장음표시 사용
531쪽
rhomaeum tuerer , ejusque regis salutem , incolumitatem, regnumque defenderem , regi, regnoque praesidio essem ; adjut, xissetisque , salutem ejus regis, populo senatuique magnae curae esse ; quod nullo unquam de rege decretum esset a nostro ordine : existimavi , me iudicium vestrum ad regem deserre
debere , eique praesidium meum , & fidem , & diligentiam pol licerp: ut, quando salus ipsius , & incolumitas regni mihi
commendata esset a vobis, diceret, si quid vellet. Qtiae cum essem ' in consilio meo cum rege locutus: initio ille orati nis suae vobis maximas, ut debuit , deinde etiam mihi gratias egit: quod ei permagnum & perhonorificum videbatur, Sen tui , populoque Romano tantae curae esse salutem suam : me que tantam diligentiam adhibere , ut & mea fides, & commendationis vestrae auctoritas perspici posset . Atque ille primo , quod mihi maximae laetitiae suit, ita mecum locutus est , ut nullas insilias neque vitae suae , neque regno diceret se aut intelligere fieri , aut etiam suspicari . Cum ego ei gratulatus
usem , idque me gaudere dixissem , cohortatus, ut recordaretur casum illum interitus paterni , & vi θilanter se tueretur , atque admonitu Senatus consuleret saluti suae e tum a me discessit in oppidum Cybistra. Postero autem die cum Ariarathe , fratre si io , dc cum paternis amicis, majoribus natu , ad me in castra venite perturbatusque & flens, cum idem & se ter faceret, & amici, meam fidem , vel iram commendatio nem implorare coepit. Cum admirarer, quid accidisset novi rdixit, ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata , quae essent ante adventum meum occultata, quod ii , qui ea pa
vet t. nummi r RAΣΙΛΕΩΣ API RAPTAN T verbis .& m,men Ariarathis desit, eum seri- ΦΙΛΟΡΩΜΑlΟT. Qui am codices , Philoisiis plum antea fuisset, Ut pes ν ter Ariarathemeum. Cl. Pureanus . Extant apud ine duo εν Eusebeu 9 nia hom.etim , antiqua numisinata ex areento , quorum aD M. Ineidi postea in arventeir v nummum A terum habet imarinem Ajiobam,isis ei reum. riobat tanta huius, quem hic describit Cic
scripto titulo BAΣl AF ΩΣ Α'pioAApZA 'Nora re, in euius una parte AriobarZanis ipsius i. ΦΙΛΟΡΩMArOT. Alterum Ariarat bi cum ii. maeo, in altera inscriptio incisa est, APIO teris, BAΣlΛΕ ΩΣ Α'pi APA 'ΘΟΥ ΕΥΣEgos 2. RAPTA NOT EUEEo ΦlΛΟPΩMArΟΥ. Ex quibus inscriptionibus intelligimus, Ario. insimus. bare nem quidem appellatum fuisse Philoν - 4 In eoVIto meo I Praesentibus qui malim, Ariarathen vero Euse n. Cicero ta- ris apud eum dignitatis erant . quaestore Meamen utrumque titulum soli tribuit Ariobadi scinio, legatis quatuor, &c. Manuti
Rani e nisi sorte aliquod mendum si in his
532쪽
teiacere possent , propter metum reticuissent : eo autem tempore , spe mei praesidii, complures ea quae scirent , audacter ad se detulisse : in his amantissimum sui , summa pietate praeditum , fratrem dicere ea, quae is me quoque audiente dic bat , te sollicitatum esse , ut regnare vellet: id vivo fratre
suo accidere non potuisse : se tamen ante illud tempus eam rem nunquam in medium propter periculi metum protulisse . Quaecum esset locutus, monui regem , ut omnem diligentiam ad se conservandum adhiberet : amicosque patris eius avique iudicio probatos hortatus sum , regis tui vitam , docti casu acerbissimo patris ejus , omni cura custodiaque defenderent. Cum rex a me equitatum cohortesque de exercitu meo postularet , etsi intelligebam, vestro senatus-consulto non modo posse me id facere , sed etiam debere e tamen , cum respublica postularet , propter quotidianos ex Syria nuntios , ut quam primum exercitum ad Ciliciae fines adducerem ; cumque mihi
