Physicorum Aristotelis libri, Ioachimo Perionio interprete. Nunc verò opera doctissimi Nicolai Grouchij integrè restituti, limati, & emendati ..

발행: 1586년

분량: 636페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ARISTOTELIS

l LIBER DE MUNDO

AD ALEXANDRU M

Gulielmo Budaeo interprete

IIII quidemsaepe diuina quaedam res, Alexander, admirationeque digna visa est philosophialrscipue vero ea in par

te,in qua sola ipsa sublime fese tollens

ad contemplandas rerum naturo, ma

gno illic studio contendit existentem in eis veritatem pernoscere. Et cum caeteri quidem mortales altitudine ipsa rei atq; magnitudine deterriti,eo instituto absce se

sssent:dignum id incoeptu esse duxit philosophia, quod

intrepide ipsa,nec dubitator aggrederetur. Earu etiam rerum disciplinam ibi tum cognatissimam, tum maxi-mὸ decoram arbitrata es. Siquidem cum per rem noturam negatum hoc esset homini, caelectem νt in locum corpore se conferret, νtque veluti ἡ terra peregre proficiscens, locum illum oculis perlustraret,id quodsolidi illi Aloidae quundam facere instituerunt . factum est, anim- νt humanua huiu6 vitae ducem nactus inteli Em,peregrinabusi s illuc importaretur.Ex quo euenit,

Ῥiam cum inuenisset philosophia lassitudinis vacuam atq; laboris, res νt inter se situ longissime seiunctas,

342쪽

mna intelligentia complecteretur, factu nimirum eas res nolicitans,queis cum sibi naturalis intercedit neces studo. Eadem etiam cum diuino animae oculo diuin rum rerum naturam comprehendisset hominibvssubinde eas interpretari coepit, quasique antistitis officio

perfungi. Id enim libens philosophia faciendum susceperat, Ni quas res cunque praecipua commendationis

esse exinimasset, eo, quoad eiuN fieri posset inter homines erogaret:quibus νtiq; ipsis abunde atq; prolixe consultu ipsa cupiebat. Quapropter Hos miserari quiauis iurepsit vi pusilli animi scriptores,res quaslibet

Nuboq; exposita summa admiratione profecutos,qui nobis unius loci naturam,aut urbis cuiusdam formam situmque, aut magnitudinem luminis, aut denique moeni montis pectum describere instituerunt:cum i

terim magnificὶ de semetipsissentiant ob exilem quapiam naturae perceptionem cuiusmodi nonnulli magno illi quidem studio fecerunt, accurata ut dictione describerent,hic Ossam montem, ille Massam: alii Coryceum specum, alij quiduis eorum quae inter orbis particulas censentur. Id quod ideo euenit, quod illis maiora vidisse non contigit: mundum scilicet, ct praecia pura eiuύ partes. Haudquaquam enim illi tantopere quaelibet admirarentur ,se hisce contemplandis incubuisset it legitima contentione omnia Nero Oparua flocci facienda duxissent, duntaxat praeut extat borum excellentia.Proinde dicere ipsi aggrediamur de iis omnibus Priversm collectis, quamque fieri potes m ximὸ theologica commentatione edissere, quanam sit cuiusque horum natura, situ , molin. Tibi vero, υμ pote impematorumptastant imo,hoc quoque decorum

consentaneumque esse arbitror, cum maximarum rerum commentatione imo confectari, tum Nero ex

343쪽

optimates etiam visos us rebus imitare, quibus rebus ipsi ab eadem munificepraedito esse contigit

