Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

tiu d Petro , quod Cornelii Emiliata receptiset MEvangelii gratiam: qnalis erat Gentiuio,quae religi nem , quam a maioribus acceperant, putabant esse salutiferam , & Apostolorum docta inam esse saperstitionem peregrinam : hi conspectis miraculis coi versi sunt. Nunc qui dissiduat Evangelio, tanta luce per universum orbem coruscante , non simpliciter errant. sed excaeca:i malis affereibus nolunt intelligere , ut bene agam: hos nulla miracula reducere ad mentem meliorem. Et sanandi tempus nunc esu

puniendi post saturum est. L A. Quanquam multa dixisti satis probabiliter ; tamen milii propositum non fidere salsamentario , sed adibo Theologum . quendam eximie doctum': quidquid is de singulis

pronuntiaverit , caelestis oraculi vice fuerit. SA. Quis istes Pharetrius a LA. Ille simpliciter delirat; de ante annos , dignus qui concionetur deliris aniculis. S A. Bliteus 3 L A. An ego tam loquaci sophistae ct Gmὶs A. Amphiclial 3 L A. Nunquam ei credam in selvendis quaestionibus . cui meo malo credidi car-raes meas. An ille bona fide solvat i probleniata, qui pessima fide nondum solvit pecuniam 3 SA. Lema laus 3 L A. Non utor caecis ad indicandam viam. SA. Quis igiturὶ L A. Si scire vis, Cephalus est,uir trium linguarum, &omnis politioris literaturae perpulcre gnarus, tum in sacris voluminibus 8c vetultis The lagis diu studioseque versatus. SA. Dabo remus consilium. Eas ad inferos, illic invenies x Rabinum, i problema est quaestio qirae examinanda proponitur a objicio. a Rabinum vide supra innotu-

522쪽

sinum , qui 1 Tenedia bipennidlisecabit omnest tuas quaestiunculas. L A. Tu praei,quo mihi viam a

pares. S A. Sed extra jocum. Estne verum, quod na ras, datam potestatem vescendi carnibusZ L A. Ludebam,te ut urerem. Et, si Romanus poutifex id velleci maxime , ordo salsamentariorum moveret sediti nem. Deinde mundus est plenus Pharisaicis homi

nibus , qui non alia re sibi possunt vendicare sancti l moniam, nisi talibus observatiunculis: hi nec paterentur sibi detrahi jam parcam gloriam , nec sin rent minoribus plus esse libertatis quam ipsis suit. Ne in lanionum quidem rem esset permitti liberum

quarumlibet rerum esum. Tum enim varius elliet eventus nostrae negotiationis , nunc certius est i

crum , ia 2 minas altae , minusque laborum. s A. V rissima praedicas ; sed eadem incommoditas ag nos rediret. LA. Gaudeo, tandem inventum aliquiJ, iaquo saIsamentario cum lanione conveniat. Iam ut

incipiam & ipse serio loqui, quemadmodum fortansis expediret populum Christianum paucioribus

constitutiunculis obstringi, praesertim si quae non multum aut nihil conducunt ad pietatem , ne dicam: olsciunt: ita non libet ab laes stare, qui omnes omnium hominum constitutiones rejiciunt, neque sto ci seciunt. Imo ob hoc ipsum multa faciunt , quia praeceptum est ne faciant. Attamen demirari non possum in plerisque rebus praepostera mortalium 1 Tenedia bipennis,dicitur de illis qui nodos de scrupulos eximunt ut Alexander Magnus qui insolubilem nodum ense secuit: potest quoque applicari iudicibus severis ac ri- . eidis . a Tenedo Rege transtatum qui securim gestans lites

audiebat dejus dicebat, quique re judicata, securi protinua percuterer qui injuriam fecisset. ι iniη- οἰ- Id est, milius periculi. vide lapis in notis.

523쪽

dicia. SA. Idem nec ego satis admirari possum. L A. 1 Caelum terrae miscemus , si quid periculi suspic mur, ne quid decedat ponderis facerdotum constit

tionibus auctoritatique: & dormitamus, cun i imminet evidens periculum, ne tantum tribuamus homunum auctoritati, ut auctoritati divinae minus tribus

tur quam oportet. 3 Sic a Scylla declinamus, ut non metuamus Charybain, malum exitiabilius. Debetur episcopis suushonos; quis negat i praesertim si agunt quod dicuntur. Sed impium est , honores soli Deo debitos transferre in homines , & dum impense reveremur hominem, parum revereri Deum. Hon randus Deus in proximo , venerandus in proximo; sed interim, adhibenda cautio , ne Deus per hanc occasionem sito fraudetur honore. S A. Itidem vid mus, multos in tanhum fidere corporalibus caerimoniis , ut his steti negligant ea quae sunt verae piet tis , siis meritis arrogantes quod est divinae largitatis,& ibi consistentes, unὁe gradus erat ad perfecti ra, & ex his rebus proximum calumniantes quae perie nec bonae sint, nec malae. L A. Quin in eadem recum duo lant, quorum alterum altero praestantius, semper deterioris est nobis potior ratio. Corpus, quae corporis sint, ubique pluris fiunt quam ea qare sint animi. Et hominem occidisse, pro gravi crimine ducitur, ut est: at pesti sera doctrina, vipereis instinctibus corrupisse mentem hominis , ludus est. Si sacerdos alat oppillitium , aut vestem sumat ho-

