M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

338 EPISTOLARUM

tionem ; 3c idcirco casum potius , quam te laudari mavis r neque supplicationem sequitur semper triumphus, & triumpho multo clarius et , senatii in judicare , potius mansuetudine dc innocentia imperatoris, provinciam , quam vi militum, aut benignitate deorum retentam atque coni eruatam esse : quod ego mea sententia ceniebam . Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi , ut, quod maxime volo, existimes me laborare , ut tibi persuadeam , me Scvoluisse de tua majestate , quod amplissimum sim arbitratus ;

&, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale , & nos dilige , & instituto itinere severitatem diligentiamque sociis, Screipublicae praesta .

vel eenturiae ramus erat suspectus Ze reveren ventino , ne eomitiorum mittarium tia apud iure voeatos in comitiis, factum , ων bona comitia iisdem tribunis ut vox ipsa praerogatisa acciperetur pro se- νIebis se uerentur. Et lib. xx I. In batiscundo omine, certa sistri , indicioque & pi. Deum .aud dubia νυ suit praeragatiυamgnore , ae quasi arrhabone futurae rei opta- militarem , qua exte opis iuvenis Annibaι ια tae vel secunuae . Cic. ath. I. in Verr. alii pratorium delatur . smyeratorque ingenti omnium tiam fit uti amieiae arrendιte dedit enim νη- rismora atque adsensia appeIutus erat , favor νυstruam sua viatinistis e ωι modi , tis isti pro etiam plebir sequeret se. Gronov. lib. ιτ. Ο, yraro eativis eam res ιsu7e videatiar. Liv. lib. serv. cap. I. Ill. Icilius Mbi audivit ενιbti a misit tim in

M. T. C. M. CATONI S. P. D. VI. V AETUS ' sum laudari me , inquit Hector, opinor , I . apud Naevium , abs te, pater , a laudato viro . Ea est enim prosecto jucunda laus, quae ab iis proficiscitur , qui ipsi in laude vixerunt . Ego vero vel gratulatione literarum tuarum , vel testimoniis sententiae dictae , nihil est quod me non assecutum putem . Idque mihi cum amplissimum , tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse , quod liquido veritati dares. Et , si non modo omnes , verum etiam multi Catones essent in civitate nostra , in qua unum extitisse mirabile est; quem ego currum , aut quam lauream cum tua

ARG. Qua tam ex Catonis laudatiovie -- piscendo trimipho , saltem, si adipiscatur , luptatem ceperit , cum ipsius laude eximia gaudeat. Anna U. C. N exponit, petitque, si savere noluerit in adi. x Letas fum I Tu . Iv. 3r.

542쪽

AD FAMILIARES L IB. XV. 339 laudatione conserrem Nam ad meum sensum , & ad illud sincerum ac subtile judicium , nihil potest esse laudabilius,

quam ea tua oratio , quae est ad me perscripta a meis necessariis. Sed causam meae voluntatis , non enim dicam cupiditatis , exposui tibi superioribus literis ; quae etiam si parum justa tibi visa est, hanc tamen habet rationem , non ut nimis concupiscendus honos, sed tamen, si deseratur a senatu , minime aspernandus esse videatur. Spero autem , illum ordinem , pro meis ob rempublicam sulceptis laboribus, me non indignum ' honore , usitato praesertim , existimaturum . Qiiodsi ita erit, tantum ex te peto quod amicissime scribis, ut , cum tuo judicio, quod amplissimum esse arbitraris, misi tribueris , si id quod maluero acciderit, gaudeas . Sic enim fecisse te , & sensisse , & verius scripsisse video; resque ipsa declarat tibi illum Lonorem nostrum supplicationis jucundum fuisse , quod scribendo affuisti . Haec enim senatus-consulta non ignoro ab amicissimis eius, cujus de honore agitur, scribi solere . Ego , ut spero , te propediem videbo , atque utinam republica meliore , quam timeo . Vale .

