Petri Victorij Commentarij in 10. libros Aristotelis De moribus ad Nicomachum. Positis ante singulas declarationes Graecis verbis auctoris ijsdemque ad verbum Latine expressis. Accessit rerum et verborum memorabilium index plenissimus

발행: 1584년

분량: 761페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

s s a Petri V ictorii Comment.

μοἴorum autem virorum amicitia proba, cum augeatur congressius, σeonsuetud nibus videntur autem meliores feri, munera obeuntes, seque mutuo is corrigentes: exprimunt enim , nus ab altero ea, quilus oblectantur, viae.

is probis autem proba. Te Amicitia hactenus dictum sit idetur autem se. qui de voluptate disserere.

. Cou TR A autem Inquit consuetudo proborum, similiaritasque proba est, quae simul augetur, crescitque cum auctis consuztudinibus' praeterea inquit, qui secadus o tus est probitatis ac virtutis; videntur probi, moderatique viri meliores fieri, dum simul aliquid gerunt ae moliuntur, corriguntque tis mutuo Mque emendant, si qua forte in re alterutet eorum lapsus fuerit; nec Valuerite xquisite praestare,quod opus erati exprimunt enim addit,atque amngunt altςr ab δ te ro ea, quae placent ipsis grataque sunt animo eorum; quod praeceptile etiam docet vetarem poetam,& qui multis optimis sententus vitam, dc mores hominum per liuit' is autem fuit Theognis, cuius prima verba hic ponit suppresio nomine auctoris, lur: ra hoe ipsb in libro, ut illic admonui, nominat poetam : significatque documentum idem: nec tamen partem ullam ipsius adponit, Plato in sermone, cuius index est, Menon ambos Theognidis versus positit,quibus complexus est hanς sementiam frauem autem illam esse,& magnopere ut item vitae: praete quam quod per se iacile intelligitur, auθoritate etiam maximorum horum rhilosophorum confirmatur.

652쪽

O ST haec autem de voluptare fortasse sequitur, ut diseramus e

maxime num videtur esse propria, accommodatui generi noctro.Quapropter erudiunt adolescentes gubernantes illos voluptate

V NCTIS Iam accurate expositis, quae requirebantur ad plenam , exquisitamque de moribus Institutionem, ostia mamque vitae disciplinam restabat docere. cuiusmodi foret snis , extremumque huius scriptionis, qui est beatitudo, Min quibus rebus ipsa maneret. Festinat igitur hoc declarare. de summam manum huἰe operi imponere, quo nullum honestius, praestantiusque sit, & vnde maiores fructus ab ho-m Inibus capiantur; Antequam tamen de vita beata disserere incipiat, existimauit alienum non este, iterum de voluptate disputare, alio consilio, ae fecit in posteriore patie septimi horum librorum; illic enim,eum multa prius tradidisset de continentia atque incontinentia, non nullisque aliis habitibus qui valde tum hi sunt cum voluptate r in quibusque crebra mentio ipsus facta erat, putauit se committere non debere, quin tantum de ipsa traderet, quantumIertineret ad res eas apericlidas: nunc autem ru ius de voluptate praecipit, uuia lia est linitima beat Itudini, ut non nulli unam , eandemque ambas bile existimarἰnt. sed non videtur a nobis stud se quaeri oportere, cur Iterum curam hane suscIpiat: subiit iterque disserat de voluptate: ipse enim hoe facit, causasque plures adfert huius re It quare. ornissa quaestione hae, demus operam , ut Ipsas declaremus, easque iustas este ostendamus. Primum igitur ostendit se oportus Te de voluptate disserere, quia illa iuncta alIquo mo sonobiscum est, valdeque accommodata naturae nostrae, quam causam esse Inquit, ut multi in puerIs Instituendis ipsa viantur, sue contraria illius , quod vIdetur ligniscare versus ille a duro patre editus In corrisendo stio apud comicum. Dummodo doleat aliquid, doleat quodlibet: reg=ntque aetatem illam teneram voluptate, ac dolore. In eo autem exponendo noster auctor usus est translato verbo a g A a a bernaco-

COMMENTARII

IN X. LIBRUM ARISTOTELIS

moribus ad Nicomachum.

653쪽

is 4 Petri Victorii Comment.

bernatoribus, qui clauo utuntur ad cursum nauium moderandum, quem clauum, gubernaculumque Graeci appellant οια. α: est igitur simile hoc tamquam corollarium, simulque multum valet ad iudicium tuum confirmandum .

