장음표시 사용
101쪽
=liis , , Diceces m maioris extensionis, quam alii Epi- , scopi Occidentales,quod non negatur. Mentem ii ' is . b. suam clare hic explicat Auctor noster , qui ut comto lay so gre t ruptionem textus utcumque probaret , nonnulla prael that m - Dro lectione sua adducit, quae hic expendenda sunt.
sense. buta io' Ae trimo ouidem indicat, Imperium ante tempora
pres inu gqnvi Arcadii & Honorii in Dioeceles diltributum tumesub Constantino Magno, id tamen post Concilium z. m. . .,'.. Nic num factum videri, ut Patres Arelatenses ma- ''. iorum Dicecessium mentionem facere nequiuerint:.z, et: ' Dubium est, inquit, an Constantinus tempore 'nodi η ', - - Haun, distribuerit Imperium in Diarces's, tar ve
rosimilius est, nee id factum fuisse tempore Nicaena , eum ibi solum mentio su Prouinciarum no Disceson. Verum grauiter allucinatur Auctor noster, dc e rori errorem adiungit, seque, dum ita loquitur, Acta, quae tempore Nicaeni Concilij prodierunt, non peruoluisse ostendit. Extat sane in Constantini epistola de Paschate per totum Terrarum orbem uno die celebrando, quam tempore ipsius Nica ni Concilij scripsit, in qua non solum variarum Ptouinciarum sub unius regionis nomine meminit, sed expresse Ponticae, M Asianae Dioecesis
rius ' Quid expressius ' Quid manifestius Con. stantino Magno scribi potuit certum itaque est, quod tempore Nicaeni Concilij Dioeceses fuerint in Imperio ; quod Auctoris nostri ἀννοιαν pro-
102쪽
dit, eumque grauiter hac in re errasse conuincit. q. Secundo dicit dubium esse, quandonam Constantinus Imperium in Dioeceses distribuerit, quod nihil ad Quaestionem facit, cum Dioeceses ante distributionem sub quatuor Pnaefectis Praetorio, in Imperio fuerint, sicque Patres Arelatenses suis
temporibus Dioecesium nomen usurpare potuerint, prout usurpasse nemo huc usque in dubium reum cauit. Dioecesis Sylvestro tribuunt, Dioecesses itaque tum erant in Imperio , quarum nomine amplitudinem Patriarchalis Iurisdictionis Patres exprimebant . Onuphrius Panuinus diuisionem Prouinciarum, quae sub Hadriano Imperatore obtinuit,re ferens , inter alios titulos unum Italiae Prouinciis Unup tua deis
praeirgit, quo asierit. Prouincias vel Diarcses in Ita- - .lia, eiusque I Uuti uisse septemdecim. Licet autem
mihi non constet, undenam Prouincias tune Dicerieeses vocatas fuisse agnoueri nullatenus tamen dubitem , quin illud sicut S: caetera omnia ibidem allata in antiquis monumentis repererit: ponamus itaque, ab ipsius Hadriani temporibus Dioecesis nomen etiam Prouincijs tributum fuisse , negare ne mo poterit, quin Prouinciae fuerint Dioeceses mi. nores respectu maiorum , quarum Sextus Rufus in i Breuiario mentionem fecit, dum in maeresi Mace
donias tem Provincias constitutas fuisse scripsit, aequarum ConstantinusMagnus in epistola ad Ecclesias meminit, dum tempore Concilii Nicaeni Pont cam. Asianam Diecesimm memoriam reuocauit. Simiis
103쪽
Similes itaque Dioecesis,ut se significare innuerent
Patres Arelatenses , maiores Diarceses minoribus op- 'pa''' posuerunt, & maiores Diaecines a S. Sylvestro teneri
Scripserunt. Dioeceses igitur Sylvester tenuit, dum Concilium Arelatense celebratum fuit, sicque non paucis dumtaxat Prouincijs, quae Dioecesses minores efficiebant, sed pluribus Terrarum tractibus, qui Dioecesses maiores constituebant, praefuit, ac in ijs
Patriarchalem auctoritatem obtinuit. s. Tertio dicit Auctor noster, cum Nicaenum Concilium non Dioeceston, sed Prouinciarum m , , minerit, consequi, locum fuisse corruptum: ad- , , misso tamen,locum esse sincerum,nihil inde de-
, , duci, nisi quod Episcopus Romanus haberet, , Dioecesim maioris extensionis , quam alij Epi- , , scopi Occidentales, quod non negatur Verum