rex, patefactis iam insidiis , non egere exercitu populi Romani , sed posse se suis opibus defendere videretur ; illum c
hortatus sum , ut in sua vita conservanda primum regnare disceret : a quibus perspexisset sibi insidias paratas , in eos uteretur jure regio ; poena afficeret eos, quos necesse esset; reliquos metu liberaret : praesidio exercitus mei ad eorum , qui in culpa essent, timorem potius, quam ad contentionem
uteretur: sore autem , ut omnes, cum senatus-consultum nos
sent, intelligerent, me regi , si opus esset , ex auctoritate vestra praesidio futurum . Ita confirmato illo, ex eo loco castra movi, & iter in Ciliciam facere institui : cum hac opinione e Cappadocia discederem , ut consilio vestro , casu incredibili ac pene divino, regem , quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante, quemque meae fidei commendausetis, & cuius salutem magnae vobis curae esse decrevissetis , meus adventus praesentibus insidiis liberaret. Quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intelligeretis ex iis, quae pene acciderunt , vos multo ante , ne ea acciderent , providisse et eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane
ea mihi signa videor virtutis, ingenii, fidei , benevolentiaeque
533쪽
erga vos perspexisse , ut non sine causa tantam curam diligemtiamque in e)us vos salutem videamini contulisse .
M. CICERO M. CATONI S. D. III. UM ad me legati , missi ab Antiocho Commageno,
venissent in castra ad Iconium a. d. III. Non. Seiaptemb. iique mihi nuntiassent, regis Parthorum filium , qu cum esset nupta regis Armeniorum soror, ad Euphraten cum maximis Parthorum copiis, multarumque praeterea gentium
magna manu venisse , Euphratenque iam transire coepisse; dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum 2 putavi, pro nostra necessitudine , me hoc ad te scribere oportere . Publice propter duas caulas nihil scripsi : quod& ipsum Commagenum legati dicebant ad Senatum statim nuntios literasque misisse : & existimabam M. Bibulum proconsulem , qui circiter Idus Sextiles ab Epheso in Syriam n vibus prosectus erat, quod secundos ventos habuisset, jam in rovinciam suam pervenisse : cujus literis omnia certiora peratum iri ad senatum putabam . Mihi , ut in huiusmodi re, tantoque bello , maximae curae est, ut quae copiis & opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine & continentia nostra , sociorum fidelitate teneamus . Tu velim , ut consuesti , nos absentes diligas, & defendas . Vale .
ARG. De rumore belli Parthici scribit,& quare publiee non scripserit, excusat. --
M. T. C. IMP. M. CATONI S. D. IV. CUMMA tua auctoritas secit, meumque perpetuum de singulari virtute iudicium , ut magni mea interesse putarem , & res eas, quas gessissem , tibi notas esse 1 &non ignorari a te , qua aequitate & continentia tuerer socios, provinciamque administrarem . His enim a te cognitis , arbi
534쪽
trabar, facilius me tibi, quae vellem , probaturum . Cum inprovinciam pridie Kal. Sext. venissem, & propter anni tempus ad exercitum mihi consestim esse eundum viderem , biduum Laodiceae sui , deinde Apameae quatriduum , triduum Synnadis , totidem dies Philomeli . Quibus in cmpidis cum magni conventus suissent , multas civitates acerbi sumis tributis , & gravissimis usuris, & falso aere alieno liberavi . Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato , sine tribuno militum , denique etiam sine centurione ullo apud Philomelum consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia; M. Anneio legato imperavi, ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret, coactoque in unum locum exercitu , castra in Lycaonia apud Iconium faceret. Qtiod cum ab illo diligenter esset actum , ego in castra a. d. v II. Kal. Sept. veni : cum interea superioribus diebus ex senatus-consulto, & evocatorum firmam manum , & equitatum sane idoneum , & populorum liberorum regum lite sociorum auxilia voluntaria comparavissem . Interim cum , exercitu lustrato , iter in Ciliciam facere coepissem Kal. Septemb. legati a rege Commageno ad me missi , pertumultuose , neque tamen non vere, Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt. Quo audito , vehementer sum commotus cum de Syria , tum de mea provincia , de reliqua denique Asa . Itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam , quae Ciliciam attingeret , putavi . Nam , si
me in Ciliciam demisissem , Ciliciam quidem ipsam propter montii Amani naturam facile tenuissem : duo iunt enim aditus in Ciliciam ex Suria , quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi poteli , nec est quidquam Cilicia
contra Syriam munitius) sed me Cappadocia movebat , quae patet a Syria , leges lue habet finitimos, qui etiamsi sunt amici nobis , tamen aperte Parthis inimici esse non audent . Itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra caitra seci , ut & Ciliciam tuerer, & Cappadociam tenens,
nova finitimorum consilia impedirem . Interea in hoc tanto mo-X x x et ii ,
535쪽
tu, tantaque expectatione maximi belli, rex Deiotarus , cui non sine causa plurimum semper & meo , & tuo , & senatus iudicio tributum est , vir cum benevolentia & fide erga populum Romanum singulari, tum ' praestanti magnitudine & animi consilii, legatos ad me misit, se cum omnibus suis copiis in
mea castra esse venturum . Cujus ego studio osticioque commotus , egi ei per literas gratias: idque ut maturaret , hortatus sum . Cum autem ad Cybiitra propter rationem belli quinque
dies essem moratus , regem Ariobarzanem , cujus salutem a senatu , te auctore , commendatam habebam , praesentibus insidiis nec opinantem liberavi : neque solum ei saluti sui , sed
etiam curavi , ut cum auctoritate regnaret . Metram , & eum, quem tu diligenter mihi commendaras, Athenarum , importunitate ' Athenaidis exilio multatos, maxima apud regem au
ctoritate gratiaque constitui . Cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur , si1 ' sacerdos armis se , quod iacturus putabatur , defenderet, adolescens Jc equitatu , δc peditatu , dc pecunia paratus, Τ & toto iis , qui novari aliquid volebant :perfeci, ut e regno ille discederet , rexque sine tumultu , ac
sine armis, omni auctoritate aulae communita , regnum cum
dignitate obtineret . Interea cognovi multorum literis atque nuntiis , magnas Parthorum copias & Arabum ad oppidum Antiochiam accessisse , magnumque eorum equitatum , qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis, & a cohorte
s Er roes iis, quν J Cum 8e in vulgati libris & in manuscriptis legeretur er totaiar, Ranconetus coniectura dinus, legenduin putabat, extorta iit qua, &e. Sed Victorias melius, tr omnino iis Oi, M. Alii , re I. ciis, qui, Lamb. Et quod summam rem continet, iis quoque, qui apis in regno quae
rebant mutationem , paratus ti succi lictus . Lib. v. Att. 1 . E' torum , quid κ I. iiii futurum fit. III. ad Quint. ep. I. Forti in es et , rellari uin tit continu, fit. Totuu/bi , qua αιι quid novi, per appositionern , quam
dicunt Grammatici. I. F. Gron. a Praestant; munitudino J Ita Lambinus
ex Memmianis libris . Cum vero Medica ushabeat , praesentia , motuitudine , Victorius emendabat prHeuti. Olivet. Post. nuam omnia diu consideravi, in eam disces. Ii sententiam , maguitudine esse interpretationem praesentas, qua margini illita postea in ipsum contextum irrepsit. Graeυ.
3 Athenaidis a Reginae, matris Regis im
potenti dominatione. Cesiartur.
