M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Opera Rethorica tom. 2

발행: 1824년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

srmissima quaeque maxime luenr , sive plura sunt , sive illi quod unum; sin autem in conciliatione, aut in

permotione causa esl, ad eum me polisSimum partem. quae maxii e commovere animos hominum poleSt, consero. Summa denique huius enoris haec Pu, ut,

si in refellondo adversario semior esse Oratio, quam in confirmandis nostris rebus, pol est, omnia in illum conseram tela; sin nostra facilius probari, quam illa redargui possunt, abducere animos a coiitraria d psensione, et ad nostram conor traducPre. Duo denique illa , quae facillima videntur, quoniam qua o difficiliora sunt, non possum , mihi pro meo iure sumo. Vnum , ut molesto aut disticili argumento aut loco ni nimia- quam omnino nihil respondeam. Quod sorsitan aliquis

B. C. dissimtilia tim ante obmatur. It. rum s Atra haesit Eruesti in v. Aissimtititiam. Atilianius enim dieit. se a malo vitioque Cnimne sie reeedere, non . tit id ne uestigere et Ollide evitare apparetit, sed politis, tit lolii in ,on villo, in quo haereat et comm Tetur, cimaudu et ariseudo obrtias ne di imulatum, h. e. ita siletilio praeteritum, quasi id malum, quod eun

gam suam Premni, ipse orator Donsenserit

Ligurii eiiugam reo cone iliandus erat Caesar; hoe ita mirifieo prae iiiii Cicero, ut Aeripiam in Ligarium senis ientiam de malathiis i sesaris dicendi

In permotione) In qno genere praecipua pure orationis Pro Milono versatur. Quam eloquenter, mn xime in peroratione, eommovet iudicum anim 1 ID.

Si in Posiatinari vi orsario) Iia Ttillitia in Milouiatia probat sit laxisse potius insidia Clodium Niloni, qunm Niloti m Clodio. In Lisaeiana in

Tuberonom acetisatorem eiusdein, Riat

etiam gravioris etilpae invidiam do-rivat , cuius reuiu peragebat Ligaritim. ID.' Sin. nostra statius pro ri) Cl di avortina urgumenta non poterat is elle di solvere Tullius Nilotiis patrontis; ab iis auditorIs animum avo eal: et in his potissimum dii b immoratur. in rep. sexu per lienisse pesti serum ei veni de in dio tollere .

ei Clodium iusidias Miloni secisse.

Conor li Meere 3 Cueis A. conor de rere. B, emur tria lueeDE. Petiris eius post Lambiuuin . quia tintea sile feram , hie quoniae eoninneti viam

ponendum esse coner traducere, ar

bitratur. Beete, si Cicero hoc mem-hrum a priore snspendere voluerit. Fieri tameti potest, tit in altero meminhro novam constructionem inchorauerit, quod est gratae Milicet negligun

352쪽

DE ORATORE III n. Il, C i . 3 345 iure irriserit. Quis enim est, qui id facere non possit 8

Sed tamen ego de m a nunc, non de aliorum facultate di,pulo, confiteorque irae, si quae premat reS vehementius , ita cedere solere, ut non modo non abiecto,

sed ne reiecto quidpm scuto sugere videar; sed adhibero quandam in dicendo speciem atque pompam, et pugnae similem fugam : consistere vero in meo praesidio Sic , ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse videar. Alterum est illud , quod ego oratori maxime Cavendum, et providendum puto, quodque me sollicitare summe ευlet; non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid Obsim : non quin enitendum sit in utroque; sed lamen multo est turpius Oratori , n cuisse videri causae, quam non profuisse.

