Anicii Manlii Torquati Severini Boethii De consolatione philosophiae libri 5. ad optimarum editionum fidem recensiti. Accessere Petri Bertii praefatio, Boethii vita a Martiano Rota conscripta, Theodori Pulmanni de metris Boethianis libellus, nec non

발행: 1721년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

S II PHILOSOPHI ES LIB. III. Duid genus , o proavos strepitis est primordia vora , Auctoremquo Deum spectes , Nullus degener ex far , m vitiis pejora fovens Proprium deserat ortum.

rum appetentia quidem plena est anxietatis , sa--tietas vero poenitentiae . Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quemdam fructum nequitiae , fruentium solent referre eorporibus i quarum motus quid habeat jucunditatis , ignoro . Tristes vero esse voluptatum exitus , quisquis reministi libidinum suarum volet , intelliget . Quae si beatos explicare possunt , nihil caussae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur ἔ quarum omnis aὸ explendam corpora Iem laeunam festinat intentio. Honestissima quidem conjugis foret liberorumque jucunditas , sed nimis enatura dictum est, nescio quem filios invenisse torto res : quorum quam si mordax quaecumque conditio , neque alias expertum te , neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo , qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem .

Haber omnis boe voluptas , Stimulis agit fruentes s Apiumque par volantum , Ubi grata mella fudit , I Fugit , o nimis tenaei Forit icta eo da morsu .

122쪽

BOETHII DE CONSOLPROSA VIII. NIhil igitur dubium est 3 quin hae ad beatitudinem

viae devia quaedam sint , nec perduceFe eo quemquam valeant ad quod se perducturas esse . promittunt. Quantis vero implicitae malis sint , bre .issime monstrabo . Quid enim λ pecuniam ne congregare conaberis p sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere Oelis p danti supplieabis i & qui praeire ceteros honore eupis , poscendi bumilitate vilesces . Potentiam tib desideras p subjectorum insidiis obnoxius , periculis subjacebis. Gloriam petisὸ sed per aspera quaeque dia tractus , securus esse desistis. Voluptariam vitam de- gas . sed quis non spernat , atque abjiciat vilissimae fragilissimaeque rei eorporis servitium P Iam vero quihona prae se corporis serunt, quam exigua , quam fragili possessione nituntur l Num enim elephantes mole ,eauros robore supesare potexitis λ num tigres velocitate praeibitis λ Respici e caeli spatium , firmitudinem , celeritatem , & aliquando desinite vilia mirari . Quod quidem caelum non his potius est , quam sua , qua regitur , ratione mirandum . Formae vero nitor ut rapidus est , ut velox , di vernalium florum mutabilitate fugaetori Quod si, ut Aristoteles ait, lynceis oculis

homines uterentur , ut eorum visus obstantia penetra-Tet , nonne introspectis visceribus , illud Alcibiadis su-Iςxficie pulchertimum corpus , turpissimum videretur pgitur te pulchrum videri , non tua natura , sed ocul Tum spectantium rςddit infirmitas . Sed aestimate , quam vultis nimio corporis bona ; dum sciatis hoe ruodcumque miramini, triduanae febris igniculo posise dissolvi. Ex quibus omnibus illud in summam redigere licet: quod haec quae nec praestare quae pollicen tur bona , possunt, nec omnium bonorum congrega-

123쪽

PHILOSOPHIAE LIB. III. 37

tione persecta sunt, ea nec ad beatitudinem , quasi quidam calles , serunt , nec beatos ipsa perficiunt .

Heu , quam miseros tramite devio Abducit ignorantia fNon aurum in viridi quaeritis arbore , Nec vire gemmas carpitis s Non altis laqueos montibus abditis ,

in pisce ditetis dapes . Nec , vobis capreas si libeat sequi ,

Drrhena captatis vada .

Ipsos quin etiam fluctibus abditos Io Norunt recessus aequoris , uae gemmis niveis unda feracior , Vel quae rubentis purpurae zNec non quae tenero pisce , vel asperis Praestent echinis litora. I s Sed quonam lateat , quod cupiunt bonum , Nescire caeci su sinent a Et quod selliferum trans abiit polum , Tellure demersipetunt. 2uid dignum solidis mentibus imprecer pzo Opes , honores ambiant, Et cum falsa gravi mole paraverins s

aeum vera cognoscant bona .

