Petri Victorij Commentarij in 10. libros Aristotelis De moribus ad Nicomachum. Positis ante singulas declarationes Graecis verbis auctoris ijsdemque ad verbum Latine expressis. Accessit rerum et verborum memorabilium index plenissimus

발행: 1584년

분량: 761페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

s 3 a Petri Victorii Comment.

Uerum autem ea, quod de studioso viro fertur, Vsum amicorum causa agere multator patriae, oesi oportuerit in istis gerenti amittere vitam e iacturam enim faciet, pecuniae, honorum , or omnino bonorum illorum, de

quibus ali inter se digladiantur, ut comparet sibi honestatem: breui enim tem-

fore Whementer voluptare a ci, optaret potius, quam longo, remisse: hone- ne vivere spatio unius anni, quam multos annos , ,r eous fert am amonem moliri hone iam, atque amplam, quam multu, ac pusidas: illis autem,

qui pro decore, ac dignitate moriuntur i hoc fortasse contingit sumunt igitur fibi ipsis magnum honestatem .

V UM etiam esse docet, conuenireque moribus ae vi te honesti viri, posseque Inde expectari, quod vulgo dἰci solet, amicorum causia ipsum multa iam itum, ac patriae, quamuis sibi inde propositam mortem aspiciat; consilium autem, & institutum hoc ipsius elles-gnificat, ac numquam de hoc Ipsum secum dubitaturum : iacturam enim faciet aequo ani mo, & pecuniae, & popularis honoris: demumque omnium illarum rerum, de quarum pollestione pugnant inter se ceteri mortales, ut dignitatem adipiscatur,honesteque aliquid gerat invita: quo autem animo. ac consilio te libens spoliet his bonis, tantopere expetitis ab alijs, indicat ; anteponet enim inquit, acrem, vehementemque voluptatem, quamuis breuem, diuturnae,tenui tamen illi,ac remissae: statuetq; sibi potius vivendum paruo tempore honeste;exempli causa unius anni interuallo, quam multis temere,& humilite quam vitam ducunt homines ignari virtutis, & qui ne umbram quidem umquam viderunt veri splendoris ac gloriae. Eodem etiam pacto significat, eos se gesturos in tactis honestis: cuin enim varIae sint actiones hominum quarum non solum quaedam honestae sunt, quaedam autem turpes;verum etiam discrepant inter se, labis omnis expertes: mallet ille honestam unam, dignitatisque plenam, quam multas pusillas, & exiles. Quod squis addit, diligenter, vereque animaduertit, ac ponderat vim dc uaturam eius tacti, usii fortasse venit illis . qui non recusent inori. dummodo peragant, quod in tolligunt esse pulcherrimum facinus: his igitur omnibus de xausis intelligitur, lpios sibi asciscete amplam dignitatem, totoqua pectore seruire decori.

pandi etiam pecuniaste priuari paterentur, t amici acciperent maiore par tem paratur enim amico quidem pecunia sibi autem dignitas. maius igitur Mi

lonum tribuit eadem etiam ratio ipsius erit circa honores ,σm Miseratus cun

cta enim haec amico relinquet: honentum enim hoc ipsi, oe laude dignum e morito igitur videtur Eudisus es, cum ceteris omnibus posthabitis sumat fiῖi

honestatem.

P a At T E R E A adiungIt, hos, si publica pecunIa dῖuIdenda sit, non dubitaturos iustam, d bi tamque sibi partem abiicere, ut familiares,dc amici ipse pollan rur,domumqtie ad se comportenn quod cum fiet inquit,amici crescit res familiaris: ad ipsum autem peruenit dignitas illius facti: negari igitur non potest, quin ita quoque malus bonum sbi sumant. Ea dem autem voluntatem. rationemque ipsius futuram tradit in pnblicis honoribus, atque imperijs, potius amico reliquendis, quam sibi sumendis ; quae monstrata est esse in pecunia r cuncta enim haec amico tamquam dilarg etur; nec tamen, hoc faciens, male sibi consulet: erit enim hoc ipsi honestum; & laudis plenum. Non sine causa igitur inquit, merimque probus vir, studiosusque exist Imatur esse, diciturque amator sui ipsus, cum pota habuis ceteris omnibus bonis, Incumbat in honestatem ipsi .

