장음표시 사용
61쪽
primum, atque ita seciam. tum per experientiam perfectius contemplabor.Ettan Equam a contemplati tincipiens, atque in eandem desinens, circitibo in me ipsa per aetionem quidem, ueluti in soris Aicuius ciuitatis: labores,quasi argentu probatuin, impendenς,ldc uirtutes comparans: per contemplationem autem, tanquam in plateis, percurrens in naturalibus rerum speculationibus, &uariam ill rum scientiam colligens, atque ita, quem desidero,conabor inuenire. Vocavi eum, di non audiuit me. Peractionem nimirum & contemplationem quaesiui illum imbiando. Vocaui cum, δε non audiuit me.
Τ v Α prosecto natura, Christe, comprehendi nequit. Ego in lectulo progreLsionis meae, qua ualde profeceram, me conquieturam sperabam, utpote quae iam ad perfectionis fastigium peruenissem: sed posteaquam ad diuinorum mysteri rumnpctem accessi, ardenti studio uerbum & sponsum quaerens, illic eum nullomqdo conspicuum . inueni. Cumque rursus illum uocassem, non respondit mihi. . ni uere sponsa sellicitudinem exaggerat suam . Nulla enim anima, licet ad angelorum persectionem accedat, & ad rerum penitus arcanarum cognitionem perueniat, se diuinam essentiam inspecturam speret. Quando igitur sponsum, quem quaesiuerat, non inuenit, audiamus, quid ipsa uellit. Sic enim ait:
Surgam iam, & circuibo in ciuitate, in seris, & in plateis: Si quaeram quem diligit anima mea. Q si ui illum, & non
inueni Vocavi eum,&non audiuit me. EXV RG AM, inquit, & perquiram illum. Naturam, quae mundo contin
tur , uniuersam pervestigabo. Hanc enim ciuitatem appellat hoc loco,quemadmodum & per plateas intelligit coetus angeloru . Ad illius igitur, inquit, inuestigationem me contuli. Atque hoc proposto & consilio naturas angelorum omnes m gno labore exploraui, sperans, me illum in angelis assecuturam. Verum cum ipsum inter angelos perscrutarer,ut quis, qualisq; esset, unde principiu haberet,&quo fine Icocluderetur, intelligere, custodes supremae ciuitatis Sion me peruagantem, atq; inquirentem conspexerunt. Sic enim narrationem persequitur suam: Invenerunt me custodes, qui obeunt ciuitatem. Tum, inquit, percuntata sum illos;
Num,quem diligit anima mea, uidistisὶ
SPER ABAM enim profecto uerbum & sponsum meum in angelis saltem intelligi & comprehendi posse. Verum, cum & hos animaduerterem nihil scirer ab ess luestans, inquit, recessi. Ab angelis autem haud ita procul concesseram, cum inueni, ciuem diligit anima mea. Vt paululum,inqui ab angelis pertransi, per fidem intelligens, Christum omnipotentem, & uerbum Deum atq; hominem Κnulla ratione comprehendi posse,inueni ipsum in iis, quae ingenii rationisque uim atque intelligentiain omnem senerant. Diuina enim uerbi ac sponsi natura eo tantum, quo non posse comprehendi cognoscitur, fit comprehensibilis. Tenui eum, nec dimittam,donec introducam illum in domum matris meae, & in cubiculum iulius, quae me concepit. Quoniam incomprehensum, inquit, illum inueni, intus eum tenui, & in medio cordis, patrique coaeternum esse cognoui. Nos enim d mus, &templain cubicula sumus Spiritus sancti, ut Paulus ait, qui & genuit nos,& nutrit, quemadmodum ipse nouit. The
62쪽
Cantici canticorum. 283 Theodori ti.
HAEC clim ad adole centulas dixerit, eas ad idem rursus desiderium inestat,
adiuro, inquiens, uos, filiae Hierusalem, per ulmites & sertitudines agri, ut suscitetis & excitetis caritatem, donec uelit.Haec quidem huiusce sermonis initio sunt explicata. Bis enim illis affert hoc iusiurandum, ut sponsi amore eas inflammet.
