Institutionum Iuris Ciuilis breuis dilucidatio a Iosepho Carpano romano I.U.D. Sedis Apostolicae Protonotario, et in romana Uniuersitate primario iuris professore emerito in gratiam romanae iuuentutis elaborata anno christiano 1690

발행: 1691년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

transit in potestatem arrogatoris , cum omnibus suis bonIs , & IN heris. Acioptatus vero hodie non transit in potestatem adoptantis , sed remanet in potestate sui Patris naturalis , nisi sit datus in adoptionem Auci paterno, vel materno, ut supra diximuS. Dicta est autem arrogatio. quia fiebat ad Populi rogationem; nam volens adoptare aliquem sui Iuris, interrogabat POpulum Romanum dicens, velitis, iubeatis Quirites me raIem habere lixis

filium ι de ratio est, quia cum is, qui sui iuris est, non possit de se disponere , cum Resp. sit Domina Ciuium suorum l. libeν homoss. ad L Aquil. hinc est quod volente, & permittente Rep. debe hat transire in potestatem alterius. Quod totum fiebat in Comitiis . Ita ex Aul. Gell. lib. s. Nomiam Acticari cap. I9. Non Potest

autem adoptari filius illegitimus, ne detur occasio impediendi

matrimonium.

g. Cum autem

si arrogandus sit impubes datur supplieatio Principi, exprimendo quod est impubes. & Ptinceps in Signatura Cratiae rescri hit alicui Magistratui. vi cognoscat an causa huius arrogationis sit hooesta ,& utilis pupillo, ipsam admittat, secus non . Imcidebet etiam arrogator cauere, id est promittere, ct se obligare . quod si arrogatus morietur impubes, renituet omnia bona iIlius

proximioribus ipsius impuberis , qui ab inteflato successuri suissent, si arrogatio facta non esset. & hoc, ne arrogator insidietur vitae impuberis, ut habeat eius bona . Item tenetur, si postea ipsum exheredauerit, vel emancipauerit sine iusta causa , restituere ei omnia bona sua cum commodo, quod ex eis prouenit, de de suis proprus dare ei legitimam. qiue legitima consistit in quarta parte eitis,quod esset habiturus ab intestato. Exemplum. Habeo duos filios veros, arrogo mihi tertium , legitima arrogati est quarta tertiae partis meae hereditatis . Sed dubitatur nuru quid ista quarta legitima adoptiuorum sit aucta ad tertiam , sicut

aceta est lagitima filiorum naturalium , M an auth. de trienti σ β- .m . Et veteres negatant esse aiisam, dicentes hauc quartam adoptiuorum remansisse incorrectam , prout testatur Myssinger, hic. Sed recentiores tenent quod sit aueta, quia Imperator in Laiah. loquitur de filiis generaliter , Ee sic veniunt etiam adoptivi; quamuis regulariter appellatione liberorum non venient adoptiui rusi in casibus i liue expiessis. Ilosi. ia L si ita quis in D. ivvcib. inclutas deleos. a. Hinc fit, ut adoptiuus u admittazur, Coral

72쪽

in laudis e p. I. s.adoptiuus, fi de Ieud. desunct. fuer. eontrou, in Uib. seudor. Sic non admittitui in emphiteusi .. Item nee in substitutio. nibus , adoptiuus enim filius non excludit substitutum . Idem in statutis, & priuilegiis, quia verba in statutis , & priuileg ijs debent proprid, & stricte intelligi. Carpan, ad flati Mediol. cap.

I xx. m a. vol. I. s in prauud. n. 247. ubi quamplures alios DD.

adducit. Similiter filiae exclusae per masculos liberos, non intelliguntur exclusae per filium adoptiuum. Rip. mi. si visuam C. de reuoe. donat. Nihilominus ind. aath. de trient. σ semus generali appellatione filiorum veniunt etiam adoptiui ratione materiae, desqua disponit ille leatus ; loquitur enim de legitima, quae est pomtio debita filiis de iure naturae, qua non possunt fili3 priuari sim

insta causa, ut suo tempore videbimus,& sic comprehenduntue etiam adoptiui, cum adoptio sit actus legitimus ad instar naturae , & sic ea quae competunt filijs naturalibus secundum naturam, debent competere etiam adoptiuis.

