Petri Victorij Commentarij in 10. libros Aristotelis De moribus ad Nicomachum. Positis ante singulas declarationes Graecis verbis auctoris ijsdemque ad verbum Latine expressis. Accessit rerum et verborum memorabilium index plenissimus

발행: 1584년

분량: 761페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

39o Petri Victorii Commen L

Froptersimilitudinem autem perturbationis, ahcientes homines inconti

nentIam , circa unumquemque dicunt, ceu, malum medicum, mulum hi

strionem, quem puciter non appestarent malum: quemadmodum litur neque hic, quia non est vitium unaquaeque sarum , Ie proportione similis, ita

hi hcetoe illic eximmandum est, solam dumtaxat incontinensiam, oe contianentiam esse, quae quidem versatur circa eadem, atque temperantia, c intem- Ierantia: circa iram autem tropter similitudinem quandam dicimus: qua-pνopter adiuncto eo, dicimus incontinentem irae, veluti honoris, m quaestus.

A D I v N ci T et Iam, rei magis illustrandae causa, cum os eudisset, ob similitudinem motus animi, qui visitur in veris incontinentibus, & in his, qui speciem quandam, α umbram illorum habent, distiliguere homines ipsos consueste, adponentes, in qua Potituimuin re iustum finem transcunt, eodem pacto quo malum medicum, malum lati trioneni dicerent eum, quem simpliciter, ac sine additamento illo numquam dixissent malum ; idem etiam seruaretur in alijs artibus, ac studiis: qui enim peccarent in ipsis, nec bene cognitas eas haberent, mali S ipsi vocarentur, veluti mali poetae, mali orat Orest, nam sine appendice intelligerentur improbi mortales. Sequitur apud auctorem , idem hoc, quod ex Potui, declarare volentem; quemadmodum igitur neque hic, quia singulae hae non abiolutae a tes non sunt plenae, neque vacuae ab errore quopiam, sed proportione similes sunt, ita illic existimandum est usu venire, ut incontinentia solum, S continentia sit illa, quae versatur in eodem quasi campo, quo temperantia & intemperantia : illa autem est voluptas, quae capitur e Venere, & e vitio gutturis ac ventris quae autem incontinentia eli inquit in ira atque excandescentia, ita appellatur ob similitudinem quare ait id apponentes dicis uua quempiam incontinentem, eodem pacto, quo honoris, & lucri.

Quid autem sunt quaedam iucunda natura, horum haec quidem plici

ter: haec vero per genera, GR animalium, oe' hominum haec autem non sunt , 'partim iucunda ob debilitates corporum, partim consuetudine funt Iartim ob pravas naturata .

C v M copiose, subtiliterque exposuisset, quae pertinent ad continent Iam, atqtae Incontinentiam, & proprie ita vocatas, simpliciterque, atque improprie,& similitudine quapiam

ipsarum, quac sane cadcbant in naturam humanam ; nunc transit ad ea vitia ostendenda, quae propria beluarum sui simigrantque e sinibus ingenii, condicionisque hominum: reuocat aut cm superiorem diuisionem, dc cum primo exponat, vel indicet potius, quae V luptatem natura gignunt simplicarer, ac sine discrimine ullo variarum animantium; id autem cibus est, ct quo aluntur: sine namque alimento non Pollunt vitam tueri; tradit inueniri alia, quae iuuent, delectcntque certa quaedam genera ipsarum, nec tamcti Omnia, Ut sunt certi quidam cibi, α voluptates, quae variantur, variatis Leneribus animantium, quemadmodum etiam hominum : nam genera hominum videtur appellas lenaturas ac mores: significat etiam inueniri quaedam efficientia voluptatum, quae natura non constant,

sed potius ipsi repugnant, quem autem ortum haec habeant, & unde proficiscantur, declarat: sunt autem plures sontes horum flagit ortam, ac scelerum, ut tradit, cum pars isso-xum nascatur. quia qui dant operam his , id faciunt, quia debilem, mancamque partam aliquam corroris habeant, quae scruti voluptatibus his. alii ob vcterem consuetudinem

462쪽

In VII. Librum Arist. de morib. 3 9l

committant, ut alij etiam quid am ob prauain naturam, & ingenium alienum penitus ab humano cultu: tales enim quid am aliquando nascuntur.