. situs fine erum ae stibiae iudieium I mam veritatem initimum νας exegeris. Et pro Quasi non sineere, nee subtiliter iudicent , Marcellor uia ipsa νε-- humanarum doma. qui aliter sentiunt . Pronomen, illud , non na Fortuna. Et alibi. Μanu . commune , sed singulare quiddam hie dest. 3-J Triumpho a nam stipplicati Matrui epist. p. lila viar. Si ad Aiam sum- nem senatus iam decreverat. Idem.

M. T. C. PROCOS. C. MARCELLO COS. DESIGN. S. P. D. VII. TAXIMA sum laetitia affectus, cum audivi te con-1V1 sulem factum esse : eumque honorem tibi deos somtunare volo , atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari . Nam cum te semper amavi , dilexique , tum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum I tum patris tui pluribus beneficiis , vel defensus tristibus temporibus , vel ornatus secundis: & sum totus vester, Sc esse debeo:

ARG. C. Marcello , M rei patrueli , de gnaturi esse. Anno V. C. Na. consulatu gratulatur, postqaam audivit desi- et consulam a Cum L. Milio Paulo.

543쪽

5 o EPISTOLARUM

cum praesertim matris tuae , gravissimae atque optimae foeminae, majora erga salutem dignitatemque meam studia , quam erant a muliere postulanda, perspexerim . Quapropter a te peto majorem in modum , ut me absentem diligas , atque defendas . Vale .

M. T. C. PROC. C. MARCELLO COLLEGAE S. P. D. VIII. 'ssARCELLUM tuum, consulem iactum , teque ea 1V1 laetitia assectum esse , quam maxime Optasti, mirandum in modum gaudeo : idque cum ipsius causa , tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico : cujus erga me singularem benevolentiam vel in labore meo , vel in honore perspexi: totam denique domum vestram , vel salutis , vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi . Quare gratum mihi seceris , si uxori tuae Juniae , gravis imae atque optimae foeminae, meis verbis eris gratulatus. A te id, quod suesti , peto , me absentem diligas , atque defendas .

Vale.

ARG. C. Mareello auguri de filii Cait tem defendat . Aouo U. C. 7 a. consulatu gratuIatur , petitque ut se absen- 2 Couera J In Auguratu. Divin. IL

M. T. C. PROCOS. M. MARCELLO COS. S. P. D. IX. 'E & pietatis in tuos, & animi in rempublicam , & clarissimi atque optimi consulatus, C. Marcello consule facto , fructum cepisse , vehementer gaudeo . Non dubito , quid praesentes sentiant : nos quidem longinqui, & a te ipso missi in ultimas gentes, ad caelum mehercule te tollimus verissimis ac iustissimis laudibus. Nam , cum te a pueritia tua unice dilexerim , tuque me in omni genere semper amplissimum esse & volueris, & iudicaris: tum hoc vel ' tuo facto , vel populi Romani de te judicio , multo acrius vehementi uiaque

ARG. M. Marcello gratulatur de statre r se facto J Quod opera, gratia, studio patruele consule facto i petitque , ut sibi tuo factum sit, ut consul erearetur C. Mar quam primum, anniis imperio finito , s in cellus patruelis Dater tuus. Nanuncestor mittatur. Anna in C. 7 1.

544쪽

AD FAMILIARES LIB. XV. 3 Ique diligo : maximaque laetitia afficior, cum ab hominibus prudentissimis , virisque optimis , omnibus dictis , factis, studiis , institutis, ' vel me tui similem esse audio , vel te mei.