74. Sed quid hoc loco vos inter vo , Catulet an

haec, ut sunt contemnenda, contemnitis'

Minimo, inquit ille: sed Caesar de isto ipso quiddam

velle dicere videbatur. Me vero lubente, inquit Antonius, dixerit, sive refellendi causa, sive quaerendi. Tum Iulius, Ego mehercule, inquit, Antoni, semperis sui. qui de te oratore sic praedicarem, unum te indicendo inihi videri tectissimum, propriumque hoc esso laudis tuae, nihil a te unquam esse dictum, quod obe set ei, pro quo diceres. Idque memoria teneo, quum mihi sermo cum hoc ipso Crasso, multis audientibus, esset

Sed ne roso in qui lom setilo Adeon noludinem spectat eorum. qn; inpra lio stigietates Hypeos suos in te gRm redueebant. ne aversi vuluerarentiar; neque enim solum el3petimuhitecte , Aed in tergum rei ieero, im- Meillitatis suit. Fro inentissime apud

potius scripserit, in eoden Io, quod ad eontinuandum in line allegoria similitudinem aptius videtur. Tectissimum Toelus clieitur Antonitis , quia amnqtiam obstiti ei. pro .piri dixit. Sic lib. li I. e. s genus die tidi Antonii λ;t praemunitum et eae omui paria septiam.

353쪽

de te institutus, Crassusque plurimis verbis eloquentiam

Iaudaret tuam, dixis ge me, cum ceteris tuis laudibus hanc esse vel maximam, quod non solum quod opus esset, diceres, sed etiam, quod non opus esset, non diceres.

Tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda; illud vero improbi esse hominis, et perfidiosi, dicere quod alienum esset, et nocere ei, pro quo quisque diceret. Quare non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, quare tu hoc ita magnum putes, nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur. 7έ. Dicam equidem, Caesar, inquit, quid intelligam: sed et tu, et vos omnes hoc, inquit, mementote , non me de persecti oratoris divinitate quadam loqui, sed de

exercitationis et consuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum excellentis cuiusdam est ingenii ac singularis; cui quiddam portenti simile esse visum est, posse aliquem inveniri Oratorem. qui aliquid mali faceret dicendo, obessetque ei, quem defenderet; facit enim de se coniecturam: cuius tanta vis ingenii est, ut neminem, nisi consulto, putet quod contra

seipsum sit dicere. Sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi prudentia

Quod non Uus esset Vulgaris

in speciem, at revera magna laus: Dicenda taeendaque calles. Pers.

pro quo quis. Sed bene monet Hev-fiingerris, eleganter, quando de Persona incerta sermo sit, pronomen quisque icem sustinere pronominis ime vel

ille , ut saepius apud Cic. Vos Omnes h Gueis. B abest

hoc.

Cuius tanta ris ingenii Gueis. A, i tanta Dis ingenii. . De Diagari et communi Prudentia dispiato. Ita Vud Graecos Guel . Α: et communi lingua dis rata ama. Vulg. de ivlgari et communi prudentia disputo. Vt viad Graecos. Pear eius delevit ut, in quatuor ΜSS. non repertum ue otiosam seil. Particulam esse Putans. Quod recte negavit Edinesti; comparatur enim Themisto cles eum Crasso ; et verba sed mo-

354쪽

DE ORATORE Ll B. II, CAP. 74 disputo. Ita apud Graecos sertur incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille suisse Themistocles; ad quem quidam doctus homo atque inprimis eruditus accessisse dicitur, eique artem memoriae, quae tum Primum proserebatur, pollicitus esse se traditurum; quum ille quaesisset, quidnam illa ars em-cere posset, dixisse illum doctorem, ut Omnia memi- .nisset; et ei I hemistoclem respondisse, gratius sibi illum esse lacturum, si se Oblivisci, quae vellet, quarta si meminisse , docuisset. Videsne, quae vis in homine

acerrimi ingenii, quam polens et quanta mens meriti qui ita responderit, ut intelligere possemus, nihil ex illius animo , quod semel esset insusum, unquam emuere potuisse: quum quidem ei fuerit optabilius, oblivisci posse potius, quod meminisse nollet, quam

quod semel audisset vidissetve, meminisse. Sed neque propter hoc Themistoclis responsum, memoriae nobis opera danda non est, neque illa mea cautio et timiditas in causis, Propter praestantem prudentian Crassi, negligenda est. Vterque enim istorum non mihi attulit aliquam, sed suam significavit facultatem. Etenim permulta sunt in causis, in omni parte orationis ci cumspicienda, ne quid offendas, ne quo irruas. Saepe aliquis testis aut non laedit, aut minus laedit, nisi laces

Satur; Orat reus, urgent advocati, ut invehamur , ut maledicamus, denique ut interrogemus. Non moveor, non obtempero, non satisfacio, neque tamen ullam assequor laudem. Homines enim imperiti facilius, quod stulte dixeris, reprehendere, quam, quod sapienter tacueris,

dis cito parentheseos signis inclusit. Ohis tamen Ba amd Graecos, quod est in IIS. Erl. aptissinium hic videtur

Pollic tiam esse, ut vulg. Bene antems grammatica ratione sic postulante , Mamilius , Lambinus. Ernesti eorrexerunt Pollicitus.