Licet oe circa singulabare asi miles videre halitur: dico autem ferinos,

quemadmodum aiunt de muliere,quam dicunt praegnantes scindentem, infantes teneros deuorare fluam e vel Iuibus ferunt gaudere esseratos 'usdam homines circa Fomum: hos quide inorum, crudis carnibus sit: hos vero, humanis : alios non nullos nutuos βι dare infantes ad epulandum: vel quia D rua

fretur de Phalano atque hi quidem habitus sunt ferini.

13 At e est redditio superioris illius. Quia sunt quaedam, iucunda quidem natura: aptumque est inde, quod modo sequitur, de quo more praecipiendi quippiam . applicandique

nouum aliquod documentum superiori, paulo supra etiam locutus sum. Est autem is creber apud hunc optimum auctorein, ut Graeci, veteres iplius interpretes admonent: inse-xioris autem aetatis Latini,qui videntur hoc non valde animaduertille laborant saepe, nec ordinem sententiarum, unde illae pendeant, facile aperiunt; quare non alienum putaui. vi superiores illi faciunt, hoc aliquando indicate. Licet igitur nobis, inquit, in singulis his intueri habitus animi alii miles,qui tamen logo interuallo ipsoς vincant malignitate, quod significauit appellans eos ferinos, proprio , beluarum, quales autem hi sint exemplis declarauit: veluti enim ait feminam, quam ferunt solitam, praegnantes mulieres aperire, te nerisque infantibus, ex utero ipsarum exutis, vesci. Siue inquit. quibus cibis gaudere mortales non nullos, agrestes admodum, efferatosque in Ponti locis, terrisque illis, alienis ab omni humanitate, quorum, ut commemorat, nonnulli vescuntur crudis carnibustalij autem humanis dapibus. Adiungit etiam tertium, quod&Ipsum ponit nobis anteoetulos insignem eorum saeuitiam: morem enim eos habuit se narrat mutuos dare, de accipere filios inter se, cum conuiuari volebant; sive inquit illud , quod memoriae proditumeth de Phalari,quod tamen quale fuerit non narrat. sed Clearchus vetus scriptor litteris inscriptis suis de vitis mandauit, ut lesitur apud Athenaeum : dixit enim ipsum eo crudelitatis ventile, ut infantibus, ab uberibus nutricum raptis, aleretur. Lapsi antem sunt in te pretes in duobus his exemplis exponendist neque enim viderunt etiam, quid valeat illud λι- ίων παιδια Dccoχ ν; idem enim significat, quod peruulgata illa vox Graecorum; quavertit M. Cicero pro L. Flacco, cum esse nullam testimoniorum fidem apud eos ostende ret; inquit enim. Da mihi testimonium mutuum . Graeca enim verba, quibus hoc expo- riebant, sunt: λα- ει μοι μα r ναε : valet igitur, mutuos dare inter se natos suos ad epulas, struendumque conuiuium.

V autem,propter morbos quibusdam innasiuntur Grinfantam e quemadmodum ille, qui matrem imolauit, oe comedis, γ' qui conserui iecur: hi autem ex morbo, icosuetudine, veluti pilorum euulsiones, π unguium comestiones:

Abuc autem carbonum, . terrae.

TR nix huiuscemodi quasdam alias voluptates exorIrἰ a morbis corporis, siue etiam ab insania, quarum etiam exempla ponit; primum earum, quae proficiscuntur a furore. tua vi suit inquit, eius, qui matrem tamquam victimam, imolauit, & carnes eius comedite cuc

463쪽

39 a Petri Victorii Comment

sue illius, qui conserui iecur voravit, quae vero sint, quae a morbo proficiscantiar, siue amata consuetudine,nominauit, personis nullis notatis, sed tantum his stultis iucunditatibus significatis, veluti inquit,pilos sibi euellere; comedere suos ungues; praeterea carbones, ac tellurem, cui vitio virgines non paucae amnes sunt, quae inde nullo pacto abster reri possimi. In altero quoque auctoris de moribus libro, quorum index est zeis; μι- meminit huius incontinentiae, quae ortum ducit a morbo, cum diuisisset eam in naturatalem & hanc ipsam: cumque eam excmplis aperire vellet,usus est non silum eadem re, sed ij idem prope verbis cinquit enim, im in e GHc, M νίνον τριχ π, δια ροῶν s. Notum au tem est, Catullum quoque morbum appellaste in Egnatio huiusce Qdi quampiam ipsi uiconsuetudinem omnibus locis, ac temporibus ridendi, quae non nasceretur a natura neque a vetere more; sed ab insulto amore laudis quae non. nisi tenuis, ta exilis ei se pollet ea is de causa; inquit enim, Hunc habet morbum, Neq; elegantem, ut arbitro neq; urbanum.

suetudine contingunt eluti his, qui apueris assueti fuerist.