Mundus in compages ὸ caelo terraq; coagmentata, atque ex iis naturis, quae intra ea continentur.Dicitur

etiam alter m5dus,ordo ct digestio νniuersorum, quae a Deo.' per Deum asseruatur. Huius situm medium immotum, oestabilem terra vitae faecuritateprrdita, sortita eri: animatium quidem illa omnifariam distinctarum sedes ct parens. Huius uniuersitatis suprema pars omnis,omnem in partem finita est O terminata: cutis id quod in celsissimo loco tum est, Caelum diciatur,Dei domicilium. Hoc cum diuinis corporibus plenum sit, quae Sidera nos appellare solemus, motuque

sempiterno agatur uno circumactu orbisque ductu eodem : perenni νtique in aeuum tenore rapta secum illa circumagit corpora, ad numerum, in moremque praesultoris. Vniuersi autem mundi caesiq; globosa cxt diactum est forma compacti, iugiq; vertigine exagitati, duo esse puncta necesse est inter se ὸ regione obuersa, iatidem atque si globus in torno circumagatur: stabilia

quidem illa globumq; continentia: circa qua mundus Nniuersiua Nertitur. Hos Vertices appellant, aut Camdines. Per quos si lineam rectam ab uno ad alterum porrectam intellexeris, quam nonnulli Axem vocitat: erit sec utique mundo linea dimetiens: ita ut terram in medio, ambos autem cardines habeat pro terminis.

cui quum ipsi Di sinit, immoti:alter eorum semper

sublimis apparetsuper verticem, ad tractum caeli quilonarem, ab Vrsa appellatus Arcticus. At infra terram alter semper conditus circa tractum Auser lem, Antarcticus dictus est, ut contrarii N Arctico.

Caeli porreo oderumque substantiam appella ira aetherem: non quidem ideo quod ignita farret ipsa, ut se liqui censuerunt, plurimum utique aberrantes circa

344쪽

potentiam illam maxime ab ignea natura adhorrem tem: origine vero hui' vocabuli inde ducta,quodsemper aether currat motu circunductili: csem sit illud et mentum a quatuor illis diuersum, tum diuinum, tum interitus expers. Eorum Nero sideris quae intin cohiabentur,ea quae errationis nesciasunt,cum cyo circumferuntur, easdem utiquesedes, positusque eosdem te- ncutia. Quorum medius circulu cui signifero nomeneri duos per orbes trasuersus cstum cingit:Pt a conuersionibu ipsi Solis, Tropici, quasi couersionales a pellati sunt: in duodecim isse quidem regiones totidem

ygnorum diuisus.At vero quae erratica dicuntur: nec eade ipsa celeritate cum prioribi, moueri suapte natura comparata sunt, nec inter se inuicem, sed in aliis atq; aliis orbibus: ita ut orbium ipsorum partim pro fpi- te am accedant,partimsublime feratur. Eisa tariorum quidem numerim iniri prorsus nequit ab ho- panibuό tametsii omnia eadem insuperficie moueatur,

quae unica eri totius caeli.At vero errabundorum numerus septenario collectas, in totide orbibus situ seu

deinceps subistitutis: ita νt subinde inferior superiore

minor sit ,septemq; orbes sese complectentes inuicem atque coercentes, a globo deniq; sederum inerrantium comprehendantur. Huic porro globo contiauam habet semper possituram hinontis simul ct Saturni circi dicto. Cui proximus est Pbaetbotis: qui Iouis appellatur. Post hunc sequitur Pyrois: Herculis idem Martisque appellatus. .ab hoc rursu en Stilbon: qui

sacer Mercurio esse creditur: a nonnullis etiam Apo lini. Secundum quem Luciferi orbis M:quem Veneri nouulli orbem, quidam Iun is vocat. Ab eo in orbis Solis: deniq; Lunae,nobis citimus,ad terram usque sines suos proferes. Aether Nero cum diuina su tineat corpora, ratas etia vices motuum coplectitur.