355쪽

laudare possunt. Ilio quantum sit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseri si habet enim et Voluntatem nocendi in iracundia, et vim in ingenio, et Pondus in vita; nec, si hoc Crassus non Committit, ideo non multi, et saepe committunt. Quo quidem mihi videri turpius nihil solet, quam quum eX Oratoris dicto aliquo, aut responso, aut rogatu, sermo ille sequitur: Occidit ille. - ΛΞ ersariumne 8 - uno siem, aiunt , se, et eum, quem defendit. Ηοc Crassus non putat nisi perfidia accidere posse: ego autem saepissime video in causis aliquid mali facere homines

minime malos.

S. Quid Z illud, quod supra dixi, solere me cedere, et, ut planius dicam, fugere ea, quae valde gausam meam premerentῖ quum id non faciunt alii, versanturque in hostium castris, ac sua praesidia dimittunt:

mediocriterne causis nocent' quum aut adversariorum ladiumenta confirmant, aut ea, quae sanare nequeunt

exulcerant' Quid ' quum personarum, quas defendunt, rationem non habent; si, quae sunt in his invidiosa, non mitigant extenuando, sed laudando et efferendo invidiosiora laciunt: quantum est in eo tandem malit Quidῖ si in homines caros, iudicibusque iucundos , sine ulla praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare: nonne abs te iudices abalienest Quid t

tiant ille; rectius fortasse. Nam statim praecedit ille, ut insuaviter hie repetatur; et ad brevitatem dicti melius abest. Si tamen est a Cicerone, iue h. l. tit saepe Pro personne incertae nomine Proprio ponitur, ii tale Ola tale. Immo rem, aiunt IIF aiunt ex gloma finxime suspicor. Nam, qui hic respoudet, ipse iudicabat, imprudentem oratorem se et eum, quem defenderat, occidisse , non ab eo, quod alii de ea re dicerent, pendebist. Dimittunt Pulchre pro omittunt. Comparavit Helisingerus Cic. Pro Plane. c. 39 EXtr. Quae sanare nequeunt Gueis. B, C, quiae sanari nequeunt. Quantum est in m tandem mali Sic edit. Omnib. Vulg. omittitur est.

356쪽

DE ORATORE LlB. II, CAP. 76 si quae vitia, aut incommoda sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu, in adversariis exprobrando, non intelligas, te in iudices invehi: mediocre peccatum est y Quid Z si, quum pro altero dicas, litem tuam facias,

aut laesus esserare iracundia, causam relinquas: ni

liilne noceas ' In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor: ut, quum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod ministratorem peteres, non adversarium. Ex quo etiam illud assequor, ut, si quis mihi maledicat, petulans, aut plane insanus esse videatur. Ιii ipsis autem argumentis si quid posueris aut aperte falsum, aut ei, quod dixeris, dicturusve sis, Contrarium, aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum ac foro: nihilne noceast Quid multaῖ omnis cura mea

solet in hoc versari semper dicam enim saepius ), si possim, ut boni aliquid esticiam dicendo; sin id minus , ut certe ne quid mali. 6. Itaque nunc illuc redeo , Catule, in . quo tu me

paulo antea laudabas, ad ordinem collocationemque rerum ac locorum. Cuius ratio est duplex : altera, quam assert natura causarum; altera, quae Oratorum

iudicio et prudentia comparatur. Nam ut aliquid aulerem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris Praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus, atque ita peroremus : hoc dicendi generis natura ipsa praescribit. Vt

vero Statuam VS, ea, quae probandi, docendi, persuadendi causa dicenda sunt, quemadmodum componamuS:

' Ministratorem Ministrator is quasi ministrator etc. DEARC. fuit, qui tu causis advocato sive Pu trono soleret subiicere ea, quae pro Hoc dicendi generis natura Vulg. reo dicendis essent. Sic in Orat. pro hoc dicendi genus natura. Guuls. Λ. Flacco cap. za: Hic mihi Maeandiratis, hoc dicenissi natiara.

