M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

3o8 EPISTOLARUM

sudiosum , quam videtur , si vero etiam Pompeium & Caesarem , non est desperandum . ' De familia , quo modo placuisse amicis scribis , faciemus . De loco nunc quidem iam abiit pestilentia , sed quamdiu fuit , me non attigit. ' Plancius , homo ossiciosissimus , me cupit esse secum , & adhuc retinet. Ego volebam loco magis deserto esse in Epiro , quo neque Τ Hispo veniret , nec milites : sed adhuc Plancius me retinet . Sperat posse fieri , ut mecum in Italiam decedat . Quem ego diem si videro , & si in vestrum complexum venero , ac si & vos , & me ipsum recuperaro , satis magnum mihi fructum videbor percepisse & vestrae pietatis , & meae . Pisonis humanitas , virtus , amor in omnes nos tantus est , ut nihil supra possit . Utinam ea res ei voluptati sit : gloriae quidem video fore . De Quinto fratre nihil ego te accusavi, sed vos , cum praesertim tam pauci sitis , 7 volui esse quam conjunctissimos. .uibus me voluisti agere gratias, egi , & mea te certiorem sadtiim esse scripsi . Quod ad me , mea Terentia , scribis , te ' vicum venditurum : quid , oblecro te , me miserum quid laturum est Τ Et, si nos premet eadem fortuna , quid puero misero fiet 8 Non queo reliqua scribere tanta vis lacrymarum est ne te in eundem fletum adducam . Tantum scribo , si erunt in officio amici , pecunia non deerit : si non erunt , tu ' efficere tua pecunia non poteris . Per fortunas miseras nostras , vide , ne puerum perditum perdamus : cui si aliquid erit , ne egeat , mediocri virtute opus est , & mediocri fortuna , ut caetera consequatur. Fac Valeas,

heravit, veritus ne cum caeteris honis Publicarentur. Epist. idem.

4 mucius 3 Cn. Planciu , quaestor in Macedoniar pro quo extat oratio. Vide At eam post reditum in senatu habitam. Idem .s Hispo J Hie nonnulli veteres libri habent, et alii, Ute: quinque nostri, Hispo. Ex hae varietate legerulum fortasse , PUo, vel potius , Ipse i ut de eodem accipiatur: cuius nomen omitti potuit , cum Terentiae literis, L. Pisonem, Ciceronis inimicum, eius anni consulem , ad Macedoniam regendam propediem iturum significantibus , res Pondere Nominare, qui consul adhuc erat, non audebat. I ε .6 Pisonii J C. Calpurnii Pisonis L. filii,

Frugi, Ciceronis generi. Hem. - e quam eoas tinctiil mor I Discordiae igitur aliquid inter Q. fratrem, & Terentiam extiterat. Idem.

8 Victim inuisιriarum I Ut mihi pecuniam suppeditare possiis . Id. - . Hanc elexanthiam reddidi Tullio, fle hie e,ndem uindicant Palatinus primu , Vaticani excerpta , Victorii editio. Plebeii magistelli fecerunt, venditu ram. Gebhard. De similibus elegantiis , vi de Gellium, L. T. o Est . . J Id quod esset opus est , ut e go in hac misera fortuna non egeam.

512쪽

AD FAMILIARES LIB. Xm sop

& ad me tabellarios mittas , ut sciam quid agatur , & vos quid agatis. Mihi omnino jam brevis expectatio est . Tuuliolae Sc Ciceroni salutem dic. Valete. D. a. d. v I Kalendas Decembres, Dyrrhachii. Dyrrhachium veni, quod & libera civitas eli : & in me officiosa , & proxima Italiae . Sed si me offendet loci celebritas, alio me conseram . Ad te scribam .

io movis est a Fore arbitror ut brevi literas vestras accipiam. Llem.

