장음표시 사용
421쪽
telligebant hi, in quos dicebatur ; ac subridens, Verum, inquit, in arras; & aequum postillas. Ita juvenem dimisit. Subindicabat enim , sire illos Caesari solere reddere rationem , quemadmodum ipse reddiderat , nimirum , ut bona pecuniae portio penes ipsos remaneret. LE. Nunc tempus est ut ab equis, quod aiunt , ad as nos descendat fabula , a regibus ad Antonium sacrificum Lovaniensem ; qui Phuyppo cognomento Bono fuit in deliciis. Hujus vi. xi feruntur multa vel jucunde dicta , vel iocose facta, sed pleraque sordidiora. Nam plerosque lusus
suos condire Iolitus est unsuento quodam , quod non admodum eleganter sonat , sed pejus olet. Deligam unum ex mundioribus. Invitarat unum atque alterum bellum homunculum sorte obvios in via. Cum redisset domum, reperit culinam frigidam , nec erat nummus in loculis ; quod itali nequaquam erat insolens. Heic opus erat celeri consilio. Subduxit se tacitus: & ingressus culinam 1 soeneratoris, quicum illi erat familiaritas, quod frequenter ageret cum illo 3 digressa simula, su duXit. unam eX ollis. aeneis una cum carnibus jam coctis, ac vesto tectam deserebat domum : dat eoquae : jubet protinus essundi carnes S 's' In aliam ollam fictilem , simulque foeneratoris ollam defiicari donec niteret. Eo facto mittit puerum ad foeneratorem, qui deposito pignore drachmas, duas a foeneratore firmat mutuo , sed accipiat chirographum. quod testaretur, talem ollam missam ad iprum. Foenerator non agnoscens oslam, utpote
I Foenerator qui dat ad scenus Reneralia vero , tempus quo scenus siat M pecunia reddet siuet. Liv. 3s.
422쪽
defri istam ac nitentem , recipit pignus, dat r chpro .graphum , & numerat pecuniam 3 ea pecunia puer emit vinum.Ita prospeciam est convivio. Tandem cum appararetur prandium sceneratori , desiderata est olla. Heic inrgium adversus coquam. Ea cum gra-Varetur, constanter affirmavit, neminem eo die fuisse in culina praeter Antonium. Improbum videbatur
hoc suspicari de sacrifico. Tandem itum est ad iturum: eo ploratum an apud illum esset olla, ne musca
quidem ulla reperta. Quid multis Serio flagitata eae ab illo olla, quod solus ingressus esset culinam, quo tempore desiderata est. Ille fastias est sumsisse confmodato ollam quandam , sed quam remisisset iis, unde sumserat. Id cum ill7 pernegarent, & incaluis contentio, Amonius adhibitis aliquot testibus, Vudette, inquit, quam periculosum est cum horum ten, porum hominibus agere sine chir Papho: intenderetur mihi propemodum 2 actio furti , ni manum haberem sceneratoris. Et protulit syngrapham. I tellectus est dolus, sabula magno cum risu per totam regionem dissipata est , ollam oppignoratam ipsi cujus erat. Hiiiusmodi dolis libentius favent homines, si commissi sunt in persenas Miosas, praesertim eos,
qui solent aliis imponere. A D . Nax tu nobis 3 mares bularum aperuisti, nominato Antonio. sed unam, dumtaxat, eamque brevem reseram, quam audivi nuperrime. Ag tab*nt simul convivium aliquot belli, ut dicunt, homuncussi, quibus nihil prius in vita,
quam ridere. Inter hos erat Antonius , atqge alter i Chirographum propria manu scriptum ad fidei datae
2 Accusarer ae insimularer furti coram iudice. 3 Mare fabularum: magnam vim sabularum, ac quasi aetatem uberrimum . item
423쪽
atena, & ipse celebris hoc genere laudis, ae veluxaemulus Antonii. Porro quemadmodum inter pli losophos, si quando conveniunt, proponi solent quaestiunculae de rebus naturae 4 ita heic statim nata est quaestio, quaenam esset hominis pars honestuta ma. Alius divinabat oculos,alius cor,alius cerebrum. alius item aliud suae quisque divinationis ratio. nem adserebat. Antonius, iussus dicere sententiam, dixit, os sibi videri partem omnium honestissimam .& addidit caussam nescio quam. Tum alter ille, ne quid ipsi conveniret cum Antonio , respolidit, eam partem, qua sedemus,fibi videri honestissimam. Cum id videretur omnibus absurdum, attulit hanc caus. sam, quod is diceretur vulgo honoratissimus, qui primus consideret : hoc honoris competere parti quam dixisset. Applausum est huic sententiae, de rurum est affatim. PIacuit homo sibi de hoc dicto; vitisusque est in eo certamine victus Antonius. Dissimu-davit Antonius, qui non ob aliud detulerat ori yria mana honestatis laudem, nisi quod sciret, illum v lut aemulum suae gloxiae diversam tartem nomina .