S. Minorem.

Minor natu non potest adoptare maiorem natu, quia adoptio imitatur naturam; sicut enim per naturam non potest quis gene rare sibi filium aetate maiorem, ita nec debet hoc posse fieri per . artem . Ex quo colligitur, quod ars debet imitari naturam idcpropterea non potest quis adoptare sibi aliquem in fratrem, quia . nemo generat sibi statrem l. nec apud peregrinos C. de hered. instit. Dicitur in textu quod adoptans debet praecedere adoptandum decem & octo annis. Videtur ex hoc sequi absurdum, scilicet, quod non possit quis adoptare in decimoquinto anno, cum in

men possit per naturam generare in decimoquinto anno. Ad hanc dissscultatem Resp. Rayna Id. Corsus lib. s. indagationat Iuri cap. I s. scilicet rationem esse , quia debilior est ars , quam

natura; unde si posset quis adoptare in decimoquinto anno , plus esset in arte , quam in narii ra , quia quilibet per adoptionem posset habere filium in decimoquinto anno: non tamen posset qui libet per naturam habere filium in decimoquinto anno, ut pater,& ideo ut tollatur hoc absurdam , assignatur pro adoptione ple na pubertas, id est aetas decem, & octo annorum, quo tempor

regulariter solet quis ede habilis ad generandum.

73쪽

I. Licet autem a Dieit texe. qnod potest quis adoptare sibi aliquem in nepotet

quamuis non habeat filium naturalem. Videtur tamen hanc te ius decisionem pati aliquam difficultatem ; nam adoptio imitatur naturam , ut sepius diximus: sed per naturam non potest quis habere nepotem nisi per filium ; unde non videtur quod potiit quis adoptare aliquem in nepotem, nisi habeat filium. Respondetur tamen quod adoptio imitatur naturam in eo ἰquod est, non autem est necesse, vi imitetur illam in modo es Se di, nam sunt plerique, qui habent nepotem, etiain si non haheant filium, puta si filius iam mortuus sit; & hoc sufficit ad adoptio Dem, ad quam inducendam non quaeritur, quomodo possit quis habere nepotem sine filior sed satis .est quod uetur isti Liatis. Et hoc extenditur pariter etiam si adoptans nunqLam habuerit filium, imo nec uxorem, quia sufficit quod habitu, & potentia illum habeat, nee requiritur quod actu habeat, seu habuerit. V de te gloss bie, in verb. habeat, eum adstione .

Sin autem ego velim adoptare mihi aliquem in nepotem tanquam natum ex filio meo vivente siue n. turali, siue adoptiuo . hic filius meus consentire debet, quia nepos adoptiuus post moris

rem meam transit in potestatem huius filii mei,& fit ei suus heres . Ne ergo ei inuito suus heres fiat, debet consentire . Et suus in hoc casu non est pronomen relatiuum , sed est nomen ciuile designans continuationem dominii post mortem patris. Vnde suus heres est . filius, vel nepos, qui eli in potestate Patris, vel Aul, dc nemo ei praecedit ad capiendam hereditatem f. sui, infν. de hered. quai. O disser. duo enim sunt requisita sui talis, patria potestas, α coniunctio immediata cum eo, cui succeditur . Si vero Alius det in adoptionem aIi cui nepotem suum, non est necesse, quod filius eius. Pater huius nepotis consentiat, quia celsat praedicta ratio, quod fieret ei inuito suus heres, cum tam , sit ei suus heres .

g. In plurimis .

Pater adoptiuus potest filium suum in adoptionem alteri dain dummodo eum habeat in potestate, sicuti est arrogator , vel Auu

74쪽

Textus dieit, quod castrati non possunt adoptare, quia non possunt generare et spadones vero possunt adoptare, licet nor possint generare, de ita textus est clarus. Sed dissicultas est in ex plicanao qui nam sint castrati, & qui spadones . Et glossa, ac veteres dixerunt, castratos esse frigidos a natura, & impotentes, quasi caste natos et spadones vero esse eos, qui spata, idest ferro praecisi sunt. Sed Alciat. ιn l. 'adomin 1f. de ureb. signis. & DD. Vltramontani contrarium tenuerunt, dicentes quod castrati lane

illi, qui ferro sunt praecisi, di spadones esse frigidos , di impo

tentes.