cum xisset sponsa, incredibilemque ex sponsi complexu pulchri nidinem hauῖς
set,diuinae uirtutis admiratione plenae,s Quae es , inquiunt, isti, quae ascendite deserto, scutu irgula fumi redolens inyrrham, & tus, ex uniuersis pulveribus unguimilarii. EMADMO VM enim sponsum conspicientes post diaboli strage moratisque dissolutionem in caelum redeuntem, admirantur, & dicunt: Quis est iste rex glo9 audiuntque: Dominus sertis, S potens, dominus potens in proelio. Et quo clarius intelligant, rursus quaerunt: .is est iste rex gloriar rursumque audiunt nus uirtutum ipse est rex gloriae: ita hic sponsae pulchritudinem suspicientes,quae est, inquiunt, ista, quae ascendit de deserto. Desertum appellant hominum naturam ob priorem impietatem. Quapropter Esaias etiam clamat: laetare desertum sitiens. Emitet selitudo, defloreat sicut lilium. Ac quemadmodum hic obstupescunt quod tanta ex deserto pulchritudo germinarit: sic admirantur in Esaiae prophetia, sponsum aspicientes, Quis est, inquiunt, iste,qui uenit de EdomΘrubor uestium eius de Bosor. Sgnificat autem Edom terram: Bosor autem carnem. Et ei ut decorem cum stupore contuentes exclamat iste sermosus in stola sua,qui ui incedit cum sertitudine. Quare tua rubra sunt uestimenta tanquam ex calcato torculari pleno conculcato e Et dicunt, & in corpore existens splendet. Stolam corpus appella. runt. Et violentam habet pulchritudinem, quae uniuerses cogit intuentes. Ita mi
rantur hoc loco, non solum quod pulchra sit sponsi, uerum etiam, quod ascendate deleri', id est,ex profundo in sublime gradiatur,ex humilibus ad excelsa incedat. Et limilis, inquit,videtur uirgulae fumi incensae. obseura sane compostici. Dum enim Hebraeorum linguae deseruiunt septuaginta interpretes, sententiam non e plicarunt. At Aquila, & Symmachus sum nobis perspicuum reddiderunt, ducentes: sicut similitudo iami ex sussimento. Imitatur autem & uligulam saepe suff- menti sumus in aere ueluti expresses. Nec immerito ipsam semo sussi menti similem vicunt.qu ut beatus ait Paulus, membra sua constituit hostiam uiuetem,sanctam, Deo placentem: qiueque sacrificat assidue laudis hostiam, te membra sua quae sentsuper terram mortificat, &Christo coniuncta est, & ogere se ipsam holocaustum
Deo. Declarant autem cuinam ipsam sustitionis lamo compararint. myrrham detrus ex uniuersis pulveribus unguentarii. Tus Deo tribui ex l e molaica si de intelligitur : nam mΠrha condiuntur corpora delanctorum. Quamobre qui sponsae pulchritudinem admirantur, eam his nominibus indicant, odoris suauitatessa grantem, quia & humanitatem&diuinitatem adorat, sponsique tum.mortem credit, tum essentiam sempiternam eonfitetur. Itaq; ex uniuersis pulveribus unguentarii myrrham ipsius, & tus admirantur. Habet enim etiam alias uirtutes ex diuina scriptura tanquam ex aromatarii ossicina depromptas. Sed in ea tamen excellit
myrrha di tus, hoc est, sponsi diuinitatis humanitatisque cognitio.
63쪽
SED praestantiorem sponsa progressum assecuta Hus amicos uiget his uerbis: Adiuraui uos filiae Hierusalem per uirtutes, S fortitudines agri, ut suscitetis, or excitetis caritatem, donec uoluerit. HAEC iam explanavimus; quare pergamus ad reliqua.
iniae est ista, quae ascendit de deserto sicut uirgula se mi redolens myrrham, & tus ex uniuersis pulveribus unge tarii 3 GHAEC amici inter se colloquuntur: quae quidem spectant,qubd cum antea sponsa uirtutibus his, nempe fide, mansuetudine, iustitia decorata sueriti, mox autem ad alios uirtutum habitus ascenderit, ieiunii nimirum, uigiliae, orationis perpetuae, atque asperae humi dormitionis: sponsae prosectu stupentes, & , tanquam ignari, de illa inter se conquirentes, quaenam est, in oviunt, ista, quae de sistitudine in caelos ascendit, ueluti uirgula fumi, odorem redolens myrrhae,& turis eximii Omnis enim anima, quae studet esse tus, & iucundus odor regi uniuersorum, necesse est, ut prius mortificet omnia membra sua, atque ita myrrha fiat cum Christo commortua, alioqui tus domino fieri nunquam poterit.