345쪽

at vero aethereae diuinaeque naturae, quam certa lege constare demonstrauimus, constitutisque vicibus,mutabilitatis etiam immune, atq; in aliam aliamq; θ ciem conuersionis:confinis est natura patibilis prorsus O vertibilis,atq; ut in Ῥniuersum dicam solubilis, o obnoxia. Cuius etiam ipsius principia obtinet substantia tenuitate particularumpraedita ammidisque ignita: quas aethera natura magnitudine sua excitat, O motus celeritate. Iam vero in natura ipsa ignita, eademq; incondita appellata atq; incoposita,tum fulgores emicant, O iacula traiiciuntur flagrantia: tum trabeculae,foueae, crinitae fixae ν untur: 1 e re stinguntur. Hanc naturam excipit aer illi substratus: suopte ille quidem ingenio caligine gelu permixtus, caeterum illuseratus agitatione atque succensus, unde calore concipit, ct claritatem. In hoc autem ipso vim patibilem sortito, omnifariamq; in aliam aliamq; na

turam comeare natura comparato,nubes concrescunt,

imbres cum strepitu decidunt,niues,pruinae, ct grandines : flatus etiam ventorum tempestatumq; cientur: simul tonitrua oe fulgetra exinunt: fulmina inde chstant: sexcentae deniq; ibidem constistationes aeriae opacitatisfiunt. Ib aeria porro natura, Terra protinus O Mare situm habent fixum ct a firmatum: stirpibus illa quidem ani nantibusq; scatens: fontibus etiaMostuminibus,partim per ipsam lanus suos implicantibus,partim aquas siuas in mare erudiantibus Insuperis a disinctasimul innumerarum herbarum ndidem enascentium varietate, fructificantiumque smul montium verticibus, nemorum opacitatibus, 'urbiumquestequentiis, quas animates sapientiae par ticipes, homines sicilicet, condiderunt:issupisque insi iis maritimis, atq; continentibus. Orbem vero temram homine fere jermo in in ulus diuiset, continen-

3 iiij

346쪽

tes e scilicet ignorantium vniuersam ipsam terram In sulam esse unicam, Athlantici maris ambitu circui datam.Multas aute ctalias longὸ quidem illas fummotas , sed tamen veluti dirimente freto huic ipsi esse obuersas, non absimile veri Hi, partim ac maiores, partim etiam minores, sed quarum nusta praeter eam sub prospectum nostrum sita sit. Albim quod infulis no raris accidit, undiq; ut nostra maria eas astuant:idem ρrbi quoque huic coluit,rationem insulae ut obtineat At blantico mari cinctae. Complures item alij terr rum orbes eadem positura constantes, insulae naturam habent in νniuerso mari sitae, quod latissimi patet: eorumque nonnulli praegrandes praegrandibuet quoque ipsis maribus circunfusis .Enimuero humoris uniuersinaturam finitima merito esse censeas naturi Vim bili O aeriae ita ut ipsa innatabunda ex tere ter an faciat per quasdam saxosas eminentias,qura babit biles vocamu lose quam protinis in imis mundi pamtibus oesummersis, atq; in medio maximὸ mundi, ν- niuersa iam terra stabiliter defixa compremque ita constitit, ut immota permaneat atq; illabefactabilis. Atq; hsc est nyundi ν niuersitas, quam infernam appellamus. Quinque igitur haec elementa in regionibus totidem globose incubantia, mundum ipsum ita totum coagmentarunt, minor vi deinceps atque minor

regio a maiore cohibeatur:terra cumbi gratio mi ab aquae globo, aqua ab aeris, hic ab ignis,ab aetheris denique globo st nis coerceatur: cum interim supremam regionem, Deorum fecerint d micilium: infimam, nimalium in diem victitantium. Huius porro id quod liquore conIIat, flumina ct scaturigines ct maria

πocare consuevimus: quod aridum est,temram ct comtinentes insul que nominamus. Iam insularum non'

ulla grandes sunt, veluti haec cuncta habitabilis at nobis

347쪽

mbis iam dicta est,aliaeque quas ingentia maria undis

ambiunt circumfluis :aliae minores, nobis notae, O in testing. Quarum rursus qusdam memorabiles, ut Siacilia,Sarrinia, Cyrnu , Creta,Euboea, Cyprus, Lesebos . quedam longὸ exiliores, tum Cyclades, tum v rades,tum aliae aljs nominibres nuncupatae. Porro autem pelaguta , quod extra orbem nobis habitatum fusum eri, Athlanticum dicitur,ct Oceaninra quo iam circuniuimur: qui in faucibus ipse angustis, quae