PROSA IX.

HActenus mendacis formam selicitatis ostendisse suffecerit ; quam si perspicaciter intuearis , ordo est deinceps , quae sit vera monstrare . Atqui video, in quam , nec opibus sufficientiam , nec regnis Poten tiam , nec reverentiam dignitatibus , nec celebritate gloriar

124쪽

,3 BOETHII DE CONSOL.

gloria , nee Iaetitiam voluptatibus posse contingere. An etiam caussas cur id ita si, deprehendisti λ Teianui quidem veluti rimula mihi videor intueri : sed e te cognoscere apertius malim. Atqui promtissima ratio est . Quod enim simplex est , indivisumque natura , id error humanus separat, & a vero , atque persecto ad falsum , imperfectumque traducit. An tu arbitraris,

quod nihilo indigeat, egere potentia ρ Minime , in quam . Recte tu quidem : nam si quid est quod ititilla re imbecillioris valentiae sit , in hae praesidionecesse est egeat alieno . Ita est , inquam . Igitur sum-

cientiae , potentiaeque una est , eademque natura . Sie

videtur . Quod vero hujusmodi sit , Ipernendum ne

esse censes , an contra rerum omnium veneratione di

gn i ssimum λ At hoc , inquam , ne dubitari quidem potest . Addamus igitur sufficientiae, potentiaeque reum gentiam , ut haec tria unum esse judicemus . Addamus , squidem vera volumus confiteri. Quid vero , inquit , obscurum ne hoe , atque ignobile centes esse , an omni celebritate clarissimum p Considera vero , ne quod

nihilo indigere , quod potentissimum , quod honore digni ssimum esse concessum est , egere claritudine , quam sibi prae sta re non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abjemus. Non possum , inquam , quin hoc uti est , ita etiam eeleberrimum esse confitear. Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. Consequitur, inquam. Quod igitur nullius egeat alieni , quod suis cuncta viribus possit , quod sit clarum , atque reverendum snonne hoe etiam eonstat esse laetissimum ρ Sed unde huic, inquam, tali moeror ullus obrepat, ne cogitare quidem possum . quare plenum esse laetitiae , siquidem superiora manebunt , neeesse est confiteri. Atqui illud quoque per eadem necessarium est , sufficientiae, potentiae, claritudinis , reverentiae , jucunditatis, nomi-

125쪽

na quidem esse diversa , nullo vero modo diserepa re substantiam . Necesse est , inquam . Hoc igitur quod est unum , simplexque natura , pravitas humana dispertit, & , dum rei quae partibus caret , Pa tem conatur adipisci, nec portionem , quae nulla est , nee ipsam , quam minime affectat , assequitur. Quonam , inquam , modo Z Qui divitias , inquit , petit paenuriae fuga , de potentia nihil laborat : vilis , obscurusque esse mavult , multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates , ne pecuniam quam Paravit , amittat. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contigit et , quem valentia deserit , quem molestia pungit , quem vilitas abjicit , quem recondit obseuriistas . Qui vero solum posse desiderat ; profligat opes ,

despicit voluptates , honoremque potentia carentem ,

gloriam quoque nihili pendit. Sed huic quoque quam

multa deficiant , vides . Fit enim ut aliquando necessariis egeat , ut anxietatibus mordeatur ; cumque haee depellere nequeat , etiam id quod maxime petebat , potens esse desistit. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria , voluptatibus licet. Nam cum unumquodque

horum idem quod cetera , sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit , ne illud quidem quod desiderat , apprehendit. Quid igitur Θ inquam . Si quis euncta simul cupiat adipisci , summam quidem ille beatitudinis velit : sed num in his eam reperiet quae demonustravimus , id quod pollicentur , non posse conser re ρ Minime , inquam . In his igitur quae singula quaeque expetendorum praestare creduntur , beatitudo nullo modo investiganda est . Fateor , inquam , & hoc nihil diei verius potest . Habes igitur , inquit , & sor mam salsae felicitatis , & eaussas r deflecte nunc in adversum mentis intuitum ; ibi enim veram , quam pro misimus , statim videbis . Atqui haec , inquam , Vel caeo perspicua est , eamque tu paullo ante monstra-

