Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

AL CUM ISTICA. 77y

otod ipsa dabat res. Abjecit tunicam, ac per senestram angustain dejecit sese , non absque periculo, nec sine vulnere , ac firgit. Scis, tales sabul s ilico spargi. Itaque permanavit & ad Balbinum. Neque id fore non divinarat artifeX. P A . Heic itaque I in dius tenetur L A .Imo felicius elapsus est hinc,quam. E cubiculo. Audi technam hominis. Nihil expostu- Iabat Balbinus , sed nubilo vultu satis indicabat, se non ignorare quod vulgo ferebatur. Noverat ille, Balbinum esse virum pium, in nonnullis pene dixerim superstitiosum. Et qui tales sunt , in quamvis magno peccato facile condonant supplici. Itaque data opera injicit mentionem de successu negotii, que- Titans non perinde succedere, ut solet, aut vellet addebat. se vehementer mirari, quid esset in caussa. Ibi per occasionem commotus Balbinus, qui alioqui videbatur destinasse silentium,& erat qui sacile coiri, moveretur: Non est, inquit, obscurum quid obstet; peccata obstant, quo minus succedat quod a puris pure tractari convenit. Ad hanc vocem artifex pro- 'cubuit in genua, subinde tundens pectus, de vultu Voceque lacrymabili : Verassimum, inquit, dixisti, Balbine: Peccata, inquam, obstant: sed mea peccata, non tua: non enim pudebit me turpitudinem meam*pud te. velut apud lacerdotem sanctissimum, confiteri. Vicerat me carnis infirmitas, pertraXerat me Satanas in laqueos suos. Et, o me miserum i E sacrifico factus sum adulier. Non tamen omnino periit hoc munus, quod misimus Virgini matri. Perieram certo exitio, ni illa succurrisset. Iam mamus eLX Medius tenetur, de eo qui se captus est ut nullo negotio possit evadere. Eodem petunet Terentianum illud; rublimem medium arriperem.

stingebat

392쪽

3 6 ALCUM ISTI CA.

fringebat sores , senestra erat archior quam ut pos se in elabi : in tam praesentaneo periculo venit immenlcm. sanctissimae Vir nis ; procidi in genua, obtestatus sum, si gratum fuisset munus , ut opitul

retur. Nec mora, repeto senestram, sic enim urgebat necessitas j & fati amplam reperi ad effigium. P u. Credidit ista BalbinusZL1. Crediditὶ Imo etiam ignovit, & admonuit religiose, ne se praeberet Ingratum beatissimae Virgini. Numerata est rursus pecunia danti fidem , se posthac rem sacram pure tractaturum. Ρ Η . Quis tandem finis3 L A . Perlonga est fabulae sed ego paucis absolvam. Cum ejusmodi

commentis diu lusinet hominem, neque mediocrem. yecuniarum vim ab eo extorsisset , tandem venit iuid qui nebulonem a puero moverat. Is facile divinatis , illum idemagere apud Balbinum, quod nus quam non egerat , clam aggreditur illum: exponit qualem artificem domi suae severet;monet ut quamprimum ableget hom: nem, ni mallet ipsum aliquam do i compilatis scriniis fugere. PH. Quid here Balbinus 3 videlicet curavit hominem conjrcies

dum in carcerem Z LA. In carcerem 3 Imonum ravit viaticum, obtestans per omnia sacra, ne. .

quod accidisset, effutiret. Et sapuit, mea quident sententia, qui hoc maluerit, quam esse fibula conviviorum , & sori ; deinde venire in periculum confiscationis. Nam impostori nihil erat periculi : a tis tantum tenebat , quantum asinus quivis; & in hoe genere savorabilis est impostura. Quod si furti eri men intentasset, a suspendio tutum reddebat unctio;

a compilatis scriniis. eorrisis ae surreptis scriniis: compilare enim est simipere, unde compilare & expilare tarestatem et hinc compilatores. qui multa in uniam cogunt ν

neque

393쪽

neque quisquam lubens gratis alat talem in carcere. P H. Miseresceret me , nisi ipse gauderet de ludi. LA . Nunc mihi properandum est in aulam: alias referam his etiam multo stultiora. P H . Cum vacabit, & audiam lubens. , & sabulam fabula pensabo. α Hippopianu .