Unum vero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui , ut aut mihi succedat quam primum aliquis, aut ne quid accedat temporis ad id , quod tu mihi & senatus-consulto & lege finisti , omnia me per te consecutum putabo . Cura ut valeas,& me absentem diligas, atque de sendas . Qtiae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice , propterea ne pro familiaritate quidem n stra volui ad te scribere; ne , cum ad consulem scripsissem , publice viderer scripsisse .

a GI me tui similam esse ausis , v I te ranser, nisi id, quod habiturui et si,uilem tui m.. I Comparari solitum Ciceroni M. Marin Et iiilia , Itaque eum eum aute tui similemeellum, & iudieati simillimum , hic locus, in dicenio viderim . tum vero nuuc , adi alter in Bruto declarat . Interroganti e- sima visa Cratippo instructum omni coριε , nim Ciceroni, Quid de Marcello iudicas , multa videbam similiorem. Idem . quem saepe audisti respondet Brutus: atiid

M. T. C. IMP. C. MARCELLO C. F. COS. DESIGN. S. P. D. X. UANDO id accidit, quod mihi maxime fuit optara tum , ut omnium Marcellorum , Marcellinorum etiam , mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga

me semper animus quando ergo ita accidit, ut omnium V strum studio tuus consulatus satisfacere posset , in quem meae res gestae, latisque & honos earum potissimum incideret: peto a te id , quod iacillimum factu est, non aspernante , ut confido, senatu , ut quam honorificentissimum senatus-consulis tum , literis meis recitatis , faciendum cures. Si mihi tecum minus esset, quam est cum tuis omnibus, allegarem ad te

illos, a quibus intelligis me praecipue diligi . Patris tui beneficia in me sunt amplissima : neque enim laturi meae , neque honori amicior quisquam dici potest . Frater tuus quanti me

ARG. Commendat studiose suam existima. I MajceIliuomum I Eorum etiam , qui efitionem consilli M. Marcello in supplieatiuis lamilia vestra is alias adoptione transiecuat . ne decernenda. dans in C. 7o3. Manutis .

545쪽

3 a EPISTOLARUM

faciat, semperque secerit, esse hominem qui ignoret arbitror neminem . Domus tua denique tota me semper omnibus sum mis ossiciis prosecuta est. Neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum . Qiuare a te peto majorem in modum , ut me per te quam ornatissimum velis esse et meamque& in supplicatione decernenda , & in caeteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes. Vale. M. T. C. IMP. C. MARCELLO COS DESIGN. S. P. D

XI. UANTAE curae tibi meus honos suerit, & quam idem

extiteris consul in me ornando & amplificando, qui fueras temper cum parentibus tuis & cum tota domo , etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium literis . Itaque nihil est tantum , quod ego non tua causa de beam , facturusque sim cum studiose , tum libenter. Nam magni interest, cui debeas: debere autem nemini malui , quam tibi: cui me cum studia communia , beneficia paterna , tuaque jam ante conjunxerant ; tum accedit , mea quidem seiatentia , maximum vinculum, quod ita rempublicam geris, atque gessisti , qua mihi carius nihil est, ut , quantum tibi omnes boni debeant, quo minus tantundem ego unus debeam, non recusem. Quamobrem tibi velim hi sint exitus, quos mereris, & quos fore confido . Ego , si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos Etesias , propediem te , ut spero , videbo . Vale .

RRG. Supplieatione sibi decreta , gratias re significat. Anno V. C. γοῖ. agit consuli, de propediem ad urbem se so. x Parentibus J Etiam matre. supra, ep. 8.

M. T. C. IMP. L. PAULO COS. DESIGN. S. P. D. XIL L TSI mihi nunquam suit dubium , quin te populus Cla Romanus pro tuis summis in rempublicam meritis,

546쪽

AD FAMILIARES LIB. XV. 5 33c pro amplissiuna familiae dignitate , summo studio, cunni

suffragiis consulem facturus esset : tamen incredibili laetitia sum affectus, cum id mihi nuntiatum est: eumque honorem tibi deos fortunare volo , a teque ex tua, majorumque tuorum dignitate administrari . Atque utinam praesens ' illum diem mihi optatissimum videre potuissem , proque tuis ampli ssimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare . Quam mihi facultatem cum hic necopinatus 3c improvisus provinciae casus eripuit, tamen , ut te consulem rempublicam pro tua dignitate gerentem videre possim , magnopere a te peto, ut operam des, essicias, ne quid mihi fiat iniuriae , neve quid temporis ad meum annuum munus accedat. Quod si seceris , magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet. Vale .

a I Mnilia gens, patricia. 1 Illum Lem J Coinitiorum . C--ἀ3-Inpetitione consulatus. IIem.