A r, i v N ci T his nesariu usum Veneris cum maribus, quem duos ortus habere ostendit putim enim illum nasci ait a natura, cum inueniantur, qui tamquam facti sint ipsius naturaevi, ad hanc voluptatem; quod Plato etiam in fabula illa sua significare videtur; partim tu tem,quia ipsi a pueris turpiter aliorum libidini seruierunt.

C v xt distinxisset eos, qui dant operam nefandae Veneri, Ipsorumque unos dixistet, natu ra impulsos id facere: alteros vexo, quod olim assueta sunt turpiter p i; quare imitantur eos, qui flore aetatis ipsiorum abus suere; addit nunc priores illos, qui naturae parent.neminem merito posse vocare incontinentcs, quod exemplo co'firmat; verumque esie d cet: nemo enim inquit seminas vocaret inconcinentes, quod iuccumbunt viris, non eos ineunt; subiguntque: ita enim se gerunt, ut natura instituit: in sic namque concipiunt, non in mares semen iaciunt: Eodem pacto se rem habere ostendit in illis, qui hunc tamquam morbum habent: mancique ac mutilati facti sunt ob prauam consuetudinem: ipsi enim quoque migrante natura vera, & tamquam transeunt in alienam: luanta autem vis sit consuetudinis, facile omnes nouerunt; non dubitant autem illi, qui audiuerunt Aristotelem dicentem, fieri ipsam tempore naturam.

A, m igitur esse singulis his, extra fines viij est: quemadmodum etiam

feritas est res is autem cum aliquis sit, 'incere ,sive vinci, non eis si implex incontinentia : verum ea, quae per similitudinem z quemadmodum G eum qui Arca iram se habeat eodem modo motionis, incontinens; te dicere non oportet.

D O c a et, quod sentire nos oporteat de his, qui diue natura derrauati, sue mala consuetudia

464쪽

In VII. Librum Aris de morib. 393

me corrupti abeunt e linibus humanae naturae: incontinentiamque citandit ipsorum ellexamquam seritatem, atque immanitatem quandam. Addit etiam,qui ca teneatur, vexetur-NMe, G tamen vincat ipsam in ea pugna, siue ab ipsi vincatur hanc ipsorum siue continen-lliam. siue incontinentiam,non eue veram incontinentiam, sed similitudine Quadam vera, Proprieque ita appellari 1, id quod simili declarauit: idem enim in hac usu venire inquit. quod contingit in incontinentia irae, quae si immodica est,itaq; assicit hominem, ut furenser irascatur, immanis ille in eo motu animi, non incontinens dicendus est.

Omne enim , quod modum seu terra vitium, o dementia. o timidisis, mintemperantιa, a peritas: hae quidem, ferinae sunt: hae autem .pro cisiun- eur is modis: fui enim ιTemo talis eis, ut omnia paveat, etiam psimus strepirum ediderit, genere ferinae rimissitatis timidus HI : extitit alitu qui moria aspectus, felem metuebat.

V o D n ira fieri inquit, idem communIter seruarI debere ait, eum omnIs culpa grauis, εἰ quasi dement M vcluti ctiam timiditas talis. α intemperantia, necnon asperitas morum, iride nascantur: partim enim earum sunt ferinae, partim morbosae. Monstrat autem exem-Plis,& tamquam ponit nobis ante oculos qui sint hi, qui modum cotidianorum vitiorum non seruant: qui enim inqui ita natura tactus est, ut metuat cuncta, si sorex etiam strepita cum aliquem ediderit, hic tormidolosus erit, genere illo formidinis, quod proprium est beluarum: Excit ille etiam quendam narrat, qui timebat selem propter morbum.

ratuum sensui invita parent, similes best,s sunt, veluti quaedam gentes a f

mbus aecorum, remotorum Pa laxorum I hi autem propter morbos, veluti minatis, vel insanias ortar a morbis.

Ao iv Nut T etiam duplex esse genus stultorum hominum cum reperῖantur, qui natura iatui, stolidique sinu ac vivant solum sensu, qui sene pares beluis sunt,quales inqui inu miri gentes quasdam barbaras, remotas a finibus Graecorum. Alios autem extare aradit qui morbo, veluti orbati ratione sint. nam etiam morbi corporis tales quosdam reddunt, ivt ostendit; inquit enim comitiale morbum hoc euicere, quemadmodum etiam intinia non nullas, quas corporis morbi conflant.

