Institutionum Iuris Ciuilis breuis dilucidatio a Iosepho Carpano romano I.U.D. Sedis Apostolicae Protonotario, et in romana Uniuersitate primario iuris professore emerito in gratiam romanae iuuentutis elaborata anno christiano 1690

발행: 1691년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

auctoritatem transtulit in Principem , ut contingle in Populet

Romano.

Tertio quod sit rationabilis. & quando sie rationabilis iudieae

Iudex. Datur autem regula, quod nunquam consuetudo est rationabilis, quoties est inductiva peccati, quo casu dicitur ab usus, eorruptela, & vetustas erroris c. m. de eonsueti ct e. Iacobus de Simo Quarto requiritur quod actus illius sint clari, non obscuri .neisque aequivoci. Ita GOnaal super 8. Reg. Canceli. gωσε a. I. Quinto quod sit praescripta spatio decem annorum de iure ciuiisti, sed de Iure Canonico spatio quadraginta annorum d. c. sin σUighg in verb. legitim/; quando tamen ageretur de rebus recter uatis Principi, vel de rebus praeiudicialibus, de in casibus speci Iibus similibus, tunc tempus supracietiam non lLnaceret ad pra scribendam consuetudinem , sed requireretur tempus Immemiara-hile , idest euius initium non sit in memoria hominum, quoci cst spatium centum annorum, ut in l. t. s. D. O ibi glosi. m veνλυτ rinatem, o in verb. diri 1. de aqua pltivia arceta. cuui Iii hιS c si hvs Populus non habeat facultatem Ius faciendi . Sexto requiritur quod sit frequentata, idest quod spatio illius temporis requisiti ad illam praescribendam, plures actus notcrii, di publici circa illam emanauerint ; unus enim actus non stillice rei, quia fortasse illum actum Populus acceptauit per errorem, seti ut vitaret scandalum; quod non potest dici, si illum actum saepius iterauit. Ita Bart. & Bald. in d. l. de quibus, s Angel. hic. Cetera de consuetudine videre poteritis apud Oin timum adi alios DD. hic, ubi de ea diffuse tractant. S. Eι non ineleganter Textus dicit, quod optima ratione fuit diuisum Ius Roman rum in scriptum,& non scriptum; originem eni in habuit ab Atheniinsibus , de a Lacedemonds , quorum primi Iure scripto .

secvnai Iure non scripto utebantur, prout testatur Plutarchus intita Ligurrbi, de ab his Romani sua Iura caeperunt, ut narraturis i. a. 1. de origis. iuris .

S. Sed naturalia

DIeitur in tex . quod Iura naturalia a idest ius naturale euiuneuinque animantis est immutabile , quoniam diuina prouidentia consututum est . Ius vero ciuile mutari potest vel contraria c.

42쪽

suemdIne , vel posteriori lege scripta, quae eontradicat priori I. sed

σ posteriores 1. de tegi,. nisi lex prior contineat clausulam derogatoriam ad leges futuras, nempe si dicatur in priori lege Volumus hanc legem valere non obstantibus quibuscumque aliis Iegibus in futurum promulgandis, quia tunc prior non tolleretur per posteriorem etiam contrariam ; nam illa clausula derogatoria est protestatio Principis, per quam declarat se velle priorem Iegem non tolli per posteriorem : si tamen vellet postea illam tollere , requiritur quod in lege posteriori ponatur cIausula reuocatoria illius derogatoriae,nempe & volumus hanc posteriorem legem valere non obstantibus quibuscumque prioribus etiam habentibus clausulam derogatoriam ad leges futuras. Quod si clausula de . rogatoria lit specialis, non sufficit reuocatoria generalis, sed ipsa quoque debet esse specialis. Exemplum . & volumus hanc legem valere, non obstante qualibet alia lege in futurum promulganda, nisi praesens lex fuerit in ea de verbo ad verbum registrata; quia tunc est necesse quod in posteriori Iege vel registretur prior de verbo ad verbum , ut posterior tollat priorem ; vel quod in poste riori dicatur ,& volumus hanc legem valere non obstante quod in priori dixerimus nolle valere, nisi fuerit prior registrata diverbo ad verbum , quia volumus haberi perinder ac si de verbo ad verbum esset registrata, & ita tollitur prior. Quod habet locum etiam in testamentis l. si quis in principio testamenti s detegat. 3.& in omnibus aliis similibus dispositionibus , ut dicunt communiter DD. in I. omnes populi1 de iust. oe iur.