M. T. C. IMP. L. PAULO COS. S. P. D. XIII. RaAXIME mihi fuit optatum Romae esse tecum , J VI multas ob causas, sed praecipue , ut 3c in petendo & in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. Ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper suit

exploratae sed tamen navare operam volebam . In consulatu

vero cupio equidem te minus habere nesotii r sed moleste sero , me consulem studium tuum adolescentis Mrspexisse , te meum, cum id aetatis sim , perspicere non posse . Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror , ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem . ornasti consulatum , ornasti reditum meum : incidit meum tempus rerum ' gerendarum in ipsum consulatum tuum . Itaque cum Sc tua summa amplitudo &dignitas, & meus magnus honos magnaque existimatio post lare videatur, ut a te plurimis verbis contendam ac petam ,

ARG. A consule petit , in supplieationes x Raditum me. I Ab inito. Manus. sibi decernat . Miso U. C. γox Greeadamis I In provincia. Idem.

547쪽

ut quam honorificentissimum senatus-consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere , ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar, aut te oblitum putem . Quare , ut te velle arbitror , ita faciam : atque ab eo , quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam . Si alii consules essent, ad te potissimum , Paule , mitterem , ut eos mihi quam amicissimos redderes: nunc cum tua summa potestas , summaque auctoritas, notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehemenia ter te rogo , ut & quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis, & quam celerrime . Dignas res esse honore & gratulatione, cognosces ex iis literis, quas ad te, &collegam , & senatum publice misi : omniumque mearum reliquarum rerum , maximeque existimationis meae procurationem

susceptam velim habeas . In primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque literis petivi , ne mihi tempus

prorogetur . Cupio te consulem Videre , omniaque spero , cum absens, tum etiam praesens , te consule assequi.

M. T. C. IMP. C. CASSIO PRO UAEST. S. P. D. XIV. ARCUM Fabium quod mihi amicum tua comis 1V1 mendatione das , nullum in eo facio quaestum .

Multi enim anni sunt, cum ille in aere meo est , & a me diis ligitur propter summam suam humanitatem & observantiam . Sed tamen , quod te ab eo egregie diligi sensi , multo amicior ei sum factus . Itaque , quanquam profecerunt literae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te , mihi perspectus 3c cognitus. Sed de Fabio faciemus studiose , quae rogas t tu multis de causis vellem me convenire potuisses e primum , ut te , quem iamdiu plurimi facio , tanto intervallo viderem : deinde , ut tibi , quod seciper literas, possem praesens gratulari: tum , ut quibus de m-bus

ARG. Facturum se Fabii eausa , ouae roia aecedat ad annum provinciae . Anno V. C. paverat Cassius, pollicetur di quem dolet non ro . vidisse ad urbem e provincia redeuntem . a Conoenire I In Cilicia, cum 2d Rogat, operam det, ne sibi temporis aliquid urbem redires. celiarius.

548쪽

AD F AMILIARES LIB. XV. 3 3

bus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus rpostremo , ut amicitia nostra , quae summis ossiciis ab utroque euita est, sed longis intervallis temporum interruptam consu tudinem habuit, confirmaretur vehementius . Id quando non accidit, utemur bono literarum , & eadem fere absentes, quae, si coram essemus, consequemur. Unus scilicet fructus, qui in