vergut ad Occidentem,veluti Nia patefacta, qua pamte Herculis columnae vocitatae sunt: eliso fluxu irrumpens,mare interius es cit: fermὸ νt dicere eum posiis in portum se recipere. Sen m deinde amplior infundiatur nua interea ingentes complectens inter se conti Oetes: angustis etiam ceruicibus in fauces sese compria mens, vicisitaque latius expatians. Ac primum quiadem insinuari dicitur dextrorsus ab Herculis columnis intro nauigantibu , circa vitamque Syrtim: ait

raM earum magnam,paruam alteram vocant. At v

ro in alteram partem no iam itidem sinuosuN inundas, efficit tria maria,Sardoum, Gallicum, Hadriam.A quibus continuo Siculum sequitur,porrectum in obliquum:quod ipsum excipitur a Cretico. Cretico con-

iuncta sunt parte altera Aegyptium, Pamphγlium,

Syrium: altera Aegeum O Myrtoum. Oct Ponto velut antedictis obiectus,atque ex aduerso protensu , Multis partibus costat.Pars elua in intima penetrans, Maeotis appellatur. Quae autem ad Hellespontum vergit,in fauces contracta est,quam Propontidem vocat. R rsus ab ortu Solis in orbem terrae exundans oce

nus infert sese velut in medium procedens, Indico sinu Persicoque perfosso finitimum mare rubrum interciapiens. Ad a terrum autem cornu simul atque oblonga ceruice angustaque penetrauit, rursua amplificatus,

348쪽

H rcaniae fines Calpiaeq; amplectitur. Mare vero quod super Hyrcaniam est, vasum illum obtinet locum qui est 'per Meotim paludem. Tu autem qua parte Scythas Caelioq; complectitur, fonsem astringit orbe te rarum adusque sinum Gallicum, supradiemque colunas extra quas Oceanus terram fluctibus suis oberrat. Quo ipse in mari instulae duae sitae sunt quammaxiamae, quo Britannicas appellant, Albion Iemur iis etiam maiores, quas commemorauimus supra Celtas iacentes.Queis tamen ipsis magnitudine nec Taprob ne cedit,nec ea cui Philol nomen est. Ilia seupem Indos

posita situ ad ternarum orbem instexo: haec ad Arabi cummum. Sunt etiam no paucae sed exiguae,circa Briatannico ct Iberiam, quae quasi corona cingunt hunc orbem,hominum domicilium , quem superius insulam esse disseruimu . Huiu orbis latitudo qua contines Alcmplissima, paulo minus quadraginta millia stadiorupatet:νt quidem perhibuerunt authores rectae ct e quisitae geograpbiae: longitudo ad septurginta millia. Diuiditur porro in Europam, Apam, bricam. Europa his finibus circunscribitur, Herculis cippis, Pontis recellis, Hyrcano marisecundum quam argu ie Iubmisimiles ad Pontum que pertinent.. onnulli iame ab illo Iubmo Tanainfluuium Europae terminum esse dixerunt. Asia est quicquid terrae tu es ab Iub mo iam dicto, a Ponto Drcanoque mari,ad Isbmum que alterum qui Arabicum inii interiacet ct mare interius,illum quidem cohibitum ab eo mari,ct ab mceano, qut eum complectitur ambitu. Sist qui fines myaestatuant pactum quod a Tanai proluditur ad N li usique ostia. phrica ab Arabico Isthmo ad columna Herculis porrecta em vel ut alii censὶerunt,ab Polo. am Aegypti quicquid Poli ostiis septum. en, alii Aphricae,alij attribuunt Abae.Insula seque tribus ter