Colligitur ex textu, quod uniuersum Ius versatur circa per

sonas . circa res , & circa actiones , quae nascuntur ex Obligationibus, re ita tria sunt explicita iiibiecta Iuris , licet virtualiter , α implicite quatuor sint,personae scilicet, res, obligationes, de actiones. Quamuis autem appellatione rei contineantur etiam personae l. rei appellatione F. de verb. signis tamen in hoc casu no Ius veniunt personae sed soliim res prout a personis distinctae; Zera tio est quam alibi diximus in assignatione praeceptorum Iuris,nςmpe quod quando genus ponitur cum suis speciebus copulative, tunc non stat pro genere , sed pro specie ut dicunt DD. inrubr. C. de seruitutib' σ aqM. Colligitur pariter quod personae sunt dignissimae omni unia ςre-turarum l. iustis- Τ. de aditu evia' propter quas sietera Om D nia

43쪽

Bia creata sunt, & ideo prius de illis tanquam de dignioribus agendum est; digniora enim sunt prauerenda LI. O a. 1 dealb. scrib c.quod in dubistide consecrat. Ecclesian & ideo sequitur .

De Iure Personarum a

ΙDem est dieere de Iure personarum, ac de qualitate persona. rum a Ius enim inter suas significationes habet etia tri hanc, vesignificet qualitatem. Bologneti. in suo tract. de multiplic. dcl. iur. Et DE . Persona autem est individuum substantiae rationalis. Prima igitur diuisio personarum est, quod homines aut sunt liberi, aut serui . Haec diuisio est de Iure gentium, S concordat cum rex. in L samma ff. de stati homin. Est & alia diuisio personarum quae est de Iure ciuili, de qua infr. in te. de his qui sunt sui, veι

Nec obstat si dicatur contra primam diuisionem quod dantur fiatu liberi, & adseriptitii, qui videntur constituere tertiam speciem personarum , cum non videantur esse nec liberi, nec serui Sunt enim statu liberi illi, quibus libertas ex die, vel sub conditione relicta est L. r. is de statu lib. In multis autem tractantur ut i, heri , veluti si committant aliquod delictum pendente die, vel conditione , puniuntur ut liberi t. sedsi statu liberam Issi ex noxatica . agat. l. moris s. m. f. depam. l. statu liber is de cytisionib. Αdscripti iij vero sunt illi, qui perpetuo adscripti sunt, & addicti ad

alicuius fundi culturam, inde nunquam recessuri unde videntur esse serui l. ne diutius, ct L sn. C. de agνices. oe censis lib. II. ex alio capite videntur esse liberi, eum d. l. D. ponat aliquam differentiam inter seruos,& adscriptitios. Et sic videtur dari tertia specieS personarum, eorum scilicet qui non sunt nec liberi, nec serui. Huic tamen dissicultati respondetur quod statu liberi vere depraesenti sunt serui : puniuntur tamen paena liberorum si delinquant pendente die, vel conditione propter spem futurae liberi tis , quam perfecte non consequerentur si punirentur paena semorum, quae irrogat infamiam. Adscriptitii vero sunt verὰ liberi, quamuis fundo seruire teneantur in perpetuum indσ nunquam recessuri; aliud enim est seruire , aliud esse seruum , di hoc patet, quia adscriptitii possunt facere testamentum, possunt esse testes ,& possunt alios actus ciuiles exercere, licet alienari non possint l.