632쪽

la lX. Librum Arist. de morib. yyy

υμ autem venire potest, ut inico facultatem det remp. a ini trandi r

es que Usi honestius hoc, ruam si jse in illis publicis factis versaretur, causam

esse amicoat ille honorem illum adipisceretur : in cunctis igitur hu laude dignis .Hlus, perstititur studiosius sibi ipsi plus honestatis tribuere: ita igitur oportet sui ipsius amatorem esse, quemadmodum dictum eae vi autem multι accipiunt,

non oportet. ys v praeterea ipsi venire posse inquit, tempusque aliquod serre,ut facultatem amico praebeat rem publicam aliquam agetidi, remotam a se; unde plurimum laudis,gloriaeque consequatur ; quod etiam cum geret inquit, vir virtutis studiosus contrarIum sic ἰet eius, quod . aliquis stulte putaret:erit enim hoc ei pulchrius honesti usqi,quam si ipse rem illam ageret, atq; administraret. Concludit autem rationem omnem, his expositis, manetque in eodem proposito suadendi hominibus, ut velint hoc pacto, studeantque sui amatores esse,proposito ipss exemplo studiosi viri: ut autem plerique mortales, turbaque omnis amatrix sui est, nullo modo velint.

Existit autem controuersia circa virum beatum perdit amicis, siae non erat : non enim opus esse aiunt amicis hominibus beatis, Er qui suis rebus contenti sint: in si enim illis summa bonae cum enim ADtu rerum sua um contenti sint, nulla re fraeterea gere: amicum autem aiunt, qui est alter i , parare a ea, quae per se amicus neruit, Piae illud. Cum Deus propitius fuerit, quid, opus eu amicis 'Qv AER I etiam solere di est, existereque controuersiam non paruam de viro beato; an Ipse quoque amicis aliquando egeat sitie ab eo mimine requirantur. Primum igitur adfert, quid sequerentur illi, qui negarent, ei necellarios esse amicos: aiebant enim beatis hominibus: M ijs, qui rebus in se ipsis positis contenti forent, Opus non esse amicis, qilia cuncta bona apss suppeterent, cumq; expleti sint rebus, quae satis sunt ad eos ornandos: statumque I-rsorum uberem reddendum, nulla praeterea re egere: amicum autem, cum alter ipse se, atque ille est, cum quo beneuolentia iunctus est, parere ipsi bona, quae studio,atque opera tua ille quaerere nequit, unde inquit, illud venit. Cum Deus dilisit quempiam, resque ipsus secundae sunt, quid opus est ei amicis t Orestes autem, In fabula Euripidis, cuius Index nomen ipsus est, sententiam hanc edidit, supplicans Menelao patruo, ut sibi, constia Tuto in grauibus malis, una cum Pylade, auxilium ferret.

Similitudinem autem quandam habet rei alsurdae, tribuentes aliquos vi Ieato cuncta lena, amicos jsinon concedere: quod videtur esse maximum o

mnium externorum bonorum. T a. A v I T nunc, quId secuti non nulli, a superiotibus valde dissentIrent, siue potius ipse-Υ y 3 met

633쪽

134 Petri Victorii Comment.

met ostendit, quae sententiam eorum confirment: v ideri enim inquit, Insulsum esse, de rem vacuam penitus a ratione, cum tribuant homini beato cuncta, vera, magnaque bona. velle ipsum expertem esse amicorum : ac sine ipsis poste tueri statum illum situm, opimum& resertum pura laetitia ac gaudior amici enim existimantur esse maximum eorum bori rum,quae posita sunt extra nos,quare no potest aliquis orbatus ipsis, frui vera beatitudine.

Si autem amici magis est bene facere, quam loni aliquid accipere, mestia

nixi, i, ac virtutis beneficium conferre in aliquem e pulchrius autem en, bene cium conferre in amicos,quam in alienos, egelit nudiosius aliquibus, quos iuuet.

PRAET REA InquIt, hoe enim alterum argumentum est,quo idem probat s potIns sungitur munere amici is, qui beneficium dat, quam ille, qui accipit: propriumque boni viri est, ac virtutis ipsus, Iuvare mortales; beneficiaque in Ipses conferre: pulchriusque est prinis, egebit profecto vir beatus. & qui virtutem prodeste amicis, quam alienis, ac perefrinis, toto animo colit aliquibus quibus prosit ornandis, atque omni malo liberandis. toto animo colit aliquibus quibus prosit, & qui operam,studiumque suum requirant in si

Quapropter accedit superiori quaestioni, utrum in relus aduersis magis opus ipsi es amicis siue in secundis: cum c is, cuius res malae sunt, egeat aliis quibus, qui beneficium Esi dent: itidemque illi,quorum res sunt bonae,ae prosperae equirant aliquos, quibusprosint.