357쪽

CICERONIS id est vel maxime proprium oratoris prudentiae. Multa eniin occurrunt argumenta; multa, quae in dicendo profutura videantur. Sed eorum partim ita levia sunt, ut contemnenda sint: partim, etiam si quid habentadiumenti, sunt nonnunquam eiusmodi, ut insit in iis

aliquid vitii, neque tanti sit illud, quod prodesse videatur , ut cum aliquo malo coniungatur. Quae autem

sunt utilia, atque firma, si ea tamen ut saepe sit

valde multa sunt: ea, quae ex iis aut levissima sunt, aut aliis gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere , atque ex oratione removeri. Equidem quum colligo argumenta causarum, non tam ea numerare Soleo , quam expendere.

77. Et quoniam quod saepe iam dixi tribus rebus

homines ad nostram sententiam perducimus, aut d cendo, aut conciliando , aut permovendo, una eX omnibus his rebus res prae nobis est serenda, ut nihil

Pro rium oratoris 'rudentis Qtii utilian. lib. VII praefatione t mmera exsinuentibus smis non est saxa acque materiam, et caetera aediseanti titilia congerere, nisi dimonendis iis uocandisque artisseum manus adhibeatur: sic in diseudo quamlibet abundans rerum costia, cumulum tiaratim habeat atque congestum ; nisi illas easdem divositio in ordinem digeains, atque inter se commissas limina erit.' Multa enim o tirrunt argumentia De usu ac dispositione argumento rum rectu id uintili auus lib. V, cap. xa et Firmissimis argumentorum , Singulis instandum, infirmioDa conWΚanda sunι: quia illa Per se formia nonommel es Uumstantibias obscurare, ut qualia sunt amareante hiare imbecillaniarum mutuo auxilio sustinentur. Itaque si non Possunι Valere, quia maSHa -ι, Malebant , suis multa sunt: quae ad eiusdem rei Probasionem --nia vectant: ut si quis hereditiatις gratia hominem oecidissa dica-r. nereis ditatem Uerabas, et magniam hered tiatem , et PauPer eras, vi rum maximca eremtoribus amellabaris, et essenderas eum, cuiua heres enas, et nu-liarum tabuia, sciebas. Singula leuia

cent , etiamsi non ut sumine, lamen ut grandine. PRusT. Multa, quae in dicendo Prosia iam Mideantur NS. Mag. teste Pearcio

delet multa; et sane commodius ah- fuerit , ut uno teuore legas: mulια enim occurrunt argumenta, quae ira direndo 'ositi m MideanItim Quae autem stitu utilis Guelc. A. quae ausem utilia sunt, melius lase

' Res 'rae nobis Recte Prositetur orator velle se auditoses ducere. Am-

358쪽

DL ORATORE I. t B. II, CAP. 77 35 a

aliud, nisi docere velle videamur: reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis orationibus fusae esse debebunt. Nam et principia et ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dicemus. h

bere hanc vim magnopere debent, ut ad eorum mentes, apud quos agetur, movendas permanare possint. Sed his partibus orationis, quae etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo proficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo, et in perorando; degredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa, saepe utile est. Itaque vel narratione exposita, saepe datur ad commovendos animos degrediendi locus; vel argumentis nostris confirmalis, vel contrariis resulatis, vel utroque loco, vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam , ut recte id

m Derti. iudices . Omnem ac sarcinis orationem in diaris dioisam esse pia naque mihi rarium est hune eandem distratisionem inridiae et criminum , sie in deffensione set Nare, ut omnes intelligant nihil me nec subtemfigere Molriisse relicendo, nec Obs rare dicendo. Cic. pro Cluentio e. I.