Hurum autem feri potest, ut aliquis quaedam dumtaxat haleat, non vin--tur autem ab his et significo autem, veluti siPhalariss it peraret cupiditate sagrans comedendi puerum, siue abutendi Dre aetatis i us adoUcenam voluptatem: contingit autem cs superari, non solum teneri.

HAMO adhuc in explicandis ijs, quae pertinent ad prauum landitus animum ostenden-

465쪽

394 Petri Victorii Comment.

lam,&qui exIerit e finibus humanarum voluptatum, ac culparum e contingere en Im It in Ipsis, ut aliquando quispiam corripiatur his cupiditatibus, nec tamen vincatur ab ipsis, sed resistat illis, quod declarat exemplo duarum, huius generis, cupiditatum ; velitisti enim inquit, si Phalaris se inde cohibui siet incensus desiderio infiniem vorandi, aut siue alius non indulgeret flagitiosi e Veneri,qui inflammato animo expleri ipsa cuperet. V su venire etia inquisivi aliquis pareat immanibus voluptatibus,nec tantum ipsis capiatur.

Quemadmodum igit prauitas,quae quid ex natura humaena est simplici

ter dicitur praestas haecdiere cum adiectione, quo ferina ess,vel a morbo of m. simpliciter autem, minime: eodem igitur modo pessimum ess,in Incomi nentia see rem haere: haec quidem fratra re haec autem, e morbo nata: si . pluiter autem ea sola, quae humanae ιntemperantiae par ecte verso gitur

incontinenllam , . continentIam dumtaxat circa ea , in quibus versatur intemperantra , O temperantia, O circa aha esse aliud genus incontinenti '

quod translato verbo dictum est, oe non simpliciter, pergicuum e AZ.

Cv M ostendisset hoc, repetita hac ipsi doctrina, magisque explanat hoc pacto. Quemadmodum igitur prauitatum, vehementiumque cupiditatum, haec quidem, quae est inpensi humani, simpliciter vocatur prauitas, haec vero non sine appendice quae cuiusnodi sitiosam declaret a elle enim inquit ipsuri serinam ct immanem, sue a vitio corporis ni 'ctam; nec aliter sisniticari pollia; ita etiam incontinentiarum quoddam genus est. in uit. quae sue serinae sunt, siue a morbo ortae: simpliciter autem incontii remiam appellari ir dit illam,quae respondet intemperamiae,&i Psam quidemsbiam. Sequitur poli haec quasi perorati qua conrim morat,quid proxime secerit: perspicitur autem,ipsimi declarate voluisse,quae sit vera incontinentia, α continet via. α quae sit materia, ac tamquam campus ipsarum, quod praestitit, itidemque planum, & apertum esse testatur, ambas has, cum usurpantur de re quapiam, quae mat ria non tu temperantiae atque Intemperantiaria stellati tunc Ob umilitudinem qirandam, quam habent cum veris, ac proprios.

Esse autem minus turpem incontinentiam irae, qudm cupiditatum, isse mus e videtur enim ira audire sane rationem se perperam audire more min; Lborum nimis celerIum, qui ,triusquam audierint totum , quod praecipitur illis, excurrunt: deinde peccant in mandato peragendo 3 canes, Hu uam ter'exerint, s amicus,esssitantum Hrepuerit, latrant: sic ira ob calorem, crcelerItatem naturae, cum audiuerat quidem non tamen quod praeceptum est Acceperit, impetu quodam fertur ad riciscendum ratio enim, fue γisio, declar xit uis e illam contumeliam, siue onte sumo ira autem, tamIuam conci

466쪽

la UIL Librum Arith de mori b. 39ysum sit, Fortere contra hunc pugnare, ilico asperum se contrai tam praebet.

