Dissertatio de auctoritate patriarchali et metropolitica aduersus ea, quæ scripsit Eduardus Stillingfleet decanus Londinensis in libro De originibus Britannicis per Eman. a Schelstrate ..

발행: 1687년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

22 DISSERTATIO

si ita etά rii .. Scripserit: Romano Episcopo hoc datum esse , mi Oomnie nil dentalibus praesit, sed N Barlaam Monachus cap. z. libri de primatu Papae palam professtusUt: Occidenta-I in Μφη ' les Ecclesias Papae Gubernationi a Saulitis Pruribus fuisse commendatas. Auctoritates, quas Barlaam tacitis Sanctorum nominibus laudat, adduxi plures Differt. a. Antiq Illustratae, nec vacat modo, eaSomnes repetere: duas dumtaxat hic adferam, unam Augustini,aliam Innocent ij Pontificis Romani, qui uno codemque tempore, diuersis tamen in Regionibus Ecclesiam sanctitate, de doctrina sua illustra

runt.

Ac Augustini quidem testimonium extat lib. I. contra Iulianum cap. 2. ubi, citatis nonnullorum Patrum testimonijs, Cypriani scilicet ex Africa, Irenei, dc Hilarij, aliorumque ex Gallia, D. Ambrosij demum ex Italia, sic petit a Iuliano PelagijD Autustinui, Britanni Discipulo : an ideo contemnendos putas,iuia Occidentalis Ecclem sunt omnes , nec ullus in eis est commemoratus Orientis Episcopust Ouid ergo faciemus,

inquit Augustinus, cum illi Graeci sint, nos Latini lputo tibi eam partem Orbis fustisere debere, in qua primum Apostolorum suorum voluit Dominus gloriosissimo

Marorio coronara, cui Ecclesi p/Vesidentem B. Innocentium si audire voluisses, iam tunc periculosam iuuen-ιutem tuam Pelagiams laqueis exuisses. Sic Augustinus de Innocentio primo, quem tamquam caput speciale Occidentali Ecclesiae praesedisse clarioribus verbis exprimere non poterat. Quamuis enim Auctor no-- ster

62쪽

, , ster velit, Augustinum, tantummodo ordinem, , , & dignitatem istius sedis indicare, non vero alia- , , rum subiectionem,quod nulla Ecclesia vehemen- , , tius obstiterit usurpationibus. Episcopi Romani, , , quam Africana tempore Augustini. ,, Nemo tamen est, qui non videat, hoc effugium ad illudendam vim huius testimonij excogitatum esse ; falsum enim est, Ecclesiam Africanam a Romanae subie-

a Inero chmenta thaci the Chut

ctione exemptam fuisse, neque hoc probant Dispum dii in stAutustitationes ab Ecclesia Africana quoad particularia quaedam Iuris exercitia pro paruo tempore institutae,& post agnitos Saroicensis Synodi Canones sopitae. D. Augustinus testatur de Iure Patriarchali,quo Romanus Episcopus specialiter Occidentali praeest Eeclesue: neque dici potest , Africam inter Occidentales Ecclesias ab eo reputatam non fuisse. Cypri num enim totius Africae Primatem inter illos Episcopos enumerat, quos Occidentales fuisse affirmat, quosque ab Orientalibus distinguit. Africa itaque ad Ecclesiam Occidentalem spectabat, cui Ecclesiae Innocentium praesedisse, de cuius Ecclesiae Praesidem non ordine,aut dignitate, sed auctoritate Pelagianam haeresim damnantem a Iuliano audiri debuisse, Augustinus fgnificat, sicut de tota Africana Ecclesia aures praebuerat, postquam de haeres illa ad Innocentium primum tamquam caput suu retulerat . Cuenim ad relationem a Sede Apostolica rescripta acce

63쪽

dem Apostolicam, inde etiam rescripta venerunt , causa finita es, error utinam finiatur. Ita Augullinus fal-1um S erroneum esse significans, quod nuperus Aa ctor de disciplina Ecclesiae essitire auliis est, Afric nos nullam iurisdictionem Patriarchicam Pontificis Romani in Prouincia suam agnouisse,nihilque aliudex Augustino colligi posse, quam Pontificem Romanum inter Occidentis Episcopos primum esse. s. Augustinum audiuimus, iam ipsum Innocentium, ab Augustino laudatum, audiamus. Noa solum enim Vir ille sanctissimus de causa Pelagianorum sibi tamquam totius Ecclesiae Pontifici iudi cium vindicat, sed tamquam speciali quoque per Africam, & alias OccidentisEcclesias capiti competere, epistola ad Decentium Fugubinum Episcopum