turum. Post dies aliquot cum rurrus uterque vocatus esset ad idem convivium, ingressus Antoni ossendit aemulum cum aliis aliquot confabulanteis, dum adornatur coena: dc aversus emisit clarum ventris crepitum ante faciem alterius. Ille indignatus, Abi, inquit, scurra. ubinam didicisti mores istos a Tum Antonius, Etiam indignaris r inquit. Si te s lutassem ore, resalutasses: nunc te saluto parte corporis, vel te judice, omnium honestissima, & scurra vocor. Sic recuperavit prius amissam gloriam Ai tonius. Diximui omnes: nunc superest ut pronuntiet judex. Ga. Ia iaciam, sed non prius , quain
suum quisque cyathum ebiberit. En auspicor: sed
424쪽
i lupus in sabula. P o, Haud laevum omen adfert L vinus panagathus. Leυi. Quid actum est inter tam lapidos congerrones 3 P o. Quid aliud 3 Certatum est fabulis, donec lupus intervenires. Levi. Hac igitur adsum, ut perficiam fibulam: vola vos omnes cras apud me prandere prandium Theologicum. G g. Σ Scythicum promittis convivium. Levi. 3 Riξει. Nisi fatebimini , hoc sitisse vobis sabulo convivio jucundius, non recuso dare poenas in coena. Nihil jucundius, quam cum serio tractantur
Eu. Q Alva sit optima Fabulla. FA. Salve mul- tum , Eutrapete. Sed quid tandem novae
rei accidit, quod nunc salutator insolens advene ris , quem hoc triennio toto nemo nostrum viditξEu. Dicam : sorte praeteriens has aedes, vidi co nicem ob vi nctam candido linteo : demirabar quia esset caussae. F A . Adeone hospes es in hac regione, ut ignores, hoc esse s symbolum puerperii in aedibusi Eu. Eho, an non prodigium est videro cornicemi Lupus in fabula , quoties is de quo fit mentio ex improvissi intervenit. ι Sc thicum) Id est, triste.
Αὐά δε ξει J Id est, ipsa res indicabit Vide proverbium. Ireieam4 Circulum serreum aut aliquid huius loco additum ostiis, quo pulsetur. Graeci κους ἡν vocant, vel ob figuram, vel ob ga rulitatem. .s Fuit mos apud Romanos usitatus , ut in sinum puerterii eor Hras in valvis domus suspenderent: quo pertinet
425쪽
albam 3 sed extra ocum ; sciebam maxime e verum suspicari non Potui, te puellam vixdum ingressam decimum sextum annum, tam mature didicisse dis
ficillimam artem gignendi liberos, quori aegre di
scunt quaedam ante annos triginta. F A . Ut tu semper es quod diceris 3 Eutrapete Z Eu. Ut nunquam deest Fabullae fabula l.Demiranti igitur commodum occurrit Polygamus. F A . Is qui nuper extulit uxorem decimam Z Eu. Is ipse. sed quod te su-git , opinor, rursum tam ambitiose procum agit, quasi hactenus vixerit caelebs. Hic percunctanti
quid accidisset novae rei, Muliebre corpus, inqui is his sedibus per med um sectum est in duo. Ob quod, inquam, facinusὶ Si verum est, inquit, quod rumore populari jactatur, heic matersimilias sus tinuit deglubere maritum suum : simulque cum rusu subduxit sese. F A . Homo crasse facetus. Eu. Ego me protinus intro coniicio, tibi felicem partum gratulaturus. FA. Salutem milii gratulare, si voles, Eutrapete i, felicem partum tum gratulaberis, cuna quod enixa sum, videris de se praebere specimen boni viri. Eu. Pie tu quidem & vere, mea Fabulla. FA. Nullius Fabulla sum , nisi Petronii. Eu. Uni quidem Petronio paris , at non uni vivis , opinor, Ceterum hoc quoque gratulor, quod puerum enixa es. FA. Sed quas ob causias felicius judicas peperisse masculum quam seminam Z Eu. Quin tu potius, Fabulla Petronii, iam enim vereor, mea, diu
cere in , illud mihi expedis, quas ob cautis vos magis gaudetis peperiue masculos quam seminas F A. Quid aliae sentiant, scio. ego nunc me gaudeos Eutrapel luidus. Vibinui λτω- ab ιτ de
426쪽