a Coelum terrae miscere, est omnia tentare. vel quoque

A. Scylla decἰinamus &c. ne evitando petricWlum in gravius incidamus : Scylla autem dc charybdis quid fuerint f Vs notum. ridet Iuv. saty. s. di saty. is

524쪽

profani, rapitur in carcerem, acriter punitur: si bibat in lupanari, si scortetur, si ludat aleam, si vitiet alienas uxores , si nihil attingat sacrae lectionis, tamen columna est Ecclesiae. Non eXcuso nautatani vestem, sed accuso praeposterum iudicium. S A. Imo, si non persolvat pensen,precum horariarum , paratum est i anathema: si sceneretur, si x simoniam admittat, impune est. L A. Si quis videat Carthusanum aliter vestitum , aut vescentem carnibus; quam eXecratur, quam horret, quam timet, ne terra dehistens& spectatorem & speciatum absorbeat i idem si viasseat eum temulentum, mendacibus verbis in saniam aliorum debacchantem , manifestis dolis imponentem tςnui vicino , nemo perinde abominatur. SA. Veluti si quis videae Franciscanum enodi cingulo cinctum, aut Augustiniensem non corio, sed lana cinctum , aut discinctiam Carmelitam, aut cinctum Rhodiensem: rursus si tercalceatum Franciscanum, aut semicalceatum Cruciferum : nonne concitaret

3 Tyria squod dici solet in nutria λ LA. Imo nuper

apud nos ex duabus seminis , quarum utramque dixisses prudentem, altera abortiit, altera concidat yncope, quod conspicerent Canonicum quendam

sacris virginibus praesectum in propiti Aa vicinia,r Anathema proprie donum est ex pro His sursum quia E lieribus vel columnis suspendebatur,hine apud Demolin n. : donaria consecrare dicitur quoque A-: significat quoque hominem ditis devotum, oc indignum communione fidelium. a simonia nomen a Simone Mago de quo Act. . qui eum vellet pecunia eomparare potestatem Spiritiam s. cui manus imposuisset impartiendi. locum dedit huic voci simoniae qua nundinatio rerum spiritualium desi arur.3 Trna maria I Id est,su rimos tumultu . v. inmma pericula i Trivi enim maria navisatio periculosa festi

525쪽

sed tamen in publico, obambulare, qui vestem luneam non haberet tectam nigro pallio. Et eaedent crebro viderant aves eiusmodi comessantes, cantillantes, saltilantes, non addam cetera,nec ullam semtiebant nauseam. S A. Sexui Drtasse debetur venia. Opinor, tibi notum Polythrescum. Is aegrotabat periculose : phthisis erat. Medici diu suaserant , ut vesceretur ovis & lactariis: sed stustra : eodem c hortabatur Episcopus. Ille cum esset vir non indoctus , & Theologiae baccalaureus, videbatur citius cmoriturus,quam utriusque medici consilio morem

gesturus. Ita visum est medicis & amicis, ut fallere tur , parata est sorbitio ex ovis & lacte caprino; di-Hum est lac amygdalinum. Ille lubens comedit, Midem aliquot diebus faciens. em it habere meliuscule, donec puella quaedam secum prodidit. Ibi coepiequoA comederat revomere. At idem seperstitioiugin lacte, nulla religione eommotus est, quo minui abiuraret pecuniam mihi debitam. Nam chirographum simpliciter exhibitum clam ungui sciderat Delatum est jusjurandum; ego illi cessi. Is vero tam non gravatim recepit, ut optare videretur quotidia .

has ejusinodi delationes. Quid hoc judicio perve

fuar Pecc bat adversus mentem Ecclesiae, qui heie non obtemperarit sacerdoti & medicis: & in perjurio manifesto firmam habebat conscientiam, tam in sirmus in lacte L .Heic misi succurrit Abula,quam

nuper Dominicanus quidam narravit in concione

Eequentissima, quo sermonis amaritudinem l namia cne 1 parasceves exponebat mortem Domini j j

I Parasceve πα-Gιὸ praeparatio, quo illo die Iud lad sabbathum se parabant: In genere paramve est praee 4mea indica. ἐcundiore