4 Saeersor I Comanorum saeerdos Arahe laus, a Pompeio Maano , ut seribit Appi nus , Mithridate devicto , Draesectus a post quem sacerdos fuit Nicomedes , a Caesare , post superatum Pompeiam, praepolit M. Eius sacerdotis potestas, quae fuerit, ostenilit Himeius de bello Alexandrino. his verbis e co--a , vetustiomtim o sanctio num in
536쪽
te praetoria , quae erat ' Epiphaneae praesidii causa , occidione
occisum . Quare cum viderem , a Cappadocia Parthorum copias aversas , non longe a finibus esse Ciliciae , quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi . Quo ut veni , hostem ab Antiochia recessisse , Bibulum Antiochiae esse cognovi: Deiotarumque confestim iam ad me venientem cum magno & firmo equitatu 3c peditatu , & cum omnibus suis copiis , certiorem seci, non videri esse causam cur abesset a regno e meque ad eum , si quid novi forte accidisset , statim literas nuntiosque missurum esse. Cumque eo animo venissem , ut utrique provinciae , si ita tempus serret , subvenirem : tum id, quod jam ante statueram , vehementer interesse ' utriusque provinciae , pacare Amanum , & perpetuum hostem ex eo monte tollere , agere perrexi. Cumque me discedere ab eo monte simulassem , & alias partes Ciliciae petere , abessemque ab Amano iter unius diei , & castra apud Epiphaneam secissem : a. d. quartum Id. Octob. cum advesperalceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut ad tertium Id Octob. cum lucesceret , in Amanum ascenderem : distributisque cohortibus & auxiliis, cum aliis d. frater, legatus, mecum simul , aliis C. Pontinius legatus, reliquis M. Annejus& L. 7 Tullius legati praeessent ; plerosque nec opinantes Oppressimus, qui occisi, captique lunt, interclusi fuga . Eranam autem , quae fuit non vici instar, sea urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram Sc Commorin , acriter & diu ' repugnantibus , Pontini illam partem Amani tenente , ex antelucano tempore , usque ad horam diei decimam , magna multitudine hostium occisa , cepimus: castellaque sex captae complura incendimus. His rebus ita gestis, castra in radicibus
Amani habuimus apud Aras Alexandri quatriduum : & in reliquiis Amani delendis , agrisque vastandis, quae pars ejus
Syria fuit. Gr visus. praensores: veruntamen nihil muto . Subin-
γ Utriinue provincii J Syriae & Ciliciae. telligi enim potest , hostibus , vel aliquid
enim terminus inter utramque , & utri- tale.
que communis , aquarum divortio divisus . io Ajar Alexandri J Vulgo lisur : quo de Epist. Io. lib. II. --ε. oppido Strabo, lib. Iv. Curtius, lib. m.
537쪽
montis meae provinciae est , id tempus omne consumpsimus . Consectis his rebus, ad oppidum '' Eleutherocilicum Pinde nissum exercitum adduxi: quod cum esset altissimo & muniti iasimo loco , ab iisque incoleretur, qui ne regibus quidem unquam paruissent: cum Sc fugitivos reciperent , & Parthorum
adventum acerrime expectarent : ad exitii mationem imperii pertinere arbitratus sum comprimere eorum aud.lciam , quo
facilius etiam caeterorum animi , qui alieni essent ab imperio nostro , frangerentur. Vallo & fossa circumdedi , lex caltellis castrisque maximis sepsi; aggere , vineis, turrib is oppuῆnavi, ususque tormentis multis , multis sagittariis , magno labore meo , sine ulla molestia sumptuve sociorum , septimo quinquagesimo die rem conseci: ut omnibus partibus urbis dillumbatis, aut incensis, comptulsi in potestatem meam pervenirent. His erant finitimi pari lcelere & audacia Tibarani : ab his, Pindenita capto, Obsides accepi: exercitum in hiberna dimisi
Q. fratrem negotio praeposui, ut in vicis, aut captis , aut male pacatis , exercitus collocaretur . Nunc velim tibi sic persuadeas, si de his rebus ad senatum relatum sit , me existimaturum , summam mihi laudem tributam , si tu honorem meum sententia tua comprobaris. Idque , etsi talibus de rebus gravissimos homines 8c rogare solere, & rogari scio ; tamen admonendum potius te a me , quam rogandum puto . Tu es enimis, qui me tuis sententiis saepissime ornaiti : qui oratione , qui praedicatione , qui summis laudibus in senatu , in concionibus
ad caelum extulisti cujus ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo clam mea laude conjuncto, omnia adsequi me arbitrarer . Te denique memini , cum cuiadam clarissimo atque optimo viro supplicationem non dece neres , dicere , te decreturum , si referretur ob eas res , quasis consul in urbe gessisset . Tu idem mihi supplicationem decrevisti togato , non ut multis, republica bene gesta , sed , ut
II Elaxi reeilistum J Liberorum Citieum, ni montis nomina persequi . Latrocinia enim qui suis legibus utebamur . a. lib. v. exerceti. ni eiu m,ineis incolae. Tiharenos Fe d Attie. Idem . Plutaresius in Lucullo nominat , de Plinius 1 Tibarani J Ipnota teographi gens eni- lib. vi. c.ip. 4, ubi Themiscyrae regi nis iam erum negotii fuisset , latronum ma- gentes persequitur .