Irperisse masculum, quia sic visum est Deo : sima uisset ille puellam, maluissem&ipsa. Ea. An potas, Deo tantum esse otii, ut etiam parturientibus,obstetricetur3 F A . Quid agat ille potius, Lutrapesse, Sua ut propagationRervet quod condidit 3 Eu.Quid agat, o bonat Imo, ni Deus esset, non arbitror a Gcturum tot negotiis. Exsulat I Christiernus Dan rum rex, pias Evangelii fautor; Franciscus i Galli rum rex nospes est Hispaniarum , nescio suam ex ipsius animi sententia, vir certe dignus meliore so tuna : Carolus molitur monarchiae proserre pomo ria Serdinandus rerum suarum satagit in Germania: 3 Bulimia pecuniarum urget aulas omnes: pericul sos motus concitant agricolae, nec tot stragibus ab instituto deterrentur : populus meditatur 1 anar- , chiam : periculosis factionibus collabitur ecclesiae domus : hinc atque hinc distrahitur illa Jesu tunica inconsutilis.Vinea Domini non ab uno jam apro v statur simulque periclitatur sacerdotum cum decumis auctoritas , Theologorum dignitas, monach rum majestas: nutat consessio, vacillant vota, lab scunt leges Pontificiae r vocatur in discrimen eucharistia, exspectatur Antichristus: totus orbis parturienescio quid magni mali. Interim superant & imm nent Turcae, nihil non populaturi, si successerati Christianus secundus : qui anno is 2 . rebus suis eor- rasis relicto regnoin Hollandiam cum familia se contui et FlanciseM I. Rex Gall. in pugna paviensi captus ab Hisp. fuit. 3 Tulimia J summa fames, ut alias dictum. Loquitur de motibus excitaris ab Anabaptisticae sectae
auctoribus. Thoma Muntaero Nicol. storkio. Balt. Hu meiero de aliis circa annum Isaa.
mirchiam J Marchia , quum nullo principe tumultuatur populus.
427쪽
quia agunt: & tu rogas quid agat posius 3 Imo tem- .pus arbitror, ut Go quoque regno prospiciat in
tempore. F A . Quod hominibus videtur in imum, id fortasse videtur Deo nullius momenti. Sed ab
hae fabula Dei personam, si vis , seeludamus. Dic
quae te caussae moveant, ut felicius existimes peperiste catulum , quam catellam. Eu. Piar mentis est , hoc judicare optimum, quod dedit Deus taetra controversiam optimus. Verum si Deus tibi daret po- cultim crystallinum, nonne maximas ageres gratias' F L. Agerem. Eu. Quid, si idem daret vitreum num pares ageres' Sed 'vereor ne tibi. molestiam
adseram pro solatio, haec apud te Philosophans. F. . Inio Fabullae nihil est jam a fabulis periculi. Jam quartam hebdomadam decumbo, satisque u leo vel ad luctam. Eu. Quin igitur e nido provolas 3 FA. Vetuit rex. Eu. Qui rex Z FA. brio tyra nus. Eu. Qua quaeso Z F A. syllaba dicam , mota
Eu. Heu quam iste rex multa praeter aequum e
igit e Pergamus igitur philosophari de erystallo, Multro. FA. Marem, uti conjicio, natura praestantiorem, ac firmiorem Jadicas, quam feminam. Eu. Sic arbitror. FA. Nimirum viris auctoribus. Num igitur viri viv*iciores sunt, quam seminae 3 Num a morbis immunes 3 Eu. Nequaquam : sed in genere viribus antecellunt. FA. Sed ipsi rursus superantura camelis. Eu. Imo prior creatus est masculus. F A. Prior conditus est Adam, quam Christus. Et solent artifices in posterioribus se ipsos vincere. Eu. At Deus mulierem viro subjecit. FA. Non si tim melior est qui imperat: & nuptam subiicit, non seminam. ac rursus nuptam ita subjicit, ut cum utrique sit potestas alterius, mulierem tamen velit
viro morem gerere, non ut praestantiori, sed ut se-
428쪽
rociori. Dic, Eutrapete, uter infirmior, qui cedit alteri, an cui ceditur Θ Eu. Tibi quidem heiccedam, si mihi declararis, quid senserit Paulus, scribens Corinthiis,i cum viri caput dicit esse Christum, mulieris caput virum. rursus, cum virum dicit imaginem & gloriam Dei t, mulierem gloriam viri.