antequam ad hoc ultimum respondeam, cum bona auctoris venia pauca de usurpata tempore Nicaeni Concilij Dioeceston voce obseruabo. Dicit ipse, Dioecesis nomen Patribus Nicaenis incognitum fuisse, adeoque, ut supra audiuimus, Patres Arelatenses plurium Dioeceston mentionem facere non potuisse, locumque corruptum esse, & loco maiorum Diarcestum, maioris Diaecesis voces substituendas esse: at obsecro, in quo nam antiquo codice hanc lectionem reperit in quonam veteri Auctore hoc inuenit Si ex nullo codice Manu scripto; si a nullo Auctore hoc didicit ; id ipsum confinxisse, & omnium Mortalium primum somniasse oportuit. Deinde si
104쪽
maibris Dioecesis voces substituendae sint, atque ita legendum esse Auctor noster crediderit, vox Disreesis igitur Patribus Arelatensibus ignota non fuit, ut ignotam fuisse, sibi ipsi contradicens asserit. Supponit quidem admissa loci integritate sequi, quod Episcopus Romanus habeat Dioecesim maioris extensionis, quam alij Episcopi, reuera tamen
sequitur, non unam, sed plures Dioeceses habere :sic enim scribunt patrcs ad S.Sylvestrum:s ui maiores Dioeceses tenes. Si igitur locus sincerus sit , ut quoad illa verba sincerum esse, ea Manuscripta te flantur, ex quibus epistolam primo Pittheus,deindε Sirmondus in Gallijs ante nostra tempora edide- .runt, deducitur prosecto, Sylvestrum plures maiores Dioeceses obtinuisse , de nuperum scriptorem de Disciplina Ecclesiae grauiter quoque allucinutum esse, dum propria auctoritate sine ullo Antiquorum testimonio commentatur ad Synodi Ar
, , latensis verba: DDioeceseos nome hic stricte non nisse . tr.
, , sumitur pro Imperij Dioecesibus, sed potius pro '' '
, , singulis iis Prouincijs, quas Romanus Pontifex, , regebar, ut sensus sit: Tu, qui maioribus praees,, Occidentis Ecclesjs, caeteris Paschae diem per litteras significabis.,,Ηqc Auctor ille,plane ignoransea,quae hic scribit. Vbinam enim intra suburbicarios suos limites maiores illas Occidentis Ecclesias reperiet Romanam quidem inueniet, sed haec una est, non plures. Deinde non maiores Ecclesias, inquit Concilium, sed maiores Dioeceses, quas, si im
105쪽
quiras, Patres ipsi quas digito demonstrant, dum
ex Dioecesibus Italiae, Galliae, Africar, Britanniae, MHispaniae collecti ad Sylvestrum Papam statuta sua reserunr, illaque ab eo promulganda esse non solum epistola Synodica, sed Canone quoque primo affirmant. 6. Adferendus est Canon ille, quem Iacobus
C.,.. . .e.. i. Sirmondus his verbis edidit. De oversationibus P Τ-3 si 'Dominicae, mi uno die m tempore per omnem Orbem obseruetur, or iuxta consuetudinem litteras ad omnes Tu dirigas. Ita firmondus, cuius lectioni non omnes antiqui codices Manuscripti consentiunt: Sexcentorum enim annorum codex in Bibliotheca
Sapientissime Sueuorum Reginae seruatus loco per Omnem Orbem oberuetur, legit: per omnem Vrbem a nobis obseruaretur. In praestantissimo nongentorum annorum codice Palatino Vaticano legitur: per Urbem omnem a nobis obferuetur. Ex quibus codic, bus haberetur, Patres Arelatenses Decreta sua Sylvestro detulisse, ut ea per Africam, Hispaniam , Britannias, Calliam, de Italiam iuxta antiquam consuetudinem publicaret, quod specialem Sylus stri supra praedictas Occidentis Dioeceses auctoritatem indicat, quam Patres in epistola ad SyIuestrum agnouerunt, dum illa per eum, qui maiores Dioecesis tenebat, omnibus potissimum inianuari voluerunt. Mouet quidem hic nonnullas difficultates Auctor nosser aduersus Baronium , qui ex ista Actorum ad Sylvestrum Papam relatione com
106쪽
elusit pro Potestate Pontificia confirmandi ConςM ,.ι ει. aliis.la. , , Iiorum Decreta. Baronius,inquit Auctor, bonis, , auibus reperit hic necess1tatem Papalis confir- , , mationis, cum illi apertὸ dicant, se iam decreta ::; ,, edidi sie communi consensu, te ad eum misisse, I, , ut promulgarentur,id est sicut ait Petrus de Mar- ζ-:e'. .
