero facile in orbem torqueripossint, eo motu qui dicatur volutatio.Praeterea si terrae ea figura es quae cubus dicitur, quod firma sit oestabilissae autem non νbilibet sed infuo i in loco, ex alieno non impedita fertur, O ignis cateiaque eodem modo: profecto ct ignis O νnumquodq; elementum in ali no loco sphsra erit aut pyramis,in suo cubM.T tereas ignis angulis suis calefacit O comburit, omnia et menta vim calefaciendi habebui, aliudq; alio fortasse maior . Omnia enim angulata sunt. ut ea quae octo, O illa quae duodecim sedes habent. Democrito autem sphaera etiam quas angulua sit, incendit. Ita maiore vi, nore disserent. qui illud perspicuum effalsum

esse. Sic etiam siet, ut mathematicorum corpora comburant O calefaciant. Sunt enim illa quoq; angulata,

in eisque insunt indiuiduae o sphaera nramides: praesertim se sint, ut illis placet, indiuiduae magnitudianes. Si enim aliae erant,aliae non, dissimilitudo estpr ferenda, non omnino,ita ut aiunt,dicedum est.Iam ν

rosi id quod comburitur, ignescit, O ignis sphaera eri, aut Dramis, necesse est id quod coburitur, in sphaeras

aut Dramides verti. Secare quidem O boe modo diauidere faciamra sanὸ congruenter figurae conuenire. Illud autem planὸ absurdum t, ni amide nrami

des,aut sporram sphoras facere mileq; est,νt si quis

putaret gladium in gladios,aut serram in serra diu di. Praeterea ridiculum est figuram diuidendi tantum causa igni adhiberi. Cogere enim o contrahere magis

325쪽

videtur, quam secernere secernit enim ea quae eiusdem generis non sunt: quae autem eiusdem generis sunt, cogit. O concretio quidem per se ei conuenit: cogen e Gnim coniungere ignis est, diremptio autem per aliud, externaque vi. Cum enim cogit id quod es eius dem generis,id quod alieni es, dis it disipat. Ita aut ad virumq; horum figura erat adhibenda,aut potius cogendi gratia. Praeterea quoniam id quod caliadum est, O quod frigidum, νim contrariam habent, ei quod frigidum es , figura nulla tribui potest e propterea quod contrarium esse oporteat id quod tribuitur, O nihil figurae sit contrarium. Itaque hoc omnes praetermittunt. Atqui aut omnia figuris distinguenda erat,aut nihil. 2 o ulli autem cum de eius vi conati sunt dicere,fecum ipsi di ident. Aiunt enim frigidum esse id quod magna partes habet, quod contrahat,nec per itinera O vira corporis c meatura vocanto pen iret.Perspicuum est igitur quod calidii est, id esse quod penetrat, quale est id quod minutis constat partibus. Ita sit, νt paruitate ct magnitudine calida ct frigi da distinguantur, non figuris. Praeterea si inaequalessent Dramides,non ignis erunt magnae pyramides: nec figura incendendi causa est ita contra Ex his ergo quae dictasunt,perspicuum es t elementa non distinguinu

ris. uuoniam aute distinctiones maxime propriae comporum eae sunt,quae ex proprietatibus, operibitis, visumuntur, niuscuiu q; enim eorum qlis natura consant, O sua opera sua proprietates, O vim esse dicimus. primum de his dicendum est, ut eis

inflectis,νniuscuiusq; a quoq; distinci es di militudines

326쪽

ARISTOTELIS DE

sit νtruque, quae eorum natura, Ut de dum eri,quamque ob causam hanc vim habeant. Ea enim quae de eis tractatur dissutatio, eas quae de motu sunt, attingit: praesertim cum graue aliquid aut leue esse ex eo dicamus, quod quo dam motus genere qui natui sit accommodatus,cie tur. Eorum autem actionibua non funt imposita nominna , nisi quis hoc tale , id est, siue pondus , sue mouentum aue nutum esse putet. Quoniam aute p0 i sca res in motu versatur, O haec inse quas fomenta

dem eorum vi utuntur, sedpraeter paucos non explia cauerunt. os igitur ita nostra de illis sententiam ex ponemus,si ante ea quae ab aliis dicta sunt Ῥiderimus, O quaesierimus quae ad hunc explicandum locum fundi l . necessaria. Dicitur quidem Iraue O leue aliquid omnino,aliud cum alio comparatum. Eorum enim in quiabus grauitas aut pondua ines,aliud leuius,aliud grauiu , vi ligno aes esse dicimus. Ac de iis qreidem, quae omnino absolutὰgrauia aut leuia dicuntur, nihil a prioribus dictum est de his aute quae cum aliis collata

diculur, disputarunt.' eq; enim quid Draue sit, quid seue, explicant, sed quid hi grauiuπ,am leuius, in iis quae grauitatesunt praedita. Sed quod dicitur, planius et hoc modo. Alia enim semper naturae vi a medio feruntur,quaedam semper in medium quorum id quod