V M D R inquit exorta et noua quae ih Ο,& quae huic apta est: adfert enim hoc tamquam corollaritim; cum expetantur amici, praesentiaque ipsoriam 3c opera requiratur, & in secundis rebus. de in aduertis, viro contrariorum horum inter se temporum mast sui lex sint anai cI,cum, Ac qui premitur rebus malis. egeat his, qui ipsum subleuet,& qui sertu nati sint

. usurdum autem fortasse est etiam hoc, velle beatum virum esse solito

rium : nemo enim optaret solus aetatem degens, abundare ceteris omnιίus commodis vitae : ciuile enim animal homo est, a natura factus ad communionem victus: quare viro beato hoc in st: habet enim bona, quae a natura proficiscuntur : perspicuum autem est, cum amicis, cor Zrobis viris melius esse, quam cum alienis, m quibuslibet hominibus totos dies consiι mere: opus eis igitur beau viaro amicis.

T ER T I v M argumentum, quo utitur est viderἰ, rem abstirdam esse,& quae explodi fortati se statim debeat. fingere beatum virum, vacuum a familiaribus. & paene solitarium reliactum quendam : nemo enim inquit, Optaret solus vivere ; amaretque vitam illam iunctam

634쪽

In IX. Librum Arist demolin s 3 s

ellam cum omni copia reliquorum bonorum : homo enim inquit, animal est a natura si-ctum ad ciuitates colendas,unaque cum aliis hominibus degendum;quare inquit non potest hoc seiunctuin remotumque esse a beato viro, cum dc ipsum etiam prorsus ei adsit: instructus enim est reliquis bonis, quae natura tribuit mortalibus: planum autem est,sitisq; cmnibus compertum,conterere totos dies cum amicis, & probIs moderat Isq; hominibus melius est, iucundiusque, quam cum alienis,& qui uni sint e multis; nullaque dote animi. . ac suauitate praediti. Concludit autem,his expolitis,opus esse beato viro amicis. M. Cice-xo . cum vitam Dionysi Syracusanorum tyranni, miseram undique ac calamitosein Hisse ostendere vellet, quam tamen salso assentatores ipsius beatam esse aiebant, in alijs graui bus malis, quae sustineret,dixit, eum caruisse consuetudine amicorum,& victus cietate ;- ad extremumque inquit de ipso, cum solus ina re non pollet; Vivebat cum fiagiti uix sis cum facinorosis ; cum barbaris ; neminem, qui aut, libertate dignus esset, aut vellet ,, .mnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.

Quid igitur dicunt primi illi' s' qua in parae verum aiunt' an quoil multitias amicos ambitratur esse utiles, ac fructuoses et huiuscemodi quidem amicis nihil et bit xij beatus, quia summa bona jsi assunt: neque etiam js, qui empetuntur propter voluptatem , aut flamm: quia visa rerum iucunda ess, nihil eget voluptate impertata: cum autem non egeat talius amicis, non putatur eis

gere amιcιs. C v M quae vitIque adferrent, accommodata ad sententiam suam confirmandam Iam oste disset: visique serent posteriores firmioribus argumentis usi,& quae rem plane ita se habere declararent; admiratur,quid priores illos in eam mentem impulisset,ut tam male sentiarent de hac re: neque enim facile credi potest, homines, qui haec cogitent, & animo ver- sent tota via errare, & si penitus Verum non videant, non aliquam saltem partem eius a tingant. Quaerit igitur, quae fuerit eis causa errandi: arbitraturque ipsos attendisse sensum, ac iudicium maioris partis mortalium,qui opinantur, amicos illos esse solos,qui vitales esse valeant, de praesdij aliquid, adiumentique amicis in rebus ipstarum malis praebere , quod si verum latet, non esset dubium, quin vere sensisset: neque enim huiuscemodi amicis egebit umquam vir beatus, cum abundet copia verorum bonorum: al ter enim beatus merito non vocaretur. Adiungit non videri etiam eundem egere genere illo amicorum , qui expetuntur, ut oblectent, ac voluptatis aliquid semper adportent, quod tamen statim aliquo modo corrigit: conceditque, hos non esse penitus ab eo seiungendost nam necessarios omnino ipsi non esse existimat, atque id, quia cum vita sua ille iunctam habeat voluptatem : sique sua sponte iucunda, non requirit alienam, de importatam voluptatem : cum igitur at non egeat homo beatus huiuscemodi amicis, idest fructuosis, de iucundis, non putatur, quamuis fallo, egere amicis: Restat enim tertium illud genus ver tum amicorum,& qui soli digni sunt hoc nomine. Cum inquit optimus magister,minime este te bellum amicis ad voluptatem sectis, intellexit sertas te genus illud factiorum hominum quod gratum, acceptumque est fortunatis hominibus ; idest assentatores, ae seu risi nam iocosos, & lepidos homines non potest ille arcere a se, clausisque aures ipsis habere non sane ut expuant ex animo suo miseriam; quod munus obire se solitum apud retem commemorat Terentianus miles, quae nulla ibi est, sed tamen ut condiat beatit dinem eius, suauitate sui sermonis, δέ voluptate aliqua sincera, ac pura reficiat animum eius, si sorte ob societatem corporis aliqua huiuscemodi voluptate eget.