538쪽
nemini , republica conservata . Mitto, quod invidiam , quod pericula, quod omnes meas tempestates & subieris , & multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris :quod denique inimicum meum , tuum inimicum putaris: cujuς etiam interitum , ut facile intelligerem , mihi quantum tribueres , Milonis causa in senatu defendenda approbaris. A me autem haec sunt prosecta , quae ego in beneficii loco non pono , sed in veri testimonii, atque judicii , ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer quis enim idem non facit sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causi gagendis , omnibus scriptis , Graecis, Latinis, omni denique varietate literarum mearum , te non modo iis quos vidistemus , sed iis de quibus audissemus, omnibus anteferrem . Queres fortasse , quid sit, quod ego hoc nescio quid gratulationi & honoris a lenatu , tanti existimem . Agam jam tecum sa- miliariter , ut est & studiis, 3c ossiciis noliris mutuis, Sc summa amicitia dignum, Sc necessitudine etiam paterna . Si quisnquam suit unquam remotus , & natura , & magis etiam , ut mihi quidem lentire videor, ratione atque doctrina , ab inani laude & sermonibus vulgi , ego prosecto is sum . Testis est consulatus meus: in quo , sicut in reliqua vita , fateor ea me studiose secutum , ex quibus vera gloria nasci possiet : ipsam quidem gloriam per se nunquam putavi expetendam . Itaque& provinciam ornatam , & spem non dubiam triumphi , neglexi. Sacerdotium denique, cum quemadmodum te existimare arbitror non dissicillime consequi possem , non appetivi . Idem post iniuriam acceptam , quam tu reipublicae
calamitatem semper appellas, meam non modo non calamit
tem , sed etiam gloriam , studui quam ornatissima senatus p pulique Romani de me judicia intercedere . Itaque & augur postea fieri volui, quod antea neglexeram: & eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim,ra nunc
Catonem Pedianus novistini, eumque ait stu
duille in petitioiis consulatus Miloni, di reo adsuisse, nee dissimulasse , bene actiun esto cum republica morte P. Clodii . Id. . r. ει--am 3 orati in Pisonis cap. a.