349쪽

partibus adiacet scriptorum partim ut exeptiles ab

orbe terrarum recesuerelartim Ni co tributas inpat

tibus, quibus earis quaeq; Nicinitate coluncta es. Proinde terrae mari ; naturam ac situ huiuscemori pro denda censuimus:quem habitatu orbem appellare conssuevimus. Duas res autem tum in m orbe, tum cιrca

cum existere contingit,quibus ille rebus quodammodo afficiatur cearum ipsarum rerum, Ni quaeque maxιme commemorandae videbiitur,dicere porro aggrediamur,fimmam quandam colligentes eorum quae sunt necePsaria. Dura igitur exhalationes ab eo sursum ferri novimus in aera nobis impendentem:tenues illas quidem

omnino,nec nobis colpicuas nisisi quid est huiuscemo

di ad tractus Orientales, O praeterea quae ex omnibus O locis irriguis sublimia ferri videntur. Earum auto balationum altera sicca est,in fumumque cinorm οβ terra manans:altera humida, rosidae expirationinplena,ab humida natura exhalata Ex hac nebulae, rores, gelu omne genu , nubes,pluuiae,niuesct grandines oriuntur. sicca autem illa,venti fatuu di ferentiae exoriuntur, tonitrusque fulgura, turbἰnci fulmina,aliaque bis cognata. ebula eis cxpli atro quaedam rosida,aqua nequaqua genitrix:vt a re πη- sor ipsasic nube rarior. Gunitur νel ex nubisprimo diis rarescetibus:vel ex reliquiis nubis. Huiu adue'

saria ut est,ita esse dicitur serenitas : nihil aliud ipsa. Existen&,quam aer nubibus nebul que vacuus. Lys et humidum quid ὸ serenitate concretum,minutimq; de Iabens. Glaties es aqua conferta a serenitate compactilis.Pruina ros, es concretuue,dros achne composito nomine dicta est,ros semicocretus,quasi ros pruinosis Nuberes crassamentum exhalationum conuolutum,

Nim habens aquae gignedae. Imber sit exprinione ni bis magnopere addensatae : tot habens disserenti o

350쪽

3 8 S T O T E L E Squotuplex est nubis compresso: quippe qua remisia se

fuerit,molles stirias di pergat su Nehemens , pleni res. Hocq; appellamus pluuia imbris contorta nistrucidia, cum maiuscula ipsa, tum vero iugi tenore casit tia. st vero nugignitur densitate nubium tisi: quae mul ac in aquam verti coeptae sunt,in minuta contu duntur,cum eo, ut illa contusio speciem 1pumae, exactumque candorem: humoris autem qui inest, cocretio, quique nondum fusus est,nec rarefactus, rigorem e ciat. Haec impetu Oconfertim decidis, Viphetos appellatur. Quo genere volatim contorto, libramentum que ex compressu capiente ad celeriorem lapsum, sit quae grando νocatur: cnm inte rea pro fragmentorum magnitudine quae abrumpuntur, tum corpuscula maiora grandinis, tum delapsus violentiores fiant. Atque haec quae hactenus dicta sunt,naturae vi ab humida expiratione euenire comparatum est. Asiicca vero tum

ventus oriri solet,cum a frigore,ita Ῥt sua illa truditur nihil ut aliud ventus se nisi aer multu s fluctuans O coactitis, qui etiam spiritus appellatur: quum ali qui spiritu s appelletur subistantia animata, O genit lis in stirpibus atque in animantibus existens,per omniaq; pertinens:de qua nuc disserere nihil necesse fuit.

Flatus νrro qui in aere spirant, ventos auras, expira

tiones dicimus quae ex humore prodeunt. Venti qui dierra uliginosa humefacta prodeunt, Nai,quasi terra oriundi ἰ qui ἡ sinibus prosiliut, Encolpiae, quasi sinuales vocantur,inter quos ipsos,eUque qui ἡ 'um vibura erumpunt, ex aquisq;stagnantibus, intercedit 'nonnihil proportionis. Ecnephiae appellatur,qui in fractura nubis, resoluendaque eius crassitudine, colliduntur inter se, quasi quidam nubigenae. Ddria quasi aquatores dicuntur, qui cum pluuiis aquis i agantur

impetu confertim effusis.Et ij quidem qui ab Orie

SEARCH

MENU NAVIGATION