Me autem fortasse verum non elo initio enim dictum en, beatitudinem sp

635쪽

1 3 6 Petri Victorii Commen t.

functuinem quandam muneris fun tione autem planum,cpertum ect, exorbi,

non flare ,plenamplast, xeluti rem aliquam, quae posedeatur, M seudasii.

PONTEM atque or Iginem hesus erroris Indicati fallebantur enim illi, quia putabant si Ios amicos vocandos,qui praesidii aliquid. adiumentique adferre possent egentibus, di in aduersa fortuna constitutis: quod si verum esset, dubium non seret, quin beati sine ani cis locupletibus statum illum suum prosperum tueri possent. Declarat autem hoc. quin beatitudo, quod a se prius significatum esse testatur, est actio quaedam iunctioque: a nem autem omnem, perspicuum esse inquit, lusiter, dc continenter geri, ac non plenam. absiolutamque simul esse,ut sunt res, quas,partes patrimonii nostri, possidemus, veluti d inum, praedium, vestimenta, pecuniam: naec enim κτήμαm vocantur, quia postidentur' a nobis, quod verum esse ostendit verbum, quod sequitur illa namque ut κἀμα- , ita quoque rium appellantur.

rem Uri functio perse bona ac iucunda FAN initis dictum est: est aurem oe quer

suum,propriums unum eorum quae iucunda sunt: eontemplari autern prommos melius valemus, quam nosim et i os, atque actiones istorum , quam nostra

propriis: nudisorum sane actiones, qui amici sunt, iucundae sunt probis hominibus: ambo enim in se habent, quae seunt rettura iucundae bearus igitur

Ur amicis huiusicemodi egebit, siquidem propositum habet, delegiti probuassiones, sibii accommodataν contempla ri: huiuscemodi autem sunt probi viari , qui amicus sit.

CONsT I TVIT quod probare opus erat, argumentis primum propriis huius d Isciol ἰnae, deinde ducto a natura, ct inde huc transsato. Priora tria numero sunt: Si Igitur inquit, te vivere positum est in agendo, & munere aliquo obeundor probi viri autem actio omnia est studiosa, i unctaque cum virtuter eademque iucunda sua vi. non commendatione alius rei, quae suauitatem Ipsi adportet: ut initio huius disputationis a nobis traditum est, atqui etiam addit, quod suum, propriumoue alicuius est, id etiam iucundum ips sit, necesse est rsingulis enIm mortalibus a natura datum est, ut res suas ament, ipsi que delectentur e limigitur quoque valet ad ostendendum sua vI, dc propter se beate vivere iucundum esse. S quitur autem ι videre ac contemplari nos valere melius propinquos, quam nosmetipsos, di quae ab illis aguntur, quam auae a nobis geruntur: decipit enim nos amotiquo prole - uimur nosmet ipsos, ac res nostras, nec sinit verum videre. Sumit etiam ad idem probanum accommodatum, vel necessarium potius, actiones stud Iosoruin virorum, vIrtuteque praeditorum; s ijdem amici Ipss fuerint; iucundas esse, plenasque voluptatis probis vitis, cuius mastiae suauitatis, quam inde capiunt, geminum quas fontem ostendit: habent e cim Inquit ambo, quae sunt natura iucunda; amicus namque amico natura iucundus est . signitque Ipsi semper aduentu suo voluptatis aliquid: probusque itidem vir probo viro eodem pacto carus acceptusq; est, quia nequam etia sunt similes inter se ae pares. ConcludRIgitur omnibus iis sumptis, quae valent, frinaque sunt ad hoc demonstrandum . fore, ut egeat vir beatus amicis, sed talibus, quales ostendit, significavitque, quia voluntas ipsus est videre, & cognostere actiones honestas, & quae naoribus, ingenioque ipsius accommodatae snt: huiuscemodi vero inquit, sunt ficta probi viri, qui idem amicus sit.