327쪽

LI B E II II. 3psebstat leuius autem id quod ex paucioribus, ut plum

bo plumbum mai grauius, aere aes. Itemq; unumquodque caeterorum eiu idem Jeciei. Ex praestantia nim parium partium,grau tua νnumquodque dicitur. Eodemque modo ligno plumbum grauius esse dicut: ex aliquibis enim iisdem omnia corpora constare, Nnaque materia,sed non videri. Sed cum haec ita constituta Oexplicata sunt,non de eo quod omnino leue est, ct graue dictum es. am cum ignis semper leuis sit, O supera petat,terra vero terrenaque omnia deorsum, ad medium moueantur,non propter paucitatem trian

gulorum , ex quibuU qκodque eorum constare dicunt, ignis suaptesponte severiora capesit. Tum enim maior ignis,minuta ct tardius ferretur, id que O grauior esset, quia ex pluribus triangulis conset. nunc autem cotra Nidetur. Quo enim maior est, eo oe leuior est, celeriua in sublime fertur: ct ex superiore loco deo sum paruua ignis celeris fertur, O maior tardio. Praeterea quoniam quod pauciores habet partes eoru quae sunt eiusdemgeneris,id leuius esse dicut, O quod plures,grauius:aera vero O ignem ct aquam ex eiFdem triangulis conflare, sed paucitate O multitudine di iuui,ob eamque causam eorum unum leuius es ,

grauιπι alterum erit aliqua aeris copia, quae aqNam pondere superabit .Sed omnia contra eueniunt. Semper enim maior vis aeris superiora magis ac celerius petit:omninoque aeris quaevis pars sursum ex aqua euolat. Eique hi quidem hoc modo de leuibuta grauibusq; rebus explicauerunt. Aliis autem non satis visum est ita explicare, sed quanquam aetate vetuin imi sint, tamen noua magis ratione de iis quae dista sunt, cogitauerunt.Videntur enim corpora quaedam, quae qui mmagnitudine Nincantur, grauitate tamenpraestant pondere. quoperspicumn es,no satis exprimere eos

x ij

328쪽

326 ARIST. DE CAELO qui res paris poderis ex primis aequalibas con lare dialcut. Essent enim pari magnitudine. Ac eos quidem qui primas ct indiuiduri esse ponunt extremitates, ex quibus corpora quae alicui sint ponderis constat, ab sui dum est concedere,quo quicque eorum maius set, eo

grauius esse:j aure qui solida initia poni t , hoc potius

possunt dicere.Eorum Nero quae ex pluribus concreta sunt, quoniam uniuscuiusque eadem ratio no videtur,

sed multa videmin, quae cum minore sint magnitudine tame grauiora sunt, quemadmodum lanam aes pondere superatraliam causam nonnulli, putant esse, fer ut,Inane enim quod circumfusum set,corp0ra leuia

aiunt reddere: O facere interdum ut maiores res le uitate vincant .maiorem enim inanitatem habere. Ob eam enim causam ea etiam quorum maior set moles,

saepe ex paribu soliditatibuου paucioribusue consare. Atque hoc quide modo abbolutὸ omnino eires quod leuiu est,maiorisq; leuitatis causam in maiore quae insit inanitate esse dicunt. Vecesse autem habent ij qui

ita definiunt,addere, nonsolum maiorem habere inanitatem aliquid oportere,si sit leuiu , sed etiam mino rem soliditatem. Si enim hanc talem proportionem superabit,non erit leuius. Nam quum ob eam etiam causam ignem leui imum esse dicant,quod habeat in nitatis plurimum set, νt exiguum ignem magna Nisauri quod pliis inanitatis habeat, leuitate vincat, nisi etiam multo pluta idem aurum soliditatis habeat. Hoc ergo dicendum, addendum erat. Nonnulli quidem eorum qui inane esse non posuerui, nihil de eo quod te

ne est, quodgraue tradiderunt,νt AnaxagoraJ, Empedocles. Qui autem tradiderunt, nec in inanitate causamposuerunt, non exposiverunt causam, cur alia

omnino leuia sint, alia grauia corpora, ct quaedam tu sublime semper , nonnulla deorsum ferantur: nec cur