Quia ostenderit duo esse genera incontinentἰae, quorum unum est proprie vocata Incontinentia, quae manet in eodem campo, voluptatumque genere , quo intemperantia: alterum quod variam materiam habet, vagaturque libere per alienos fines, confert nunc posterius genus cum priore i docetque minus turpem este incontinentiam irae, quam si incontinentiam cupiditatum; id quod probat pluribus argumentis, quorum primum est, quod videri inquit iram auscultare rationem, sed peccare , ae labi, quia non plene audit. cb cupiditatem, qua flagrat, viciscendi, quam se putat accepille iniuriam: videri autem ait apsam auscultare, quia vere non audit, cum motus hie animi sit rationis expers. similibus autem duobus viitur ad hoc constituendum, quorum prius est . quod inquit, homines pronos ad iram esse pares famulis celeribus ; qui antequam plene acceperint, quod mandatur ipsis a dominis, excurrunt, deinde in re ipsa administranda errant. Alierum autem, canum illorum,quibus vlim ut eustodiae causa, qui eanes & ipsi priusquam viderint,si familiatis est, aut fur, statim latrant, incurruntque in eum, si modo increpuerit: eodem pa-

inquit animus, excandescentIaque ob calorem, velocitatemque suae naturae cum au

iuuerit, mandatumque non omnino auscultauerit, fertur ad paenas capiendas ab eo, quilae erit ; Accurate autem exponit totam rem, & quomodo g natur haec festinatio, declarat; eodem enim pacto inquit ratio, sue phantasia illa sit,contumeliam eam suille iudicat, siue contemptum ipsius: ille vero, animus inquam . tamquam subducta ratione, concludensque rectum esse, oportereque aduersus talem hominem, atque ita improbum saeuire, ilico commouetur, acerbumque contra eum se praebet. In II. quoque libro auctoris de

moribus, qui magni appellantur, quo loco Itidem ponit hanc quaestionem , in ea explicanda, utitur eodem hoc similieri, de puerorum, nimis properorum ad Imperia ipsius exequenda: totumque hoc apertius etiam exponisi uno tamen ipso contentus illic fuit: nec alterum, quod hic, simile attulit.

Cupiditas autem, sis tum ratio dixerit, 'vel'sus,esse illud iucundum, templa se conircit ad illudfuendum : quapropter ira aliquo modo comitatur

rationi: cupiditas autem, minime: turpior igitur esse irae numque incontinens superatur abyuo modo aratione: alter autem ille a cupiditate, non a ratione.

Ex pos ret Is exemplIs, sumptIs ad id, quod ostendere vult illustrandum ; nune illud Ipsum, cui luxadferri debebat, docet simile Ipsa esse: seque recte illis usum futile,cum patia admodum sint: ait enim, Cupiditas autem, si solum ratio dixerit, vel sensus: his enim

utimur ad naturam rerum eo Oseendam illud ipsum iucundum esse, posseque nobis parere voluptatem, fertur ad illam potIendam. Quae sequuntur, pertinent ad sententiam suam conurmandam declarandumque magis vituperandam esse incontinentiam volupta tum , quam ancontinentiam animi, atque iracundiae, inquit enim. Quapropter animus sequitur aliquo modo rationem,obtemperatque Ipsi, cupiditas autem, arsorque voluptatum minime , quare inquit. turpior est ; quod etiam argumento confirmati inquII enim, incontinens iracundiae vincitur aliquo modo, profligaturque a ratione. Incontinens vero a voluptate subigitur, de nona ratione: superari autem in omni eontentione ab infirmiore, di turpiore maius dedecus in se continet; sed etiam qui parent, etsi non plene, rationi, digni magis existimantur, quibus ignoscatur, quam illi, qui abducitiaturab honesto, rectoque, stimulante libidIne. In problemate quoque explicando uno eorum, quo. quaesuit, cur incontinentes solum vocentur, qui labuntur In cupiditatibus explendis , cum extent etiam qui sint impotentes irae, fgniheauit hos non sine ratione manere, non

quia expectent imperium eiu sed satis est ipsis indicasse rationem illud fuisse ludibrium,

eontumeliamve,quo se laesos putant.

467쪽

396 Petri Victorii Comment. sil

Adhuc mos en ignoscere magis his, qui naturalitus appetitionitus temita eis: quippe cum cupiditatibus etiam huiuscemodi , quaecunque con uir somnium sunt, . quatenus communes sunt: ira autem magis naturalis es, e asperitas, quam sit exuperantia cupiditatum, ετ rerῆ, quae necessariae nonsum: quemadmodum iste, qui se defendebat, quod patrem verberare soleret :c bis enim inquit suum verberauit in ille superiore cumqueparuulum filium mons asset, . hic quoque me, inquit, cum vir factus erit: familiare namque hoc est nobis: c tractus pedibus a filio, iussit istum quiscere, cum ad ianuam pem uentum esset: etenim irae v ue ad eum locum patrem suum traxerat . .