636쪽

In IX. Librum Arist de morib. y3 γ

ditrantur autem oportere iucunde vivere beatum virum: bomini quid

igitur, qui selus aetatem Agar, vita di cria, oe ardua esse non enim pronum

in selum aliPem existentem continenter munire aliquinungi cum abys autem,

qui pej sint ,σerga alios, facilius : erit igitur functio muneris magis contianens , m interrupta, cum iucunda per se existat, id quod opus eis extare in

Ieato sis: Hudiosius nos, qua frugosus ess, voluptatem rapit ex amombus . ' quae proficisiuntur a virtute ridu autem, quae a itio, angitur, ac Homachatur : , luti musicus fkauibus cuntibus oblectatur, malis autem laeditur.

in x x Ex v M hoc argumentum est, quo idem probἀt, ductum a collimnni opῖnione, quae in animis hominum est de vita beati viri: putant enim oportere ipsam iucundam esse, de Dullo modo expertem voluptatis,quae voluptas gustari non potest ab eo qui in agro vivit, re ij citque a se mortales cunctos . cum vita illa dura ipsi sit, atque aspera di neque enim Inquit, facile est. solum quempiam sine internatilione ulla moliri aliquod onus : versareque animo cogitationes honestas: cum autem socios aliquos eius muneris habuerit, spectaueritque sensum illorum, procliuius multo id faciet: erit igitur actio ipsius ita magis continens: minusq; interrupta,ac fracta,quod ipsi contingeret, solo existenti,quae sane actio iucunda propter se est id quod requiritur in beato viro,& abesse ab ipso no potest:modestus enim vici ait, ac studiosus, nisi a se ipso discedit,sed tu tur personam suam, laetatur factis,

quae a virtute proficiscuntur: ntra autem iis,quae a vitio manant,dolet ac stemit. Ut au

tem facilius quod dixit de moribus institutisque probi viri ossendat, tale elle; quale assi

mauit, utitur simili. Eadem ratione inquit, qua musicus, per. tuique cantus saudet cantilenis bonis : angitur autem contrari js, molestaeque ipsi sunt malae, & odiosae.

Existeret autem exercitatio etiam quaedam virtutis ex conuictu cum bonis iris, quemadmodum Theo us ait.

T i v M argumentum hoc est, quo itidem significatur, utiles valde, de accommodatos esse beato etiam viro amicos, quia sunt cuncta ei tribuenda, quae ornant, & adiuuant statum eius, & meliorem reddunt, non est dubitandum : nam crcscere, & maior, absolutio nite fieri condicio ipsius potest: ratio autem qua ei sciatur hoc est exercitatio virtutis, studiumque quod ponitur in virtute, Propria ipsius, colenda; una enim vivens cum probis, ει grauibus hominibus, facultatem crebram se exercendi habebit: quantum autem valeat exercitatio in omni scientia, de arte perpolienda, satis notum & exploratum est. Confirmat etiam hoc peruagata sententia Theognidis,qui auctor suit hominibus i suasitque ipsis diligenter, ut hoc facerent: quemadmodum etiam multas alias huiuscemodi ν- in colleis sit de plena optimorum praeceptorum elegia decantauit, aptas vitae nolitae corrigendae ;verius autem alternos eius hἰc non posuisivi omnibus notos, & satis celebres; in extremo autem hoc libro rursus ad auctoritatem ipsius, testimoniumque confugit, quo loco init citantum prioris hexametri versus contentus fuit Xenophon in prῖmo eorum librorum. quos scripsit de dictis, ac factis Socratis, assirmauit etIam consueste parentes liberos suos. quamuis temperantes illi sint. arcere a consuetudine improborum homInum,cum intellifant, proborum virorum consuetudinem exercitationem virtutis ester scodem enim ve o,quo noster hic utitur,dio. q; vocat contra autem consuetudinem prauorum,dilita tionem,interitumque eiusdem. Adiungit autem, testari hoc Theognim poetam etiam,quiis cecinit, Ut n. μῶ ' μ tis A I ω, ut A κα - Σ. ιμέα. ηὐπο iiς-τt. ti m νὼ ruuius ta-,' men versus, quorum prior longior est, ut mos est elegorum,non adposuit,ut valde notos,

637쪽

138 Petri Vi orii Comment.

ac celebres i eadem autem sententia terminat hune, quem In manibus habemus librum, cum indicet illic quoque fructum magnum, qui capitur ex familiaritate, conuictuque norgm, nec non quod mali pariat consuetudo improborum. bum E M A Anaice πιοῦσ1ν. ακω e caret δαυορ et Iioc sσπουδαζω τῆρι η αἰ-

Iris autem, qui magis naturaliter causam huius rei quaesiverint, se et nudisus amicus Liuili ose viro naturae vi expetendus esse: quo enim naturabonum est, dictum a nobis est, se stadiso bonum, ac iucundum per e .