44쪽

T I T. III. 27

DomIno su I, nisi consequutiue ad alienationem ipsius landi ,

cum qua transeunt etiam adscriptitsi, ex eo quia Iocauerunt tria perpetuum operas suas circa illius fundi culturam , quod non tollit libertatem I. quemadmodum C. de agri t. oe censit. lib. I . Et sic non datur ista tertia species personarum, cum statu liberi veresiat serui, di adscriptiti I vere sint liberi. S. Eo liberias Libertas est naturalis facultas faetendi quod sibi libet, nisi

quod vi, aut iure prohibetur. Hoc idem dicitur in L hbertas fide flati homin. Illae autem ultimae particulae , nisi quod vi, aut iure pro-hrbetur , ponuntur, ut ostendatur, in quo consistat perfectio, &rectitudo ipsius libertatis; Ad hoc enim ut libertas perfecta sit, ita debet in aciutia exire , ut nihil operetur contra id, quod publicavis prohibet. Vt autem dicatur esse recta , de non deprauata ibbertas, detbet conformari cum regulis ipsius Iuris, quibus allu ta debet in actuin prodire ; nam ut egregie inquit M. Tullius in orat. ρνn Quentio, legum serui sumus, ut liberi ebe poJimus . Dicet aliquis . beruus etiam habet facultatem naturalem faciendi quod sibi Iibet, nisi quod vi, aut iure prohibetur, & in ta tum aliqua non facit, in quantum vi, aut iure prohibetur; ergo definitio tradita non est bona, cum per illam homo liber non differat a seruo . Huic difficultati respondetur, quod haec naturalis faecitas iahomine libero est expedita, & potest quandocumque exite in actum licite, dummodo sit conformis reguIis ipsius Iuris , & nubia vi prohibeatur, ut supra dixi. Non sic in seruo , in quo haec naturalis facultas licet physice sit, moraliter tamen non est, quia est impedita me exerceatur propter constiuitionem Iuris gentium, qua seruus Domino subiRitur, Hoc autem intelligi debet circa ea , quae Iuris ciuilis sunt; nam eorum, quae sunt Iuris naturalis , ' quae consistunt in facto naturali , he ne sunt capaces serui. Haec autem differentia non est necesse quod ponatur in ipsa definitione , quia per illam definitur libertas hominis liberi, idest libertasPhy lica , & moralis , quae in Iure considerabilis est i non autem libertas physica tantum , quae in seruo est , q ni a haec non consideratur in Iure , cum serui dicantur esse mortui esuitati, in qua non dicuntur habere caput ι. Dod attinet f. de reg. iura Libertas secunditin Doctores communiter diuiditur, quod

alia est nativa, alia dativa, Nativa est,cum quis nascitur liber

45쪽

as L I B. I.

Latiua est quae datur seruo a Domino. Quae diuisio an bonais

videbimus lina in tu, de libertinis . g. Servitus autem seruitus vero est constitutio Iuris gentium , qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. Quae definitio licee tradatur per effectum , tamen sustinetur, ex quo non poteit estentia servitutis melius demonstrari, quam per effectum ; non enim definiistiones in iure sunt ita rigorosae , sicut in Dialectica, secundum quam definitio debet tradi per genus , & differentiam , & assio gnari per causam: sed regulariter in Iule sunt potius descriptio.

nes , quae etiam per effectuin poisunt tradi . Ita Cagno l. in ι. omnis definitio F. de rei ικν. Nec illa particula , contra naturam , est intellia genda , quod verd sit contra naturam , sed solum quod videtur prima facie esse contra intentionem naturae, ut explicauimus supra in s. Ius autem gentium , de Iur. nai. genti π civ. videte quae ibi diximus as. Serrai autem ex eo Colligitur ex hoe tex. Ethimologia serui, qui dictus est a se

nando , ex eo quia captus in bello , seruabatur , nec occidebais tur , de quo etiam supra satis diximus. Postea sormatum est verishum seruio, quod significat facere id , quod faciunt serui, ex quo verbo dicti sunt illi, qui seruiunt, idest servitores, seu famuli. S. Serat autem aut

Serui deducuntur in esse tribus modis . Primo natura, idest natiuitate , ut quando nascuntur ex ancillis nostris . Secundo even. tu, cum capiuntur in bello, non tamen inter Christianos : & hoc est de Iure gentium . Tertio electione , uilod es de Iure ciuili, cum ad pretium participandum patitur quis se venundari ; ad quod plura requiruntur, quae videre poteritis in Ilost hic in et eris. maior, in qua satis clare , di diffuse recensentur . Nee obstat si dicatui, quod res quae non potest recipere pretium . non potest vendis. I. inf. de empti γ υendit. Libertas autem non potest recipere pretium, cum sit res inaestimabilis l. libertas la prima ela D. conda 1. de reg. ivr. l. m. 1. de his, qai de iee. vel usui Vnde non via

detur quod homo liber posIit vendi. Respondetur enim huic dis.