te videndo est , percipi literis non potest . Alter gratulationis est , is quidem exilior, quam si tibi te ipsum intuens gratularer . Sed tamen & seci ante , & facio nunc , tibique cum pro rerum magnitudine , quas gessisti , tum ' pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus & summa gratia provinciae prosecuta est . Tertium est , ut id quod de nostris rebus coram communicanismus inter nos , conficiamus idem literis . Ego caeterarum reis rum causa tibi Romam proh randum magnopere censeo . Nam di ea, quae reliqui, tranquilla de te erant: & hac tua recenti victoria tanta , clarum adventum tuum fore intelligo . Sed , si quae si int ' onera tuorum , Τ si tanta sunt, ut ea sustinere

possis, propera: nihil tibi erit lautius, nihil gloriosius . Sin

majora: considera , ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus. Huius rei totum consilium tuum est e tu enim scis quid

sustinere possis. Si potes: laudabile atque populare est . Sin

Plane non potes : absens hominum sermones facilius sustine-his . De me autem idem tecum his ago literis , quod superioribus egi , ut omnes tuos nervos in eo contendas , ne quid mihi ad hanc provinciam , quam & senatus & populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. Hoc A te ita contem do , ut in eo sortunas meas postas putem. Habes Paulum m. VII. L E E n

a Pin προνrmistare t m mis 3 Hoe videtur dicere , quia parabatur in e r accusatio , sortasse de repetundis. Nam avaritiae nomi-- -le audiit Cassius. Quod Plutarchus in Bruti vita narrat: & Cadii quoque testi

I J Parthos en in Cassium fudit , sutaritque post adventum Ciemovit in pro vinciam. Id ostendit ep. . lib. a. Idem . . Omero ta-- a sunt haec onera ropinor vel propinquus aliquIs Cassii , vel fimicus, qui eum eo suisset in provineta mei

niae contra leges captae , aut erelatae accusa

batur: qui si damnatus esset, mari festum praei ieium ibimet in Cassium. Rram .s A ramo sunt I Tama , mnint hic po

549쪽

s 6 EPISTOLARI Mnostrum nostri cupidissimum : est Curio, est Furnius . Sie

velim enitare , quasi in eo sint mihi omnia . Extremum ilia lud est de iis, quae proposueram , confirmatio nostrae amici istiae ; de qua pluribus verbis nihil opus est. Tu puer me apis petisti; ego autem semper ornamento te mihi sore duxi . Fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus . Accessit post tuum discessum familiaritas mihi Z cum Bruto tuo maxima .

Itaque in vestro ingenio & . industria mihi plurimum & sua

vitatis & dignitatis constiturum puto. Id tu ut tuo studio confirmes, te vehementer rogo e literasque ad me & continuo mittas, & , cum Romam veneris , quam saepissime . Vale .

6 Furaias a Tribuni plebis. cum Bruto tuo a M. Bruto: cuius soror uxor

erat Cassii. Mem .

M. T. C. CASSIO S. P. D. XV. i TSI ' uterque nostrum, spe pacis, & odio civilis , sanguinis , abesse a belli pertinacia voluit: tamen, quando eius consilii princeps ego fuisse videor, ' plus fortasse

tibi praestare i ple debeo , quam a te expectare . Etsi , ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum , &item mecum tuus, adduxit utrumque nostrum ad id consilium , ut uno praelio putaremus, si non totam causam , at certe nostrum ' judicium definiri convenire. Neque quisquam hanc nostram sententiam vere unquam reprehendit , praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rempublicam , quam imminutam & debilitatam manere . Ego autem ex int

ritu eius nullam spem scilicet mihi proponebam , ex reliquiis

ma-ARG. Constium suum de non renovando ea seribas ad me , quibus in sententia confi civili bello demonstrati Caesaris elementiam mer . Hoc praeponit, quia dicturus er l, quod laudat; Italiae gemitus ostendit i Cassii sen- ine4tremo posuit: Vetim finibar ad me, quid tem iam de suturis exquirit . Caesare iterum videar, quid expectandum , Mid agendum m. & Servilio Cois. Anno V. C. o . bis oti timor. Hane enim ob causam scripsis. x Uire Me nostrum J Uterque enim victo in se videtur has literas. Idem .