C v M sibi visus iam foret probasse,quod volebat, argumentis peculiaribus huius doctrinae de moribus . intelligens idem confirmari posse illis quoque, quae propius accedunt ad

i naturae rationem. Hon omnino alienum esse duxit,non nullis eorum visi: inquit igitur. iliis, qui praetera voluerint videre de hoc naturalius, cognitum elle poterit, probum studiosumque amicum studio iti viro natura expetendum, quod verum inquit cile, perspici

tur,quia traditum est, id quod fecit in VII. notum librorum, quod natura, suaque sponte bonum est, bonum etiam, iucundumque elle studioso viro per se.

uiuere autem desiniunt ,statuunts constare animantibus potestate sientiemae: hominibus autem sentieu , intelligendi: potestas autem ad funiationem muneris alicuius perducituν : fotectis autem auctoritas summa in functis- nee videtur autem vivere e de proprie sentire, atque intelligere : viuere autem eu Mum eorum , quae sunt per se bona , miscunda: definitum enim est; quia

autem desultum est naturae vera boni: quod autem natura bonum est, bono etiam viro bonum eis. Quapropter Maetur omnibus iucundum .

Anni T ad eon ludendum In animalibus,taest In beluis desinite, & quasi metἰtῖ consuessa disertos viros, vitam,vivereq; ipsum,potestate sensus:quae namq; sentiunt .am si tune non sentiunt, ut cum somno sopitae sunt animantes esse intelliguntur: in hominibus antem, re sensus.& cogitationis atq; Intelligentiae; quae potestas perducitur ad actionem; magna autem vis ipsius est, plurimumq; valet, tunc cum in agendo vertitur,nec cessit; antea namq; inchoata,& quas impersecta est: videri autem inquit, vivere proprie esse sentire, vel cogitaxe;vluere autem una earum rerum est, quae sunt per se bonae,& ut bonae. Ita quoq; iucundae. quod huiuscemodi esse intelligitur, quia definitum est r cunctae autem res inquis. quae definitae sunt, naturam, vimque bonatum rerum obtinuerunt; quod vero natura bonum est, idem etiam probo, nioderatoque viro bonum est , quapropter inquit, videtur mn bus iucundum elle. Dixit autem. vina potestatemque habere sentiendi, informare animanus cunctas, quia nulla est, quae si non senti nee potestatem habet sentiendi possit vialo pacto animans appellari,neque tamen hoc satis est in una quadam desin Iendat requiritur enIm. ut praeter hoc saperius, quod commune Ips est cum ceteris. Ipse aut intelligat, aut si tunc hoc munere non fungitur, vim habeat, potestatcmque intelligendi.

NU Fus est autem sumere , tam prauam, m corruptam e neglie etiam

quae

638쪽

In IX. Librum Arist. de morib. y 3 9

quae maerore confecta sit: indefinita enim ess huiuscemossi vita , quemadmodum etiam quae insent ipsi: in js autem, quae sequuntur is dolore, magis pla

num hoc, CT apertum erit.

ADMONET, ne, cum videre volumus, an veram sit, quod di x t, mortalibus inquam l cundum esse vivere, spectemus vitam prauam, & omni scelere & stagitio inquinatam. &quemadmodum hane attendendam non elle censet, ita quoque altera illam, quam molestiae multae magnaeque oppresseruit aegritudines enim quoque diuturnae labem ingentem adserunt humanae vitae, immutantque statum ipsius. Non este autem huiuscemodi aliquam vitam sibi ponendam ante oculos, docet: quia indefinita est, atque incerta, non aliter inquit, atque illa, quae ipsi haerent ; vatijs enim, contrarijsque inter se libidinibus, ac vitiis distrahuntur animi improborum: quanta etiam vis, potestasque sit doloris, significat, se in ijs,quae sequuntur, exposituru : facere autem hoc ipsum prima parte sequentis libri,apertum est, in qua disserit accurate de voluptate, α dolore.

Si autem ipsum vivere bonum Hr, ac iucundum: Videtur autem hoc inde etiam, quia omnes mortales appetunt sum, o in primis moderati viri, σι eam. hu autem τita eu maxime expetenda, ac sita horum beari ma ect.