Hanc quaestionem late examinat Ant Augustinus lib. 3. emend. Iuri cap. s. & concludit cum Alciato, motus praecipue auctoritate Theophili his in paraphrasigraea, qui dicit Eunuchorum duas esse species , altera est eorum, qui sunt castrati, in quibus nulla est spes generationis: altera est eorum, qui dicuntur spadones, qui adiuti medicamentis possunt generare; & ita vera est conclusio, quod castrati non possunt adoptare, quia non possunt gene rare ; & sic nec possunt matrimonium contrahere, quia in illis est desperata generatio ex constitui. ss. Sixti quinti. Ex hoc infertur ad quaestionem, utrum Clericus constitutus in sacris, qui non potest legitime generare, possit adoptare. Et Portius ita arguit, qui non potest legitime generare, nec potest legitimer adoptare. Sed constitutus in sacris non potest legitime generare; ergo neque poterit legitime adoptare. Hoc tamen argumentum non concludit ; non enim datur adoptio non legitima, quia aut legitima est, aut nulla est : sed generatio reperitur etiam non legitima, scilicet extra matrimonium. Communis opinio est, quod constituti in sacris possunt ad Optare, quia attenditur . solum naturale impedimentum . Imo sicut spadones adiuti meis dicamentis possunt generare, fit ita possunt adoptarer ita etiam constituti in sacris adiuti dispensatione summi Pontificis , possene etiam Iegitime generare, & sic nulla est ratio, cur non possiae adoptare.

S. Farmisa .F minae non possunt adoptare, quia nec habent liberos in pyt state, quasi dixerit textus quod cum per adoptionem transeaut - - H libe

Diuiti sed by Corale

75쪽

liberi in potestatem adoprantis, & foeminae non habeant liberos in potestate, sequitur quod non possint adoptare. Vnde posse edubitari, numquid hodie cum adoptio non transferat patriam potestatem in adoptantem extraneum, possint steminae adoptare in hac specie adoptionis, quae non inducit patriam potestatem . Et dicitur quod non possunt, nisi ex indulgentia Principis, quia adoptio est actus ciuilis, cuius foemina non es capax. nisi per Principem habilitetur ,& solum possent hodie ad solamen filiorum amissorum , & ideo requiritur quod scemina habuerit liberos, eosque amiserit. Ex quo colligitur, quod inhabilis ad aliquem actum ciuilem potest per Principem habilitari l. D. ubi L D. 1. de militari testam. o I. sin. C. de Tectam. militis.

S. Illa d proprium.

Non solum transit in potesatem arrogatoris arrogatus, sed etiam omnes illi, qui in eius sunt potestate per rationem aliis dictam, scilicet quod qui est in potestate unius non potest alium habere in potestate . L sic euenierss. ad i. IώL de adhit. Et hoc commprobatur , quia Augustus Caesar non antea Tiberium, qui deinde ei in Imperio successit in adoptionem accepit, quam is Germanicum adoptasset; cum enim vellet habere Tiberium loco fili i, &Germanicum loco nepotis, atque id unica adoptione fieri cuperet, curauit ut prius Germanicus a Tiberio adoptaretur ,& ita ipso deinde adoptando Tiberium , habuit Tiberium in filium , & Ge manicum in nepotem. Tacit. ιib. I. annal. O Sueton. invita

Tiberii . S. Fin.

seruus non potest adoptari a Domino, & si defacto adoptetur

adoptio non tenet, sed tunc seruus ille fit liber, non virtute adoptionis , quae nulla est: sed ex voluntate Domini per illum actum demonstrata, quia si voluit esse filium suum , multo magis praesumitur voluisse esse liberum , quia non est credendum patrem velle filium suum in seruitute manere , cum maiorem dolorem

sentiat Pater in persona fit ij, quam sui ipsius I. isti quidem in m. f. de eo quod meti cauf. Vnde colligitur ex hoc tex. quod ex uno acta licet impersecto potest colligi voluntas ad alium actum perficien

dum .

Ita etiam si Dominus vocaverit seruum suum appellatione filii actis

76쪽

actis interuenientibus, idest in Iudicio. seu eoram Iudice exeris cente suam iurisdictionem , ille seruus liber fit, non tamen fit Glius. Et ratio est, quia filiatio inducitur solii in per certos, de deis terminatos modos , id est per nuptias , & per adoptionem L non epistolis, ct l. non nudis C. de probationib.

suibus Modis Ius Patria Palestatis seruator .

V Isum est quibus modis Ius patriae potestatis inducatur . verum quia inductum aliquando solui necesse est, merito sequitur hic tit. Pluribus autem modis soluitur . Primo per mortem naturalem vel patris, vel filii, quia mors omnia s oluit g. deinceps auth. de nupti Sed si nepos sit in potestate Aui vivo Patre suo , qui sit in potestate eiusdem Aui, tunc nepos mortuo Auo re incidit in potestatem Patris sui r sed si Pater si mortuus, vel emancipatus , tunc nepos iit sui iuris, quia emancipatus habetur Pro extraneo.

g. Cum autem, inque ad g. Flius familias.

secundo soluitur ius patriae potestatis per mortem ciuilem vel Patris, vel filij , quae contingit duobus modis , vel per maximam. vel per mediam capitis diminutionem. Maxima est, per quam amittitur ciuitas, & libertas , ut accidie in illis, qui fiunt serui vel per venditionem sui ipsius , vel quia re digantur in seruitutem ob ingratitudinem, vel quia fiant serui

Paenae , nempe per condemnationem ad metalla, vel ad bestias, quam paenam dicunt DD. aequiparari paenae mortis.

Media est , per quam amittitur ciuitas, sed non libertas , ac tales sunt deportati in Insulam; nam cum soli Cives Romani habeant ius patriae potestatis in liberos suos, deportatus , qui amittit ciuitatem Romanam, di consequenter pro peregrino habetur, non potest amplius habere liberos in potest. & et contra idem diiscimus in filio deportato. Ita Theophilus hic. Relegati vero non amittunt ciuitatem, nec libertatem,& ideo retinent ius patriae potestatis . Sed si deportatus restitutus fuerit a Principe , recupe rat omne ius, & ita etiam ius patriae potestatis: non ita si solum

illi fuerit in uultum, quia per solam indulgentiam remittitur Pae H a naν

77쪽

na, non tamen cetera restituuntur. ι D. C. de fientent. pass. ω νε. stitui. ibique Ilog in M. m. in verb. indulgentia. Deportatio est unius loci permissio s& omnium aliorum Ioeois tum prohibitio in perpetuum. Relegatio est idem, sed ad tempus. Exilium vero est unius loci prohibitio, & omnium aliorum Ioeorum permissio, & potest esse perpetuum, & ad tempus, eeratum , vel arbitrarium. Differt autem deportatio a relegatione , non soli1m quia deportatio est perpetua , & relegatio ad tempus: sed etiam in ordine ad paenam contra trangressores; nam si reuertitur relegatus , duis plicatur tempus relegationis , quod supererat e si vero reuertitur deportatus , punitur Mena mortis. Quaeres Eanniti nostri temporis, quibus aequiparantur deportatis , an relegatis lRespondetur cum Iul. Clar. in sua prari crimin. r. m. quast. II. versici dixi autem, circa m. quod neque deportatis, neque releg eis comparantur: sed constituunt tertiam quandam speciem ; &propterea non licet arguere a deportato, seu relegato ad bannitnm, nee er eontra r sed standum est vel decisionibus , seu statutis drabannitis in specie loquentibus , vel consuetudini locorum.

f. Filias familias.

Tertio soIuitur ius patriae potestatis per dignitatem rig. Patriti tus, idest summi Consiliarii Principis,quasi sit Principis Pater, vis inquit sessi,scide hodie duodecim sui dignitates, per quas soluiturius patriae potestatis ut in auth.Constitutio qna de dignitatib. g. r. o si.

geueraliteν. Quae sunt illae eaedem, quae liberant aliquem a Curiali conditione.& enumerantur ιn I.D. C. Decuνionib. lib. ro. Et licet dicat hic noster rextus , quod dignitas Consularis non liberat a patria potestater hoc tamen hodie est correctum per textus supra citatos, in qnibus inter illas duodecim dignitates enumeratur etiam Consularis. Ceteras videte in supra citatis textibus. Quae res primo an Sacerdotium liberet filium a iure patriae potestatiS. Respondetur negatiue , ut in auth. Presbteros , Θ Diaconos C. Se Episc. Claris. quamuis Pater non possit se ingerer- in his, quae pertinent ad sacerdotium , nec de acquisitis ex Sa 'erdotio . vel CIetieatu habet administrationem, quia ista reputantur esse bona quasi castrensia,& dicuntur peculium c Iericorum , in quo Pater

78쪽

I D. C. de Episci s Clerici Hoc tamen intelligitur de minoribus Iacerdotibus, i quia magnum sacerdotium , nempe Episcopatus liberae filium a iure patriae potestatis, autb. sed Epimpalis C. de Episse. ct Clerit. o Lillud d. tia Constitutio qua de Dignitatib. Nam qui omnium Pater est , non potest alterius potestati subditus esse. Cardina latus etiam Dignitas eximit filium a iure patriae potest iis , etiam si Cardinalis Episcopus non sit. & hoc ob ipsius su-hlimitarem. Glus in extram execrabilis in verb. sublimitatem , deprabendis Neque obstat quod Clericatus tollae dominium, quoa cn quἰia maius ean. si seruus sciente , ct eam ex antiquis dist. ergo debet etiam tollere patriam potestatem, qtiae est quid minus arg. rex in L nee ea s. D. g. ad ι. Iul. de adult. quia respondetur diuersam esse rationem ; nam seruitus ,& Clericatus non possunt stare si mulean. frequens s dist. bene tamen patria potestas concurrere potest cum ipso Clericatu, ut in d. auth. Pres, teros , O Diaconos. Quaeres secundo an Monacus, seu Religiosus professus exeat

de patria potestate lRespondetur communiter quod sie, quia Monacus, & Religiosus professus per votum obedientiae transit in potestatem Abbatis, seu Superioris Religionis , etiam circa ea , quae sunt iuris natu ratis . Sia autem Pater ipse fiat Monacus , tunc nec habet amplius filios in potestate, quia cum Monacus dicatur mortuus mundo I. Deo nobis C. de Episc. er Cleris. perdit ea, quae Iuris Ciuilis sunt, nec dicitur capax eorum, quae sunt Iuris naturalis , sine licentia sui superioris. Hinc dicitur Monacum non habere velle, nec nolis te e. a. de testam. in 6. & sic filius Patris effecti Monachi eo vive

te potest sibi condere testamentum , & si pupillus est , debet ei da

ri tutor. Bart. in L Pater, is ad I. Iul. de adulti Quaeres tertio an militia, de Doctoratus dignitas tollat ius patriae potestatis. Respondetur negat iud. De militia loquitur textus noster. De doctoratu dicunt Din communiter praecipue Bald. in l. si maritus C. de patr. potest. Verum tamen est, quod in rebus acquisitis ex

militia , quae dicuntur peculium castrenset & in rebus acquisitis ex doctoratu, quae dicuntur peculium quasi castrense, filius habetur perinde ac si esset paterfamilias , cum de illis ad libitum disponere possit l. a. 1s ad S. C. Macedon. oe g. est. inse. demit. temAduertendum autem est, quod filius qui per dignitatem exiede potestate Patris , non perdit iura filiorum d. g. illud autia eoη-situtio qua de dignitalib. de ita filii eius mortuo Λuoreincidunt in

ipsius

79쪽

ipsius potestatem, ut ibi dicitur. Sic etiam remanet suus heres patri suo, quia lex, quae cum fauore induxit pro filio , noluit torulere siritatem, per regulam, id quod in fauorem alicuius inductum est, non debet in eius odium retorqueri l. quod fauore C. de

lerib. ct i nullais de legib. s. Si ab hostibus .

Quarto soluitur ius patriae vor 'aetaeo captiui leui; unde ea.