TULLIUS TERENTIAE SUAE, TULLIOLAE, ET CICERONI SUIS S. D

II. T OLI putare , me ad qtiemquam longiores epistolas scribere , nisi si quis ad me plura scripsit , cui puto rescribi oportere . Nec enim habeo quod scribam : nec hoc tempore quidquam difficilius facto . Ad te vero , & ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrymis scribere . Vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse volui : idque praestare debui : & , nisi tam timidi sui Dsemus, praestitissem . Pisonem nostrum merito eius amo plurimum . Eum , ut potui , per literas cohortatus sum , gratianque egi , ut debui . In novis tribunis plebis intelligo spem te habere . Id erit firmum , si Pompeji voluntas erit . Sed Crassum tamen metuo . A te quidem omnia fieri sortissime & amantissime video et nec miror : sed moereo casum eiusmodi, ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur. Nam ad me P. Valerius , homo officiosus , scripsit , id quod ego maximo cum fletu legi , quemadmodum ' a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses . Hem , mea lux , meum desiderium , unde omnes opem petere solebant i Te nunc , mea

ARG. Brevitatem liter artim exeutat i P - a a Vesti J A tempIo Uessae. Quidam i sonis generi ossicia laudae i dolet Terentia , id est, a lare di soco. Lamb. vicem rogat ne suam dotem proiiciat , & 3 As Tas,tium Valeriam J Locus in sorout valetudini suae consulat. Auno in C. suit, quo tribuni plebis convenire soliti sunt.1 Gmsai J Quod e patria discedere ma- In Vatinium, cap. s. Μ luerit, quam armis decet inre. Hanur.

513쪽

3IO EPISTOLARUM

Quod de domo scribis , hoc est , ' de area ; ego vero tum denique mihi videbor restitutus , si illa nobis erit restituta . Verum haec non sunt in nostra manu . Illud doleo , quae impensa iacienda est , in ejus partem te miseram & despoliatam venire. Quod Τ si conficitur negotium , omnia consequemur . Sin eadem nos fortuna premet , etiamne ε reliquias tuas misera projicies Z Obsecro te , mea vita , quod ad sumptum attinet , sine alios, qui possunt , si modo volunt, sustinere : &valetudinem istam infirmam , si me amas, noli vexare . Nam mihi ante oculos dies noctesque versaris . Omnes labores te excipere video . Timeo ut sustineas . Sed video in te esse omnia . Quare , ut id , quod speras , & quod agis , consequamur , servi valetudini . Ego ad quos scribam nescio , nisi ad eos , qui ad me scribunt , aut ad eos , de quibus ad me vos aliquid scribitis . Longius, quoniam ita vobis placet, non discedam : sed velim , quam sepissime literas mittatis , praesertim si quid est firmius , quod speremus . Valete , mea desideria , valete . A. d. III Nonas Octobr. Thessalonica .

4 De area 3 Eversa enim domo , area su- s Si eoufieitur nerarium J Si restituor. Pererat : quae postea reverso in patriam Ci- o Reli Miat tMae I utiae tibi iacultates reis ceroni restituta est, & lauetficies aestimata. liquae sunt, amissis meis. Hem.

TULLIUS TERENTIAE, ET TULLIOLAE, ET

CICER. SUIS S. D. III. A CCEPI ab Aristocrito tres epistolas , quas ego la

crymis prope delevi. Conficior enim moerore, mea Terentia: nec meae me miseriae magis excruciant , quam tuae, Vestraeque. Ego autem hoc miserior sum , quam tu , quae es miserrima , quod ipsa calamitas communis est utriusque no-

est. Meum fuit ossicium , vel vel diligentia & copiis res ste

re νr Leeatione I Nam si legationem , a Caesare, Gallia proconsule, de aetam , acce is set ι Clodii tribuni plebis furorem vitai et . Diem enim ei dicere, qui reipublieae cauta abesset, non licebat . Maset.

Itrum , led culpa mea propria' legatione vitare periculum ,

ARG. Sua culpa iactum dolet, ut in tantas miserias inciderint . Dein ad capita epistolae uxori respondet ita, ut nimium praese dolorem serat , eique pene succumbat. . una U. Q os .