ηη'ς ' R verbis fgnificat: auis enim nesciat, aut non od uertat id, quod a Principe Apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc urique custoditur, ab omnibus debereseruari , nec superduci aut introduci aliquid , quod aut auctoritatem non habeat, aut abunde accipere videatur exemplum praesertim cuin sit inanifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, A Aeam,atque Siciliam, Inbulasque ιnter iacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis Apostolus

Petrus,aut eius Successores constituerint Sacerdotes. Aut

legant, si in js Prouincijs alius Apostolorum inuenitur, aut Igitur docuisse, qui si non legunt, quia nu quam inueniunt, oportet eos hocsequi, quod Ecclesia Romanaeustodit, a qua eor principium accepisse non tabium est,

64쪽

ne, dum peregrinis assertionibus student, caput instituis.

nonum videantur omittere. Praeclarum est hoc Incentij primi testimonium, quo constat, vel D. Petrum , vel quos ipse, Successoresue eius constitue runt Sacerdotes,Ecclesias per omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, Siciliam, & Insulas interiacentes instituisse, illasque proinde Romanam Ecclesiam , ut speciale caput suum agnoscere debere. hoc enim diserte indicat ultimis verbis: ne, dum p regrinis assertionibusfludent, caput institutionum vi

deantur omittere.

6 Nec est, quod quisquam Innocentio obij-ciat, Apostolum Paulum Romae per biennium prq- dicasse, idque ex ipsis Apostolorum actis a Luca indiuiduo Pauli comite conscriptis constare. Respon- . det enim Eminentissimus Cardinalis Baronius in suis Annalibus tomo I. ad An. q. Paulum sub Petro ab Innocentio comprehendi, & si cui haec Annalium Parentis responsio minus satisfaciat, Innocenti; mentem ex ipsius Verbis interpretemur,ia solum Petrum in Occidente eo sensu praedicasse, quo praedicasse eum Sanctissimus Pontifex asserit, monstremus. Agit Innocentius loco superius citato de ea praedicatione Apostolica, qua inititutae fuerunt per occidentem Ecclesiae,non vero de illa,qu facta est post inititutas semel Ecclesias: quomodo ipse Paulus Apostolus in epistola ad Romanos c. Is egerat de Ecclesiis a se institutis: ab Ierusalem , in Adλοω...tri quiens, per circuitum v ad Illyricum reptius Euan

65쪽

a I DISSERTATIO

gelium C isti. Sis autem praedicaui Euangilium goc, non ubi nowinatus est Christus, ne super Hienum fundamentum aedificarem,sed cutscriptum est, quibus nomest annuntiatu de eo . Ex quibus videre licet, quod Paulus nullam Ecclesiam inter praedicationis sus loca enumeret, ubi antea Euangelium praedicatum erat. Quod cum ita sit, & ex verbis ipsius constet, Romana numeranda non est inter Ecclesias a Paulo institutas: illa enim ante suum ad Vrbem aduentum iam instituta erat, ut patet ex ipsius epistola ad Romanos: hanc enim se scripsisse , anicquam Romam venit, Paulus in epistola illa indicat: & t men iam Romet Ecclesiam institutam fuisIcasseruit, dum cap. 26. compluribus fidelibus Romanis salutem impertiri iussit, & cap. I. epistolam suam omnibus , qui sunt Romae, Dilectis Dei, vocatis sauciis inscripsit, ac eorum fidem annuit ara in uniuerso Mum vi significauit. Paulus itaque Romanam Ecclesiam inter illas, quas praedicando instituit, minime numerari permittit , quod Innocentius primus agnoscens , tum Petrum Romae praedicasse indicauit, quia Romanam Ecclesiam, antequam Paulus ad Vrbem peruenerat, a Petro institutam futile legerat: idem de Hispania, alijsque Regionibus dici poterit, si quis Paulum in ea aliquando praedicasse crediderit: iam antea enim vel a Petro,vel ab ijs, quos B. Petrus Sacerdotes ordinauerat, Bc ad partes illas miserat, Ecclesia landata erat, ut praedicatio Pauli non obstiterit Ecclesiarum institutioni

66쪽

factiva Petro, quam praedicationem , dc nullam aliam hic Innocentius intelligit , dum soli Petro, vel Sacerdotibus ab eo aut Successoribus eius misis, institutionem Occidentalium Ecclesiarum tri

buit .