Anni et autem modo, si ipsum vivere bonum est & iucundum, Id quod apparet praeterat gumentum, quo usus fuit, adhuc quia cuncti homines desiderio ipsiu s inflammati sunt. Argumentum autem, quo hoc constituit,breuiter opositum est,quod vivere est unum eorum,quae definita sunt,cuius generis cuncta naturam boni obtinent, cum quae indefinita sunt'nec firma adhuc,certaq; sint: quare & inchoata,& minime integra maculae alieul a finia esse possunt; idem etiam iucudum haberi debere, quod verum declarat, quia cuncti homines desiderio ipsius magno inflammati sunt: praecipue autem probi viri ac beati,& merito quidem, cum vitam Vitiant maxime expetendam. Non alienum autem puto hoc quoque confirmare sententia M. Ciceronis, qni in V. libro de finibus, in quo rationem Peri-- pateticorum exponit de quaestione illa, inquit: Maxime autem in hoc quidem genere vis' est perspicua naturae, cum& mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant ,&angantur

Qui autem Uidet, si Videre ,sentis: σ qui audit, se audire: ω qui vodit , se vadere: eodemque pacto in ali s est quiddam , quod sentit nos fungi

ali1uo munere: sentiremus autem, quodsentimus: σintel steremus, quod intestigimus: hoc autem, quod sentimus, vel inte stimus, quia sumus: Usi enim Jentire vel intelligere est: sentire autem quempiam, si vivere, et num eorum, quae sunt iucunda per se: natura namque bonum vita ea semitis autem sibi imum adesse,iucundum ea: expetendum autem suere ea, cor

639쪽

s 4 o Petri Victorii Comment.

maxime bonis viris quia esse ipsis bonum est, ac iucundum: cum sentiant enim bonum, quod per se est, voluptate a ciuntur .

Si M tvi sensuum nostiorum utens, ostendit capere voluptatem beatum virum ex aspecta amicorum, intelligereque, eo pacto se est e, & versari in vita: quare non oportere ipsum c rere amicis; inquit igitur, is, qui cernit, se eernere sentit: eodemque pacto qui audit. se audire sentit, ut ille quoque, qui vadit aliquo, se vadere , id quod in aliis etiam usu vcnire tradit, ut existat illic aliquid, quod sentIat scilicet, cognoscatq; , nos illis muneribus fungi: rerspicitur autem in eo, quod vult constituendo, uti nostrum doctorem genere illo argu- metationis, quod vocatur inductio:addit autem simili modo sentire nos polle, nos naei iecitire:& Intelligere quoq; , nos mei intelligere, qui sensus.& quae intelligentia inde proficia scitur, atque ortum eum habet, quod ita sentimus, atque intelligimus nos elle, manetrem In vita t este namque, nihil aliud est, in hominis scilicet natura, niti sentire, & intellisere: sentire autem, planeque Intelligere quempiam se vivere,unum eorum est,quae sunt per se Iucunda; Id quod etiam ratione confirmat, dicens, vitam, vi naturae ipsius, bonum quotadam elle. quare sentIre sibi bonum ineste, seque eius participem, iucundum est, facitque, . ut merito inde gaudeamus. Adiungit etiam, quod & ipsum requirebatur ad concludendum, vivere hominibus expetendum elle; in primis autem probis, & moderatis viris, quia ipsis,tueri vitam bonum est,& refertum pura,liquidaque voluptate: sentientes enim inquit, gustantesque, vel potius exotbentes id quod stravi, per seque bonu est, laetantur.

Ut autem erga semet ipsum se habet homo studiosius , ita etiam erga amia eum : alter enim Vse est amicus: veluti igitur ipsum esse, τnicuisti e hemini ex

petendum ea, ita or amicum esse, aut similiter: esse autem cuisue expete

dum est, quia sentit se bonum esse: huiuscemodi autem pensis iucundus est per

see: Da igitur sentire oportet, amicum esse: hoc autem coxtinget ,si una vivet, o particeps erisermonum , sententiarum sic enim exr Himari Ῥiriretur desere in hominibus dici,ρο non τt in pecore omni in eodem loco pasti. am beat.

viro esse expetendum est per se, id quod bonum natura, oe iucundum : simile

autem quiddam, σ de amico est: σ amicus una roum mpetendarum erit.