FL. Istud expediam , si mihi declararis , an s lis viris datum sit esse membra Christi. Eu. Absit : id quidem datum est omnibus hominibus per
fidem. FA. Qui fit igitur, ut caput unum cum sit, non habeatur omnibus membris communer Dei de , cum Deus hominem fingeret ad imaginem sui, utrum hanc imaginem expresserit in corporis figura, an in animi dotibus Θ Eu. In animi dotibus. F A. At in his quid tandem habent viri nobis plac-cellentiusὶ In utro sexu plures sunt temulentiar, ruxae, pugnae, caedes, bella, rapinae & adulteriar Eu. At
soli viri bellum gerimus pro patria. F A . Sed iidem saepius deserto loco turpiter sugitis: nec semper pro patria, sed frequentius pro sordido salariolo deseritatis uxorem,& liberos, &, pejores gladiatoribus, utiuo corpora vestra traditis in servilem necessitatem vel moriendi, vel occidendi. Iam ut maxime jactes mihi virtutem bellicam, nemo vestrum , si semel esset expertus quid sit parere, non mallet decies in acie stare,quam subire semel,quod nobis toties est experiendum. In bello non semper venitur ad manus: &, si venitur, non in quavis exercitus parte discrimen est. α Tui similes disponuntur in acie media,
α Tui l ιJ Id est. ignaviores. ut numerum augeant. Nam alae de cornua sustincnt belli molent.
429쪽
allus est In subsidiis , alius tuto sedet et post princi piae, denique plurimos servat deditio&fuga; nobis
cominus cum morte conssica andum est. Eu. Ista non nunc primum audio. Verum suntne haec vera
quae dicuntur ξ F A. Nimiam vera. Eu. Visne igitur, Fabulla. ut marito tuo persiodeam, ne posthac te contingat 3 Nam eo pacto tuta sieris ab ista dis.
crimine. F A. Equidem nihil malim , si possis. . Eu. Quid praemii seret orator hic, si persuaserit
F A. Dabo decem linguas bubulas fumo duratas. Eu. Istas malim, quam decem linguas lusciniarum. lNon rejicio conditionem : verum contractum hunc ratum esse nolim prius quam intercesserit stipui tio. F A. Addatur, si libet , &si qua alia cautio. Eu. Id fiet ex animi tui sententia post mensem exactum. F A. Quin potius nunc fit cet animi linei sententia Z Eu. Dicam: quia vereor ne post mensent non sit eadem animi tui sententia. Itaque de tibi
selvendum esset duplex praemium, & mihi duplex esset sumenda opera, persuadendi, ac dissuadendi. F L. Age, fiat ut voles. Sed interim perge demonstrare, quare viri sexus sit praestantior semineo.
Eu. Video, te me litatam monomachiam: quam ob' rem in praesentia quidem consultius arbitror tibi concedere. Congred1ar alias, sed armatus, nec sis.
que subsidiario milite. Nam ubi lingua res geritur, ne septem quidem viri pares sunt viii seminae.
G. Nil urum hoc telo arma' it nos naturaet qua a Post principia, in tuto, extra telorum iactum : quia tarent principia suprὶ diximus eae Iustino. sed quoque hie alia potest tradi ratio Metaphora: : tutissimus. locus fuit post principia : in pristia dicie enim stabant haliati ; incunda principes . hos sequebantur scutati: hos triarii, i. e. Merani: Principia ergo dicuntur acies di frons prima.
430쪽
' iam ne vos quidem elingues estis. Eu. Fortassis sed ubi puellus3 F A . In conclavi proximo. Eu. Quid illic3 coquit olusZ F A. Nugator, apud nutricem est. Eu. Quam mihi nutricem narrasὶ an est alia nutrix, quam ea, quae mater est 3 FA. Quid ni a vulgo sit. Eu.Pessimum mihi nominas auctorem rei bene gerendae, vulgus, Fabulla. Vulgo peccant, vulgo luditur alea, vulgo commeatur ad fornices , vulgo fraudatur , potatur,insanitur. F A . Sic amicis visum est: censuerunt enim, parcendum huic aetati tam tenerae. Eua Atqui si natura dedit vires ad comcipiendum, haud dubie dedit & ad laetandum. F, . Probabile quidem est. Eu. Dic mihi , nonne sentis, esse dulcissimum matris vocabulumξFA. Sentio. Eu . Itaque, si fieri posset, patereris
aliam mulierem esse matrem tui partus. FA. Minume gentium. Eu. Cur igitur volens i plusquam dia. midiatum matris nomen transfers in feminam lienam Z FA. Bona verba, Eutrapete ; non divido filium ; sola, totaque sum mater. Eu. Imo heic tubi, Fabulla, reclamat in os ipsa natura. Cur terra dicitur omnium parens λ an quod gignat tantum imo multo magis quod nutriat ea quae genuit. Quod aqua gignit, in aquis educatur. In terra nullum animantis aut plantae genus nascitur, quod eadem tπ- ra succo suo non alat': Nec est ullum animantis genus , quod non alat seos tatus. Ululae, leones , Seviperae educant partus suos 3 & homines suos scelus
abjiciuntὶ Obsecro te,quid crudelius iis, qui prolemt enim contra naturam dimidiatum matris genus ;peperisse, ac statim ab se se abjecisse i aluisse in utero san ne sito nestio quid , quod non videret. non alere nunc suo lacte quod videat : vide plura apud A. Ges. libr. It,