- 아카이브

Petri Victorij Commentarij in 10. libros Aristotelis De moribus ad Nicomachum. Positis ante singulas declarationes Graecis verbis auctoris ijsdemque ad verbum Latine expressis. Accessit rerum et verborum memorabilium index plenissimus

발행: 1584년

분량: 761페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

is di Petri Victorii Comment.

bonorii, & desperationem eorundem: vix situr se posse elabi e malis sermidolosus homo putat,dissiditq; sibi ipsi semper,cunctaque demum timet;e resione autem positus huic est ait, fortis, cum, Ut tradit, fidete proprium sit eius, qui bene sperat in rebus duris & aduersis, saluumque, & incolumen se inde exiturum sperat. Descripsit autem egregie Terentius timidum hominem in persona Chremetis, qui aspiciens paucos, de ignavos homines ve- nire. quasi exercitum secum haberetThraso, dixit. viden tu illum, Thais i Militem securiis ad te quantas copias adducere

Circa eassem res igitur versatur, oetimidus, audax, fortis: longe autem aliter se habent erga jsu: hi namque superant modum,c des inunt ante quam oporteat, hic vero, medio modo se gerit, cor ut oportet.

Qv o D modo secerat, colligit, paucisque iesum exponit: ostendit enim hos, valde inter sedilli miles, in codem tamquam campo versari; sed,quia longe aliter se in ijsdem rebus gerunt; magnopere discrepare inter se; cum ipsbrum duo, qui in vitio sunt, siue modum si i- Perent, siue ipsum non attingant, in cursuque deficiant; unus autem in medio se sistat, recteque se atque ut decet, in eo gerat.

Et audaces quidem temerarii , m ardentes cupiditate pugnandi ante pericuti cum vero ventum d ea est, absistunt fortes autem in factis Vsis acuti sunt: prius autem sedato animo, G quieti.

PONE Re autem eos magis ante oculos nobis volens inquit, audaces esse temerarios, seque contieere inconsiderate in magna mala:cumque ante pericula 'tempusque pugnandi, arae-m stlidio videantur concertandi conscrendique manus cum aduersarijs , cum D tea venerunt, illa, non subeunt, sed aspectum illorum non serunt: contra sortes tempore ip1b, d cum commissium est proelium, acres, vehementesque se praebent; antea vero quieti, desidesque existimari poterant ab illis , qui eos non cognoscerent. Quod ad verba pertinet et Cyrus minor, insimulatur xcaoni in nomine, qui egregiam victoriam, quam virtute Graecarum coriarum, a te conductarum, adeptus Crat, contra fratrem regnantem, corrupit temeritate sua, qui enim litteris prodiderunt calamitatem illam,hoc nomine usi sunt ut Isocrates in libro,quem misit ad Philippum Macedonem.O'Ii- videtur accepisse Xenophon in VI libro de bellis Graecorum,quod infrequens est eodem pacto ut noster dissertus philosophus dixit, seriem virum, cum res ad manum venit, cilese; verba Attici illius seriaptoris haec sunt: e μαλα me ia re r.

Veluti igitur, dictum ea,frtitudo, mediocritas ess circa res,quae animum nobis addunt, quae metum incutiunt, in js rebus, in quibus traditum in Fumit ea pHi facienda, oe se et, quia honestam ea, vel quia turpe non β-

ninere C v M haee exposuisset Aristoteles, satIs apte se posse defin re sertitud nem existimauῖt et dictis iam : monstrareque & materiam, in qua exerceretur, & finem , ad quem facta ipsius ferrentur,euoluereque quod in hoc nomine inclusum esset; quare inquit ipsam esse mediocritatem quandam in Iebus seruatam, quae fidere nos iubent,& illis, quae metum iiiij - ciunt;

192쪽

la III. Librum Arist. de morib.

Hunt quae mala subit, constanterque seri dignitatis causa, siue qu a dedecoris plenum ecset aliter facere,quomodo se gerunx, qui non Omnino vera tartitudine praediti ilint.

Statu re autem siἶi moriendum, fugienti paupertatem , , amorem, vel quippiam triste admodum,non viri fortis, sed potius timidio mollities enim est fugere res laboriosas, ac molestas,cr non quia honessum ect sectinet sed malum fugiens eu igitur fortitudo huiusicemodi quiddam.