His autem pro rectὸ intelligendo Innocen- iij Testimonio praemissis, respondendum est ad

duas Auctoris nostri obiectiones , quarum prima factum impugnat, secunda rationem ex facto desumptam. Vtramque proponit his verbish, factum

non ita se habet: merito enim credere possumus, multas esse Ecclesias in Occidente, quae neque a Sancto Petro, neque a missis ab eius Successoribus fuerunt institutae. Hoc tamen dato, quae connexio inter receptionem Doctrinae Christia

nae ab ijs, qui inde missi fuerunt, & obligati nem sub ijciendi se Episcopis Romanis, quoad

omnia eorum decreta, & traditiones φ Patriarchale Regimen Echlesiae non est fundatu super hoc,sed super antiqua consuetudine &Cano'nibus Ecclesiae, ut planὰ apparet ex Niceno . . et quin imo quo ad Ecclesas Britannicas haec ratio

Innocentii nouum erit argumentum illarum e

emptionis a Romano Patriarchatu,cum Britan .nia non comprehendatur sub Insulis, quae imteriacent Italiam, Galliam, Africam,oc Siciliam,

sed intelligi solum possint Insule in Mari Mediterraneo sit . m8 Duae Obiectiones, quas Auctor hic miscet,

pag. 32. but the

re sent by his

obligation to besubiect to thebis hops of R. me in ali theie

67쪽

ὰ nobis separande sunt: utque in primis de illa, quae

factum attingit, agamus, dicit, non omnes Occis

dentis Ecclesias a Petro,vel ab ijs, quos Sedes Apostolica ordinauit , fuisse institutas. Contrarium testatur Innocentius de Italia, Africa , c allijs, Hiaspania, & Insulis interiacentibus: cui hic fidem adhibebimus η Scriptori Anglo, qui post mille sexce

tos annos deperditis centenis Antiquitatis montia mentis id propria auctoritate negat, an Sanctissimo Pontifici, qui ante mille ducentos septuaginta annos vixit, & in scrinijs Apostolicae Sedis plura hac de re Antiquitatis monumenta videre potuit, idque constanter affrmat' Si maiorum nostrorum sententiam perquiramus, tam illi , qui in Anglia,quam qui in reliquo Occidente ante nos vixere, Innocent ij testimonio adhaeserunt,dum illud a tempore Dionyiij exigui in auctoritatem susceperunt, Sc inter Decretales epistolas totius Occidentis Religione co-secratas locum habere voluerunt. Innocentij igitur testimonio totius Occidentis iudicio per duodecim ferme tacula probato constat, in Italia, Africa, al-t ijs, Hi spania, & Insulis interiacentibus nullum instituisse Ecclesias nisi Apostolum Petrum, vel quos ipse aut eius Successores constituerunt Sacerdotes;vt frustra Auctor noster Angliam post tot tacula aliter docere praesumat, & testimonio Innocentij E clesias Britannicas non comprehendi affirmet. Longe aliter Innocentium intellexit de Marca, qui supponit sub Insulis ab Innocentio memoratis etiam

68쪽

Britannicas comprehensas fuisse: ratio est,quod non: speciatim Infulas Maris Mediterranei inter Italiam, Galliam, Africam interiacentes nominauerit Innocentius,sed uniuersim interiacentes Infulas dixerit , sub quibus Britannicae Gallijs adiacentes; quin

imo pro parte interiacentes comprehendi potueruli& si antiquorum scriptis fide habere velimus, comprehendi debuerunt. Ex ijs enim constat, in Insulis Britannicis, si non a Petro Apostolo, vel missis ab eo praedicatoribus, saltem a constitutis per Succes.sorem eius Eleutherium Sacerdotibus,ut supra probatum est, institutas fuisse Ecclesias. . Is Et haec quidem de prima circi factum obis stione: agamus iam de secunda, qua Auctor rati nem impugnat ex facto desumptam. Ex Ecclesiarum Occidentalium institutione adeo manifeste concludit Innocentius pro earumdem sub Romano Patriarcha subiectione, ut Auctor noster id negari non posse confessus sit. Quod negare itaque non ,, potuit, impugnare visus est, petitque, , quenam connexio sit interireceptionem Doctrinae Chri- , , nianae ab ijs, qui Roma missi fuerunt, Se subie- , , ctionem eorum , qui Doctrinam receperunt , , Connexionis rationem petit, rationem itaq;a Chri-so audiat, qui Apostolos suos praedicare per Of-bem noluit, nisi mitterentur; undὰ ad Coelu ascensurus Marci ultimo his verbis eos allocutus est.