46쪽

TIT. IV. Is

Multati quod quando homo uber patitur se venundari, renunciae non ipsi libertati, quod facere non potest: sed solum exercitio ipsins libertatis , quod potest facere ad tex. in I. D. C. de pare de ita venditur ut seruus, non ut liber; seruus enim dicitur seruus,non quia libertatem non habeat, sed quia illam exercere non potest.

g. Fin. In seruis autem non est aliqua disserentia specifica, seu substantialis , quamuis multae sint differentiae accidentales . Alii enim dicebantur serui ordinarii, alij vicarii, alii atrienses, alis veter tores, alii noui tir &c. quorum nomina passim in Iibris Digestorum occurrunt. Haec autem non faciunt diuersitatem in substantia a non enim unus erat magis seruus, quam alius: sed sollinia, respiciebant diuersitatem osticiorum. In liberis autem duae sunt differentiae lubitantiales , quae constituunt diuersam speciem rinempe quod quidam sunt ingenui, & quidam libertini,& cum ingenui praestantiores sint , idco prius de illis videndum est. Vnde sequitur.

De Ingenuis

INgenuus est is, qui statim ac natus est , liber est. Pro cuius rei intelligentia. Not. est primo quod libertas consideratur tribus modis ad mmilitiidinem seruitutis , scilicet in natiuitate, in vita . de in morte . In natiuitate libertas habet locum in natis ex ingenuis,& eruitus habet locum in natis ex ancillis. In vita libertas habet

locum in libertinis, de quibus infra i te seruitus in illis, qui passi sunt se venundari ad pretium participandum , de quibus Iupra dia

xiinus . In morte libertas habet locum in deditu ijs: de seruitus consideratur in latinis, de quibus dicemus in eod. tit. de libertinis. Not. est secundo quod ingenuitas potest prouenire a natura, a lege, & ab hominis voluntate. A natura , si nascatur quis ex duobus ingenuis, vel ex duobus libertinis, vel ex uno ingenuo , & altero libertinor imo etiam ex patre seruo, dummouo mater sit libera, M in s. I. inse. hae eodem tis.

47쪽

A Iege, vel diuina I Sic olim anno Iubilat omnes serui ex dia

uina determinatione liberi, & ingenui fiebant. vel canonica, cum servi Dominis scientibus Religionem ingrediuntur . vel ciuili , vequando per sententiain Iudicis quis pronunciatur ingenuus, de sententia fecit transitum in rem iudicatam; res enim indicata pro veritate habetur L ingenuum J. de stat. homin. o t. res mauata F. de C. tur. Item per natalium restitutionem , cum seruus vel ILhertus speciali Principis beneficio restituitur in natalium splendois rem, di pristinam ingenuitatem l. a. cum ibi not. f. de nates. restia 1 rem in praemium , cum quis in praemium a Domino tuo uberta tem accipit. Item per adoptionem , nam libertus adoptatus fit ingenuus , ut habetur inf. intiti de adoptionib. Ab hominis voluntate prouenit ingenuitas, ut si quis habens ancillam praegnantem , partum nasciturum heredem instituat anam tunc ingenuus nascitur partus etiam ex matre ancilla, dc Pamtre seruo, ut in l. cum inteν C. de fideicomm. libertaub.

S. Sed, ct s quis

Dicit textus quod etiam si quis nascatur ex patre seruo , de matre libera, adhuc liber nascitur, quemadmodum qui ex niatre libera, de patre incerto natus est; di hoc fauore libertatis. Et licet sit regula quod filius sequitur patrem , dc non matrem , ut in I. filiam Τ. de Senatorib. hae tamen regula communiter dicunt DD. quod habet locum quoad familiam , dignitates , de honores znon autem quoad statum , quia quoad statum filius debet sequi

ventrem, seu matrem , ex quo mater semper est certa, pater vero nuit toties incertis.