l ster Phaedrus, & subinde in coelum suspicit Adoriar. Quid accidit novae rei, Phaedre 3 PK. Quam ob rem istud interrogas, Aule3 Au. Quoniam E Phaedro mihi videris factus Cato,tanta est in vultu severitas. P Η . Non mirum, amice, modo conses sus sum peccata mea. Au. Phy , jam desino mirari Sed dic age,bona fide consessus es omniaZ PH. Omnia quae quidem in mentem veniebant, unico dumtaxat excepto. Au. Cur unum hoc reticuisti Z PH. Quia nondum potuit mihi displicere. Au. Oportet esse peccatum suave. PH. An peccatum sit,nescio: sed tamen , si vacat, audies. Au. Audiam equidem lubens. PH. Scis quanta sit impostula apud nostros in his qui Vendunt, aut locant equos Z Au. Plus scio quam vellem , non semel ab illis delusus. P Η. Nuper incidit mihi iter, cum satis prolixum, tum etiam accelerandum. Adeo quemdam ex illis , quem dixisses ejus generis minime malum , & intercedebat mihi cum

x HVDptinita J Qui imponit in vendendis equis. 3 n e J Id est, quomodo severitatem vultu

praefert. Catonis severitas ac gravitas omnibus nota , abiit in . Proverb. ita ut omnes ita tetrici aeseveri Catones dicam tun

homine

394쪽

homine nonnihil etiam amicitiae. Nario , mihi retra est e seriam ; opus este praestrenuo e rao : si unquam praebuisset se mihi bonum virum , nunc praestaret. Ille pollicetur , sese sic mecum acturum, ut ageret cum fratre suo carissimo. Αu. Fortassis & fratri in sepositurus. PH. Inducit in stabulum, jubet ut elisa eX omnibus equis quemcunque vellem. Tandem unus plus ceteris arridebat. Ille probat judicium meum, dejerans , eum equum stequenter a multis expetitam esse;se eum maluiste servare amico singit Iari, quam ignotis addicere. Conventum est de pretio : numeratur pecunia praesens : conscendo.

Mira alacritate gestiebat equus in egressu ; dixisses feroculum esse: nam erat obesulus & pulchellus. Vbi jam equitassem sesquihoram, sensi, plane lassum, ne calcaribus quidem impelli posse. Audieram , tales ab illis ad imposturam ali , quos E specie judicares insignes , ceterum laboris impatientis limos. Ego continuo mecum, Captus sum. Age,i par pari res ram, ubi rediero domum. Au. Quid heic consilii ea Iiebas eques absque equo ξ PH. Id quod res dabat. eflexi in proximum vicum. Illic clam apud quemdam mihi notum deposui equum . A conduxi sterum:prosectus tum quo destinaram : reversus sum, reddo conductitium equum , reperio et meum staph; itam, ut erat, ςbetiam & pulcre requi tum ; eo vectus redeo ad impostorem ; rogo ut instabulo suo alat dies aliquot , donec repetiero. Percunctatur quam conarnode me gesserit : Ego vero dejero peri par pari reserre , talem se praestare erga alios qualis suore nobis: natum videtur proverb. ex eo quod Graeci in suis conviviis aequalibus poculis bibebant , di inter pocula

incalescebat haec vox ιπι ι .

395쪽

omnia sacra , me nunquam in vita conscendisse tergum equi selicioris ; volasse potius quam ambulaia se , nec tam longo itinere unquam sensiisse lassitudianem, nec pilo factum ob laborem macriorem. Haec cum illi persuasissem esse vera , tacitus , secum cogutabat , equum illum alium esse , quam bactenus fir- spicatus ellet. Itaque priusquam abirem , rogabat num mihi venalis esset equus : primo negabam et, quod si incideret iter denuo, non facile fore nai cisci similem. attamen nihil esse mihi tam carum , quod non effet venale pretio largo, etiamsi quis me ipsum, inquam , cuperet emtum. Au. Naetu pulcre I Cretensem agebas cum Cretensi PA. Quid multisὶ Non dimittit me, nisi pronuntiata equi a i dicatura. Indicavi non paullo pluris quam emeram.

Digressus ab homine, mox suborno , qui mihi par tem agat hujus fabillae, pulcre insiluctum atque edocitum : is ingressus domum inclamat locatorem: ait, sibi opus eis e insigni equo, & laboris egregie patienti. Alter ostendit multoq. & pessimum quemque maxime praedicat; solum illum quem mihi. Vendiderat, quoniam existimabat vere talem qu lem praedicaveram, non laudat. At alter illico rigat, num & ille venalis esset : nam descripseram illi Armam equi, & locum indicaram. Locator primum obticescere, atque alios ambitiose praedicare. Cum iste ceteris, utcunque probatis semper ageret

de uno illo, tandem locator apud se , Plane fefellit

1 Cretensis eum Cretensi : In fames sunt Cretenses ob mendacia dc fidem lublicam : idem est igitur ac si diceret

impostor cum impostore o hinc Cretyetare. mentiri . Cre

tensi cum rugineta, de illis escitur qui mutuis inser se sauriciis agunt. a Indicatura. 2Estimatio. '