At nemo nisi inepte dixerit. Nune mihi vestra severitas, iudices, excitanda est. nune mihi eouciliatidistitit vestri animi. DavsT. Digredi tomen Vhi rem atro

cem narraveris , aut argumentis con

stinaveris , digredi, et eam amplisi care iuverit. Exempla subministrat una Cicironis oratio pro Roscio Ame- vino. Post narrationem digredi itie r id primum querar p atia unde Potissimtim, iudiera, exordiar ρ titit quod, t a Mibus vitia iliam pelam p ele. Post restitationem iterum ad exaggerandum parricidarum supplicium diuertit: O sinstiti rem sa entiam. H- diem J nonne Didentur hiano hominem

Bursus ubi eae lis erimen in adversarios probavit magis convenire , invehitur in Chersogontim: Hrene eitia sese pulvi aliquid posse Chr3 sogontisphie etiam potens esse lip Orem mis ram atque iacerbiam I etc. Tandem in peroratione mirabiles animorum in tus excitat. Ea Strebare. ID.

m Poete id fieri possit ) Olim vitiago: recte id feri potest a Lambiti

autem vidit, in verbis si hialet Omentisa dignitatem Glque eviam Pron men eam nece ario ruquisure , ut sequatur vi

359쪽

35 a

CICEROMsseri possit: eaeque causae sunt ad agendum , et ad ornandum gravissimae atque Plenissimae, quae Plurimos exitus dant ad eius in odi degressionem , ut his locis uti liceat, quibus aut moruin impet9s eorum , qui audiunt, aut impellantur , aut reflectantur. Atque etiam in illo

reprehendo eos, qui, quae minime firma sunt, ea prima collocant. In quo illos quoque errare arbitriso,

qui, si quando id quod milii nunquam placuit plu

res adhibent patronos , ut in quoque eorum minimum putant esse , ita eum primum volunt dicere. Res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi , qui audiunt , quam Celerrime occurratur : cui si initio satisfactum non sit, multo plus Sit in reliqua causa laborandum. Male enim se res habet, quae non statim, ut dici coepta est , melior sieri videtur. Ergo ut in oratoribus optimus quisque , Sic et in Oratione , sirinissimum quodque sit primum; dum illud lamen in utroque teneatur , ut ea, quae excellent, Serventur etiam ad perorandum; si quae erunt mediocria nam vitiosis nusquam Oportet esse locrin , in mediam turba in atque in gregem coniiciantur. Hisce Omnibus rebus consideratis, tum

.esti .eritis Pearci iam , qui leposuit viti genuiam . argumentis . tit Opinor, noti satis idoneis o setiuit. ait ei, i m. ς Dissimae reserti ad tigeniam. plenissimae ud D iandiam, qtiasi vo bulum ADGDissimae non item hetie ad augendiam possit referri. E loeis a Pearcio pro eorreetione sua laudatis Huximam vim hahet lib. II. e. aura ii tulent, ante*titi a perore r. Oν-niandi utit a genui ciatisia digredi.

oriandum.

Qui istidiani ) Sie Gueis A, B, C.

eliam , iuetuit Fabius lib. v. cui. ia.

potentissima argumenta primo ne ' nendia siti I ra. tii Dc petit atiimos an stimmo, tit inde dimittant; ara piar- isti primo summoque, tit Homericia.

dispositione . Iliado, IV, ubi imbeeilliores Nestor ita medio Glloeat, in

360쪽

DL OR TORE Ll B. Ir, CAP. 78 353 denique id, quod primum est dicendum , post romum

soleo cogitare , quo utar exordio. Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit, nisi aut exile, aut nugatorium , aut vulgare , aut Commutae. 8. Principia autem dicendi semper quum necura laet acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero Causarum propria esse dehonti Prima est enim quasi cognitio et commendatio oratoris in principio, quod continuo eum, qui audit, permulcere atque ullicere debet. In quo admirari soleo, non equidem istos,

qui nullum huic rei operam dederunt, sed hominem iri primis disertum atque eruditum , Philippum , qui ita solet ad dicendum surgere, ut, quod primum Verbum habiturus sit, nesciat; et nil idem, quum braclitiam

concalefecerit, tum se solere pugnare; neque attendit. eos ipsos, unde hoc simile ducat, illas primas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel maxime serviatil, et reliquis viribus suis consulant. Neque est dubiuin, quin exordium dicendi vehemens et pugnax non saepe esse debeat: sed si in ipso illo gladiatorio vilae certamine, quo serro decerti itur, tum era ante congressum multa sunt, quae troii ad vulnus, sed ad speciem valere vi-

iuvate. equidem nun a xquor.

SEARCH

MENU NAVIGATION