Pliarsalia Pompeio ab armis discessit , ve. 3 Isineium I Ut arma deponeremus . Iurum prior Cicero: propterea subiunetit Eius dicare enim eg una pugna potuimus, perse- ιν ιii princeps esto fuisse vitarer . Manut. qui nos belli civilis extrema non debere . a Plus sortissDI cete ipse debere, ne te Idem. Paniteat constu tui, non a te expectare , ut

550쪽

AD FAMILIARES L IB. XV. 3 7

magnam . Sed ea sunt consecuta , ut magis mirum sit accidere illa potuisse, quam nos non vidisse ea sutura : nec , homines cum essemus , divinare potuisse . Equidem fateor meam conjecturam hanc suisse , ut, illo quasi quodam fatali praelio fa

cto , & victores communi saluti consulere vellent, & victi suae. Utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris.. Qitae si fuisset , eandem clementiam experta esset ' Africa , Τ quam cognovit Asia : quam etia 4 Achaja, &, ut opinor, ipso' legato ac deprecatore. Amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, ' interpositus annus' alios induxit ut victoriam sperarent, alios, ut ipsum vinci contemnerent . Atque horum malorum omnium culpam fortuna

sustinet. Qitis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adjunctum iri, aut ' nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem illaturum putaret 8 Nos tamen , in consilio pari , casu dissimili usi sumus. Tu enim eam partem petisti, ut & consiliis interestes , & , quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses. Ego, qui sestinavi ut Caesarem in Italia viderem , sic enim arbitrabamur ) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem , ad pacem currentem , ut ajunt, incitarem : ab illo longissime & absum , &

4 Africa 3 Pompeiani , qui se γst Pharin alii , anno post Pharsaliae cladem intern Dialicum praelium iii Africam contulerant . to , in spem victoriae venerant et alii, licet Metonymiat nam ab eo , quod continet, sis victoriam non sperarent, pumnare taenen stagnificatur id, quod continetur. Idem . tuerant , ita animati , ut etiam si contigis s Quam eοραουιν AD I Q iam cognove- set, ut vincerentur , non laborarent. Item. runt ii, qui post Pharsalicarn pugna:n se in ν Μ λ μ o sm Pharuseem J Quein in Achaiam receseruiit. Item . nemo tanti roboris putavit , ut Asiae terr o Legato,ae de 'reeatore I expectasset rem insertet. Mithridatis filius suit ἐν quo Caesar, ut Pompeiani leetitos ad eum , qui Caesar mox unica pugna superato, scripsit ad deprecarentur, mitterent: sed i. se ad eos, quae ami eos: vidi, υiei. Idem . est elu, humanitas de clementia , ultro ivisi io Coisuis pari J Diseedendi ab armi .set, atque ut pace ne a reconciliarentur , ii Calu dissimilia Hic explanatur sequeu- dei reeatus esset. AD utit. Caesarem hic lega- tibus verbis: q iorum sententia, couecta brerum fingit Manutius, quod nullo mo lo pro. viter haec estr Tu te ad Caesarein ipsum concedit. Forte, Te , ut opiuor , ipso altestato tu isti , ut cum eo e: ses . eina me Brund ae deprecatore. Te astu .l Caesarem pro iis in- sum, ut eum expectarem. Hem. terveniente . F. G σου. xi iure emer J Cesari . Cassius amaus I Inter pugnam Pharis nim cum cla se in Hellelponto Caesari occu salicam, fle id tempus, quo Caesar, consum- ren , non solum ei se tradidit, verum etiam piis c ut ait Appiani in Alexandrino bello apud eum mansit. Dio lib. a. Idem . novem mensibu . Pharnacem deUicit. AD Q. 13 Festinavi J Cuius eum consilii graviter 8 AElior I Pompeianorum, bellum in Afri- poenituit . ad Mi. ep. 6.9 P. lib. xl. ca renovantium, duo genera ponit: quorum

SEARCH

MENU NAVIGATION