526쪽

eam flore narratione dilueret. Virginem sacram o presserat adolescens : uteri tu nor arauit factum rconvocatus est virginum chorus , pro sedit abbatii sa. Accusata est. Σ Insiciali statui non emit locus. . Argumentum erat necessarium. Confii t ad staturi qualitatis, nisi mavis translationis. oppressia sum. a Valentiore. At saltem exclamasses. Fecissem, inquit,

sed in dormitori' nesis est solvere sileutium. Suhaec fabula; modo fateamur , hoc stultiora geri pe multa. Nunc dicam quod his oculis vidi. Nonienti ominis locique silebitur. Habebam allinem Prib-xeni Ab ti proximum, ordinis; Benedictini, sed

eorum numero qui non vescuntur carnibus, nis extra locum , quem appellant magnum resectorium.

Habebatur doctus, & ipse volebat haberi, an vos na-etus sere quinquaginta. Certare poculis, & hilarescea e vino, erat illi quotidianum. Duodecimo quoque die adibat thermas publicas : illle dabatur opera Pussandis renibus. SA. Erat unde id fictet a LA. Possidebat annue sexcentos florenos. s A. O paupersalem optabilem l L A. Ex vano x venere incidit In phthisin. Deiperantibus medicis Abbas impera testim carnium, addens'illud terribile verbum . sub poena inobedientiae. Ille vix adigi potuit,ut moriens sustaret carnes, a quibus tot annis non Ahorruer S A. Prior tali Abbate dignus Divino tamen, quoS dicas: nam eandem sab uti de ab aliis audire memi

x Infriata flatu 2 Quum factum nemur. Qualitatis, uni defenditur ut iure factum. Translationis, quum cui pa faeti tianisertur in alium. 3 Benedicti Authorem agnoscunt Benedictum quem dam Neariensem qui teste Truhemio obiit anno s4 . 4 Therma: Gr. balnea, vel aquaesivo natura . sive a te cccntes. calefacis.

527쪽

Mi. LA. Divina. S A. Nonne abbas est praegrandi ob soque corpore, lingua subblaesa ὶ Prior humiliore statura, sed erecta, gracili vultu 3 L A . Divinasti S A.

par pari relatum: Audies quod nuper ipsis

vidi, cuique non interfui solum, verum etiam pro Pe modum praefui. Erant duae monachae, quae vis bant cognatos suos. V bi venissent quo volebant, fa-i liis per oblivionem reliquerat codicem precum iuxta consuetudinem ordinis & loci in quo vix hant. Deum immortalem, quanta illic perturbatior 'on audebant coenare, nitidictis precibus vespertia 3us , nec sustinebant ex alio codice dicere quam suo. Interim tota domus coenaturiebat Quid multi r3 Cantherio recurrit simulus: sub multam noctera Adseit relictum codicem. Dicuntur preces, ViXque ad decimam coenavi auis. L A . Hactenus nihil audio Iod si magnopere reprehiendendum. S A .Nimirum imidium duntaxat audisti fabulae. Inter coenandum coeperunt illae virgines hilarescere vino : tandem

risu soluto, jocis parum pudicis perstrepuit conusvium: seJ nemo licentius egit, quam illae, quae nisi

ictis ex ordinis forma precibus coenare noluerunt. A sonvivio lusus, choreae,.cantilenae , reliqua non audeti commemorare. Sed plane vereor, ne quid ea nocte patratum sit parum virgineum, nisi me falles haut prooemia, lascivi lusus, nutus & suavia. L A. Istam perversitatem non tam imputo virginibus, quam sacerdo truus earum curam, gerentibus. Sed age, fabulam fabula pensabo,quin potius audies oc

utam histociam. Hisce diebus aliquoirconjecti

3 Cantherius, equus eas ratus, Seneca Epist. 8τ.

528쪽

carcerem, qRod ausi sint gie Dominico panem coaquere, eum sorte deesset. Equidem non damno factum, sed excutio judicium. Aliquanto post die D minico, qui vulgo a Palmarum dicitur, sorte erat curvi ius propinquus mihi esset adeundus. Ibi tum , ad loram diei ferme . quartam a prandio , obvium habeo, ridiculum ne dicam, an miserandum spe haculum 1, arbitror, Σ nulla Bacchanalia plus habuisse tu pitudinis. Alii vacillabant huc illuc vino, non aliter quam nav4s destitutaetectore jactatur veni s & sucitubus. Erant qui complexi brachium alterius susti ne

bant lapsantem , sea ipsi parum firmi: alii subinde

cadebant, aegreque surgebant: onnulli quernis frondibus erant coronati. S M. Magis conveniebat 3 pampineis; tum addendi thyrti. LA . senior quidam psilenum agens, sarcinae in morem sublimis gestabatur humeris, eo gestu quo solent olim efferridaver ' ,- pedibus eo porrectis quo ibant, nisi quod

pronus baiulabatur, ne vomitu praefocaretur lupinus. Is milere convomebat saras & calcaneos extre

morum bajulorum. Nec inter baiulos quisquam erat sobrius; plerique ridebant, sed sic , ut facile d ceres, mentem abesse. Bacchi furor habebat omnes Atque hac pompa civitatem ingressi sunt ; idque clara