329쪽

aliqua cum maior eorum sit moles, leuiora sint mino ribus,titeris mandarunt:nec perspicuum est, quema

modum ex iis quae ab eis dicta sunt,e diciatur,ut dicat

consentanea iis quae videntur. Eos autem qui leuitatis ignis causam in magna vi inanitatis quam habeat,po'nunt,eadem ferὸ incommoda necessario sequentur. Vt enim soliditate a caeteris corporibus 9 naturis vim tur,ct eadem inanitate superet, tamen aliqua erit ignis vis ct copia,in quasoliditas ct plenai, solidita

res superabunt,quae in aliqua terrae exigua parte continentur. Quod si inane quoque ut cansam proferent, quomodo id quod omnino graue est definiet' Nam aut ex eo, qu)dplus soliditatis habeat,aut quod inanitatis minu . Ac si hoc dicent, erit aliqua terrae pars adeo parua,in qua minua soliditatis ineri quam in magna ignis copia. Itemquese ex inanitate definient, erit alia

quid leuius eo quod planὸ leue est, ct semper insublia

me fertur, quod deorsum semper feretur. Hoc aretem feri non potest. Quod enim plane ct absolutὸ leue est, id etiam semper leuius est iis quae grauitate praedita sunt, ct deorsum feruntur. At quod leuiuis eri, non semper es leue, propterea quod in iis etiam quae grauitatem habent,aliud alio leuius,ut aqua quam terra esse dicatur. 2 ec vero ex eo quod inane ad plenum proportionem habet, satis est ad eam quae tractatur quaestionem explicandam. Incommodum enim eadem ratione eos,qui ita respondebunt equetur: In maiore enim ct minore ignis copia eandem soliditas ad inanitatem rationem habebit. Atqui maior ignis maiore celeritate, quam minor ad superiora evolat : Orursus maior vis auri plumbi deorsum:itemque a numqΗ0dque caeterorum quae pondus habent, quod

feri non oporteret hoc ipso leuia o grauia, desinita atque dii lincta essent. Hoc etia absurdu est, illa omnia

x iiij

330쪽

328 ARIST. DE CAELO inanitate in publime ferri, O inane ipsum non ferri. Atqui si inane in sublime natura fertur, O plenu d

orsum,ob eamque causam in eis utriusque motuS causa inest: nihil de iis quae ex pluribua naturis concreta sunt,d putandum est,cur corpora alia grauia sint, alia leuia sed de his ipsis dicendum erat,cur hoc leve siritia lud grauero praeterea cur inane ct plenum non sep ramur a se inuicem Uurdum etiam est, inani locum facere, quas non ipsum it locus. Inanitatis autem aliquis locuου sit necesse est, ex quo in quem feratur , si quidem mouetur. Praeterea quaenam sit motuue caula dicendum Dit non enim quidem certὸ inane causa eis, praesertim cum non id solum si id etiam quo olidum est,pulsu agitetur.Eodem modo haec ipsa sequentur, si quis etiam aliter distinguat faciatque magnitudine ac

paruitate alia aliis, grauiora leuiora, aut quouis alio modo conficiat,dummodo unam materiam tria buat omnibu ,aut plures sed tantum contrariis. Si

nim νnast,non erit quicquam plane graue, O leue, quemadmodum iis Uuueni qui ex triangulis elem ra constant.Sin contrariae sint, quemadmodum iis placet,qui inane ct plenum ponunt, non erit cur ea quae interiecta sunt iis quae omnino ct absolut/grauia ac leuia dicuntur,grauitate ac leuitate, tumile inter se,tsi ea quae absolutὸ eiusmodi sunt,superent. Magnitudine autem ac paruitate ea definire auidistinguere, comme-titium magis videtur, quam superiora: Dii quia idpoteri tu quoque quatuor initiorum distinctionem disia militudinis ue facere, tutiu est quod ad superiores

quaestiones attinet.Eum vero qui Nnam eoru quae magnitudine di serunt,naturam faciat , idem incommodusequetur necessario, quod eos qui νnam materiam faciunt et etiam ut nihil absolues sit leue,nec in subi me feramur ed antpraeoccupata agrauioribus, aut i

SEARCH

MENU NAVIGATION