539쪽
3 nunc mihi expetendum puto . Huic meae voluntati , in qua inest aliqua vis desiderit , ad sanandum vulnus iniuriae , ut faveas , adiutorque sis , quod paulo ante me negaram rogatu rum , vehementer te rogo : sed ita , si non jejunum hoc nescio quid , quod ego gessi, & contemnendum videbitur, sed
tale , atque tantum , ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint. Equidem etiam mihi illud animadvertisse videor , scis enim , quam attente te a dire soleam te non tam res gestas, quam mores, instituta , atque vitam imperatorum spectare solere , in habenὸis aut non habendis honoribus . Quod si in mea causa considerabis, reperies , me exercitu imbecillo contra metum maximi belli , firmissimum praesidium habuisse , aequitatem & continentiam . His ego subsidiis ea sum consecutus , quae nullis legionibus consequi potuissem : ut ex alienissimis sociis anticissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem , animosque novarum rerum expectatione suspensos , ad veteris imperii benevolentiam tr ducerem . Sed nimis haec multa de me , praesertim ad te , a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur . Cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant. Cumque omnes uno prope consensu de me apud te ea , quae mihi optatissima sunt, praedicabunt: tum duae maximae clientelae tuae , Cyprus insula, & Cappadociae regnum , tecum de me loquentur : p to etiam regem Deiotarum , qui uni tibi est maxime necessi
rius. Quae si etiam maiora sunt : & in omnibus seculis D ciores viri reperti sunt, qui suas cupiditates , quam qui hostium copias vincerent: est profecto tuum , cum ad res belliacas haec, quae rariora & dissiciliora sunt , genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse & majores putare. Extremum illud est , ut, quasi dissidens rogationi meae , philosophiam ad te allegem : qua nec mihi carior ulla unquam res in vita fuit, nec hominum generi maius a diis
-rs Nune J Ut, si quam antea, pulsus in eis lib. v r. ad Att. his verbist Amismum literaxilium , dignitatis iacturam secisset, honore me ad triumνώum υμam , rem a nobis , aer novo ita sareiret, ut de pristino flatu detra- eeo arbitris , propteν Aane v λ νενν ν - ctum nihil , additum potius aliquid ad glo- stram , neis aeretuendam. Idem . viam videretur . Causam hane attigit ep. α io Iustiores a Man. DIU --.
540쪽
munus ullum est datum . Haec igitur, quae mihi tecum communis est , societas studiorum atque artium nostrarum, quibus
a pueritia dediti ac devincti , soli propemodum nos philoso
phiam illam veram & antiquam , quae quibusdam otii esse ac desidiae videtur, in serum , atque in rempublicam , atque in ipsam aciem pene deduximus, tecum agit de mea laude ; cui ' negari a Catone fas esse non puto . Quamobrem tibi sic persuadeas velim : si mihi tua sententia tributus h
nos ex meis literis fuerit, me existimaturum , cum auctoritate tua, tum benevolentia erga me , mihi, quod maxime cu
t Ia ipsam ariem J otio & desidiae, ει- quas dixerit, in maiores ti sori , se reipuis
rum , rempublicam, aciem opponit . Aciem blicae contentiones. Qua similitudine lib. r. autem pro summa contentione posuit , non de orat. foventem aetem appellavit. Idem . ruali tertium quiddam , α duobus proxime Is J Ne avit tamen , Ep. seq. geictis, id est a soro te a republica diversum, lib. vi I. ep. II. de ad Att. ep. t. 1. lib. sed quod se soro , ει rei publica iungatur e v II. Idem.
M. CATO M. T. C. IMP. S. P. D. V. 'UOD & respublica me , & nostra amicitia hortatur , libenter facto , ut tuam virtutem , innocentiam , diligentiam , cognitam in maximis rebus, domi togati , armati foris, pari industria ' administrare gaudeam . Itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam , servatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum , sociorum revocatam ad studium imperii nostri volumtatem , sententia mea & decreto laudarem , feci. Supplicationem decretam , si tu , qua in re nihil fortuito , sed summa tua ratione 3c continentia , reipublicae provisum est , diis immortalibus gratulari nos , quam tibi referre acceptum mavis,
' gaudeo . Quod si triumphi ' praerogativam putas, supplic Tom. VII. Y y y ri
ARG. Exeusat se , quod supplicationem Primus immutavit hanc scripturam P. victo. non decreverit, εt tamen decretam gaudetr rius, sed per 'ram. Gravius. seque laonorificentius dicit sensisse, quam eos, a d Si tu mavis, ea, quae pro re- qui supplicationem decreverant. Anno V. C. publica secisti , nou rationi εt continentiae 7. . tuae, sed diis immortalibus tribui; supplic I Admin, Me J Sm ponitur absolute suba tionem decretam gaudeo. Manue. intellecto rem, aut id quod administratur . 3 Prinuari m a Qui praerogativae tribas el