1 palmarum vulgb tii Dies dominio quaen rame rascha praecedit. i Bacchanalia. festa Bacchi quae noctu celebrabantur elam inuibibus a foeminis de viris, in quibus inter poeula , re epulas promiscua supra. Iuv. Curio simulans O Sa ---

3 IV in kJ Qgia Baecho operabantur 4 disJ Hastae vitex, quas gestabant agenter Mecha s Silenum a ui 3 Silenus apud Virgil. inducitur sene v

529쪽

ce. S A .Vnde collegerant eam insaniam 3 LA.In vico propinquo vinum paxeso vitias venditur,quam in ii be:eo se contulerant aliquot combibones,q O .vilius insanirent, sed largius. Non enim minus impensiuni est pecuniae, sed plus contractum est dementiae. Hi si gustassent ovum , velut admissis parricidio pertracti fuissent in carcerem : cum praeter omissam sacram concionem, praeter neglectas preces vespertinas, in die tam sacrato tantum intemperantiae publicitus essed admisssum, nemo puniit, nemo detestatus est.. S a . Atqui ne isthuc tantopere mireris, in mediis a

bibus , in popinis templo proximis, diebus quamlubet festis,potatur, cant tur, festatur, pugnatur tanto inrepitu, tantoque tumultu, ut nec sacrum pera , lnec sacra coacto possit exaudiri.Idem fi codem tempore consuissent calceum, aut ii in die Veneris guiastassent suillam , capitis accerserentur. Et tametii

4ies Dominicus ob hoc potissimum est 4nstitutus, quo vacaro augire doctrinai. Evangelicam: & ideo

vetitum consuere calceos, sit otium concinita ρ' dis ammis. An non haec mira iudiciorum perversitasei A. Prodigiosa. Iam in ipso jejunii praescripto eam.

duo sint, alterum abstinentia cibi, alterum delectris

cibi ; nemo nescit, prius illud praecepti divini, aut

certe juxta praeceptum divinum esse ; alterum vero inon solum humanum , verumetiam propemodulRpugnans cum apostolica doctrina, utcunque hoc eo. culamus : tamen heic quoque praepostero judicio, E coenare vulgo impune es , gustasse cibum ab hon, . ne vetitum, a Deo permilliam, & item ab Apostolis, . . . capitale est. Ieiunium tametsi non constat esse cer- to praeceptum ab Apostolis , tamen illorum exem- lac literis commendatum est : at interdictum eia horum esum , quos Deus creavit ad vesce*dum cum

530쪽

atlarum actione , ut tueamur apud iudicem Paulum, quod i lemmatis est opusὶ Et tamen toto passim orbe coenatur atatim , nullus offenditur: si v tu dinarius gustet pullum gallinaceum , periclitatur

Cliristiana religio. In Anglia vulgus Quiaragesimae

tempore 2 justam coenam apparat alternis diebus, nemo miratur : si sebri periclitans tentet attingere

ius pulli, plus quam sacrilegium admissum videtur Apud eosdem in Quadrasesima , quo jejunio ut nihil antiquius , ita nihil sanctius habitum est apud Christi nos, impune coenatur, ut dixi: si tentes idem extra madraginimam die Veneris , nemo seret. si

qu*ras , quam ob rem Z allegant patriae consuetudinem. Execrantur eum qui regionis negligit con-1uetudinem : &ipsi sibi ignoscunt, qui negligant v tustissimam totjus ecclesiae consuetudinem. SA.

Nec probandus est, qui sine causa negligit constet dinem patriae , in qua vivit. L A. Nec ego criminoreos , qui dragesimam cum Deo venireque ea tiuntur, sed indico praeposterum de rebus judicium. S A. Cum dies Dominicus praecipue legatur institutus , quo populus simul conveniret ad audiendunt sermonem E angelicum : qui non audit Miliam, abominabilis est. : qui negligitconcionem , malens pila ludere, purus est L A. Quantum flagitium ad missium existimant, si quis sumat Eucharistiam illo iis fauesbus 3 quem nihil trepidant , cum idem fa-Huntilitatis animo , perversisque cupiditatibus somdidato3 S A. Quam multi sani sacerdotes , qui citius

mortem oppetant, 'itam sacrificent calice & patitia a J Id est , argumentis, sed proprie aeumen. tum futile temma dicitur. Σ Iusta Cinna: non indi da neque frugilis, sed fiatis

SEARCH

MENU NAVIGATION