TR vi et errorem magnum auctor e pectoribus multorum, qui sit Apurant eos sortes esse, qui sibi manus afferrent, sitie alia quapiam ratione vita semetipsos priuant; ut grauia incommoda vitent,doloresque vehementiores, veluti paupertatem, amorem; omnestile tale, quod maximam molestiam inurata docetque eos, nedum praeclara hac laude digni sint, me-xitoque tales haberi debeant, potius timidos dicendos quod probat astirmans, teneri ac mollis animi munus esse, serre non poste res duras & odiosast sed alio etiam argumento idem constituit, significans ipsos non capere illud de se consilium ob honestatem. neque ut pareant dignitati, sed ut malo se liberent. A fine igitur quoque intelliguntur hi non esse sertes, cum longe alium habeant, quam sortitudo sibi proponit . Notum est Virgilium qu rue de hac re eodem pacto sensi iste, conuenireque ipsi cum sapiente nostro, qui etiam ea-em mala appellat,& exemplis,quae ponit,cuiusmodi labores intelligat, declarat, qui iusta causa non sint,vi quispiam mori velit; non enim existimandum est, Aristotelem velle ullo pacto fieri polle, ut aliquis culpae nulli assinis, si certa quaedam mala fugῖat,atque eius generis, cuius mit mors Socratis,& Catonis, quae tantopere a veteribus illis probata & laudita fuit,etsi nostra lex, pietasqtie Christiana ab hac quoque morte nos absterret, sepulturae etiam honorem ita mortuis negans. Nam hoc etiam loco ad Eud 'mum legitur Agatho nis versus, qui affirmat, e genere mortalium improbos. serre nequeuntes labores, corripi desiderio mortis. Animaduertendum autem est, Aristotelem, cum exemplis paupertatis , & amoris usus erit, non intellexisse mala pii silla. A quae sicile sustineri pollent, sed grauia. & acerba: nam veteris etiam Graeci poetae sententia est, oportere, fugiendae paupertat s causa in mare se abi jcere, & per media saxa, scopulosque praetervehi: Alium etiam dixisse, quod sequitur , tantam penuriam rerum , miserrimum esse tameinterirc. Quanta autem sit vis amoris, & quantopere nos perturbet vehemens hic animi motus, ad exitiumque perducat, multi cum suo magno malo experti sunt. Ad extremum addidit putare te ostendille qualis animi habitus tartitudo sit: elle namque ipsam, si non omnino eam, qualem in imaui certe vicinam ipsi,ac tale quippiam.

Ticuntur autem, oe aliae, quinque messis primum quidem ciuilis vocata maxime enam haec similis eui videntur enim ciues sectinere pericula metu faenarum , m ignominiarum, quae legibus confiitutae sunt , . ob honores

adipiscendose atque hac de causa fretissimi videntur esse , apud quos timidi ,ι-

gnominia notantur, fortes autem, inhonore balentur .

No M unum genus esse huIus virtutis nunc docere apereditur, dicique sertitudinem muli Ismodis: quinque igitur aliis, praeter integram α ab lutam sortitudinem appellari hoc ny Umine significat, lirarum primam esse vult,quae ciuilis vocatur: quaq; praediti ciues liber talem tuentur,& a patria hostes depellunt: aliaque huiuscemodi munia magno animo o

cunt:

193쪽

isi Petri Victorii Comment.

eunti quae vero si illa, ostendit his verbis: maxime enim inquit videntur c ues subire pericula; constanterque mala, quae imminent ciuitati, perpeti ob metum legum,paenarum mtimidis propositarii, & ignominiae, si aliter facerent; sed etiam ob honores adipiscendos rnam honoris magnam potestatem esse ad ciues in ossicio retinendos intelligi polle inquit, quia ubi fortes viri honorantur, illic plurimi tales inueniantur, dc eodem pacto, ubi timidi notantur, & ab omni honore vacui sunt.

Trs TATun, Homerum hoc significare,qui facit heroas illos, & Graecarum, & Tro an runt partium constantes se in bellicis periculis tolerandis praebcre, ut vitent dedecus , Minfamiam veluti Hectorem, qui secum ita locutus est; disitque, si detrectas let pugnam,si turum esse, ut Polydamas,quem in primis verebatur, ut sapientem & optimum ciuem, hoc sibi aliquando obiiceret, & eodem pacto Diomedes, si inhoneste capiti sito censuluillet, timuit ne aliquando Hector, verba faciens apud suos Troianos, hoc commemoraret: gloriaeque tibi duceret, quod ipse a se in proelio fugatus esiet,quam turpitudinem sibi inuitari ius inorte timebat.

Epi autem similis bese maxime illi, quae prius dicta est quia et Virtutem giagnitur ob pudorem enim, cY honesti appetitum : honoris namque dedecoris depulsionem, quia turpe eis.

Si Mihi valde hoe prImum genus sortitudinis esse dicit verae ac persectae sortἰtudinἰ, at que id , quia a virtute proficiscitur, cum pudor inducat eos, ne culpam admittant, & desiderium quoddam dignitatis, ut probat, significans hoc ipsos facere propter honorem, dc ut fugiam ignominiam . quae turpis res est. Plato , eiusdem sententiae It. & in III. libro de legibus hoc institutum magnopere laudauit. Polybius quoque . ubi diligenter. copioseque dili erit de rebus publicis , varijsnue generibus regendae ciuitatis narrat, veteres illos Romanos eodem pacto inflammaste adolescentes ad bellica pericula subeunda. mortemque pro patria conicinnendam: coronae enim illae , & cetera insignia virtutis hunc finem habebant. Plutarchus quoque in Pelopida idem fecit, traditque . ubi adolescentes assueti fuerint vereri turpia facta, δc propter dignitatem non reformidare pelicula ; quique magis metuant dedecus ac turpitudinem, quam mortem, illic nasci fortes via Ios,ac valde metuendos hostibus.

Eodem autem loco haberet quis eos quoque, quibus, si habentitus in i os imperium, necessimo imponitur deteriores autem sunt, quanto non propter pudorem, se propter metum hoc faciunt, oe fugientes non turpitudinem se δώ- is rem cogunt enim, qui potestatem in t os babent, I eluti Hector. Quemcunque

194쪽

la III. Librum An si . de in orib. 16 s., Pe Utem ego seorsum a pugna trepidantem cognovero. Non ipsi licebit

fugere canes.

ADDi T auctor illos quoque,quibus a ducibus, praefectisqtie necessitas pugnandi imposita est, in eisdem numerari posse, qui scilicet metu paenae,& ignominiae fortes se praebent, Quos tamen aliquanto deteriores este putat; quia stant contra hostes, non pudore impulsi, dc ut maculam, turpitudinemque declinent, sed propter metum supe riorum, & qui imperium in ipsus habent, quos vident in se grauiter animaduersuros, nisi paruerint; sed etiam, quia qu ae iaciunt sinitia fortitudinis, non faciunt,ut dedecus vitent, sed corporis dolorem, ac verbera: cogunt enim ipsos,qui potestatem legibus in eos habent. Redit autem ad poe- am, quem valde amabat, Exemplativius assimulatae fortitudinis ponere volens , qui fecit Agamemnonem : Is enim fuit, non Hector: ita minis, & supplieijs, absterrere milites ab ignauia,& turpibus lactis; sic enim cum militibus agit. memcunque vestrum nactus ero remotum a loco,ubi pugnatur, non poteritis non elicesca canum,atque alituum. Na,quod in omnibus libris hic scriptum est: verba haec edi apud poetam ab Hectore, falsum profe-cio est, peccatumque memoriae puto : Homerus namque facit ita loqui Agamemnonem, minis, terroreque mortis conantem in ossicio retinere milites: sed etiam in III. π, ---, quo loco melius recordatus est, quod saepe legerat, ab eodem imperatore Graecorum hi versus pronuntiantur. In nomine etiam Circe s eodem modo erras te auctorem, notum est.

Et qui in prima acie locant, oe sireces rint, verberibus caedunt, idem es erunt, . qui ante fossas, oe huiuscemodi quae am aciem Eruunt: cuncti enim necessιtatem imponunt: decet autem non ob necessitatem I ii stam fortem esse, verum quia honestum .r i v s D E M generis sunt InquIt, qu; praecipIunt, & denuntiant militibus, vi malum caueant, & s ipsi cellerint, ipsos verberant. Antequam autem coner quae hic sequuntur, declarare, cum cognorim e scholijs Lambini extitille doctum hominem, qui suspectum nonsne causa habuerit participium x ritillo, H, id quod ipsi quoque accurato, de valde docto vIro non probatur,sgnissare volui me cum illis sentire, Δ notionem huius vocis non valde hic accommodatam arbitrari. Cum tamen nihil varietatis Invenerim in antiquis exemplaribus , quorum numerum magnum diligenter consului. nihil sum ausus immutare. eius tantum meminero quod videtur aliquo modo id testari, non vocem perperam receptam explanare, sed loco illius ponendam significare quamque ego cum illis aptiorem hic existimarem, idest i 4r legitur enim apud interpretem Graecum quiddam, quod hoc ostendere videtur, ut commemorat apud Herodotum, Persas, cum saltum Thermopyl rum capere non pollent, defendentibus sortillimis illis Laconibus perterritis si is militibus , verberibus , ac plagis ipsos eo compuliste, de inuitos, recusantesque suos ad munitiones hostium trusisse a sed ut melius existimari de hoc possit. verba illa ipsa interpretis hie ponam. H vi ros α : ἰαῖ ταου H ἰrasam e c/-ι σι.

Videtur autem , . periculum saepe factam earundem rerum fortitudo quaedam esse: οπῶ ω Socrates putauit scientiam esse fortitudinem: huiusice-mρί autem ali3 sunt inals rebus: in periculis autem betricis, milites: G-

195쪽

i 66 Petri Uictorii Commento

gentur enim multa esse inania belli ; quae maxime constexerunt hi , ignita

habent apparent igitur hi fortes esse,quia nesciunt ab , qualia ipsa siret.

V i D E R I potest inquit quod est alterum genus adumbratae sortitudinis in usus etiam illo Arum malorum, δe cum saepe antea periculum ipsorum seceris,lartitudo este: qua in inquit . Socrates arbitrabatur sortitudinem esse scientiam, Cc peritiam earum rerum: huiuscemodi autem sunt; qui commode scilicet tractii re ipsas valeant, periti & eruditi alii in alijs rebustin periculis vero bellicis milites qui a Graecis ς ρατιω mi vocamur. Vocabulum autem hoc ς κτιλ-, peruenit in patrium nostrum sermonem: etsi genus quoddam equitum, non pri lites,eo nomine appellamus. dc illorum quidem peregrinorum; intelligit autem auctor, qui mercede alicui regi, siue rei p. serviunt: nam mos erat Graecarum ciuitatum, vi erciatus conficerent partim e suis proprijsque ciuibus:partim ex externis, oc Pretio conducti e non vocassent autem sere suos ciues, dc si in bello versarentur se ατιο ne, sed aliencis. α qui artem eam haberent, Sc nunc huic nunc alii operam suam locarent. Indicat autem quid iit illud, quod his speciem hanc, de laudem comparat. V identur enim inquit multae res in bello elle inanes, 5c quae praeue serant maxima pericula, mortemque propinquam , quas tamen, siquis cognorit, tales no esse facile intelliget:eas autem cum minime cognoseant ceteri existimanteos esse tartes. Ke aratis quod inquit,tamquam prouerbium hoc dici solitum, notum est; meminit ipsius & Plutarchus rati α/- de Thucydides III libro in contione Teutiapti; quo etiam loco ille tamquam interpretatur vim ipsius, & qui liti-

.muin significare voluerit.

Deinde inferre ali s , oe non accipere incommodi ahquid valent, exba; impote temque habeni sibi cauendi , c feriendi hostem cum sciant unar-' mis huiuscemodi i habeant , quana utique sint σ ad vulnus imponendum, oe

non accipiendum optima veluti igitur cum inermibus armati si pugnant: c athletae cum rudibus, oe imperitis in huiusicemodi enim certaminibus non for

ti mi viri maxime idonei pugnae sunt sed qui maximis viribus praediti set, corporat optima balent.

At T VM hoc argumentum est, quod non parum prodest ad aselseendum nomen sortI-iudinis militibus his:hi namque valent in primis honibus plagas infligere, Sc minime ipsi accipere aliquid ab ipsis incommodi propter usum magnum belli,& vitare itidem vulnias,

tuerique vitam, & ferire aduersarium,cum didicerint armis uti:praetereaque teneant ea arma, quae idonca sunt ad hosti valde nocendum: se autem ab impetu illius defendendum; quare inquit.aliquo modo tect i armatique cum inermibus nudisque proeliantur, de quasi athletae magistrique cum rudibus, ignarisque. Qui forent, athletae vocati apud Graecos. notum puto: saepe autem a scriptoribus antiquis cum Graecis . tum Latinis, hoc verbum translatiam inuenitur vocatosqtie apte,ut ostendi magistros, δc praefectos quarundam rerum, artiumque, ii ue illos ipsos, qui earum periti solent: unde M. quoque Varro dixit pecuarios athletas: nam verbum,quod sequitur, idiotis, non viro itidem pacto semper usurpari const1t: nunc enim priuati homines di alias vero rudes 8c ignari bonarum artium, alici

iusve studij, significantur: ut hoc loco, atque alii, multus. Reddit post hoc rationem eius. quod dixerat: aitque, utiliores in bello este, meliusque pugnare milites, qui scilicet artem eam colum,quam non lotum series tanta laude dignos, verum etiam sortii limos viros, illosque ipsos milites qui robusti in primis sunt, corporaque habent maxime accommodata. illis laboribus serendis, cum opera sortium virorum aliis temporibus valde reis'. prosit; nee enim sequitur, ut qui corporis viribus valent, ijdem etiam praesentia animi, dc magniti

a dine

196쪽

In III. Librum Arist de morib 16 γ

- ὰἰne ceteros vincant. quod M. etiam Cicero videtur significasse, cum habitud nem haneta M. Antonio, cui maledicebat,uocauit gladiatoriam totius corporis firmitatem.

Qui vero militiam colunt, tamquam artem, timissi fiunt, Patim ut perieuiam rati creuerit: cir inferiores fuerint numero atque apparatur trimi nam-Defugiunt aries,quae conssant e ciuibus in loco manentes intereunt, οἱ quidiam in Hermaeo factum eu . his namque fugere turpe e 3 6 mors huiusicemo

di uelute optabilior ea: hi vero initisse obirciebant periculis, ut meliores:po

quam autem rem cognouerunt,fugiunt, mortem magis metuentes, quam turpiae inem fortis autem vir non e Italis. . .

MILITIs tamen hos, Ux rin a pessicis vocato significat, cum periculum crescit,&quas superat vires eorum, timidos seri:cumque viderint se inferiores numero sta, & appar tibus belli, quod facile intelligunt propter longuin usum scientiamque bellῖ. hoc declara quia primi tu unia inhonesteque saluti suae considunt: ciuiles autem copiae, & quI a r publica; poscente hoc tempore eorum operam, delecti sunt, intereant, contra hostes stat tes, quod factum aliquando esse testatur, proeliumque certum quoddam appellat, quod commissum fuit apud Hermaeum, Boeotiae loelim. In paueis quae remanseriint historijs Graecorum scriptorum,nientio, quod sciam, non fit huius pugnae: interpres Graecus na rat hanc rem expositam fuisse a pluribus auctoribus, idest Celsi isbdoro, Anaximene Mileso, Ephoto Cumano, quorum sane omnium scripta vetustate absumpta sunt. Quomodo autem hoc contigerit,docet,ut scilicet sibi non prospexerint ciues,qui in bellum vocati fuerant,sed statuerint potius mori,quam inhoneste conseruari:his enim inquit, turpe erat fi sere , rnorsque magis ipsis optanda fuit, quam salus, ac vita talis:illi vero initio pericula, quae instabant, non resermidarunt; sperinant enim se hostes superaturos: postquam autem se deceptos intellexerunt, statim aufugerunt, mortem magis quam rurpitudinem metuentes , a quo consilio longe abest, inquit, vir sortis, qu semper ante oculos propositam habet dignitatem.

Et vehementiorem iram, excandescentiams adsertisugnem adportant for res enim esse videntur, σ qui furore commoti, tamquam beluae, in eos, qui is nerarunt , incurrunt: quia oe' fortes viri facile excandesium: es enim quibrim promptum, paratumi semper ad pericula adeunda exca sentia, is e 0 Homerus Robur inierit irae, o Irmitatem, γ' excandesiennam ex tauit, ., . crem Ler nares bilemqferuit sanguis cuncta namque huius modi videntur ostendere ortum excandefientiae, appetitionem .

Hoc tertium genus est iniuime verae fortitudInisi commemorat enἰm inuenirI quosdam ... ea, quae gesti iura stimulo iracundiae . atque impetu quodam animi ci quasi fiamre . ii a reserant

197쪽

is 8 Petri Victorii Comment.

reserant ad hane vIrtute rationeque ac consito facta velint,cum similitudἴnem quandam habeant qui irati pugnant, tartium virorum: ijdemque prorsus esse existimentur, veluti enim beluae, impetum faciunt in eos,qui ipsas vulnerarunt, ita dc ipsi incurrentes in aduet datiosi nascitur enim inde haec opinio, quia tartes quoque,ut illae, parent iracundiae atq; excandescentiae; huiusceinodi autem homines a Graecis,iuncto nomine, vocantur. Vt magis autem similitudinem harum rerum aperiat; docet factam esse iram maximo ad subeunda pericula: quod etiam confirmat multis testimonijs poetae, qui variis locis,ita sensit de ira, vimque sane ipsam habere monstrauit; nam quod omnes ipses significare adiunxit , μεσιν μου, idest ortum iracundi , & commotionem animi vehementiorem, ita quoque locutus est Plato in Timaeo, cum cor quasi salire diceret appropinquantibus gra- .uibus malis, & cum ira haec excitatur. In III. quoque libro de moribus ad Eudemum. ubi de genere hoc eodem sertitudinis non verae disserit, rei magis aperiendae causa utitur eodem hoc simili: dieit enim, hos idem sacere, quod bcluae, feraeque animantes faciunt.

quae ita commotae irruunt in vulnus: ncc metu ullo mortis deterrentur.

Fortes igitur honesti eos agunt excandeficentia autem ad umentoesti se

beluae autem ob dolorem: quia enim vulnus acceperunt, aut accipere timent

1iam si in flua fuerint , lae palude,non aggrediuntur praetereuntes raconr-gitur sunt fortes a dolore, aut excandescentia impulsae ad periculum sule

dum, cum antea nibit cernunt grauium malorum .

Dis T iv vir simulatam hanc a vera sertitudIne, quae quod sicit, magno animo, constanterque iacit dignitatis causa: e tamen non adiuuari ipsam non nihil tradit a stomaeho Miracundia: plam namque dicit quasi sociam se illi praebere ad factum illud transigendum. cum ferae an mantes dolore & ipsae impellantur ad mortem contemnendam imaginemq; huius virtutis exprimendam; quia enim plaga ipsis inflicta est, siue ineluunt,ne infligatur, insiliunt in venatores,quod declarat inqui quia si ἰn suluis suis sunt siue stagno paludeve satisque demum tuto loco,ia potius abdunt, atque occulunt, quam insiliant; quare inquit non debent putati tartes, quia dolore commotae, siue furore quodam, & tamquam rabie impulsae,in media pericula se conijciunt, nec vident illud graue malum: quod instat.

Quia ita etiam a se i fines forent, cum esuriunt: τerberati enim noreo dunt a paulo: π a ulteri ob explendam cupiditatem, multa faciunt, quae

audacide a uia fiunt Non sint igitur fortes beluae, propter 2 sirem,ct furorem con)cientes se ad periculum.

CON3 1RM ARE autem Indicium suum volens, conseri se ad alia si initia, additque: nam si concederemus seras has etle series.non possemus inficiari, quin aselli quoque tartes sint. cum ceturiunt,quia caesi, & verberIbus contus, non discedunt a pabulo, unde arcere ipses dominus velit: ted etiam addit, amore incensi, atque adulteri. inulta gerunt audacter, ut expleant libidinem illam suam . Concludens autem rationem omnem, ait Non sunt igitur series animantes illae cunctae, quae propter dolorem & excandescentiam despiciunt rericula, inuadiuntque in hostes. Attendenda sunt verba illa superiora, quibus monstrare auctor voluit domicilia latebrasq; ferarum: videturenirn propter similitudinem Ipserum . quasi ludere voluiisse, intelligo, quod inquit, ta .λtia es. λ' quod M. Tullius etiam in t

198쪽

In III. Librum Arist. de morib. 16 9

bus grauἰbus exponendis. aliquando secit: ut eum in XI. Philippica inquit:deliberabatur' autem de imperatore deligendo. Paratum habet imperatorem c. Callium P. C. resp.contra se Dolabellam, nec paratum soluiti, sed peritum, & in VI. Ad hunc, utrum legatos, an le- siones, ire oportebat a Nam apros in ambobus his lusis, oppositis.inter se, libenter manere, venatores nouerunt, quod etiam Virgilium non fefellici inquit enim an III libro de rebus rusticis. Saepe voltuabris pulsos siluestribus apros alio lom Dum in Onias aper. videndum etiam ad hune scrupulmra euellendum, an cum olim quoque haec lectio incerta foret, de utraque manere posset qui describebant hos libyas ambas receperint, particula ., qua videntur vli hi ille pro vel, quod nos facti s , in arbitrio lectoris teliquerint, ut quam vellet, sumeret. cuius sententiae memini me olim fuisse . Φυτ ud ατη-ιρικεν ω Ζ, Θυue. za, ηρα ιαοσλκοῖ -x οἶ ά . -

Maxime igitur naturalis Uidetur esse ,quae ob excandeficentiam, π 'accesserit electio, π cuius causa, fortitudo ess .

NAxi Me naturalem esse inquit sintituditaem eam,quae ortum habet ab iracundia atq; stomacho,quia vi naturae ipsus propensi sumus ad iri nec ferre possibimus,cum putamus nos iniuria laesos elib. In ucat etia quid in ea deIideretur,ut plena ipsa persectaq; Grilludo sit: si enim inquit praeter id,quod ia habet, alicude acceperit, ut id quod ficit faciat consulto. α eius rei causa vir sertis se exponit periculis, statim vera, integraque sortitudo ei licietur.

O homines cum irascuntur quidem , dolent cum Pliscuntur autem acceptam iniuriam oluptatem inde capiunt qui autem ob haec, utiles quidem in proeli s,hnt Iortes autem minime non enim propter bonectatem ne e Pt ratio Iubet, se ob motum istum i asimile autem quiddam habent.

Q v i o excitet homines ad iniuriam acceptam ulciscendam, aperit; quodque existat In ἰjs. ou ommoti animo sunt,quia vim eam habeat ipses enim lac s dolorem lentire ait: laetari vero cum paenas capiunt ab inimicis, quibus rebus qui allecti sunt: ob aegritudinem innuitiae voluptatem puenaces sunt & in proelijs vitae tuae non parcunt non tamen sunt Drtes quia dianitatis causa non faciunt, nec rationem sequuntur, sed motibus impellut ut tui dis quare allimiles sunt sortibus, non tamen vere sortes.

Neque iam quos nna spes tenet, fortes existunt quia enim saepe,oe multos Uicerunt, sunt s i in pe=iculis .

E 31 e 1 T cuoque e campo verae sertἰtudinis quod quartum gemis ipsius simulatae est, eos, oui bene sperantes de exitu illorum malorum fidentesque sibi conte innulit 'nax ima per i cula: hos autem esse inquit illos,qui . quia saepe vicerunt aduersarios, atq; eos quidem multos meque enim unum, aut ait rum superasse iii aliqua contentione, tantum animi, robo tisd alicui addidit liet, ut cosderet, se ex omni discrimine saluum, incolumemq; cuaburum: oui vero e multis certaminibus Palmam reportarunt, non sine causa sperare Polluiu, se sem

per idem obtenturos . In III. quoque libio de moribus ad Eudemum, quo loco itidem exponit illos, qui speciem quandam prae se ferrent sertitudinis, ponit hos . qui propter spem quandam masti is periculis caput ob ljcerent .eosque geminos esse inquit,idest de qui antea fortuna quadam adiuti, & nulla sua virtute, superastent inimicos: & ebrios, quem admodum lite iecit: sed . quia lectio deprauata est: prius genus horum extinctimollie

199쪽

1 o Petri Victorii Commen

est, & e duobus quasi unum imperite factum : pro καταε, .. me igitur κατω χ in m illinlegi debet,& ita omnis macula deleta erinculus participii notio est ea quam dixi: nam falsum prorsus esset quod ostendebat peruulgata illa vox; qui enim onusti cibo sunt; di corrore, ta animo pigriores ignauioresque sunt.

. Miles autem sunt, quia ambo magno an: mo sunt in periculis. verum es ob ea, quae dicta sunt magno animo fraediti sunt rhi autem, quia putant se meliores se, ac nihil contra accipere posse: huiuscemo A autem quiddam faciunt etiam temulenti lora enim ' praediti sunt quando autem sibi non eue

xerint talia, fugiunt: fortis Vtem fuit, ea, quae formissi i sunt homini, esseque apparent,sus inere, quia honestum , turTe , contra

H i igitur inquit similes sunt sortibus:ambobus enim in hoc conuenlt. quod sunt pleni an mi, valtaque confidunt. Vt autem quid similitudinis inter ipsos existat significauit, ita etiaquid varietatis ostendit: dii serre enim ipsos inquit, quia fortes tales se praebςnt ob ea, quae iam dicta sunt idest quia dignitat; parent, labem omnem turpitud neinque verentur: hi. vero quia putat se meliores esse.& in eo certamine nihil mali pro multis, quae lytulcrint accepturos. Tradit,autem huiuscemodi quosdam este temulentos etiam,& qui largius rotarunt; bene enim & ipsi sperant, sed alia de causa atque ij. quos inpra appellauit: non sinit enim vinum ipsos pericula intuer , sed illi etiam, quibit xilio pacto erepta mens est, bona spe tenentur in rebus valde dubiis. & periculolix: unde M. Cicero in IIII libro Tuscula- . natum, cum de sortitudine dissereret, in os etiam posuit in his qui multa saepe faciunt, quae similitudinem quandam habent huἰtis virtut s , cum prius & vinolentiam. & ebrios appellas let: nam quod facit ad temulentiam, vimque ac potestatem vini. idem etiam de il- ,, la praedicaste Horatium notum est cibai dixit: Spes iubet elle ratas; in proelia trud i in eo

is mem: Sed ad auctorem redeamus, qui ait declarare, non ei te sortes omnes, qui bene suerant de ex tu instantium magnorum malorum; quia ijdem, cum aliter rex cadit, atque ipsi sperarunt: intelliguntque se aeceptoς, fugiunt,quod non committeret vir taretis : cum pro- .prium eius sit, in eoque maneat ipsius virtus. ut cuncta mala, Quae non superant captum nominis,quamu s grauia snt.& talia elle plane cognoscantur, sustine.it, non quia confidat se illa toleraturum, sed quia honestum id est contrarium autem, turpe'. ' ,

Quapropter fortioris Viri Videtur se in sulitis timoritus , vacuum amem trepidatione j sepraebere, quam in praevisis, ab habitu enim magis, siue quod

quae minus animo praeparato gerunt: quae namque antea ter 'ecta sint, etiam subducta istorum ratione, ac consilio anquis sibi facienda statueret: quae autem repente exoriuntur, ab habitu sunt.

