장음표시 사용
111쪽
ipsam legem eognoscitur. In tantum enim eognoselmus erimina esse crimina, in quantum a lege prohibentur , & puniuntur, iuxta dictuui Apostoli ad Roman. eap.7. Peccatum non coguoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam , nisi lex diceret non concupisces e. nam concupiscentiam de constitatimb.
Ius remouendi suspectos tutores,vel curatores competit maiori bus Magistratibus ut Romae Praetori ,& in Prouinciss Praesidibus,& Legato Proconsulis. Potest lainen demandari hoc ius L cuiatis F. de offici eius cui mand. o. iurisd. Hodie vero omnes Iudices, qui possunt dare tutores , vel curatores, sunt Iudices competentes ad
cognoscendum de causa suspicionis, ut dicit Aldobrand. hic.
' Cuiuscumque generis stat tutores, vel curatores, possunt fieri suspecti. Sed diret aliquis. Testamentaris fides a testatore approbata est Legitimi suspicio cessat propter vinculum sanguinis quo pupillo,
vel adulto iungitur. Datiuus autem ex inquisitione, vel ille , qui satisdationem dedit, accusari posse suspectus non videtur, cum is per inquisitionem a Magistratu iam app obatus fuerit, dc per satisdationem res pupilli salua censeatur. Non videtur ergo veis Tum ; quod Omnes tutores, vel curatores cuiuscumque generis sint, possint accusari suspecti .i Respondetur autem , quod omnia supradicta non susticiunt; quamuis enim honi habiti sint, ac fideles, multa tamen post suin sceptam tutelam, vel curam accidere potiunt, ex quibus potest suspicio eum fundamento oriri, cum hominum cogitationes variabiles sint, nec unquam in eodem natu permaneant; unde si talis suspicio nascatur , debet statim remoueri, ne pupillorum bin
Aduertendum autem est , quod si Iacev sari debeat suspectus Patronus tutor , debet caueri, ne per hoc fiat infamis, idest non debet inseri causa quod fraude, vel dolo administrauerit, oili4 causa est quae facit infamem, non ipsa poena ι ictus fustium 1 ohis. qui notant. infam Sic eti m conitinctus non potest remoueri ,.sed ei datur adiunctas, .ne .fiat infamis; habemus enim regulam quod famosae actiones coatra Patetates, vel Pattonos institui non
112쪽
debent l. non debent I. I . 1. de des. t. parens f. de obsequ. parentib. atron. prastand. secus autem propter culpam, de qua inst.
Aecusatio triplex est. Priuata, quae competit illis, qui prose nuuntur iniuriam suam, vel Lorum I. I. 1. de Mensationis. Seiscunda est publica , quasi populica , quae competit cuilibet de mispulo pro publicis delictis, de quibus infra in tu. de publici iudicis Tertia est quasi publica, idest quae respicit tam priuatam , quanias publieam utilitatem, prout est aceusatio criminis suspecti tutoris, vel curatoris. Quae accusatio ex eo quod est quasi publica, datur pariter omnibus. Mulieres autem sicut regulariter non adomittuntur ad aeeusandum, nisi ad prosequendam suam, vel suorum iniuriam d. I. I. ita etiam in hoc casu suspicionis illae solum mulieres admittuntur ad accusandum suspectos tutores, vel curatores , quae vincula sanguinis coniunctae sunt, vel pietate ducuntur, ut mater, avia , soror, nutrix,& similes.