Eun res in mundum uniuersum praedicate Euaudivim i 'i

omni Creaturae. Respondeat de ipse Paulo Apostolo

epist.

69쪽

Apud Rufinum in Historia a

epist. ad Romanos ita interroganti: Buomodo enim praedicabunt, nisi mittantur Nonne hic ApostoIusamrmat , necessariam esse missionem pro Euangelij praedicatione ' nonne omnes auctoritatem specialem agnoscere debent, quando praedicatione insiti- tuendae sunt Ecclesiue, ordinandi Sacerdotes & Episcopi l Sic Apostoli accepta diuinitus potestate Ombem terrarum praedicatione instruendum acceperunt , de partitis inter se Mundi Regionibus Ecesssas instituerunt, inter quas illae solae Patriarchalem dignitatem adeptae sunt, in quibus Apostolus Petrus vel per se, vel per Discipulum suum Mareum Cathedras posuit.Sedit Antiochiar, ubi Cathedram

erexit, quae Orientis Patriarchatum tenuit. Alexandriana Marcum Euangelistam,St Discipulum suum misit, cuius sedes ibidem erecta Patriarchatum obtinuit, qui tempore D. Athanasiij usque ad Indiam interiorem terminos suos habuit. Ut enim recte o, seruat Carolus a S. Paulo in Geographia Sacra:apud priscos mos ille inualuit, ut cuius Patriarchae solli citudine, Sc vigilantia prouinciae Christo nometa

dedi sient, huic subdite remanerent: Sicq; AEthiopia siue India interior ad Sedem Alexandrinam spectauit, quod ad illam missus fuerit a D. Athanasio Frumentius, qui Euangelium praedicauit, populos fidei luce illustrauit, Episcoposque illis ordinauit, vi Rufinus ab AEdesio se audiuilla testatur.Ex quibus patet,mirum videri non debere, quod Romana Sedes occidentis Patriarchatum obtinuerit, cum

70쪽

Apostolorum Princeps ciuitatem illam sibi elege. rit , de per Oecidentem Ecclesias instituerit, nullus que alius Apostolus Episcopos aut Sacerdotes ibidem ordinauerit, sed sibi suisque Successoribus hoc

ipsum seruarii. Haec igitur est connexio inter re

ceptionem Doctrinae ab ijs , qui Roma missi sunt, M subiectionem eorum , qui a missis Apostolicae Sedis conuersi fuerunt, quod Ecclesiarum istarum institutio speciali Romani Episcopi auctoritati debeatur, ut recte dixerit Innocentius primus, Ecclesias a Sede Apostolica institutas non pose ad peregrinas doctrinas attendere, sed debere Romanum Episcopum consulere, ne caput institutionum via

deantur omitterea

I o Occurrit huic argumento Auctor pag. 6 8. asserens,ex antiqua traditione a Nothero probata, Lucium post conuersionem relicto Regno totam Rhetiam, ac partem Bauariae miraculis & prae

dicationibus ad Fidem Christi conuertisse. se Quae si

, , vera sint, inquit Auctor noster,Ecclesia Britan- , , nica ob conuersionem istarum gentium per Lu- , , cium Regem pari iure vendicare sibi potest si , , perioritatem in Ba uariam, & Rhetiam , ac Ec- , , clesia Romana vendicat super Ecclesia Britan. , nica propter couersionem Lucii ab Eleutherio

Notanda sunt prima Authoris verba: Qua si vera sint, ijs enim significat, se de rei veritate plurimum

dubitare. Nec dici potest de facto constare: siue mim Reginonem Abbatem Prumiensem , Her,

of hint Lucius his conuerti stheir eountle hath as much

SEARCH

MENU NAVIGATION