Est tamen adnotandum quod si mater fuerit libera uno uno ex tribus teinporibus, nempe conceptionis, vel gestationis in utero, vel natiuitatis, qui nascitur ingenuus nascitur, quia potuit ali quando habere principium ingenuitatis, ex quo mater fuit aliquando libera, de ita habet ius quaesitum ingenuitatis ration principi j libertatis, de fit ingenuus, quia non debet calamit matris nocere ei, qui in utero est; unde lex fingit filium esse na tum eo tempore quo mater labera erat L qui in mero, o ι. AN

ihissa F. de stat. homin. . I. Fin. Textus inquit quod ingenuus, si late in seruitute , de postea manumisius sit, fit ingenuus . Sed

48쪽

Sed eontra hane textus decisionem videtur obstare textus in Nhomo liberis deflat. bomin. ubi dicitur quod ingenuus , qui ad pre. tium participandum passus est se venundari, si postea manu mi tatur , fit libertinus, & non ingenuus. Et ratio est quia a priuatione ad habitum non datur regressus L qui res ν. aream 1s de D. talion. I. Mauius S. duorum s . de legat. MHuie tamen difficultati respondetur, quod aut priuatio fuit de iure,aut suit de facto. In primo casu non datur regressus. In secundo casu datur. Ind.Lhomo liber fuit priuatio de iure,ex quo ille,qui se venundari passus est,fuit factiis seruus de iure . Sed in tex.nostroiuit seruitus de facto , quia fuit habitus pro seruo, sed re vera non fuit seruus . Ponit exemplum Theophilus de puero nato domi meae ex famula libera, quam heredes mei credebant esse ancillam , & ita hunc puerum vendiderunt ut seruum , si postea manua mittatur , non nocet ei in seruitute fuisse, sed fit ingenuus , de it- ponderat Culae . illa verba , fuisse in serxitute, quae denotant factum, secus si dixisset, sertium esse, quia tunc denotarent ius.

De Libertinis .

S Equitur de alia specie liberorum, qui dicuntur libertini. LG

hertini autem sunt qui ex iusta seruitute manumissi sunt. Perillud verbum , iussa , denotatur quod debet esse seruitus de iuro,& non de facto , & sic confirmatur id , quod modo diximus. Libertini, & Iiberti lieet olim differrent, ut libertini dicerentur illi, qui nascebantur ex seruis manumissis, qui serui manumissi liberti dicebantur: hodie tamen idem sunt, de ram libertus, quam libertinus est ille, qui ex iusta seruitute manumissus est . Differunt solum in relatione, seu respectu, quem dicit libelrus ad Patronum, quem non dicit libertinus; per libertinum enim significamus hominis conditionem , sicut per ingenuum : per libertum vero signio fieamus quendam respecturo priuatum ad Patronum manumit tentem. Sic dicimias Titius est libertus CaiI : non autem possumus dicere , est libertinus Caij, quia terminus libertinus absoluidponitur , solum significans statum , idest quod sit seruus manu. missus , non habita relatione ad manumittentem . Ita Iason in Lmanumissonesis de isse. sian Ista autem relatio, seu respectus ex

49쪽

sa L I B. I.

manumissione resultans, qui dicitur Iuspatronatus Dominora in pluribus consistit. Primo ut si deeedat libertus ab intestato sine filiis, ta eius bo.

nis succedat ipse Patronus t si vero testamentum faciat, nec hasbeat filios , tenetur Patrono portionem legitimam bonorum suo. rum relinquere , ut habetur infra in titi de successione ιibertorum.

Secundo quia persona Patroni semper liberto videri debet sanacta , & honesta l. liberto 1. de obsequ. . liber. libertin. praest. Tertio, quia libertus non potest vocare Patronum in iudicium, nisi impetrata venia f. poenales infri de actionib. Quarto quia si libertus existit ingratus aduersus Patronum, po test reduci ad pristinam seruitutem . Quinto quia libertus tenetur alere Patronum pauperem,& eius filios, si habeat in honis , ut in L . ubi gloss. .ae bon. liberti Quae omnia eonstituunt respectum , seu relationem illam, quam dicit libertas ad Patronum, quam non dicit sub nomine libertini.