396쪽

me iudicium de illo equo: siquidem hic peregrinus.

statim agnovit hunc inter omnes. Cum instaret illa, tandem hic, Venalis est , inquit : sed pretio se lasse deterreberis. Non est, inquit ille, magnum pretium, si rei dignitas respondeat : indica. Ind cavit aliquanto pluris, quam indicaram ipsi, captans & hoc lucti. Tandem convenit de pretio, datur a rha satis magna, nempe regalisaureus , ne qua factpicio incideret si latae emtionis. Emtor jubezequo dari pabulum ; se mox ait rediturum, & abd cturum: dat etiam stabulario drachmam. Ego, si-nmi atque cogpovi pactionem esse firmam , sic utrescindi non posset, rursus ocreis & calcaribus a matus redeo ad locatorem , anhelus clamo. Adest ille; rogat quid velim. Illico, Inquam, adornetur equus meus : Nam evestigio proliciscendum est ob rem maxime seriam. Atqui modo, inquit, mandabas ut aliquot dies alerem equum tuum. Veram

inquam, sed praeter exspectationem objectum es t negotium, idque regium, quod nullam patitur dia

lationem. Heic ille : Eliges ex omnibus quem v les , tuum habere non potes. . Rogo quam ob remZQuoniam venditus est, inquit. Ibi ego simulata. magna perturbatione : Prohibeant, inquam, superi quod dicis. Hoc objecto itinere non venderem eum equum , etiam .s quis numeret quadruplum. Incipio riXam ; clamo , me perditum. Tandem incalui:

α ille, Quid opus, inquit, his iurgiis 3 Indicasti Gquum, ego vendidi: si numero pretium, nihil habes quod mecum agas ; sunt in hac urbe leges: ad exhibendum equum me non potes compellere. Cum diu clamassem , aut equum exhiberet , aut emtorem, iidem iratus numerat pretium. Emeram quinde-- iam aureis, aestimaram viginti sex. Ille aestimarat triginta i

397쪽

triginta duobus. Cogitabat apud se , praestat hoe lucri facere , quam equum reddere. Abeo dolenti similis, ac vix placatus etiam data pecunia. Ille rogat ut boni consulam ; se aliis in rebus pensat rum hoc 1ncommodi. Sic impositum est impostori. Habet equum nullius pretii. EXspectat ut, qui

arrbam dedit, veniat numeratum pecuniam. At nemo Venit, nec unquam venturus est. Au. Interim

nunquam tecum expostulavit Z PH. Qua fronte. aut quo jure id siceret 3 Convenit quidem semel atque iterum, conquestus est de fide emptoris. Ve-τum ego ultro expostulavi cum homine, dicens, illum eo malo dignum, qui praepropera venditionerali equo me spoliarit. Hoc est crimen tam bene collocatum , mea sententia, ut non possim inducere animum confiteri. Au. Ego mihi a statuam poscerem, si inlid tale designassem ; tantum abest, ut confessurus lim. PA. An ex animo loquaris , nescio; mihi tamen addis animum, quo magis lubeat taΙibus 1 ficere lacum. 3 mmam postarem J Honoris gratia statuae ponebantur

bene meritis de Republica.χ Facere fucum, decipere: fucus autem est pigmentum di peregrinus ornatus, quem foeminae selent adhibere, ut candidae appareant. Hauti in Capt. Venit par impluvium,fι- cum furitum multari r colores autem hujus lenocinii sunt

praecipui; Albor, quem cerussa format; Rubor quem pu purissum : Nigror, ad palpqbras supercisia utilis , .

398쪽

ia L

vi reὶ Agnosco faciem, sed vestis non convenit. Aut ego prorsus ballucinor, aut hic est Mi soponus. Audendum est : compellabo hominem, quamlibet pannosus. Salve, Misopone M i. Irtidem video. I R . Salve, Misopone. M I. Tace, i quam. I R. Quid3 an salvere non visὶ Mi. Non isto quidem nomine. IR. Quid accidit Z an non es idem qui fueras 3 An cum veste mutatur & nomen ZMI. Non ; sed vetus receptum est. IR. Quis tum eras 3 M I. Apitius. I R . Ne te pudeat veteris sodalis, si quid melioris obtigit fortunae : non diu est quod eras ordinis nostri. Mi. Concede huc sodes,& audies rem omnem. Non pudet ordinis vestri, sed pudet primi ordinis. I R . Quem ordinem nam xaM Franciscanorumὶ M. i. Nequaquam. 6 bone, sed decoctorum. I R . Nae tu istius ordinis sodales habes quam furimos M I. Eram re lauta; prodegi strenue. ubi res defecit, nullus agnoscebat Apitium. Profugi pudore, verti me ad vestrum collegium : hoc maluiquam sedere. I R .Sapuisti. Sed unde subito novus nitor corroris ξ Nam de veste mutata non perinder Id est. sermo de mendicis. x Iridet J Velut ui filius, quem mendicum inducit V H- sesa osor laborum.