CVM igitur has meas assentiones persectissimas explicarim: Adiuro uos, filiae Hierusalem, per uirtutes, & fortitudines agri, ut suscitetis, atque excitetis caritatem, donec uelit. Quasi dicat: quemadmodum adiuraui uos per minas & promissi
nes: eodem modo uos rursum adiuro per eorum, quae ad me pertinent, expostionem,exemplo meo tanquam iureiurando uos obstringens, atque confirmans, ut
perpetuo cursu ad Deum contendatis, quoad diuina praesentia sua uobis immutabilitate largiatur. At ipsae admiratione plenae,atq; inter se de sp5sa quae disseruerat colloquentes. Quaenam est,inquiunt,ista, quae tacendit de deserto,sicut uirgula sumis IQuae ex habitu a perturbationibus remoto, per uirtutem,&scientiam ad Deum sublata conscedit, uelut surculus sumi, qui as igne flua depascente leuis in aera tolliturὸSic enim omnis quoq; anima spiritu succesa per actione quidem carnis crassitudinem, per contemplationem autem reru species extenuans: probis tum moribus, tum sermonibus leuis ad Deum sertur, nec terreno podere deprimitur.Hac ratione myrrham, ct tus ex aromatibus, atque uniuerso puluere pigmentarii redolens, ad caelestem sponsum prouehitur.Virtute igitur quasi myrrha, cum carnis sensum mortificauerit, fragrat: scientia uero quas ture, tanquam ueritatis notis, se ipsam diuinam imaginem ostendit. Ita rerum naturas pertransiens suauiter olet,ad earumque tendis auctorem: ex quibus instar pulueris earum rationes & modi excitantur es; Κattenuante his ueritatis semitis exploratricibus, accurato sermone,qui totum hoc
tanquam in isne spiritus excoquit.
AD hunc modum sponsae pulchritudinem admirati, spons diuitias illi dees rant . En lectulus Salomonis sexaginta sortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, & ad bella doctissimi. Uniuscuiusque ensis super femur eius
64쪽
A a timore in noetibus. In primis quarandum est, cur Salomonem sponsum appellent. Salomon pacifici sonat. Idque in Paralipomenon libris licet inuenire. Deus L .Paria. enim, cum uellet Dauid templum aedificare, ecce, inquit, fili ut nascetur tibi. Hic erit uir quietissimus,& faciam eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum . Quia Salomon nomen eius. Et pacem,& otium dabo in Israel cunctis diebus eius. Ipse aedificabit domum nomini meo. Et ipse erit mihi in filium : & ego ero illi in patrem . firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum. Constat autem Salomonem, cum haud ita diu uixisset, mortuum esse. Et Alium regni eius habuisse hnem. Quare Salomonem uocat pacificum dominum nostrum. De quo beatus Paulus, Ipse enim est, inquit, pax nostra, qui secit utraque unum r& medium Eph. a. B parietem maceriae soluens. Quocirca beatus etiam David psalmum 7r. in Salom nem inisibit. atque in eo pomo praeclara haec de saluatore nostro enarrat: Iudicabit, inquit, pauperes populi, & salvos ficiet filios pauperum, & humiliabit calumniatorem. Et permanebit cum te,& ante lunam, generationes generationum. A qui Salomon neque cum te permansit: neque est ante lunam generationes gen rationum . Sed haec Iesu Christo conueniunt, qui cum stante uia, ex Salom ne, quantum ad humanitatem .pertinet, originem ducens, descendit,sicut pluuia H POL r. vellus, sicut stilla stillans super terram. Vellus hic beatam uirginem nominauit. Quemadmodum enim pluuia in vellus sine strepitu descendit: sic beatus ille serus omnibus hominibus ignorantibus natus est. Deinde subiicit: orietur in diebus eius C iustitia, & abundantia pacis, donec auferatur luna. Et dominabitur a mari usque ad marei & a fluminibus usque ad terminos orbis terrarum. Et quae sequuntur in eandem omnia sententiam . neque enim uacat in praesentia psalmum interpretari. Sa lomon quidem usque ad terminos orbis terrarum minime dominatus est: sed, qui ex Salomone duxit originem humanitatis, Iesus Christus, & Salomon nominatur,
quia pacificus, & mansuetus fuit, & pacem suppeditavit. Ceterum, quando quis sit Salomon, didicimus, ad interpretandum accingamur. Ecce lectulus Salomonis. Per sponsi lectulum diuinas accipiamus scripturas. In illis enim ueluti cubat sponsa cum spon , & doctrinae semina suscipiens concipit, atque uterum gerit, & pari
rit, paritque spiritalem utilitatem, ita, ut clamet cum propheta: Propter timorem Ua.a6. D tuum domine in uentre concepimus, &parturivimus, &peperimus, spiritum salu tis tuae fecimus super terram.