126쪽

66 BOETHII DE CONSOL.

sti, dum salsae beatitudinis caussas aperire conabaris . Nam, ni fallor , ea vera est , dc persecta felicitas , quae

sussicientem , potentem , reverendum , Celebrem 1 laetumque perficiat. Atque ut me interius animadvertita se cognoscas , quae unum horum , quoniam idem eun Ebrsunt, veraciter praestare potest , hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. o te, alumnes

hae opinione felicem sentio , siquidem hoc , inquit , adjeceris . Quidnam Θ inquam . Esse ne aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod hujusmodi statum possit afferreὸ Minime, inquam, puto; idque a te , nihil ut amplius desideretur , ostensum est. Haec igitur vel imagines veri boni, vel impersecta quaedam dare bona mortalibus videntur : verum autem, atque perfectum bonum conferre non possunt. Amentior , inquam . Quoniam igitur agnovisti , quae vera illa sit , quae autem beatitudinem mentiantur , . nunc superest ut unde veram hanc petere possis , agnoscas .

Id quidem , inquam , jam dudum vehementer exspecto . Sed cum , uti in Timaeo Platoni , inquit , nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari s quid nunc faciendum censes ut illius summi boni sedem reperire mereamur ρ Invocandum , inquam , rerum omnium Patrem , quo Praetermisso, nullum rite fundatur exordium. Recte , inquit ι ac simul ita modulata est .

o xui perpetua mundum ratione gubernas sTerrarum caeIique saxor, qui tempus ab aevo Ire jubes , sabilistio manens das cuncta moveri s istum non externae pepulerunt Angere caussae 5 Materiae fluitantis opus , verum insita summi se Forma boni, livore carens δ ιu cinaria superno ira Dariis

127쪽

Dueἐs ab exemplo e pulchrum pulcherrimus 'se Mundum mente gerens , similique imagine formant, Prefectasique jubent perfectum absolvere partes . Io Tu numeris elementa ligas , ut frigora flammis , Arida eonveniant liquidis : ne purior ignis

Evolet, aut mersas deducant pondera terras . Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem Conne Hens animam per consona membra resis 3 .is Luae cum siecta duos motum glomeravit in orbes , In senet reditura meat , mentemque profundam Circuit, o simili convertit imagine caelum . Tu ea sis animas paribus , vita Jur minores Provehis , lepibus sublimes eurr bus aptans Io In eaelum , terramque feris': quas lege benigna Ad te conversas reduci facis igne reverti. Da , pater , augustam menti conscendero sedem , Da fontem lustrare boni, da luce reperta In te conspicuos animi desigere visus .

23 Distice terrenae nebulasqpondera molis , Atque tuo splendore mica . tu namque serenum saeu requies tranquilla piis et re cernere , finis .

Principium , vector , dux , semita , termin s idem'.

. PROSA X. oniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam per

secti boni forma , vidisti: nune demonstrandum reor , quonam haec selicitatis persectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum , an aliquid hujusmodi bonum quale paullo ante definisti , in rerum natura possit exsistere , ne nos praeter rei subjectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat, sitque hoe veluti quidam omnium fons bonorum , negari nequit. Omne enim quod impersectum esse dicitur , id deminutione persecti imperinsectum

128쪽

sectum esse perhibetur. Quo fit ut si in quolibet ge

nere imperfectum quid esse videatur , in eo perfectum quoque aliquod este necesse sit . Etenim persectione sublata , unde illud quod imperfectum perhibetur , ex stiterit, ne fingi quidem potest . Neque enina a deminu

tis , inconsummatisque natura rerum cepit exordium ,

sed ab integris , absolutisque procedens , in haec extrema atque effoeta dilabitur . Quod si , uti paullo ante monstravimus , est quaedam boni fragilis impersecta felicitas : esse aliquam solidam , perfectamque , non Potest dubitari . Firmissime , inquam , verissimeque eonclusum est . Quo vero , inquit , habitet , ita considera.