ναῶ αL Lomnus cum hant serui, ut dicitur hie, non possunt esse in potestate parentum, nec habere alios in potestate. Hostes intelliguntur iIli, quibus Populus Romanus, idest hodie Populus Christianus publice indixie bellum, vel qui indixerunt Populo Romano ι. hostesis de captim prout hodie sunt Tu cae ,& ceteri Infideles. Haeretici autem licet habeantur pro h sibus, tamen magis proprie dicuntur ciues rebelles , quia Chrisiani sunt, sed separati ab unione Ecclesiae Cattholicae. Item piratae, & latrones si sint Christiani non sunt hostes; & propterea capti ab his, vel ex his capti a nobis, non fiunt captiui, &serui, vel capti inter Christianos bellum inuicem gerentes. Sin autem capti ab hostibus reuertantur, recuperant iure postlimini; omne ius quod antea habebant, & ita etiam patriam potestatem , quia ius postliminij fingit eum, qui reuertitur ab ho-sibus, semper fuisse Civem Romanum, & nunquam fuisse extra Ciuitatem: non tamea si fuisset transfuga , ut in I. r. L, ad i. Iul. maiest. prout hodie si quis Christianus fieret Turca, & postea relicta infidelitate rediret ad Christianos, quia tunc non recupera ret Iura Ciuitatis. Est etiam alia fictio , quae dicitur legis Corneliae , quae fingit eum , qui moritur apud hostes, fuisse mortuum in ipsa hora captiuitatis l. retrogreditur, O L post ιiminium g de eaptim l. lege Cornelia F de testam. Dum autem manet quis in capi, uitate, suspenduntur iura liberorum ex iure postliminii propter

spem reuersionis

postliminium dictum est a limine, & post, quia captus , de deinde liberatus ab hostibus ad idem postea limen Imperii Romani reuertitur. Sic autem postliminium definitur, est ius amissae rei recuperandae ,& in statum pristinum restituenda d. l. postliminium g de captio. Quod totum procedit per fictionem Iuris. Pro qua re intelligenda. Notandum est , fictionem esse assumptionem factam a Iure spro veritate contra veritatem ι si is, Fi 1. de disica . Datur etiam prae' s

80쪽

praesumptio , quae eodem modo definitur, sed differt a fictioni, quia praesumptio cadit in re dubia : fictio vero in re certa. Hi ne

contra fictionem nulla admittitur probatio in contrarium t contra praesumptionem vero admittitur, nisi sit praesumptio Iuris, & de Iure, contra quam non admittitur probatio in contrarium, nisi per euidentiam. Duplex enim est praesumptio , alia Iuris tantumralia Iuris, & de Iure . Iuris tantum est quando lex praesumit aliquid, non tamen statuit super praesti mptione, sed ielinquit illud in sua dubietate. Iuris, & de Iure est, quando lex non solum praesumit, sed statuit super praesumptione ut in c. litteris de pra-βmpr. gloss. in I. Unic. s. accedit, in verb. presumatur C. de rei uxor. asside tradunt communitet D D. in L l, si is, qui

Fictio autem triplex est , Indiictiva, Privativa, de Translativa cPrima est , per quam lex fingendo aliquid , quod vere non est, in.

ducit ac si ellet. Exemplum est in mortuo in acie, qui vere moris tuus est, di tamen dicitur vivere per gloriam, ut habetur iUn de excusat. tulον. in princi sic etiam in posita umo, qui vere non est natus , tamen habetur pro nato, quando agitur de illius utilitate

L qui in uteνο 1. de stat. homin. Secunda est, per quam lex fingendo id , quod vere est, priuat ac si non esset. Exemplum est in deis portato, qui licet vere sit vivus, lex tamen fingit esse mortuum ciuitati. Et in Monachis, qui cum vere vivi sint, lex fingit esse mortuos, & ciuitati , de mundo I. quod attinet g. de resetur. ω l. Seo nobis C. de Episc. ct Cleris. Tertia est, per quam lex id quod est, fingit alio modo ac est , veluti de persona ad personam , de re ad

rem, de loco ad locum , di cemum de tempore ad tempus. Tertio modo verificatur fictio postliminii. Quarto modo velificatur fictio legis Corneliae ut dicitur hie in nostro textu. f. Praeterea a Quinto soluitur Ius patriae potestatis per emancipationem, quae nihil aliud est , quam paternae potestatis relaxatio, ac dissolutio.& dicitur emancipatio quasi extra mancipium positio , quia ant,quitus fiebat per quandam imaginariam venditionem, scilicet per aes , de libram de Iure Quiritum . De hoc ritu late Boet. ιn 3. pari. eommem. in Topic. Ciceri Unde pater, qui volebat liberare filium a patria potestate , ipsum extra mancipium ponebat, vendendo illum per dictam solem nitatem ,& emptor faciebat ipsum seruum, fle postea manumittebat eum ut seruum , eique succedebat, sicut Patronus liberto, nisi fuisset inter patrem, & ipsum emptorem

SEARCH

MENU NAVIGATION