ALTrnvM hoe argumentum est, quo idem probat: Inquit enim, morem esse eorimi, qui existimant de aliquo improbo facto . magis ignoscere naturalibus appetitionibus, quam scilicet ijs, quae a natura ortum non ducunt, sed proseis cuntiis a nostro optam peculiari amore, de insto postea in animos nostros, docet, hoc, quod dixit, propositionemq; hanc veram esse, quia cupiditatibus huiuscemodi, quese communes magi suunt otii nitimmortalium, ponderanturq; tamquam tales,communesque magis ignoscere hQmines c suerunt : Adiungit autem, quod requirebatur ad ratione coeneluaendum. a virm in i Iracundiam esse magis naturalem, & asperitatem naturae, quam sint cupiditates rerumquae Oblactant, nee iusta mensura earum rerum contentae sunt. Cum autem Pti ibus risiuesset, ad exempla se conuertit, quae, ad illa argumentis , mustulit valent ad Mem faciendam ; duobus autem utitur. quae satis apertoexponit. In M. quoque librorum o moriabus , magnorum vocatoria ira , quo loeo tradIt duo extate genetii incontitientiab, quorum num nascitur a morbo, alterum a natura, duclarare volenia quae incontinentia naturaliast, usus est priore duorum horum exemplorum, eius inquam seccantis ii ' 'c ,' ut vocatus suit in iudicium, quod patrem verserarati Quod autem ho , Dit In postertate commemorando, ei ληιμ .a ao signifieat qui tractas fuit pedibus ut Homerus plane i se cutus est, cum de virile inquit, tam* - δια δυμα et οδιοῦ. 44ων. .edili. Sed M. etiam Cicero inquit, trahantur per me pedibua omnes rei, cum signiscare vellet grata omni iniuria

Ibue iniustiores sunt, qui magis insidiosi sunt : homo igitur iracundus, insidi)s non νtitur: neque ira clam facit, oe insidiatur, sed aperta est: cupidi-

M Oι autem insidiatur, veluti Oenerem aiunt. Texentis enim dolos taenens, Ori cessu cingulum ut Homerus cecinit .Fallax, astuta, quae mentem eripuit alde etiam prudenti .Qudine piiniustior, turpior incontinentia haec, quam e quocirca iram eu,simphcuer incontinentia est , aliquo mori vitium .

T2RTrVM hoc argumentum est. quo idem consi mat: eius solum ac se amentum est. Insidias de dolosaconsilia deteriora elle, magisque obesse, quam apertae cessae, M an

468쪽

In VII. Librum Arist . de 1 Horib. 397

oculos positae fac ant: inquit igitur eos, qui magis Insidijs utuntur& improbis suis factit magis imultos elle, quam apertos,& planos: iracundum autem hominem minime esse in-sdiosum : neque iram etiam, quod iniuste facit, facere clam, sed palam : contra autem libidinem, & sitim explendae voluptatis, occulte sibi viam aperire ad id potiundum, quod vehementer cupit; id quod probat testimonio Lyrici poetae, qui Veneris proprium ei te dixit, dolos ac fraudes texere, & Homeri etiam ipsius, qui cinsulum Veneris , cestum ap- Pellatum describens, ait, eum ornatui esse,& constatum, ut aliis quibusdam naturae ipsius iactisque accommodatis, ita fallaciae, quae consilium eripit, mentemq; prudentibus etiam viris; quare inquit, rationem concludens, si iniustior est incontinentia hae est quoque turpior, foediorque,quam sit incontinentia irae ; simpliciterque incontinentia vocari debet, eademque aliquo modo vitium ob turpitudinem, quae ipsi haeret: nam non vere r iem, omninoque vocari ipsam polle, exploratum est .

DG nemo quempiam contumelia vexas, qui Iolen: qui autem ira commotus abruid facit Omnis, facit dolore impulsus: qui autem contumesiose ali-Pid gerit, cum voluptate,σ xt ipsi serunt, id facit si igitur Ob quatis cima

me iustum est: haec autem sunt improbiora, iniustiora , o incontinentia ob seditatem existis: non enim locum habet in ira contumeliae esse igitur tur-

Iiorem incontinentiam circa voluptates,quam ea, quae est circa iram . versari continentiam, oe incontinentiam circa regi states, voluptates corroris ape

rum G.