Sexaginta, in ciuit, sortes ambiunt ex sertissimis Istaei,omnes tenentes gladios,& ad bella doetissimi. Uniuscuiusque ensis super semur eius a timore in noctibus.
SEXAGINTA numerum hic positum esse existimo, non ut hane exprimat
quantitatem, sed ut indicet uiros in ueteri testamento sanctitate praestantes.Numerum enim denarium perficinum esse contendunt: senarium autem illis congruere,
Et qui erant sub lege. Sex enim inquit diebus ficies opera tua. Per stos igitur in lege m. 23. lectulum dicunt ambire, genus ducetes ex Israel, qui sint omnium maxime strenui, strictos tenentes gladios, & in bello peritissimi. Ac gladios quidem alios super se- mora gerant, a timore, inquit, in noctibus. Quod Symmachus clarius reddidit, interpretans uropter timores nocturnos. Hi lectulum ipsius ambiunt, sponsam ab hostium incursibus custodientes. Binos autem gestant gladios, unum super femur, alterum in manu. Vnum reprehensoris, alterum intelligentiae. Illum in promptu
ad coarguendum ; hunc mysticum, di tanquam in vagina reconditum ad mysteria pervestiganda.
65쪽
En ima ulum Salomonis sexaginta series ambiunt ei serti . Fsimis Israel, omnes tenentes gladios, & ad bella doctis simi . Vniuscuiusque ensis super semur suum, a timore in noctibus.
H AE C amici ad uirginem dicunt, lectuli sponsi pulchritudinem explicantes,
ouo magis succendant sponis desderium. Tuumγ mihi ad horum expositionem diligenter attende. Lectulus Salomonis est eorum, qui saluantur,locus. Sexaginta autem sortes, qui illum ambiunt, sunt illi ipsi profecto,qui saluati sunt. Sexagin- Gra uero dicuntur quicunque diuina gratia uere praestantes, daemonum, qui per noctes homines oppugnant, agmina semidine repleuerunt. Quemadmodum gladio uir accinctus, imbelles homines, & in proeliis minus exercitatos perterreficit. Illi enim signo crucis tanquam gladio ancipiti armati, aduersus principatus, & contra mundi & tenebrarum principem satan constiterunt. Haec quidem a nobis pro uiribus dicta sunt. Quod si orationis series haud ita continua uideatur, ne admireris , o princeps, ne ue commouearis. sc enim pleraque sunt scripta prophetica.
DISCIPULAE igitur, quae de magistra sua dubitauerant, quaenam esset, nunc de ipsa dicunt: Ecce lectulum Salomonis, in quo quidem Christus rex pacificus conquiescit, qui nos tum sibi, tum inter nos, tum patri suo reconciliauit. Sex ginta series ambiunt: cogitationes nimirum effcaces, quae diuina uirtute undique tuentur animam ad Dei quietem praeparatam, aduersus fallacias spirituum improborum . Ratio enim, quae quinque sensibus praeest,simul cum ipsis sensibus accepta senarium conficit numerum. At cum diuina praecepta, quae sunt decem numero, is, qui sensibus ratione imperat, perficit, numerum absoluit sexagenarium, ex ui tute uiuens, ut dictum est. Ex sortissimis Israel. hi sunt omnino uela mentis Deum uidentis, notiones, ex quibus constantesticaces illae cogitationes ad bonum per- I agendum. Ambiunt autem animam, in qua Deus requiescit, omnes tenentes gladios , & ad bella doctissimi. Cogitationes enim, quae dictae sunt, ex contemplationis quidem habitu gladios habent ancipites, quibus ea, quae sunt conti via, diiudicem ex actionis autem ut uium atque experientiam obtinent,quo modo possint adueriariae potestates profligari. Vniuscuiusque ensis super femur suum a timore in noctibus. Singulae illae, quas diximus, cogitationes, gladium spiritus, quo uitia conciduntur, aduersus concupiscentem animae potestatem intentant, propter temrorem , quem nequissimi daemones dolis suis animae obiiciunt in noctibus ignora tiae per impetus cupiditatis rationi repugnantes.
Ferculum secit sibi rex Salomon de lignis Libani. colum
nas eius secit argentea , & reclinatorium eius aureum, ascensum cius purpureum , medium eius lapidibus constratum, caritatem a filiabus Hierusalem.
FERCULUM hic rursus sanctos intelligamus apostolos, qui nomen domInis in
66쪽
A in conspectu gentium, & regum, & filiorum Israel promulgarunt. Nam de beato Paulo Christus ad Ananiam, vade, inquit, quia uas electionis est mihi iste, ut poniatet nomen meum coram gentibus ,. & regibus, & filiis Israel. minetiam diuinus ipse Paulus clara uoce, an experimentum, inquit, quan itis, eius, qui in me loquitur, Christi Hos etiam equos nominat beatus Abacuc, ascendens, inquiens super eo uos tuos. Et quadrigae tuae saluatio. Et rursum:Viam secisti in mari equis tuis, i turbantibus aquas multas.Mare uocat gentes, quae tunc apostolis praedicantibus comotae sunt. Quamobre & increduli diccbant de illis:Hi qui orbem c5citant, etiam i huc ueneru Gquos suscepit Iason.Quos ergo Abacuc equos appellaui hos serculum in Cantico canticorum uocari reperimus. Fecit igitur sibi serculum rex Salomon B de lignis libani.Libanum penumero diuina scriptura appellat Hierusalem,& multitudinem Iudaec rum: quod in prooemiis sermonis ex propheticis scriptis indicauimus. onia igitur ex illis beati Apostoli genus duxerunt, iccirco seruulu de lignis libani constructum dicitur. At columnas eius, inquit, secit argenteas. Ipsos etiam columnas appellatos inuenimus. Nam beatus Paulus ad Galatas scribens, Petrus, Gat.1 inquit, &Iacobus, &Ioannes, qui uidebantur columnae esse,dextras dederunt mihi &Bernabae secietatis,ut nos in gentes,ipsi autem in circumcisionein.Recclinato .rium eius aureum φcunt esse. Est autem euangelica praedicatio, in qua diuinum uerbum conquiescit. Ascensum cius purpureum . rudes enim regi par est: pe sectos autem, ut sponsam, Omari.
Et medium eius lapidibus constratum. MARGARITIS enim & lapidibus pretiosis diuina eloquia sunt similia.
Iudicia domini,inquit Propheta,uera iustificata in idipsum: desiderabilia superau- χ Ligrum, & lapidem pretiosum multum. Et rursum: ecce concupivi mandata tua super aurum & toparium. Et regnum caelorum, ut dominus ait, simili est homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Et alibi: ne proiiciatis margaritas uestras a te porcos.
O pereulum secit sibi rex Salomon.
SERMO propositus Cantici canticorum sapientissime ecclesiam ex gentibus collecta innuit. Rex enim Salomon, id est, sponsus, qui est gentium olim reiectarum. Libanus etiam est uenerandus, ct sanctus, de quo psalmorum conditor Dauid meminit, iustus, inquiens, ut palma florebit: sicut cedrus libani multiplicabi- d Lyrtur. Est autem rursum libanus repudiatus in omnibus, cuius quidem optat David cedros confiinpi. Per columnas &bases tu mihi apostolos& prophetas intellige, qui Christi ecclesiam sustinuerunt, & caritatem auxerunt, humanarumque animarum, quae reiectae ctant, salutis fuerunt studiosissimi. Haec igitur sponsa de ipsa E Jocura est.
EX his enim,qui ex improba ista radice excis fuerant, &super Christum fidei fundamentum Mincati, ferculum sibi fecit ipse Christus rex ille pacificus: cum super his ad permonem adductis, tanquam in curru, ad erudiendos homines u heretur.Sigillatim autem serculi apparatum enarrantes, columnas eius, inquiunt, iecit argenteas, quae quidem sunt cloquia domini, de q*ibus David, Eloquia, in--x
67쪽
quit, domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Super quibus, tanquam Fcolumnis quibusdam sponsus sublatam sponsam ad se traxit, proprium ipsam uehi- .culum constituens, quae in seipsa serret ueram horum eloquiorum coniunctionem Et reclinatorium eius aureum : id est, mentis ipsius tranquillitatem, praecipuam sibi, ubi quiesceret, sedem constituit: id enim per aurum ostendit, quod rebus omnibus ex materia constantibus antecessit. Ascensum eius purpureum . regiam nimirum Dei. Nam si Salomon significat pacificum, & Christum indicat, qui in se cuncta pacificauit. Pax autem est animi laetitia ab omni turbatione remota: haec uero laetitia est Dei regia ab omni seditione aliena: Regia utique Dei est ascensus animae,quae ferculi instar suscipit rege pacificum. Medium eius lapidibus stratuin, caritatem adiliabus Hierusalem: in affectione uidelicet animae, quae ferculum eius G declarata est, lapis angularis dii lina doctrina sua atque exemplis caritatem constrauit, abuccinatricibus suis appostolicis animabus quae filiae quoque Hierusalem dictae sunt, quoniam quantum ad carnem attinet, inde originem trahunt in incipiens. Cum apostoli primi ad Christi imitationem, animas suas pro salutem ultorum po- .cor. suerint, praeceperintque, ut idem escerent, quicunque ad persectionem in Christo cuperent peruenire. Quamobrem magnus apostolus, imitatores, inquit, mei estote, sicut & ego Christi.
C VM eiusmodi esse regis semulum declarauerint, filias Hierusalem cohortantur, ut ad spectandum sponsum egrediantur, & coronam illi impositam conspiciant,& dicunt:
Egredimini & uidete filiae Sion regem Salomonem in diad mate, quo coronauit illum mater sita in die desponsitionis ipsius, & in die laetitiae cordis eius.
BREVITER & dilucide orationis longitudinem fugientes in explanatione progrediamur. Ο filiae Hierusale,& Sion. Sio autem rursus caelestem nos docuit bes Ilus Paulus, sed accessistis, inquiens, ad Sion montem, & ciuitatem Dei uiuentis Hierusalem caelestem, & multorum millium angelorum frequentiam, & ecclesiam primitivorum, qui descripti sunt in caelis. Vos igitur, inquiunt, o filiae Sion, & Hierusalem, egredimini &uidete Neque enim potestis uidere, nisi ab occupationibus huius uitae recedatis regem caritate coronatum aspicite.Sic enim dilexit mundum, ut cum in forma Dei esset; non rapinam starbitratus, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinani uerit, se am serui accipiens. Ita dilexit mundum, ut tanquam ouis ad occisionem ductus sit, cut agnus coram tondente se obmutuerit:&redemerit nos a maledicto legis factus pro nobis maledictum Itaque maiorem hac, inquit, caritatem nemo potest ostendere, quam ut quis ponat animan suam pro Κamicis suis.Sic ergo coronauit eum mater sua. Matrem appellat Iudaeam, quantum pertinet ad eius humanitatem,quae hanc illi inuita coronam imposuit. Spinis enim illum contemptus causa coronauit. Ipse uero per spinas suscepit diadema caritatis. Sponte enim ignominiam pertulit, atque ultro ad mortis cruciatus accessit.Quamobrem despontationis diem illam uocauit, & diem Iartitiae cordis eius. Tunc enim nuptiarum communio facta est. Nam post camam, inquit, accipiens panem,&gratias agens stegit, deditque discipulis suis dicens: Accipite commedite ex eo omnes: hoc enim corpus meum, quod pro uobis fiangit in remissione peccatorum. Η facite
68쪽
R sicite in meam commemorationem. Edentes igitur spons mebra, & bibentes eius sanguinem, nuptialem ipsius communionem assςquuntur. Icci rho sponsi ministri filias Sion & Hierusalem cohortates, egredimini, inquiunt, & uidete caritatis eius diadema, quo decorauit eum praeter sententiam si iam Iudaea, quae illum genuit, &coronauit illum in die desponsationis ipsus.
DEINDE Omnes hominum animas adhortatur, ut a mundi scandalis &perturbationibus discedant, &sponsum cum ipsis coniunctum spectent. Sic enim s sponsa pG laetitia illas alloquitur: egredimini,& uidete. O filiae Sisi inquit spon-ra, quoniam ego, quae prius inuisa fueram, nunc facta sum iucundis sinum sponsi serculum, cupio uos ite uniuersas ex hac uita sugere, & puris oculis sponsum diademate ex pretiosis lapidibus contexto redimitum contemplari, qui a matre sua ita coronatus, me sibi hodie desponsavit . Mater uero illius, patris caritas filii.
I A magistra animaduertit discipulas haesitabundas propter se, atque admia ratione plenas , ea, quae ad se pertinerent,explicare: in sponso Christo uult eas deinceps salutis nostrae modum contueri,& merito dubitare, atque admirari, quo C modo ipse salutiferis cruciatibus ac morte sua tranquillitatem nobis & uitam largitus sit. Proinde, Egredimini, inquit, & uidete, filiae Sion: omittite quae ad me ancillam attinent, considerare,& in domino pacifico mentis aciem defigite, contemplantes, quo modo salutem hic nobis acquisiverit. Filiae speculae ut spirit liter per fidem genitae, Sion enim speculam significat. Specula autem est, ex qua quis lacile potest despicere, spiritalis est generatio, quam qui consecutus non est, caecus est, & manu uiam tentat in ueritatis fulgore. Spectate autem, inquit, dispensationis rationem in diademate, quo coronauit eum mater sua in die desponsati nis ipsius: In spinea nimirum corona, quam Christi capiti imposuit Iudaeorum synagoga, ex qua ipse est secundum carnem: In die salutiferae mortis eius, in qua D proprio sanguine ecclesiam sbi desponsavit. Et in die laetitiae cordis eius, qua quidem salutarem pro nobis mortem oppetens, nos ab hostis seruitute liberauit:atqueata patris obtemperans uoluntati, laetatus est spiritu , licet carnis cruciatibus uexaretur. His sponsa discipulas est allocuta, diligens id, quod demonstrari non potest, de humanam gloriam nagiens, cupiensque, ut sponsum suum tantummodo omnes
POST haec, quae dicta sunt, sponsus rursum cum sponsa colloquitur. Ecce pulchra es, propinqua mea: ecce pulchra es. Oculi tui columbae: praeter silentium tuum .s P Ο N S AE iterum admirans pulchritudinem, Ecce, inquit,pulchra es aum
formam eius per singulas partes describit. Atque oculos quidem appellat columbae, spiritalem eorum commendans contemplationem. Quod non aspirent ad ea,
quae sensibus subiecta sunt , sed quae sursum sunt,quamint, i Christus est, ut inquit
bae, spiritalem eorum commendans contemplationem. Quod non aspirent ad ea,
quae sensibus subiecta sunt , sed quae sursum sunt,qua rant, i Christus est, ut inquit Paulus, in dextera Dei sedens. Admiratur praeterea silentium eius opportuni quod
quidem etiam a priscis commendatur. Quamobrem di in Pudinis legimus: Posui τst 3 F custo diam
69쪽
custodiam ori meo, cum consisteret peccator aduersum me. Et psallentes dicimus: Frita r o Pone,domine, custodiam ori meo, & ostium circumstantiae labiis meis. Et domi-m 3 num apud Esaiam inuenimus non aperientem ossuum in alictione sua. Quippe qui, ut euangelica etiam refert historia, cum a Pilato interrogaretur,nihil respondebat. Laudabat ergo sponsus spons, silentium tempestiuum, quo quidem ipse quoque in tempore inus est.
HIS sponsae uerbis auditis sposus in eius pulchritudinis laudes excitatur. Ecce, inquiens, pulchra es propinqua mea. Pulchra prosecto es,inquit, propinqua mea, cum hominum cunctorum animas salutem assequi cupias. Deinde cum uellet sin- Ggulas eius paries laudare, ad ipsam, ecclesiam nimirum, loquens, oculi,inqui tui columbae. Quemadmodum in hominis corpore multae sunt partes, ut pedes,& m, nus, & ubera, & pectus, & uenter: sic etiam sunt in sancto diuinae ecclesiae corpore, cuius caput est Christus, qui & sponsus, ab oculis coepit coronam contexere. Tu ecclesiae sanctae oculos intellige scripta prophetarum acutissime intuentium. Cum autem uellet interiores huius oculos collaudare, haec etia protulit uerba, ut in ipsa serie reperies. Praeter silentium tuum. Oculos, inquit, tuos exteriores commend uir interiorum enim laudes nulla assequi potest oratio.
I TA QV E sponsus eam ut omnibus partibus formosam suspiciens, Ecce, inquit,pulchra es propinqua mea. Pulchra profecto es, quae mihi propinqua per imitationem euasisti: quaeque pulchritudinem, quam propter imaginem & similitudinem hausisti, efficaci cognitione cumulasti. Ecce pulchra es etiam, quoniam ad reliquas omnes uirtutes tuas humilitatem adiungis . Hoc igitur pacto cum eam in uniuersum laudarit, nunc singularum partium laudes persequitur, oculi, inquiens, tui columbae, praeter silentium tuum. oculi, qui & ea,quae Rib sensum cadunt,pe cipiunt, ct ea, quae mente sola in liguntur, ut spiritales, comprehendunt. inia per ipsos omnia, quae creata sunt, refers ad laudem creatoris. Sic autem oculi isti itui spiritales sunt, praeter tuam de Deo taciturnitatem: haec enim magis etiam est spiritalis nam in Spiritu sancto, id, quod omnem cognitionem superat, cognoscis de Deo, nempe quod nequeat comprehendi.