Deum rerum omnium principem , bonum esse, communis humanorum conceptio probat animorum. Nam cum

nihil Deo melius excogitari queat , id quo melius nihil est , bonum esse quis dubitet Θ ita vero bonum esse Deum ratio demonstrat , ut persectum quoque bonum in eo esse convincat . Nani ni tale sit , rerum omnium Princeps esse non poterit . erit enim eo praestantius aliquid , perfectum possidens bonum , quod hoc prius at que antiquius esse videatur: omnia namque persecta minus integris priora esse claruerunt. quare ne in infinitum ratio prodeat , confitendum est, summum Deum,

summi , persectique boni esse plenissimum . Sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus .

veram igitur beatitudinem in lanimo Deo sicam esse , necesse est . Accipio , inquam , nee est quod contradici ullo modo queat. Sed quaeso, inquit, te, vide quam id sancte atque inviolabiliter probes, quod boni summi summum Deum diximus esse plenissimum . Quonam , inquam , modo λ Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur, vel eX-trinsecus accepisse , vel ita naturaliter habere Praesu mas , quasi , habentis Dei , habitaeque beatitudinis diversam cogit ea esse substantiam . Nam si extrinsecus

129쪽

PHILOSOPHIAE LIB. IIII 6 p

aeceptum putes , praestantius id quod dederit eo quod acceperit, existimare possis . Sed hunc esse rerum omni una praecellentissimum, dignissme confitemur. Quod si natura quidem inest , sed ratione diversam , cum de rerum principe loquamur Deo , fingat qui potest , quis haec diversa conjunxerit . Postremo quod a qualibet rediversum est , id non est illud a quo intelligitur esse diversum . Quare quod a summo bono diversum est sui

natura , id summum bonum non est : quod nefas est de Deo cogitare , quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere . quare quod omnium principium sit , id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim . Rectissime , inquam . Sed sum in mum bonum beatitudinem esse concessum est . Ita est ,

inquam. Igitur, inquit, Deum esse ipsam bea titudi nem , necesse est confiteri. Nec propositis , inquam sprioribus refragari queo , & ab illis hoc illatum consequens esse perspicio . Respice , inquit , an hinc quo que idem firmius approbetur , quod duo summa bona ,

quae a se diversa sunt , esse non possitnt . Etenim quae discrepant bona , non esse alterum quod sit alterum iliquet: quare neutrum poterit esse persectum , cum alterutri alterum deest . Sed quod perfectum non sit, id

summum non esse manifestum est : nullo modo igitur quae summa sunt bona , ea possunt esse diversa . Atquiti beatitudinem , & Deum , summum bonum esse collegimus : quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae si summa divinitas. . Nihil, inquam , nee re ipsa verius , nec ratiocinatione firmius , nec Deo dignius concludi potest . Super haec, inquit, igitur sv eluti geometrae solent , demonstratis propositis , aliquid interre , quae πορί Σατα ipsi vocant , ita ego quo que tibi veluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati , beatitudo vem

130쪽

ro est ipsa divinitas , divinitatis adeptione fieri beatos, manifestum est . Sed uti justitiae adeptione justi , sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos , deos fieri simili ratione necesse est is omnis igitur beatus sdeus ; sed natura quidem unus, participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos . Et pulchrum , inquam , hoc , atque pretiosum , sive πορασμα,, sive corollarium vocari mavis . Atqui hoc quoque pulchrius nihil est quod his annectendum esse ratio persuadet . Quid λ inquam . Cum multa , inquit , beatitudo continere videatur , utrum ne haec omnia in unum vel uix corpus beatitudinis quadam partium varietate conjungant , an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat , ad hoc vero cetera reserantur piVellem, inquam, id ipsa rum rerum commemoratione patefaceres . Nonne , inquit , beatitudinem bonum esse censemus λ Λc summum quidem , inquam . Ad das , inquit, hoe omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est , eadem summa potentia , reverentia quoque , claritas, di voluptas beatitudo esse judicatur . Quid igitur λ Hae ine omnia bona , sussicientia , po tentia , ceteraque veluti quaedam beatitudinis membra sunt , an ad bonum , veluti ad verticem , cuncta

reseruntur λ Intelligo , inquam , quid investigandum Proponas : sed quid constituas , audire desidero . Hujus rei discretionem sie accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent , a se quoque invicem discrepa

rent. Haec est enim partium natura , ut unum corpus diversa componant. Atqui haee omnia idem esse monstrata sunt. Minime igitur membra sunt : alioquin exuno membro beatitudo videbitur esse conjuncta , quod

fieri nequit. Id quidem , inquam , dubium non est: sed id quod restat , exspecto . Ad bonum uero cetera reserri palam est . Iccireo enim lassicientia petitur , quoniam bonum esse judieatur ι ieeireo potentia , quo

niam Diuiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION