장음표시 사용
111쪽
eamen beatitudinis finem nititur pervenire . Id autem est bonum quo quis adepto , nihil ulterius desiderare queat . Quod quidem est omnium summum bonorum , cunctaque intra se bona continens e cui si quid absoret,
summum esse non posset ἔ, quoniam relinqueretur e X-trinsecus quod posset optari . Liquet igitur , beatitudinem esse statum bonorum omnium congregatione per
fectum . Hunc , uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci . Est enim mentibus hominum veri boni.naturaliter inserta cupiditas :. sed ad salsa devius error abducit . Quorum quidem alii summum esse bonum nihilo indigere credentes,,ut divitiis anfluant , elaborant : alii vero bonum , quod sit digni Gsimum veneratione , judicantes , adeptis honoribus , reverendi civibus suis esse nituntur . Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant : hi vel regnare ipsi volunt , vel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas videtur , hi vel belli, vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant . Plurimi vero boni fructum gaudio , laetitiamque metiuntur : hi felicissimum putant voluptate di Gfluere . Sunt etiam qui horum fines , caussasque alterutro permutant : ut qui divitias ob potentiam ,
voluptatesque desiderant , vel qui potentiam seu pecuniae caussa , seu proferendi nominis petunt. In his igitur , ceterisque talibus humanorum actuum , voto Tumque versatur intentio , veluti nobilitas , favorque Popularis, quae videntur quamdam claritudinem comparare, uxor, ac liberi , qui jucunditatis gratia petuntur . Amicorum vero , quod sanctissimum quidem
genus est , non in fortuna , sed in virtute numeratur . Reliquum vero vel potentiae caussa , vel delectationis assumitur. Iam vero corporis bona promtum est ut ad superiora referantur. Robur enim magnitudoque Vi dent ut praestare valentiam et pulchritudo atque veloci
112쪽
eas celebritatem : salubritas voluptatem . quibus o-hinibus solam beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque prae ceteris petit , id summum judicat bonum . Sed summum bonum beatitudinem esse definimus . Quare beatum esse judicat statum quem prae e teris quisque desiderat. Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae , opes , honores , potentiam , gloriam , Voluptates . Quae quidem sola eonsiderans Epicurus , consequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia jucunditatem animo videantur afferre . Sed ad hominum studia revertor : quorum animus etsi caligante memoria , tamen bonum summum repetit; sed ve- Iut ebrius, domum quo tramite revertatur , ignorat.
Num enim videntur errare hi qui nihilo indigere nituntur λ Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit , quam copiosus bonorum omnium status ; nec alieni egens, sed sibi ipse lassiciens . Num v xo labuntur hi qui quod sit optimum , id etiam reverentiae cultu dignissimum putant λ minime. Neque enim vile quiddam, contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia λ Quid igitvr 8 Num imbecillum , ac sine viribus aestina an dum est quod omnibus rebus eoia stat esse praestantius pAn claritudo nihili pendenda est Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam
videatur esse elarissimum . Nam non esse anxiam , tristemque beatitudinem , nee doloribus molestiisque subjectam , quid attinet dieere quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere , fruique delectet. Atqui haec 1 unt quae adipisci homines volunt eaque de caussa divitias , dignitates , regna , gloriam, voluptatesque desiderant , quod per haee sibi sume tentiam , reverentiam , potentiam , celebritatem , laetim
113쪽
tiam eredunt esse venturam . Bonum est igitur quod tam diversis studiis homines petunt : in quo quanta sit naturae vis , facile monstratur , cum licet variae dissidentesque sententiae, tamen in deligendo boni fine consentiunt.
a Nisi, a potens , quibus immensum
Legibus orbem provida server , Stringatque Ilans irresolutos Singula nexu , placet arguto Fidibus lentis promere cantu . Luamvis Poeni pulchra leones Vincula gesent, manibusque datas Captent escas , metuantque trucem Io .Sositi verbera ferre magi rum ssi horrida tinxerit ora , Resides olim redeunt animi , Fremituque gravi meminere sui ,' Laxant nodis colla solutis ,13 Primusque lacer dente cruento Domitor rabidas imbuit iras .ctuat altis garrula ramis Ales , caveae clauditur antro e
Huic licsti illita pocula melle ,2 O Largasque dapes dulei sudio
Ludens bominum cura miniserer i Si tamen ar Io saliens tecto ,
Sparsas pedibus proterit escas ,2 Silvias tantum masa requirit , Silaas dulci voce susurrat. Iidis quondam viribus acta ,
114쪽
Pronum sectit virga cacumen et 4mne F euroans dextra remisit , o Recto spectat vertice caelum . Cadit Hesperias Phoebus in undas
Currum solitos vertit ad ortus . Repetunt proprios quaeque recursus ,3 3 Redituque suo singula gaudent .
Ni quod i junxerit ortum , stabilemque sui fecerit orbem . .
Vos quoque , o terrena animalia , tenui lieet imagine , vestrum tamen principium somniatis , verumque illum beatitudinis finem , licet minime perspicaci , qualicumque tamen cogitatione perspicitis , eo que vos & ad verum bonum naturalis ducit intentio , di ab eodem multiplex error abducit. Considera namque , an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire . Si enim vel pecuniae , vel honores , ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse videatur , nos
quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id valent efficere quod promittunt , bonisque pluribus carent , nonne liquido salsa in eis beatitudinis species deprehenditur λ Primum igitur teipsum , qui paullo ante divitiis affluebas , interrogo .
Inter illas abundantissmaas opes numquam ne animum
tuum concepta ex qualibet injuria confudit anxietas δAtqui , inquam , tam libero me fuisse anim' quin aliquid semper angeret , reminisci nequeo . Nonne quia vel aberat quod abesse non velles , vel aderat quod
adesse noluisses λ Ita est , inquam . Illius igitur prae-
115쪽
sentiam , hujus absentiam desiderabas . Confiteor , inquam. Eget vero , inquit, eo quod quisque desiderat λ Eget, inquam. Qui vero eget aliquo, num est usquequaque sibi ipse sufficiens λ Minime, inquam Tu itaque hanc insufficientiani Plenus , inquit , opibus sustinebas λ Quidni inquam. Opes igitur nihl Io indigentem , lassicientemque sibi facere nequeunt ; & hoc
erat quod promittere videbantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura peeunia , ut his a quibus possidetur , invitis nequeat auferri . Fateor, ira quam. Quidni satea re , cum eam quotidie valentior aliquis eripiat invito pUnde enim forenses querimoniae , niti quod vel vi, vel fraude a nolentibus pecuniae repetuntur ereptae λ Ita est , inquam . Egebit igitur , inquit, extrinsecus petito praesidio, quo suam pecuniam quisque tueatur . Quis id, inquam, neget Atqui non egeret eo , nisi Polli deret pecuniam quam possit amittere . Dubitari, in quam, nequit. In contrarium igitur relapsa res est rnam quae sufficientes sibi facere putabantur opes , alie no potius praesidio seciunt indigentes . Quis autemimo dus est quo pellatur divitiis indigentia λ Num enim divites esurire nequeunt λ num sui re non possunt λnum frigus hibernum pecuniosorum membra non sen
tiuntὸ Sed adest , inquies, opulentis quo famem satient , quo sitim , frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest , auferri penitus non potest . Nam si haec hians semper , atque aliquid poscens , opibus expletur, maneat ne eesse est quae possit expleri. Taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summovere indigentiam possunt , & ipsae suam faciunt , quid est quod eas lassicientiam praestare credatis λ
116쪽
BOETHII DE CONSOL. METRUM . III.
Q moti fluente dives auri gurgito
Non expleturas cogar avarus opes ,
Ornetque baceis eosia rubri Iitoris , Ruraque centeno scindat opima bove : Nec cura mordax deserit supersitem , Defunctumque leves non emitantur opes .
SΕd dignitates honorabilem , reverendumque cui
provenerint, reddunt. Num vis ea est magistratibus ut utentium mentibus virtute inserant, vitia depellant 8 Atqui non sugare , sed illustrare potius nequitiam solent . quo fit ut indignemur , eas saepe ne quissimis hominibus contigisse . unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem , strumam appellat. Vides nequantum dedecus malis adjiciant dignitates λ Atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum Putares , eum in eo mentem nequissimi scurrae , delato-xisque respiceres λ Non enim possumus ob honores requerentia dignos judicare quos ipsis honoribus judicamus indignos . At si quem sapientia praeditum vide-Tes , num posses eum vel reverentia , vel ea qua praeditus est , sapientia , non dignum putare λ Minime . Inest enim dignitas propria virtuti , quam protinus in eos quibus suerit adjuncta, transsundit. Quod quia po-Pulares nequeunt sacere honores , liquet , eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere . In quo illud est animadvertendum magis : nam si eo abjectior est , quo magis a pluribus quisque contemnitur , cum Te eren-
117쪽
ὀos sacere nequeant , quos pluribus ostentat despectiores , potius dignitas improbos facit. Verum non impune : reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem , quas sua contagione commaculant . Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere , sic collige . Siquis multiplici consulatu functus in Barbaras nationes forte devenerit , venerandum ne Barbaris honor faciet γ At qui si hoc naturale munus dignitatibus foret , ab ossi ineio suo quoquo gentium nullo modo cessarent. sicut ignis ubique terrarum, numquam tamen calere desistit . Sed quoniam id eis non propria vis , sed hominum sallax annectit opinio , vanescunt illico cum ad eos venerint qui dignitates eas esse non aestimant. Sed hoc apud exteras nationes . Inter eos vero apud quos ortae sunt , num perpetuo perdurant λ Atqui praesectura magna olim potestas , nunc inane nomen est , & senatorii census gravis sarcina . Si quis quondam populi curasset annonam , magnus habebatur. Nunc ea praesectura quid abjectius λ Ut enim paullo ante diximus squod nihil habet proprii deeoris , opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit . Si igitur reverendos sacere nequeunt dignitates , si ultro improborum contagione sordescunt , si mutatione temporum splendere desinunt , si gentium aestimatione vilescunt x
quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant sne dum aliis praestent p
ursus tamen ominibus vigebar Luxuriae Nero saevienrrs .