514쪽

AD FAMILIAE RES LIB. XIV. III

re , vel cadere sortiter . Hoc miserius, turpius, indignius nobi; nihil fuit . Quare cum dolore conficiar , tum etiam pudore . Pudet enim me uxori meae optimae , luavissimis liberis, virtutem & diligentiam non praestitisse . Nam mihi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester , 3c moeror , &infirmitas valetudinis tuae : spes autem salutis pertenuis olienditur . Inimici sunt multi : invidi pene omnes . Ejicere nos magnum fuit , excludere facile est . Sed tamen , quandiu vos eritis in spe , non deficiam , ne omnia mea culpa cecidisse videantur . Ut tuto sim , quod laboras , id mihi nunc facillimum est : quem etiam inimici volunt vivere in his tantis

miseriis . Eso tamen faciam, quae praecipis. Amicis , quibus voluisti, egi gratias, & eas literas Dexippo dedi , meque de

eorum officio scripsi a te certiorem esse factum . Pisonem n

strum mirifico esse studio in nos , Sc officio , & ego perspicio , & omnes praedicant . Dii saxint , ut tali genero mihi praesenti tecum simul & cum liberis nostris frui liceat. Nunc

spes reliqua est in novis Tribunis plebis , & in primis quidem diebus . Nam si inveterarit , actum est . Ea re ad testatim Aristocritum misi, ut ad me continuo initia rerum &rationem totius negotii posses scribere : etsi Dexippo quoque ita imperavi , statim ut recurreret : & ad fratrem inisi , ut crebro tabellarios mitteret . Nam ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tempore , ut quam celerrime , quid agatur , audiam ; & sum tuto . Civitas enim haec semper a me defensa est . Cum inimici nostri venire dicentur , tum in Epirum ibo . Quod scribis, te , si velim ad me venturam e ego Vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri , te illic esse volo . Si perficitis , quod agitis, me ad vos venire oportet: sin autem sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis, aut ad summum secundis literis tuis constituere poterimus , quid nobis faciendum sit . Tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas : etsi magis jam rem , quam literas , debeo expectare . Cura , ut valeas, & ita tibi persuadeas , mihi te carius nihil esse , nec unquam fuisse. Vale , mea Terentia , quam ego videre videor : itaque debiis

515쪽

sia EPISTOLARUM

debilitor lacrymis . Vale . Pridie Kalendas Decembri Dyrrachii .

TULLIUS TERENTIAE, ET TULLIOLAE, ET

CICERONI SUIS S. P. D.

IV. Go minus saepe ad vos do literas , quam possum , . propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera , tum vero cum aut scribo ad vos , aut vestras lego, conficior lacrymis , sic ut serre non possim . Qiiod utinam minus vitae cupidi fuissemus : certe nihil , aut non multum in vita mali vidissemus . Quod si nos ad aliquam alicujus commodi aliquando recuperandi spem sortuna reservavit , minus est erratum a nobis. Sin haec mala fixa sunt; ego vero te quam primum , mea vita , cupio videre , & in tuo complexu emori : quando neque dii , quos tu castissime coluisti , neque homines , ' quibus ego servivi , nobis gratiam retul runt. Nos Brundusii apud M. Lenium Flaccum dies x II 1 fuimus , virum optimum .' qui periculum fortunarum & capitis sui prae mea salute neglexit : neque ' legis improbissimae poena deductus est, quo minus hospitii & amicitiae ius, officiumque praestaret . Huic utinam aliquando gratiam referre possimus ; habebimus quidem semper . Brundusio prosecti s mus a. d. v Kalendas Maias. Per Macedoniam Cyzicum pe-'tebamus . O me perditum l o Τ afflictum i quid nunc rogem te ut venias , mulierem aegram , & corpore & animo cons Elam 8 Non rogem Τ sine te igitur sim f Opinor , sic agam . si in

Am. Responciet ad varia Terentiae non a stuοιιν Mo μυιω I Man. 8t Lamia e- olum do enter, sed etiam molliore , quam diderum , servaeui. virum decebat animo. U. C. Ops. 3 Pra I iidem, pro mea. 1 ut nam J Quod pro sedi ut ep. r4. 4 Lotis amprobisi mo J Ne Cicero intra lid. v II. non subito , quin eo quo M. Me quingenta passuum millia hospitio aecipere elaberatio se perturbatura . Et Philipp. Io. tur. Corraduris Quod tilis illa abducit exercitum, o meo, s J Ianus Gulielmius ad Plauti um pulaberrimum , ct pro tam fmron,iam Cistellariani; act. a. r. testatur se tu v assimis reipubmea in Verr. lib. r. iiistissimis membranis reperisse , o me perdi- Ο tot stram arbitraer , quae muttitudo se ι- tum ' me efflictum ' Quod s verum est , bis Him accusat , vi cladianis armis euμνis. apud Ciceronem Iegiriir verbum efflueret,nfra ; Peteaium es nuItam , nis quod non nam vide lib. p. ad Att. epist. est.