Aritim vice sueta in notis.

399쪽

miror. M I .Quam ob rem Z I R . Quia Dea s Laverna inultos subito ditat. M A. An suspicaris, me furto. parasse rem3 I a .Hoc fortassis ignavius. Rapina igitur. MI. Non per vestram 6 Peniam , neque surto, nequc rapina. Sed de nitore corporis prius expediam, quod tibi videtur mirabilius. I R . Nam apud nos eras totus ulcerosus. MI. Nimirum sum usus amicissilino medico. Ι R . Quonam Z M I. Non alio quam me ipso, nisi si quem arbitraris mihi me ipso amiciorem. I R. Atqui nesciebam, te callere rem medicam antehac. MI. Totum illum ornatum ipse pigmentis astixeram , thure , sulphure , resina, Vusco linteis , cruore. Vbi vi um est, quod astixeram, detraxi. ΙR. O impastorem: nihil te videbatur miserabilius. Poteras in 7 tragoedia sustinere personam Job. Mi. Sic tum ferebat egestas ; quanquam fortuna nonnunquam & cutem mutare inlet. I R. Dic

igitur de fortuna. Repertus est thesaurus aliquis Mi. Non; sed ruertus est quaestus vestro paulo commodior. I R . Gi potuisti facere quaestum, cum non suppeteret sors 3 MI. Artem quaevis terra alit. I R. Intelligo. Dicis artem incidendi loculos. Mi. Bona verba.Dico artem alcumisticam. IR. Vix qui decim dies sunt, quod uos reliquisti, & artem as-s Laverna hanc Deam fures precabantur,ut consilia sua furandi fortunaret Hor. i. epist. 16. putira Laverna Da mιhinstere. 5ic Graeci eodem modo orabant Hin ut consilia furandi ad effectum duceret. Erat autem ea Dcarantum caput sine corpore : Laverniones iures. si 'Tenta J Paupertas. Dea apud Aristophanem.

Tragoedia poema est gravissimum qua magnatum infortunia depingebantur tiisteni ferme habens exitum: sie dicta quod praemium poematis illius fuerit Hircus graecEhinc Hor. de alte carmine qui tra c. vilem cerravis ob hircum.

sequutus

400쪽

dequutus es, quam alii vix multis annis perdisemita It i . Nactus sum viam compendiariam. I R. Furi, obsecro 3 MI. Ars vestra conflaverat mihi quatuor ferme aureos. bona quadam fortuna incidi in vel rem congerronem, qui nihilo felicius rem admiratia straret quam ego. Compotabamus: coepit, ut fit, narrare suas fortunas: paciscor hac lege , ut ille buberet immunis , inihi communicaret artem. Communicavit bona fide : ea nunc Wctigal est mihi. 1x. Non licet discerer M i. Tibi vel gratis impa tiam, ob pristinum sodalitium. Scis, nusquam non inveniri plurimos hujus artis avidissimos. I R. A divi , & credo. Mi. In horum familiaritatem qu cunque occasione memet insinuo: jacto artem. Vbi sensero et larum hiantem, 3 escam paro. I R. Quo

pactoὶ MI. Vltro eos moneo, ne temere credant

ejus artis prosetaribus. N am plerosque esse i liostores, id agentes praestigiis suis, ut exhauriant

oculos incautorum. IR. Iahuc prooemii parum a commodum tuo negotio. Mi. Imo illud etiam a Ldo , ne quid mihi ipli credant, ni rem certam oculis ac manibηs deprehenderint. I R. Miram artis fidii clam mihi narras. M i. Iubeo illos adesse, dum peragitur metamorphosis: j eo attentos esse: quoque minus dubitent, jubeo ut ipsi manibus rem omnem peragant, me procul spectante, nec digitum iam vente, liquefactam materiam jubeo ut purgent ipsi, aut aurifici purgandam deserant: praedico quantum argenti aurive sit et quandum : denique quod el; iquatum est, iubeo ut pluribus aurificibus deserant et Larus hians , de rapacibus qui praedae avidius inhiat.

Larus aurem avis est vorax.

SEARCH

MENU NAVIGATION