TRADIT nunc, quod e propinqua praeceptione elicitur, qua significauit eos, qui spe bona freti, alacresque proelium inierunt, ut vident rem , aliter se habere , ac putaram , subito sugae se dare , videri sortioris viii esse in rertntinis casibus intre-

pidum

200쪽

In III. Librum Arit de morib. I i

pidum sese,ic constantem praebere, quam in prouisis,& meditatis; quare est corollarium: perspicitur enim inquit id,quod scilicet non patiet, neq; aspectu eorum oratorum conste natur, magis ab habitu animi proficisci; miniisq; factu.n animo tunc tonfirmato: nam mala prius cognita & animaduersa. ratione lubducta illorum, & consilio habito aliquis sibi sustinend) existimaret: quae vero subito incurrunt, tempus nobis non dilargiuntur praeparandi nos: quare si tolerantur, ab habitu id nascatur, neces le est. Huc autem confugit Dido Uirgiliana postquam Aeneae persuadere non potuit, ne se cies erct,sed i. cum huc is retur regno,a se parto: inquit enim. Tempus inane peto, quiem spatiumque dolori. Dum is mea me victam doceat fortuna dolere. Nec tamen illa quaerebat se firmiorem fieri ad ad uinarios superandos, sed ad dolorem, aerumnamque sustinendam.

Fortes autem sidentur ese, oe qui magnitudinem periculi ignorant, o sunt

non alde remoti ab i , qui Ienesterant de exitu rerum malarum deteriores autem quanto dignitatis nihil in se habent: illi vero non nihil: quare nant etiam ad aliquia tempus. Qui autem decepti sunt, sῖ.cgnarint aliud se, aut fiarem suspicati fuerint, fugiunt rid quod Metiuis contigit, qui incidemni in

Laconas, tamquam Sicyon os . Ac fortes iam expositi sunt, quales sunt, oe

Os Tria o i et allud genus sertitudinis non verae; quod quintum,atque inῖrmim taliu est, videntur enim Inquit, ries quoque, qui ignorant mala, quae ipsis imminent, idest non omnino cognita & perspecta ipsa habent: neque quantum incommodi secum asserunt,didicerunt:hos autem esse dicit non valde distantes ab illi τέ quos spes instruit, & quasi armat contra pericula, & tamen deteriore. hos iudicat, ratione reddita suae sententiae: non enim Inquit, ni speciem ullam,dignitatemque in se habent, nec quicquam tribuunt sitis vitibus: superiores vero de se, roboreque animi sui non male existiinabant, quare stant contra hostes spatio aliquo temporis; donec inquam illa spes, qua freti erant,alacresque pugnabant. superabat magnitudinem mali, melius cogniti, ac ponderati. Qui autem inscitia adire 'sariorum in opinionem . spemque victoriae aliquam venerunt; statim. ut intelligunt se deceptos , siue suspicati hoc fuerint, turpiter fugiunt, quod mirum videri non debet pro Hagna etiam spe, in certum timorem cadunt. Hoc autem, exemplo posito tantae mutationis animi, subito in pectoribus eorum natae, declarat Aristoteles: dic;tenim hoc usu ve nisi e Argivis, qui in bello inciderunt in Lacedaemonios , quorum erat maximum nomen bellicae virtutis. putantes eos elle Sicyonios, quos despiciebant, ac nullo negotio se supe- Drare polIe confidebant:tora autem res a Xenophonte in IIII eorum librorum exposita est, quibus memoriae mandauit bella Graecorum inter se. Similitudinem autem diquam id habuit cum eo, quod Choroebus fecit apud Virgilium In nocte illa calamitosa Troianisci Quod ad consiletudinem sermonis facit, neq; alienum etiam est a re ipsa cum auctor --me me Λάκωσιν dicat. Pelopidas ille Thebanus , cum exercitum duceret, accurrit ibiq; quidam . perterritus metu ad eum, dicens, incidimus imperator in hostes, cur magis inquit, minime & sitas Sc hostium vires i norans, qu in illi in nos; verba sormidolosi h minis fuerant, tinnisu κώαν Dem 4 πr ιμiM: Expositis autem iam & veris set tibus, & ad uiri bratis, nec tanto nomine dignis,se hoc praestit ille significati it .

SEARCH

MENU NAVIGATION