Item adulti possunt accusare suspectos euratores suos, sed cum consilio propinquorum suorum, qui tamen si nolunt dare consi. Iium, tunc Iudex supplebit lex officio suo , sed impuberes non possunt tutores suos suspectos accusare, quia non habent animi iudicium ad cognoscendam causam suspicionis. - i g. Suspectus autem est. Suspectus tutor est is, qui fraude . vel eulpa maIe administrae rQuasi suspectiis est, qui non dum administrauit, est tamen suspiacio ne male sit adminὶ straturus. Duo autem sunt casus quasi suspecti , qui ponuntur in hoc textu. Primus est, quando quis alias tutelas male gessit, quia semel malus semper praesumitur malus e semel malus, deret. rure in 6. Alter casus est, cum quis est pauper , nec tamen probatur fidelis, ac diligens.
g. Suspectas autem remotus. Tutor suspectus remotus propter dolum, fit infamis : non in
113쪽
Dolus est studium ad aliquem deeipiendum , & duplex e Ma
rus , & praesumptus. verus est cum constat manifeste, praesumpturi quando praesumitur ex circumstantiis facti. Culpa est desidia,& negligentia circa aliquid. Culparum a rem plures sunt gradus. Λlia enim est latimina, alia Iata, alia leuis, alia leuissima . Bart. in L quod Nema f. densit. Sed Ioan. Coras. in I. in actionib. A de in lit. iurand. non ponit latissimam , diqeens quod ista non distinguitur a dolo praesumpto. Culpa itaque lata est non facere, de non intelligere quod quiliatae faceret,& intelligeret. Culpa leuis est non facere, di nota intelligere quod quilibet diligens faceret, de intelligeret. Culpa euissima est non facere , & non intelligere .quod quilibet diligentissimus faceret, & intelligeret. Dolus autein , & culpa ilata in contractibus aequiparantur: in delictis vero non . Gloss. in I. I. I. lata F. si mens fals mod. dixeraVnde tutor remotus propter culpam Iatam non fit infamis i secus autem propter dolum. Infamia vero duplex est , alia iuris . & alia facti. Iuris est . quando a Iure irrogatur, vel per sententiam Iudicis. Facti est quando opinio alicuius grauata est apud probos viros. Αχo in summa C. ex quib. cos infam. irru.
S. Si quis autem. si tutor est accusatus suspectus , interea ei interdicitur administratio , quia melius est ante tempus occurrere, quam post existum vindicare l. r. C. quand. lie. υnicuique sine Iudie. se vindici Per mortem autem tutoris , vel curatoris extingimur cognitio sit specti , quia reguIariter morte extinguitur omne crimen, exceptis
quibusdam grauissimis, & atrocissimis, ut crimen laesae maiestatis LM. f. adi. Iul. maiest. Item crimen haeresis,& alia quaedam, quae ponit Mantua is , Imperium F. de Iurisd. omn. Iudita
g. Si quis Tutor , cum duobus S. g. seqq.
Potest item remoueri suspectus tutor, si non pra stat alimenta pupillo; Nam postquam est ei decreta administratio , debet facere inuentarium omnium bonorum pupilli I. Tutor, qui repertorium 6 de administr. oe pericul. tutor. & illud debet exhibere Iudici, qui possit pro qualitate personae pupilli, & quantitate patrimonii designare quantum pro alimentis pupilIi erogandum sit, ita tamen
114쪽
Vt aliquId semper supersit, quod ad honestum lucrum pupilli peiutineat. Manain. in tract. de istes. quast. 3. principati. Et si hoe istuuentarium tutor non fecerit , illudque Iudici non praesentaverit , praesumitur in dolo, & poterit tanquam suspectus remoueri l. D. in m. C. arbitra tutet. & poterit condemnari ad interesse pupilli d. l. tutor qui repertorium. Vnde multo magis poterit remoueri sit spectus, si actu alimenta decreta non praestiterit, quia negans alimemta necare dicitur l. necare 1 de liberi agnoscend. Nomine autem alimentorum venit non solum victus: sed veniunt etiam omnia necessaria ad perfectam pupilli substentatio. nem , & educationem , ut venitus ,& habitatio Ls quis s. si tes parens, π ibi glossin terb. cetera onera f. deliber. agnoscend. oe l. legatis 6 de alim. ct cibor. legat. Sic etiam venit honorarium, quod singulis mensibus solui debet Praeceptoribus; cum enim tutor non reis bus dumtaxat, sed etiam moribus, & perfectae educationi 'pupilli praeponatur, in primis mercedes Praeceptoribus, non quas miniis mas poterit, sed pro facultate patrimoni pro dignitate natalium constituat. Ita his eisdem verbis statuit textus in L eum plures S. cum tutoν 1. de administr. ct pericul. tutori vel eurator. & repetierlossis e. r. de magistν. in verb. beneficium. Quod si tutor per mendacium neget posse pupillo decerni alimenta, remouetur, de ptris nitur arbitrio Iudicis. Sicut etiam punitur ille, qui assectauit tua telam, vel curam, dando pecuniam, ut hoc ministerium aceiperet. Punitur etiam libertus, qui fraudolenter tutelam filiorum, vel nepotum Patroni gessisse probetur.
Si tutor suspectus ex eo quod fraudolenter administret, velit dare satisdationem , non auditur, sed remoueri debet, quia satisdatio propositum male uolum non mutat, sed diutius crassandi in re familiari facuItatem praestat, ut dicitur in textu hic.
Demum si tutor sit talis, qui malis moribus possit corrumpere honestatem pupilli, remouetur ut suspectus , quia magis conserunt boni mores, quam diuitiae ,& magis expedit Reip. habere bonos ciues , quam diuites ad tex. in I. I. de Iust. ct iar. Ex quo sequitur quod si tutor, vel curator pauper sit, sed tamen boni nominis . fidelis, ac diligens, non propterea est remouendus quasi
suspectus,ut dicitur in m. huius s. N IN
115쪽
m Rorum Diuisione , . ecquirendo ipsarum dominis.
Git Imperator m primo Ii, de Personis. Incipit modo in secundo agere de Rebus, quaru tractationem usque ad titulum de obligationibus perducit, iuxta diuisionem traditam supra in A. D. de Iun rangon cim In vestibulo huius seeundi lib. instripta est rubride αν. diuis o acquir. φών. domin. Ex quorum verborum dispositione videtur sequi ,quod diuisio rerum pariae dominium . ut notatur in e. ratio nulla de praebend. Doctores autem in I. 3.1. de acquiri possess dicunt quod ab initio omnia erant com-, munia, nec erat meum, & tuum: postea facta diuisione incaepit esse meust, & tuum, ec ita dominuim introductum est . sed dicet aliquis. In sorν. Genes. cap. I. habentur illa verba dominamini piscibus maris deo. iam. 8. dicitur, olimia subiecisti sub pedibus eius ace. inae verba certum est fuisse prolata a Deo statim post primorum parentam creationem ante ullam revrum diuisionem . Respondetur tamen, quod verba Sacrae Scripturae allata inte, liginaturae dominio uniuersalii nostra autem rubi. intelligitur de dominio particulari. Pro cuius distinctionis, di istius nostrae r
Nicae clariori intelligentia Notandum est, dominium aliud esse uniuersale, aliud particu lare . Vniuersale est illud, quod datum fuit a. Deo primis Parentibus , quando dixit illis dominamini piscibus maris dici quod
116쪽
dominium suturum erat commune uniuersae posteritati, si primatuum iustitiae candorem primi Parentes illibatum seruauissent. Sed cum post peecatum originis eousque crevisset hominum imis
probitas , ut non possent amplius rebus communiter uti: & ex alia parte ratio naturalis dictaret iniquum esse , quod ignaui , & dest. des alieno vescerentur labore , cum quemlibet deceat in sudore vultus sui comedere panem. Idcirco Ius naturale, seu gentium, hoe est ratio ipsa naturalis distinctionem dominiorum introduxit d. ex hoe iure f. de Iust. σiun & ut unusquisque quod suum est retineret , quod alienum relinqueret, singulis rebus certa . & distincta constituit dominia, ut hac ratione in humana societate petapetua pax vigere posset.
Rerum itaque diuisio peperit dominium particulare, de quo loquitur hic tit. ut habetur in g. sinariorum infra eod. ibi singularum
Φominum multis modis res fiunt se.
Hoc autem dominium particulare sic definitur, est ius persecte disponendi de re, nisi lex obstet. Barti in I. si quis vi F. difremtia 1 de acquir. possess. Dicitur ius, idest saeuitas , de potestas. Di.
citur disponendi de re, ad distinctionem possessionis, quae est ius insistendi in re, non autem disponendi de re. Dicitur nisi lex obstet. quia sunt nonnullae personae , quae licet habeant dominium aliquarum rerum, non tanaen de illis possunt perfecte dii ponero , quia lex obstat ad maius bonum v. g. maritus licet sit dominus fundi dotalis, non tamen potest illum alienare per prohibitionem legis Iuliae defundo dotali, vi inse. quib. alien. tic. vel non in priscis Sic etiani pupillus licet sit dominus bonorum suorum, non tame petest de illis disponere sine tutoris auctoritate, vel decreto Iudicis ut supr. de auctori tuton per totum uti de in s. nunc admovendi infra quib. allem sic. vel non.
Notandum est secundo dominium sic definitum duplex esse. aliud directum i aliud utile, Directum est quod non recognoscit superiorem, de dicitur etiam proprietas. Vtile est quod recogno. scit superiorem, ut est usustuctus , emphiteusis, de flaudian . Quando vero una, Ze eadem persona habet simul eiusdeni rei directum, de utile dominium, tunc dicitur habere plenum domininni illius
Praeterea dominium aliud dicitur naturale , aliud ciuile . Naturale est quod acquiritur medio traditionis factae a Domino , vel medio occupationis, ut per totam hune titulum. CiviIe est quod a quiritur per usucapionem , dc per donationem , de quibus ini Notandum tertio ultra dominium dari etiam possessionem, quae
117쪽
nihil aliud est , quam insistentia corporis in re, eum animo possiis
dendi, ad hoc ut quis rem suam faciat, ut habetur in I. I. 1. de Mis uir. possess. Possessio autem duplex pariter est, naturalis, & elui- Iis . Naturalis est quae acquiritur corpore , manibus, si est res m bilis , di pedibus si est immobilis . Ciuilis est quae acquiritur an, mo , & animo retinetur l. licet C. de acquir. possessNotandum quarto quod si res nullius est, ad acquirendum paristieulare dominium i ipsius, requiri inr primo apprehensio, quae est corpore facta occupatio . Secundo detentio, quae est simplex quaedam insistentia corporis in re . non adhuc cum animo possidendi . Tertio sequitur possessio , quae est insistentia in eadem re cum antismo possidendi , ad effectum ut rem suam faciat. Quarto sequitur dominium, quod est ius persecte disponendi de re, ut supra diximus. Quod totum colligitur ex est. I. I. V. de aequin possess. Si vero res est alterius, tunc ad acquirendum iptius dominium requirituc traditio facta a Domino ex causa habili ad transferendum dombvium s. per traditionem iUn hoc eod. tit. Vtrum autem ad dominium praerequiratur possessio, est ingens quaestio , agitata a DD. in rubrius de acquir. possess. Et in partem amrinatiuam communiter inclinant. Sic autem breuiter possiimus distinguere. Aut loquimur de dominii acquisitione, aut de d minii translatione. Si de dominii acquisitione, utique dominium earum rerum , quae nullius sunt, acquirere non possumus, nisi pra
cedente possessione , & praeambula apprehensione ut in L l. I. Τ. de acquir. possessi Si vero de dominis transatione loquimur, potest
tunc dominium non a possessione incipere : sed ipsa possessio id ominio.
Notandum Quinto dari etiam quasi possessionem in rebus incorporalibus , quae acquiritur per quasi traditionem factam a Domiano . Quasi traditio est patientia Domini circa aliquid, ut si ego
do tibi ius transeundi per fundum meum ad fundum tuum, & patior te ire, per ipsam patientiam dicor tibi quasi tradere. & tu i cipis quasi possidere hoc ius . Datur etiam quasi dominium, ut si eram in cursu usucapionis, sed non dum usucaeoi, dicor quasi dominus illius rei , ut in g. sed ista inf. de actionib. His pro praesentis rubri intelligentia adnotatis , aggrediamur modo ipsius textus explicationem, in cuius principio ponitur prima diuisio rerum, quae talis est , Res aut sunt in nostro patrimo nio, aut extra nostrum patrimonium. Existentes in nostro patrimonio sunt quae a nobis legitimo iure possideri possunt, prout sunt res prophanae . Extra nostrum patrimonium sunt res , quae a nobis
118쪽
hohIk legitimo iure possideri non possunt, prout sunt res sacrae, sanctae,& religiois , de quibus inst. Concordat cum hac diuisione
tex. in I. I. f. de rer. diad. ubi dicitur quod res quaedam sunt diuini, α quaedam humani Iuris; nam esse diuini Iuris idem est, ac esse existra nostrum patrimonium: & esse humani Iuris idem est, ac esse in nostro patrimonio, in quo dicuntur etiam esse seruitutes re/les, tum quia cohaerent praediis nostris , tum quia commodum ,& utilitatem ex eis percipimus , tum etiam quia earum usus est pretio
Post hanc primam,& generalissimam diuisionem subnectitur secunda , scilicet quod quaedam sunt naturali iure communia omnium , quaedam publica, quaedam Vniuersitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae ex variis causis unicuique acquiruntur, Prout insta .
Communia omnium sunt, aer, aqua profluens, mare,& per hoc littora maris. Dum autem dicitur, communia omnium, nouintelligitur omnium animalium, sed omnium hominum, prout habet Theophilus Ue; quod etiam suadetur iratione, quia cum sagatur de dominio, bruta non sunt capacia domini j, sed solun sunt capacia usus, non quatenus iuris est, sed solum quatenus facti est . . Aer omnibus communis est , ita ut particularium heri non pol. sit , & ita est communis , ut unusquisque possit altius tollere aedes suas ad libitum suum per rex. in L altius C. deseruitui. O aqua, ubi dicitur , altius quidem adisicia tollere, si domus seruitutem non debeat, Dominus eius minim8 probibetur. Non potest autem, quando domus
seruitutem deberet, vel sequeretur, praeiudicium tertii, ut in I. I. . de seruit. Urban. pr isti . A qua profluens communiter explicatur esse aqua cadens de Cae- Io, prout tenet etiam gloss. hie . Sed contrarium probatur primo
quia aqua cadens de CaeIo est eorum, in quorum solum cadit i itis. penult.f. de seruit. Secundo quia dicitur profluens , quod est proprium fluviorum, & non aquae cadentis de Caeso , quae non dicitur profluere, sed cadere. Tertio quia Theophilus habet, aqua perem niter fluens; quod non potest intelligi nisi de aqua fluminis . Nec obstat quod dicitur in g. seq. scilicet flumina esse publica,& non communia omnium; quia respondetur aliud esse sumen , quod oublicum est: aliud aqua stuminis, quae communis est, ut habetur
119쪽
Mare ita est eommune omnibus, ut in eo omnes piscari possinctimo contra prohibentem datur actio iniuriarum . sed hoc limictatur primo si aliquis esset in quasi possessione piscandi in aliquci loco maris; tunc enim si iste alium prohiberet, ne ibi piscaretur ,
non daretur contra ipsum haec actio t. tsum aqua ubi DD. C. dein aqua dum lib. II. Verum ut quis constituatur in hac quasi possessio ne, requiritur possessio tanti temporis, cuius initii non extet me in moria, quod est spatium centum annorum. Limitatur secundo si ius piscandi in aliquo loco maris suisset a Principe alicui conces.sum, ut dicunt communiter D D. hic. tertio limitatur non habere locum , si vigeret consuetudo, ut quis solus in aliquo loco maris pro bono publico piscaretur l. venditον s. se constat, ubi DD.1com
Litius quoque maris dicitur esse commune omnibus. Et ratio est, quia littus est necessarium accessorium ad mare. Neque obstae si dicatur, quod si littus esset commune , aedificium quoque inli tere positum deberet esse commune ; nam aedificium cedit solo , ut in I. cum in suo suo, infri Me eod. sit. Sed aedificium in littore positum non est eommune , sed aedificantis, ut in s. littoriam quoque infri eod. ergo neque littus potest esse commune. : Respondetur enim, littus commune quidem esse, fieri tamen particulare per accidens quodammodo per occupationem ab aedificante factam, de ideo fit adificantis , quamdiu durat aedificium, quo tamen destrudicto littus ad pristinam reuertitur naturam . & est commane sicut 'antea erat l. quod in liuorest. de aequin ren domin. Quod etiam dicitur de aere. g. Flumina.
publica sunt sumina, & portus, in quibus pariter datur ius piseandi, Portus est locus munitus pro latitudine nauium . Olim vero dicebatur domus, in quam merces portabantur,& inde egportabantur l. ponas 1. de deo. signis. Flumen autem est quod dam aggregatum ex tribus , nempe ripis , aqua, de fluxu; & ma- ais fluxus facit flumen , unde nomen accepit. Quod si aqua nomas uat, dicitur lacus, seu stagnum . Et si non suat perenniter, di citur torrens . Vnde potest esse , quod flumen sit publicum, hoc est totum hoc aggregatum: aqua vero sit communis, ut supra
Publicum dicitur quod alleuius Populi est , de proprie per anto nomasiam quod Populi Romani est l. bona Ciuitatis β. de verb. si anis.
120쪽
rnis. Populus autem permittit aquam esse communem ἰ ut quilibet ea utatur, non tamen flumen ii ideoque auertere sumen, ponere mole adina, ripas occupare, nemini permittitur .
Vsus riparum publicus quoque est: proprietas tamen est eorum qui habent praedia cohaerentia; unde arbores in illis natae sunt eois ruaulem . At si nauta velit alligare nauem uni ex his arboribus , de Dominus vellet illam recidere , praefertur nauta propter publicam utilitatem . Ripa autem est quod naturalem cursum fluminis conistinet; & nomine ripae intelligitur illa decliuitas in aquam; unde planities superposita, & fructifera non dicitur ripa,sed ager. Bald. in jub. f. de reri divis n. as..us. in L quo minus 1. de fummib. num. TO. ad M. f. Littorum quoque. Littorum quoque usus publicus est : proprietas vero nullius , si-eut etiam nullius est proprietas ipsius maris. Discrimen autenias quare Iittorum proprietas nullius sit, riparum vero proprietas sit eorum, qui habent praedia cohaerentia, est , quia ripa dominatur aquae : littus vero dominarur ab aqua . Et littus est totum illud spatium arenae, quod hybernus fluctus maximus excurrit. S. Vniuersitatis.
Vniuersitatis, idest cuiusque Ciuitatis,& non singulorum ciuium sunt theatra, stadia, nemora, sontes,& his similia . uniuersitas autem est aggregatum plurium , vel corporum, vel animalium , vel iurium, vel hominum. Corporum , ut sunt aedes constantes ex pluribus lapidibus. Animalium , ut grex . Iurium, ut hereditas. Hominum , ut Collegium . Est etiam uniuersitas mixta, iurium, & corporum, ut peculium, & dos. Bolognetia
in suo traf . de multipl. deeri iur. θ fa r. n. 88. O seqq. Agituri in hoc text. de uniuersitate hominum , quae constitute aggregatum quoddam separatum a singul Is ; unde illa uniuersitas, quae suit mille ab hine annis, est etiam hodie, quamuis illi primi homines, & alij successive mortui sint. Ita tem in L proponebatuν F. de iudie. & ista uniuersitas est illa , quae dicitur in hoc tex. quod habet dominium in theatris, stadiis dec.