.n mmam eum ornamentis amismus. Manut.

516쪽

AD FAMILIARES L IB. XIV. st 3

Si est spes nostri reditus , eam confirmes , & rem adjuves. Sin , ut ego metuo , transactum est , quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito : si te habebo , non mihi videbor plane perisse . Sed quid de Tulliola mea fiet ρ jam

id vos videte : mihi deest consilium . Sed certe , quoquo modo se res habebit , illius misellae & matrimonio , & famae serviendum est . Qiuid Z Cicero meus quid aget 8 Iste vero sit in sinu semper & complexu meo . Non queo plura iam scribere : impedit moeror . Tu quid egeris , nescio : utrum aliquid teneas, an , quod metuo , plane sis spoliata . Pisonem , ut scribis , spero sore semper nostrum . De familia liberata , nihil est quod te moveat . Primum , tuis ita promissum est , te facturam esse ut quisque esset meritus . Est autem in officio adhuc Orpheus e praeterea magnopere nemo . 7 Caeterorum

servorum ea causa est , ut , si res a nobis abesset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent .' sin ad nos pertinerent , semvirent, praeterquam oppido pauci . Sed haec minora sunt. Tu quod me hortaris , ut animo sim magno , & spem habeam

recuperandae salutis ; id velim sit ejusmodi , ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas jam literas accipiam Τ quis ad me perseret 8 quas ego expectassem Brundusii , si esset lici

tum per nautas , qui tempestatem praetermittere noluerunt. Qtiod reliquum est , sustenta te , mea Terentia , ut potes. Honestissime viximus , floruimus . Non vitium nostrum , sed virtus nostra nos afflixit . Peccatum est nullum , nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus . Sed , si hoc fuit liberis nostris gratius nos vivere , caetera , quanquam serenda non sunt , feramus . Atque ego qui te confirmo , ipse me Tom. VII. T i t non

6 Maoimonio ) Dixi iam , hoc tempore uxorem C. Pisonis Tulliolam suisse . Eius doti de famae, se absente , Cicero timebat .

Manue

I Catevorum strvorum ea ratio est 3 veritus Cicero amissionem servorum cum totare , manumisit eos hac conditione , ut , si per legem Clodiam honis omnibus privandus esset, ii suo beneficio liberti essent, si m do id obtineri posset : sn autem lex servos non adimeret, &, ut ad veterem dominum pertinerent , concederet ; servirent , ut antea , praeterquam paucissimi , quos ob fidem& diligentiam omnino liberatos vellet. Diis fili autem , cisterorum se a re, cum de suis loqueretur . Nam ex Terentiae servis neminem manumiserat : neque enim poterat γtantum iis , eam facturam esse , ut quisque erit meritu , promiserat . Hie locus in omnibus libri. impressis mendose lesebatur. Nos eum distinctione tantum restituimus. D

517쪽

si EPISTOLARUM

non possum . Clodium Philetaerum , quod valetudine oculorum impediebatur , hominem fidelem , remis . Sallustius officio

vincet omnes. Pescennius est perbenevolus nobis: quem semper spero tui sore observantem . Sicca dixerat se mecum se re t sed Brundusio discessit . Cura , quoad potes , ut valeas r& sic existimes , me vehementius tua miseria , quam mea

commoveri . Mea Terentia , fidissima atque optima uxor, &mea carissima filiola , & spes reliqua nostra Cicero , valete . Pridie Kalendas Majas. Brundusio .