Sed quondam dabat improbus verendis Parribus industres curules.
118쪽
st uis ilios igitur putet beatos 2uos miseri ιribuunt bonores e
AN vero regna , regunaque familiaritas emeere potentem valent λ Quid ni, quando eorum selieitas
perpetuo perdurat λ Atqui plena est exemplorum vetustas , plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint . O praeclara potentia , quae nec ad conservationem quidem sui satis emeax invenitur l Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte desuerit, felicitatem minuat , miseriam importet λ Sed quamvis late humana tendantur imperia , plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua vero parte beatos iaciens desinit potestas , hae impotentia subintrat , quae miseros facit: hoe igitur modo majorem regibus inesse necesse est miseriae portionem . Expertus sortis suae perieulorum tyrannus , regni metus Pendentis supra verticem gladii terrore simulavit . Quae est igitur haec potestas quae solicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit λ Λtqui vellent ipsi vixisse seeuti , sed nequeunt di dehine de potestate gloriantur An tu potentem censes quem videas velle quod non possit essicereὸ Potentem censes qui satellite latus ambit : qui quos terret ipse Plus metuit r qui ut potens esse videatur , in seruientium manu situm est λ Nam quid ego de regum familiaribus disseram , eum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem Z quos quidem regia potestas saepe incolumis , saepe autem lapsa prosternit λ Nero Senecam familiarem , praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbit tum . Papinianum diu inter auli- eos potentem, militum gladiis Antoninus objecit. At qui
119쪽
qui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt: quo rum Seneca opes etiam suas tradere Neroni, seque in oti uin conferre conatus est . Sed dum ruituros moles
ipsa trahit , neuter quod voluit , effecit . Quae est igitur ista potentia , quam pertimescunt habentes : quam nec eum.habere velis , tutus sis , & cum deponere cupias, vitare non possis λ An praesidio sunt amici, quos non virtus , sed fortuna conciliat λ Sed quem selicitas amicum fecit , in sortunium iaciet inimicum . Quae vero pestis essicacior ad nocendum , quam iam Iiaris inimicus λ
se volet esse potentem , Animos domet ille feroces , Nec victa libidine eolia Foedis summittat babenis . Etenim licet Indica longe Telius rua jura tremiscat , Et serviat ultima Thule s men atras pellere curas , Miserasiue fugare querelas Non posse , potentia non es .
GLoria vero quam fallax saepe, quam turpis est lUnde non iniuria Tragieus exclamat: g δοξαμυρ οm δη βροτον , ουδεν γεγω Π βίοτον ωγκω- μεγαν . Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt . quo quid turpius excogitari potest λ Nam qui salso praedicantur , suis ipsi necesse est laudibus erubescant . Quae si etiam meritis con quisitae sint, quid tamen sapientis ad)ecerint conscien
120쪽
tiae, qui bonum suum non populari rumore, sed eonis seientiae veritate metitur λ quod si hoe ipsum propaga iace nomen , pulchrum videtur ἡ consequens est ut soε- dum non extendisse iudicetur. Sed cum , uti paullo ante disserui, plures gentes esse neeesse sit ad quas unius tama hominis nequeat pervenire, fit ut quem tu aestimas gloriosum , proxima parte terrarum videatur inglorius. Inter haec vero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nee judicio provenit , nec umquam firma perdurat. Iam vero quam sit inane , quam sutile nobilitatis nomen , quis non videat λ quae si ad claritudinem resertur, aliena est. Uldetur namque esse nobilitas , quaedam de meri- eis veniens laus parentum . quod si claritudinem prae- dieatio saeit , illi sint clari necesse est qui praedican- evr . Quare splendidum te , si tuam non habes , alie na claritudo non essicit . Quod si quid est in nobilitate honum , id esse arbitror solum , ut imposita nobilibusneeessitudo videatur ne a majorum virtute degen
OMm hominum genus is remis simin suetit ab ortu emus enim rerum parer es , Unus euncta minifleat. s Illo dedis Phoebo radios , Diair ω eoνntia Lunae. Ilio homines etἐam terrἐs Dodit, is sidera caelo . Hie elausit membris animosio Celsa sede petitos . MMrales ἐgitur cunctos Edit nobile germo.