L A V D A T autem ipsius etiam crines: admiratur & dentes, atque est.
Capilli tui sicut greges caprarum, quae reuelatae sunt de
Galaad. Dentes tui scut greges tonsarum, quae ascenderunt de lauacro, quae omnes gemellis sunt fetibus, Κ& sterilis non est inter cas. NEQUE per capillos capilli sunt intelligendi, neque pro dentibus dentes. Sed capilli ea quodammodo significant, quae in nis haud ita sunt necessaria,
quaeque ad corpus pertinent. Vita enim capilli & sensibus carent. Quasi dicat: Ia. negotiis etiam humanis, in quibus non possumus non implicari, te laudabiliter decoreque geris: caprarumque gregi uideris similis, qui pascitur in monte Galaad, di propter montis altitudinem insinis est Hoc aute de monte Hieremias propheta,
70쪽
A Numquid resina .inquit, non est in Galaad aut medicus n6 est illic Et animaduem Min .giendum est, ne serte per caprarum gregem intelligantur ii, qui ex peccato resipuscunt, & ad paenitentiam redeunt, atque iccirco pascuntur in Galaad, medicameli laque salutaria, & curatione consequiatur: ut sponsae paries abieetae, postremaeque & quodammodo mortuae, illius gregis dotibus comparentur. Dentes tui adeo puri, &ab omni superflua disputatione, atque iocis, & scurrilitate,& mendacio, uer borumque obscoenitate mundi, atque integri sunt, ut similes uideantur gregibus tonsarum, quae, eo, quod superuacaneum erat, reiecto, ascenderunt de lauacro. Arbitror autem a sponti, per tynsarum greges eos indicari, qui per baptisma recisis peccatis, & lauacro aquae in uerbo, ut beatus ait Paulus, mundati sunt. Sic enim B puris, inquit dentibus ex titisti, & ab omni uerborum serde purgatis, ut eorum uideantur similes, qui recens salutari baptismate digni sunt habiti. Porro greges illi gemellos omnes fetus edunt, & sterilis non est in eis: ne te illis uidear comparare , qui post saluti serum baptisma, rursus ad malitiam redeunt, sed qui datam tibi gratiam custodiunt, duplicemque tum contemplationis, tum actionis uirtutem pariunt. His ergo sponsae partibus collaudatis ad reliquas progreditur .
Sicut seniculus coccineus labia tua , & eloquium
tuum decorum. α PER Bniculum coccineum sponsae redigit in memoria Raab meretricem, quae figuram eius gerebat in ueteri testamento. Etenim cum speculatores missos a Iosue. filio Nauae suscepisset, per illos aeterna salute digna effecta est: habuitque ipsa quoque salutis signum funiculum coccineum, quem e senestra suspξsum demittere ius sa est, ut Israelitae in urbem ingressi, atque illam euertentes, eo signo commoniti placarentur, & Raab saluti consulerent. Signum hoc sponsus in ore sponsae tanquain fenestra collocatum intuetur. Et sicut seniculus coccineus, inquit, labia tua, &eloquium tuum decorum . Duxit enim colorem ex sanguine meo, & uerba prosertueritatis, quibus tanquam funiculo quodam capiuntur auditores,& uinciuntur. Nam eloquium tuum eos demulcet, & retinet, nec discedere permittit , sed labiis tuis cogit inseruire. Laudat ipsius etiam genas.
Sicut cortex, inquiens, mali punici genae tuae, extra
silentium tuum. SIGNIFICAT sponsae ruborem illi insitum ex uerecundia, propter quam
tempestiua utitur taciturnitate, celans opportune arcanas mysteriorum rationes, quemadmodum cortex mali punici grana contegit.
Comae tuae sicut greges caprarum, quae reuelatae sunt i ex Galaad.
H AE C tanquam cum muliere cum sponsa loquitur. Quod si uis altilis rem in dagaret Comae sponsae & uirginis, hoc est diuinae Ecclesiae ornamenta ex gentium grege est multitudo. Dentes tui scut greges tonsarum, quae ascenderunt