Hoe et tam sumit ad concludendum, ac quod volebat, demonstrandum, auctor. Quemadmodum erga temet ipsum affectus est vir stud osus, ita quoque erga amicum, cum amiacus sit alter ipse, ut saepe dictum est i eode.Dque loco amicus amicum habeat; quo semetipsum habet. Non aliter u tur inquit. atque unicuique mortali cxpetendum, gratumque est illum ipsum este, ita quoque elle, fruique vita amicum, aut, siquis hoc non concedat, quia fieri non polle putet, ut aliquis eodem omnino amore prosequatur quempiam, extra se positum, quo amore prosequitur semet ipsum, concedere debebit , ut imilis ille valde sit; indicat autem ortum magni huius amoris erga semet ipsum, & cur tam iustam causam habeat expetendi statum suum tuendique vitam: ipsumque ei te inquit, quia sentit, cognoscitque se probum esse, qui sensus, ct quae tanti noni perceptio, suauis , iucundaque per se inquit, est: quomodo enim non parit voluptatem naagnam homini, intelligere se probum elle, participemque summi boni: huiuscemodi enim profecto virtus est: eodem aritem tempore inquit, simulque sentire oportet amicum esse, cum idem prorsus. atque ipse sit. aut saltem smilis admodum ac par. Quomodo autem impetrari hoc pollit r ει quaetatio sit huius rei obtinendae, nequis error nasceretur, erudire nos voluit: ostendit enitultov

640쪽

In IX. Librum Arist. de morib. y 4 I

hoe contingere Illis, si una vIuant, conferantque inter se consilia, de cogitationes omnes Ilia enim capi debere adfirmat, quod dicimus, una vivere, cum sermo est de hominibus : si tacerent enim & non communicarent inter se alῖquid, non dici possent una v uere: hoc enim cadit in beluas, pecusque omne e greges enim ovium, atque armenta, recte dicuntur una vivere, cum In iisdem Ialtibus, pratisque pascuntur: homines autem minime.

uod autem ea ipsi expetendum, hoc opus eu inesse ei, siue hae parte immunutus erit: opus igitur erit ei, qui beatus futurus uet, amicis studiosis .

A D i v N G I T , c ncludere rationem volens, si iam, id quod patefactum est, homIni beato expetendum per se est, eum esse, manereque in vita, quod prosecto natura bonum est, ac iucundum: similisque est ratio amici ipsius, cum eodem loco habeat amicum, quo semetipsum, & amicus inquit, ipsi unum erit eorum, quae sibi expetenda sunt: opus est autem ipsi adeile, quod ei expetendum, meritoque optandum est, quod si non contingat. hac ille parte erit imminutus, ac laborabit; opus igitur ipsi erit amicis probis, & istudiosis viris. cum quibus familiariter vivat, & honesto otio fruatur.

Numquidigitur opera dania en,N plurimos nolis amicos faciamus: su8 quemadmodum in hospitalitate, istud videtur eleganter dictum esse: neque

multorum hos'itum, neque nutrorum vocere :σ in amicitia etiam congruet , neque vacuum ab amicis esse: neque abundare amicis sine modo xl o.

cv M planum fecisset, egere beatum virum amicis, nec posse tueri statum illum suum opῖ-mum sine illis,cum adiuuent multum, & tamquam perpoliant vitam ipsius, dicit, dubium restare de numero eorum: videri enim alicui possent quamplurimi sedulo parandi, si tantopere ipsi utiles, accomodatique sunt: inquit igitur in hoc quoque sertasse sequendum est e consilium Hesiodi, cuius capientis poetae de hospitibus sententia haec est: dum enim fi

tris vitam, mores ue emendaret, suasit omni mortali, ut operam daret, ne merito vocari hollet na ite at, idest dici multos hospites habere; neque contra αἱ re, idest penitus ab illis vacuus, & tamquam agrestis & inhumanus , cum igitur eleganter hoc, prudenterque dictuna existimarit, putat huc transferendum, & de amicis quoque eodem pacto sentiendum, vi non debcat aliquis carere funditus amicis, neque ad se trahere nimis multos. Celebre est aliud documentum de hospitibus, & ipsum quoque eiusdem poetae non dissimile penitus huic : certe accommodatum benignitati colendae. simulque molestiae vitandae, siue ijsdem, quos acceperis, dum nimis comis, benignusque esse studes, incommodandiri est alitein hoc , - Ia re meis m*ιMιν,χίονr'άπι -π- r non pauci enim sunt, qui in- .uitos hospites, plusquam ipsis commodum est, retinentes, molesti potius ipsis, quam iu- .cundi sunt. Idem hic versus, paucis variatis, legitur in XV. Odylleae.

Ieditare, arduum ea: nesue ina inli sat tu ad banc rem prae Pandum: plu-

SEARCH

MENU NAVIGATION