FAT is notum est, nihil tam odiosum esse instenuis liberisque hominmus, quam contumeliam: illi autem potissimuin contumeliosi solent elle, quorum res valde bonae sunt, illudunt enim libent et miseris. Declarauit magnitudinem huius iniuriae. Heraclitus ille Ephesius, quem ierunt dixisse, eum quot de quam graui, mala inde orirentur, ostzndere

citet, oportere magis contumeliam extinguere, quam incendium . Quartum igitur vltimumque argumentum inde ducit: inquit enim, neminem iacere contumeliam is aliquc, ludibrioque ipsum habere, qui doleat; omnem autem hominem , qui facie aliquid iratus, sentire dolorem,quare toto animo remotum elle a contumelia in aliquem iacienda. Si igitur addit, concludere volens, aequum est irasci his, qui videlicet despexerunt nos, ve a- untque contumeliis r haec profecto iniustiora facta sunt: ideoque incontinentia, qua*naici xur a cupiditate. improbior, atque iniustior est: vi autem naec iuncta est cum con- umelia; ut enim expleant suas voluptates, de verbis fiere. & factis inaronunt contumelias honestis hominibus, ita illa est penitus aliena ab iracundia. Quae sequuntur, instar sit perorationis, paucisque repetunt quod modo factum sit. In II. de moribus libro Lum, magnorum vocatorum, ubi ostendit idem . quod hic, magis dignam elle, quae vitu-reretur incontinentia Veneris, ac ventris, quam hae,non tot utitur argumentis, quot facit hoc loco, sed uno tantum , cuius tamen extremum, de concluso eadem videtur cile; quod argumentum hoc est: ait enim, incontinentia namque, quae exoritur ab ira, aegritudo est: nemo enim inuenitur iratus, qui idem non doleat, qui autem incontinens est in cupiditate voluptatis plenus est, nec vacuus umquam ab illa : quapropter addit, magis quae vituperetur,duna est: incontinentia autem, quae sequitur voluptatem, iancta Videtur tale cum contumelia.

469쪽

398 Petri Victorii Comment.

Harum autem jsarum d erentiae 1umendae nobis sunt : quemadmodum im initio a nobis ictum est: hae quidem, humanae sunt, naturales, ge

nere, magnitudine: hae aute fera re hae vero fropter debilitates,tar morbo: circa primas autem sartim temperantia , GP intemperantia Amtaxat. versantur: quare . leluas neque temperantes, myue Intemperantes 'vocamus msi

stri ablationem: m si quo alio modo demum aesentit inter se hoc genas ami

malium ab alio contumelia, salacitate , quoque vorax admodum sit non nim electionem latet,ne eratiocinationem, verum de natura migrauit,veluti

somines, qui insaniunt.

Co M sit iv M auctoris est, conferre modo inter se vitium,&seritatum; do reque ytrua horum deterius si, magisque obelle valeat: postquam igitur iam humanas, naturascique culpas explicauit, & etiam quae immanitatem prae se ferunt, dicit incumbendum ii bi in hoc elle. ut vidcat, quae sint discrimina liavim rerum , ct quomodo ipsae intcsse disci rent: paucis aurem reperit ea, quae tradidit, in primisque ipsiorum scisis inquit manere, idest in humanis, de naturalibus culpis temperantiam, α intemperantiam . Ducit autem itinc quiddam, quod praetor primum ipsius Propositum cit, cognitu tamen digia uiri, qua te id admonere voluit: ait enim; beluas non solere dici neque renarctatas, ncque intemperatas, nisi propter similitardinem quandam, & a virtute, vitioque propriis hominum traduci is huc his nominibus, quod quemadmodum in his comingit,ita citam in non nullis aliis rebus, quae scilicet videntur migrare e natura ipsarum, S si conferantur cum in- senio, α moribus aliarum animantium, α ipsarum expertium rationis, supcrare captum ipsarum, iliae quia speciem aliquam in se habeant contumeliae, aut acrioris libidini s , α voracitatis. 1'robare vcro volens, non cadere in ipsas aut tum rurantiam, aut intemperantiam , testatur bestias vacuas citc ab electione, & ratione, sine quibus constare virtutem eam , & contrarium ipsius vitium non potest, sed cuin ea admittunt, exire ipias, inquit, e natura sita, ut mortalcs faciunt, qui epotestate exierunt, dc insani racti sunt: multa enim, S ipsi serunt, quae ab hominibus expectari non poterant.

acinus autem malum eis feritas, quam vitium: horribilius autem: neque enim corruptum est, quod optimum eis, Peluti in homine, sed id non balet: m

mile igitur e i, quema odum in ame conferre, cum animali, rum deteriussit: Iemper enim improbitas istius, quodprincipium non habet, minus noxiae id mens autem effrincipi legi inest, ac conferre inruuitiam cum homine imu Io Hi enim quomodo utrumque sit peius: milies enim plura mola moliret somo pravus , quam letua.