Definitio, seu descriptio manumissionis est; Manumissio est daatio libertatis. Et dicitur manumissio , quia seruus mittitur, idest Ponitur extra manum, hoc est extra potestatem Domini, quia manus hic pro potestate accipitur, ut dicitur in textu. Dices. Nemo dat quod non habet t. nemo plusΥ. de reg. ivir

Sed Dominus non habet nisi propriam libertatem ; ergo aliam dore non potest . Item qui dat quod habet, priuatur eo, quisu dat s. per traditionem, infri de rex diuis. Sed Dominus dat libertatem seruo ,& non habet nisi propriam ; ergo illam dando, debet ea Privari, de consequenter fieri seruus. quod est absurdum dicere.

Respondetur quod datio in hac descriptione sumitur improprie, idest non pro datione physica, sed pro detectione , seu solutione, aut remotione impedimenti; quoniam DominuS non dat nouam libertatem seruo, sed libertatem naturalem illius ligatam , seu velatam seruitutis velamento, seu vinculo detegit, seu soluit; naturalis enim libertas non potest tolli, cum ius natural ctolli non possit, eo quod immutabile est i sed solum per conllitutionem iuris gentium impeditur eius enectus , ut non possit operari : sicuti si quis non posset ambulare , quia haberet pedes ligatos non per hoc tolleretur potcntia motiva, sed solum exercitium illius esset impeditum ; quod si hoc vinculum soluatur , Ille ambulabit per eandem potentiam, quam habet sine aliquo de nouo

50쪽

T I T. v. 33

superaddito . Et ita soluuntur obiectiones supra positae, scilicet quod Dominus non dat libertatem seruo, sed soluit illud vineu. Ium, & tollit illud impedimentum exercitii naturalis libertatis

illius eedendo iuri suo , id est ponendo seruum extra manu suam , idest extra potestatem, & dominium situm. Unde colligitur non dari libertatem dativam , ut communiter Doctores diiscunt, sed unicam tantum esse libertatem , nempe naturalem a in homine Iibero expeditam, in homine seruo ligatam , ae impeditam circa actus ciuiles propter constitutionem Iuris gentium .

I. Muhis autem , cem ramnibus S g. sqq.

Pro intelligentia sciendum est quod Romani habebant cirrastos actus quaedam , quae appellabant naturalia, & quaedam quae legitima nuncupabant. Omnia autem sere legitima habebant dili incia ab alijs gentibus. Sic in manumissione tria erant legitima, nempe legitima aetas in seruo nianumittendo, ut es et major triginta annis: Iegitimum dominium manumittentis a quod erat de t ure Quiritum, iden per aes , & libram . hoc est dominium acquisitum per quandam imaginariam emptiOilem: di legitimus modus manumittendi, qui tripIex erat, scilicet vindicta , idest cum ante Consulem virga vindice leuiter caput serui a Domino percutiebatur , dicendo , esto liber : centu , cum Dominus permittebat seruum deferre nomen suum in censuui c ivium Romanorum .di testamento . cum Dominus faciens testamentumo dicebat Sticcus seruus meus liber est . Cetera erant naturalia a communia alijs quoque nationibus, nempe aetas serui citra ti ginta annos et naturale dominium manumittentis , quod erat per traditionem : & naturales modi manumittendi, ut in Templis . inter amicos, per epistolam, in comitulo, S similia. t Ioc posito. Si in manumissione tria supradicta legitima eo currebant, nec seruus infamiam contraxerat, fiebat Liuis Roma.- nus, plenam consequens libertatem. bi vero infamia erat asper sus, hebat dedititius, idest tempore vite erat seruus, moriens fie-hat liber . Si vero non fuerat infamis, sed aliquod ex legitimis enumeratis deesset, ut quia manumissus non haberet triginta annOS, vel non manumitteretur uno ex tribus prioribus modis enumeratis, sed aliquo ex posterioribus, ut inter amicos, vel incon utilio deci fiebat latinus, idest tempore vita erat l/ber , minriens fiebat seruus. Ita Theophilus his, & Vlpianus infragmentis uti de tibertis. Verum Imperator Iustinianus vult Omnes neri cis E ues

SEARCH

MENU NAVIGATION