M. T. C. TERENTIAE ET TUL L. SUIS S. P. D. V. I tu & Tullia lux nostra valetis , ego & suavissimus P Cicero valemus . Pridie Idus Octobres Athenas veniis

mus , cum sane adversis ventis usi essemus , tardeque & incommode navigassemus . De nave exeuntibus nobis Acastus

cum literis praesto fuit uno & vicesimo die , sane strenue . Accepi tuas literas , quibus intellexi , te vereri , ne superiores mihi redditae non essent. Omnes sunt redditae, diligentissimeque a te perscripta sunt omnia : idque mihi gratissmum fuit . Neque sum admiratus , hanc epistolam , quam Acastus attulit , brevem suisse . Iam enim me ipsum expectas, sive nos ipsos , qui quidem quam primum ad vos venire cupiamus : et si in quam rempublicam venimus, intelligo . Cognovi enim ex multorum amicorum literis , quas attulit Acastus,' ad arma rem spectare t ut mihi , cum venero , dissimulare non liceat, quid sentiam . Sed, quando subeunda sortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus , quo facilius de totare deliberemus . Tu velim , quod commodo valetudinis tuae

fiat , quam longissime poteris , obviam nobis properes . De hereditate Preciana , quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi hoc velim cures: si auctio ante meum adventum fiet , ut Pomponius, aut , si is minus poterit sARG. Reditum ex provincia significat i a Sase κον 'sor I Erant enim eum ipso, Terentiae diligentiam in scribendo laudat et filius, frater, fratrix filius. Nautit.'- fieri velit de Preciana austione , man- a arma rem Di iam J insare Se tam dat. Anna U. Q ro peio dissidentibus. carνad.

518쪽

AD FAMILIARES L IB. XIV. 3Is

rit , Camillus nostrum negotium curet . Nos , cum salvi venerimus , reliqua per nos agemus . Sin tu iam Roma proseis Ela eris, tamen curabis ut hoc ita fiat. Nos , si dii adiuvabunt , circiter Idus Novemb. in Italia speramus flare . Vos, mea suavissima & optatissima Terentia , dc Tulliola , si nos amatis, curate ut valeatis. Athenis, a. d. xv Kal. Nov. M. T. C. T E R E N T I AE S U AE S. P. D. VI. TEC saepe est, cui literas demus; nec rem habemus ullam , quam scribere velimus . Ex tuis literis, quas proxime accepi , cognovi , praedium nullum venire potuisse . Quare videatis velim , quomodo satisfiat et , cui lcitis me satisfieri velle . Quod nostra tibi gratias agit , id ego non miror te mereri , ut ea tibi merito tuo gratias agere possit . Pollicem , si adhuc non est prosectus , quam primum fac extrudas. Cura ut valeas . Id. Quint.

ARG. Exeusat infrequentiam literarum . Voluntatem suam in aere alieno dissolvendo. Adiungit de Terentiae meritis in Tulliolam . Pollicem servum expectat . .a U. C. Tos. i J Quam intelligat nostram non plane perspicio , nisi Tulliam senifi- et, quod puto. De rebus autem domesticis, eum uxore, suisque loquens, non mirum estrem tantum indicasse, quod etiam supra Licit , eum dicit , usuasio satisfiat ei e nee tamen nomen ponit, cui satisfieri eripiebat. Cum enim ad suos scribiit , qui & manum eius a Miloscerent , 8c res quas innueret , o ptime callerent , non necesse suit apertiusseribi. Mastri

M. T. C. TERENTIAE SUAE S. P. D. VII. 'MNES ' molestias & sollicitudines , quibus & te miserrimam habui , id quod mihi molestissimum est , & Tulliolam , quae nobis nostra vita dulcior est , deposui , & ejeci . Quid causae autem fuerit , postridie intellexi

quam a vobis discessi . y XO ta ακρατον noctu eieci . Statim ita stim levatus ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur . Cui quidem tu deo , quemadmodum Ioles , pie & caste T i t et satisfa-ARG. Sollieitndinem deposuisse signifieat

cum eausa illiu . Ut sorti animo sit, tiva. letudinem curet, hortatur. Ann. U. C. 7O4.2 Omnes ν Iesias J Manisello scripta epistol i eum iam navem conscendisset , in Po:n: eiana cistra navi an . ιa J Biἰem puram , ex qua oriebantur molestiae & sollicitudines.

519쪽

si 6 EPISTOLARUM satisfacias, id est, Apollini & asculapio . Navem spero nos

valde bonam habere ; in eam simul atque conscendi , haec scripsi . Deinde conscribam ad nostros familiares multas epiastolas , quibus te , & Tulliolam nostram diligentissime comis mendabo . Cohortarer vos , quo animo sortiore essetis , nisi vos sortiores cognossem , quam quemquam Virum . Et tamen ejusmodi spero negotia esse , ut & vos istic commodissime sperem esse , & nae aliquando cum similibus nostri rempublicam desensurum . Tu primum valetudinem tuam velim cures; deinde , tibi si videbitur, villis iis utere , quae longissime aberunt a m litibus. Fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana , si annona carior fuerit . Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit . Etiam atque etiam vale . D. III Idus Junii .

3 Cιων. J Filius . Nam & is ad bellum alae equitum alteri praefecit . Ossi lib. 2. eum patre prosectus est et eumque Pompeius dem.

M. T. C. TERENTIAE S. P. D. VIII. CI vales bene est : ego valeo . Valetudinem tuam Ve-o lim cures diligentissime . Nam mihi & scriptum ,& nuntiatum est, te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me secisti de Caesaris literis certiorem , secisti mihi gratum . Item posthac , si quid opus erit , si quid acciderit novi , facies ut sciam . Cura ut valeas. Vale . D. Iv. NonaSJunias.

ARG. Hortatur, ut valetudinem curet,& licam pugnam . Cum esset in castris Pom-s quid novi, pergat scribere . Ante Pharsa- peti. Anno V. C. I S.

M. T. C. T E R E N T I AE S. P. D. IX. Λ D caeteras meas miserias accessit dolor , & e Dolabellae valetudine , & e Tulliae . omnino de omnibus

ARG. Signifieat dolorem suum ex Dou- gnam Pharsalicam. Cum in Iliatam rediise bellae geneti & Tulliae valetudine. Post pu- set. Aona U. Q ros.

520쪽

AD F AMILIARES LIB. XIV. IIIbus rebus nec quid consilii capiam , nec quid faciam , scio.

Tu velim tuam , & Tulliae valetudinem cures. Vale .

M. T. C. T E R E N T I IE S U AE S. P. D. X. 'UOD fieri placeret , scripsi ad Pomponium serius,

quam oportuit . Cum eo si locuta eris , intelliges quid heri velim . Apertius scribi, quando ad illum scripseram , necesse non fuit. De ea re , & de caeteris rebus quam primum velim nobis literas mittas . Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. v II. Id. Quint.

ARG. Ut eum Attieo, ad quem scripserat eonsilium suum, agit. Anno V. Q ros

M. T. C. T E R E N T I bE S U AE S. P. D. XI. Ι vales bene est : valeo . Tullia nostra ' venit ad meo pridie Idus Iunii : cujus summa virtute , & singularr

humanitate , graviore etiam sum dolore affectus, nostra factum esse negligentia , ut longe alia in fortuna esset , atque ejus pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo ' Ciceronem ad Caesarem mittere, & cum eo Cn. Sallustiuin . Si prosectus erit, faciam te certiorem . Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. xv II. Kal. Qtiint.

ARG. Tulliam M se venisse dieit i sibi autem in animo esse filium ad Caesarem mittere. Anno V. C. 7 .r Misit ad me J Post Victoriam Caesaris in Pharsalia seriota , eum discessiiset a l)om. Peianis, de Brundusi esset. Q in i multis eon. te ris intelligi potest : ti quantum ego sunpicor , post illam quae sequitur , data t ea enim scripta esse videtur , cum paucos dies in Italia fuisset i gratulata enim erat illi Terentia de reditu in Italiam , & salute psius e tot tantisque perieulis. Cui illa epistola Cicero respondit . Tulliam ad eum , cum Brundusii esset, venisse, multi auctores tradunt, le ipse quoque offendit ἐν quod cai sa inimi et tiarum ae diuortii illi eum uxorestati neque enim viaticum ei dedit , nnue comites praebuit, quos aetas illius, ac dignitas patris poscere videbatur . Omne autem illus tempus Cicero ibi marest quod in Α- lexandria & Asia Caesar consumpsit , quod lonaum suilla ex historia illarum rerum iii

telligitur, de a Plutarcho etiam aperte nam ratur. Gesoria ciereOnom caserem mirem J Qui peteret; ut ei, quod Pompeium in Milo secintus esset, ignosceret . Epist. II. 18. ad Atti eviri lib. II. Matini.

M. T.

SEARCH

MENU NAVIGATION