CoNν T nunc seritatem, propriam beluarum , cum vir Io humano: ashrmatque ipsam esse minus malum , idest minus detinuentosam, sed tamen horribilius malum , & quod statu incntis magis n.Uuear, cuius tua iudicit, discrepantis ab opinionibus idiotarum cautiun

470쪽

In VII. Librum Arist de morib. 399

eausam adfert: inquit enim, In beluis non esse deprauatum id. quod optἰmum est, ve- Iuti in homine, sed illae labuntur i nee ipse utiposlunt, qu a sunt vacuae ab eo . verum autem elle, quod dixit, constituere volens, usus est simili: aitque, simile ac par esse quae' ete, 'trum illorum deterius sit, ae conserre quippiam animi expers, cum praedito animo, scireque velle , virum eorum peius sit, quid enim mali ficeret gladius, nisi ellet, qui perperam ipse uteretur: ipse dicit, minus obsesse poste improbItatem anImumque semper raratum ad nocendum . qui non habet principium: principium autem , & quasi sentem nocendi, & iuuandi esse mentem. Adilingit etiam, rei declarandae causa, alterum limiter alique tis mile elle atque idem errori affine, comparare vitium, atque initia: tiam cum homine iniusto : habitus enῖm ille animi prauus nihil per se noceret. siquis ipsum cellare, de quiescere pateretur: iniuste facῖt, ac nocet ille, qui obtemperat ipsi, atque e sicit ea, ad quae impellit. Extremum huius partis est, dici non Helle posse , quanto mura maioraque mala eviceret homo prauus,quam belua. videtur autem aduersari huie sententiae vox ilia valde probata, quae est, Homo homini lupus, & homo homini Deus: cum ii sequimur auctoritatem nostri doctorix, ac veritatem ipsam, multo maiora detrimenta ad porro b inini prauus homo, quam quaelibet, setaeua etiam, ae pestifera belua

c ea stuptates autem, quae tactu, Iuctatu percipi sis, s dolores it Lme nee no cupiditates, o fugas, circa quas intemperantia, O temperantia

Z ira 'prius licet quide ita se habere, Guperetur etiam ut illis,quilis mtil

ai m horas sunt licet etiamsuperare illaw,quibus multi inferiores horum autem hie quid M ,circa*oluptates, incontinens era hic vero continens hic autem circa abi es, mostis: his vero,tolera vir in messio autem horum si plurim vim halios, quamuis magis agileteriores vergant.

nunc ,aperitque quemadmodum se gerant mortales circa voluptateς & dolores, qui tactii gustatuque percipiuntur, nec non circa cupiditates, ardoresque earum , & alienitiones ab ipsis ac fugas ; nam quae illae lint, iam docuerat, campumque 'sarum, ac materiam monstrauerate eundem enim ei se significarat, quietantemperantiae, & tempe xantiae. Addit nunc, illis iam expositis a se, usu venire,ut aliqui sint iii animo assecti erga illas, ut superentur, vincanturqtie ab huius generis voluptatibus , iique doloribus in Pugna, contentioneque cum ipsis, ab ijs etiam, quibus multi facile resilerent: nec patexentutvllo pacto se ab ipsis pro terni ac labefactari e alios vero non nullos contra ait, ut vincant illas, a quibus magna pars hominum vinceretur: qui autem hi sint, & quomodo vocenturi declarat, illum igitur Primum, qui a voluptatibus vincitur, dicit incontinentem appellari : alterum autem, qui Pugnat, ncc manus dat, continentem vocari; in alia vero materia, qui frangitur a dolore, inquit dici mollem hominem, ac tenerum i qui resistitim constantem, ac firmum: vi autem extremos duos habitus, contrariosque inter se. quales sint, indicauit, ita nunc medium, interiectumque inter ipsos, in quibus reperi tuti declarat: ait enim habitum animi plurimorum talem esse, etsi vergant potius ad deteriores, idest potius maiorem partem hominum incontinentem esse ac mollem,quam con

tinentem , ac constantem

SEARCH

MENU NAVIGATION