, , ca,vt Imperatores mittere solebant sua edicta ad i. '. , , suos Praefectos Praetorio:hoccine fiebat ad con- is' 'ν. in. , , firmandum Ita Auctor admittens Marcae inter- ii , Emper aura
pretationem, quae huic loco videtur minus conlen--pisse utanea. Ponamus tamen veram este, nonne Impera
tores in Praefectis Praetorio specialem aliquam in praefatas Dioeceses ipsis commillas auctoritatem agnoscebant, quando legum promulgationem per casdem Imperij Dioeces es ijsdem deferebant 'Quod si id negari a nemine poisit , quomo do negare poterit Auctor noster specialem auctoritatem Romani Patriarchae in commissas suae rete Occidentis Diceceses, per quas Patres Aret tenses et Decreta publicanda offerunt Hoccine fiebat sine ullius maioris auctoritatis agnitione ς Si Sylvester non habebat ullam Iurisdictionem in Oecidentis Dioeceses, quare Concilium publicationem Decretorum non commisit singulis Metropolitanis Quare de ijs litteras non misit ad omnes Prouincias Quare Sylvestro hanc Prouinciam detulit Nonne Patres Canone I. id se fecisse indi cant, quia ita antea seri consueuerat q
107쪽
tet to the bishopos alea adria. Leo Magnu epist 64 ad Mala
obijcit pag. 8 q. auctoritatem indicandi diem Paschatis Romano Episcopo ademptam fuisse in Ni-
, , cam a Synodo.Statuit Concilium Arelatense,in- , , quit, ut Pascha obseruaretur eodem die S tem- , , pore , & ut Episcopus Romanus daret notitiam , , diei iuxta consuetudinem. Sed haec secunda pars, , correcta fuit, ut fatetur Binnius , a Synodo Ni-
, , cama, quae id negotij commisit Episcopo Ale-
, , xandrino. Uerum miror, Auctorem nolirum citare Binnium pro correctione huius Cataonis, qui Canonem hunc correctum fuisse minime scribit. Dicit solummodo Binnius, officium computandi diem Paschatis Alexandrino Episcopo delatum stille a Nicaeno Concilio, & ab Alexandrino diem hunc indicari debuiste Romano Episcopo : non dicit autem,quod Alexandrinus Episcopus eum diem mistis per occidentis Dioeceses litteris publicare potuerit.Audiendus est hac de re Leo primus epist
la Gq. ad Marcianum Augustum : Paschale etenim festum,quo Sacramentum falutis humanae maxime con tinetur , quamu is in primo semper mense celetrandum sit, ita tamen egi iuuaris cursus conditIone mutabile, ut plerumque Sacratisimi diei ambigua currat electio. Et
ex hoc fiat plerumque, quod non licet, ut non simul omnis Ecclesia, quod non nisi unum esse oporteat, ob
feruet. Studuereque Sanctι Patres,occasionem huius emroris auferre, omnem hanc curam Alexandrino Episto
po delegantes,quoniam apud Ag ptios huius supputa-ιionis antiquiιus tradita esse videbatur steritia , per
108쪽
quam qui annis singulis dies praedictaesolemnitatis eueniret , Sedi Apostolicae indicaretur, mi huius scripti ad
longinquiores Ecclesias iudicisi generaliter percurreret . Notanda sunt ultima Leonis verba , ijs enim aperte indicatur, diei notitiam a Patriarcha quidem Alexandrino cum SedeApostolica communicatam,
a Sede autem Apostolica in longinquioribus ab Alexandria Ecclesiijs, quales sunt Uccidentales, publicari debuisse. Scribit Leo primus epit, s. ad Rauennium Arelatensem, id ad sua sollicitudinem ex diuina inllitutione & paterna traditione pertinere,&praeclarum habemus de hac veritate testimonium ςpitiola II. Innocentij primi ad Aurelium Cartha giniensem Episcopum , ubi haec scribit: has ergρ lis ,..... ta bteras de ratione Paschali alterius dico futuri anni
praeseripsi. I lam cum ante diem undecimum Kalenda. rum Aprilium pene Luna 16. colligatur nam piam minus es) itemque cum in ante diem quartum
alendarum earumdem veniat 23. existimauι II. Ra- ,
tindarum memoratarum die festa Paschalia celebran da, quoniam in vigesima tertia Luna nullum Pascha ωmquam,ante hoc Pascha factum esse cognoscimus.Sen
tentia meae expinur atque edixa tenorem. Iam prudentia tuae erat, consors mUι Frater, cum unanimis-Consecerdotibus nostris hanc ipsen rem in Smnodo religiosissima iratiare, mi si nihil dipositioni nostrae refutiat, nobis plenissime apertequescribens, quo deliberatam Paschalem diem iam literis ante ut moris est seruandams suo tempore praeseribamus. Vides, solam compu
109쪽
tationem Alexandrino Episcopo competijsse, il-Ia mque Romani Episcopi iudicio firmari debuisse ,
& dum eius sententia probata erat, publicationem per occidentis Dioecesis ad Romanum Episcopum spectasse,Video per Africam ab eodem praescribi eonsueuisse. Notanda sunt illa verba ex more, ut eadem consuetudo, quae tempore Arelatensis Concilij fuerat, tempore Innocentij primi sine ulla interruptione continuata fuerit, falsumque sit,quod Auctor noster scripst , Concilium Nicamum aliam consuetudinem hac in re induxisse.
8. Verum quidem est,Auctorem nostrum cum Sirmondo Canonis Arelatensis verba non hoc mo-Chao. a. Mela. do legere: per omnem Urbem a nobis obferuetur, sed
per omnem Orbem , quo pacto habetur in plerisque Manuscriptis, ac antiquo praesertim octingentorum annorum Codice Vaticano , quo cum conu
nit lectio epistolae Synodicae: censemus ergo, Pascha Dominι per orbem torum una die obseruari. Sed quid μ -' ' ex hae lectione in suae sententiae fauore in deducet
Auctor sorsan tempore Concilij Arelatensis Sylvestro publicationem diei Paschatis per totum Orbem comperijsse, eique tempore Concilij Nicaena hanc praerogatiuam iurisdictionis Pontificiae ademptam fuisse λ Tantum sane abest, ut Patres Nicaeni quidquam correxerint circa publicationem , quod eadem auctoritate, quo circa illamRomanum Pontificem uti consueuisse indicat Canon Arelatensis primus, eadem iuxta Canones Nicaenos uti perro
110쪽
xerit, ut testatur Sanctus Cyrillus Patriarcha Alexandrinus in Prologo sui Cycli Paschalis, quem ek MS. Codice Bucherius in Appendice ad doctri' G iiivi ,1...
nam temporum primus edidit. Sanctorum, inquit φiημη ruis Cyrillus, totius Orbis Sγnodi consensione decretum est, mi, quoniam apud Alexandriam itiis esset reperta E clesia, quae in huiusscientia clareret,quota Latindarum mel Iduum,quota Luna Pascha debeat celebrari, per singulos annos Romanae Ecclesiae litteras intimaret, minde Apsotica authoritate etniuersalis Ecclesia per totum Orbem diffinitum Paschae diem sine illa discepta-rron e cognosceret . cum per multa saecula pariter
custodisent, nultamque inde scripturarum quispiam
crederet circ. Ita ipse. Cyrillus , qui cum Patriarchatum Alexandrinum ab anno qΙΣ. obtinuerit,mini me ignorare potuit,quid Concilium Nicaenum ante Octoginta septem annos de Paschate statuerat, &praedecessoribus suis iniunxerat. Testatur itaque, a Concilio Nicaeno computationem Paschatis cominmissam Alexandrinae Sedis Episcopo , eumque singulis annis Romanae Ecclesiae diem illum intum asse, non autem Alexandrinae, sed Apostolicae Sedis auctoritate uniuersalem Ecclesiam per totum Urbem eumdem diem cognoscere debuisse. s. Falsum itaque est, Nicaenum Concilium quidquam detraxisse de Romani Pontificis auctoritate circa publicationem Paschalis Festi ab omniabus uno eodemque die celebrandi . Concilium Nicaenum etiam post computum Alexandrino Epi