TVidetur autem ad morum virtutem maximum esse gaudere, quibus o tortet, atque odio pro sequi, quae oporteretorriguntur enim haec per omnem vitam, inclinationem habentia, oe' vim , potestatem , ad virtutem, oe' γitam be

tam : quae numi iucunda sum, deligunt idi facienda: molena autem , σquae alorem inurunt, fugiunt: praesertim cum habeant in se contraue

sitam multam.

R L T ER v M hoc argumentum est, quo Idem confirmat, munus, quod Ipse obit, postulat se,ut de voluptate ac dolore disputetur, quia multum pertinet ad recte, honesteqtie vinci dum , quomodo se aliquis gerat, in his duobus, & quibus rebus laetetur aut doleat: ambas enim inquit comitari nobis, donec in vita sumus, nec breui tantum spatio temporis, nobis haerere, quas addit, vim magnam, & propensionem habere ad virtutem colendam: vitamque beatam adipi lcendam, cum in ea, quae uoluptatem gignunt, homines propensisnt: quae vero dolorem inurunt, declinent ac fugiant: quare inquit, de huiuscemodi rebus non videbatur omittere posse,quin videret diliges conquistio, praesertim cum haec quae

Hi namque summum bonum voluptatem se dicunt: hi autem contra valde

malum : quorum hi quidem fortasse persuasit siunt, ita se rem habere: hi autem

putantes melius se ad vitam noctram, enuntiare voluptatem esse unam re rum malarum , π si non est: quia cuncti inclinant ad imam, seruiunt voluptatibus . Quare oportere in contrarium trahere: ita enim futurum, ut resia medium peruen/at.

Doea et verum esse. quod dixit, de magnis altercationibus in voluptate existimanda, udia eloque de ipsa faciendo, inter eos, qui hoc studium colunt, & de rebus bonis, ac malis quaerunt; cum ipsorum quidam velint, voluptatem esse summum bonum: alii autem contra rem valde malam, quos, accusantes in quam voluptatem. & quasi caritiς ipsam damnantes , diuidit; partimque illorum hoc facere inquit, quod ita de ipsa sentiant: persuasque sint, hoc verum esse:alios vero quosdam existimantes melius esse, conducereque vi tae nostrae, statuere, voluptatem esse unam rerum malarum: & s ipsa talis non est;cum bona, magnaque pars mortalium procliuis ad ipsam sit. & seruiat voluptatibus: quare opus esse . debereque, qui hominibus consulunt, propellere Ipsam in contrarium ordinem e regioneque posituin, quod si seruati im fuerit, ita suturum, ut in medio sistat: Intelligaturque, voluptatum quaitiam bonas esse: quasdam vero malas: Iterum autem in paucis his verbis, usus est politus scriptor verbo translato non a gubernaculo. sed a libra, cuius cum lanx altera declinat in alteram partem, ferturque deorsum, ea lanx dicitur tVam in eum

Iocum

654쪽

Numquid autem non recte hoc fertur : sermones emim, qui habentur de his, quae sita sunt in motibus animorum, Griationibus, minus sunt, quibus credatur, digni, quam opera. Quando igitur dispenserint ab his, quae sensibus percipiuntur, spreti, verum etiam una secum interimunt: qui enim vituperat voluptatem , visus aliquando cupiditate iniuste nexi, inclinare adi am* detur, tam1uam omnis talis sis ninguere enim non eis multorum.

CfTEN D iT peccaie illos, qui virtutis ornandae caulis: vitaeque integriorἰs reddendae sine distinctione ulla rem aliquam pertinentem ad vitam. moresque, ancipitcm accusant , ει cuius pars aliqua, genusue, bona est: alia vero mala, & vitiosa , quare oratio haec non tam utilis est veritati de vol uptate videndae. quam illis erudiendis, qui de aliqua in praecipiunt huius generis, quae simplax, puraque non sit, sed iunctae duabus contrarijs inter se rebus: inquit igitur. modcrate de hoc disterens, sententiamque suam aperiens. Numquid non recte hoc ab his dicitur: orationi namque, praeceptionique de rebus bonis, ac malis, & quae reseratur ad motus animorum, factaque, minus creditur, quam operibus, factisque hominum : quando igitur haec cognita, perspectaque fuerint inter se diae repare, maior fides habetur rebus,quam verbis; lpicta igitur tunc oratio illa Omnis, cum scilicet non conuenit, respondetque factis, non solum non prodest, verum etiam nocet, siccumque trahit interitum veritatis: Post hoc, generatim traditum, conclusumque, accomm dat praeceptum hoc rei, quam in manibus habet: aitque eum, qui vituperat voluptatem, cognitum aliquando vergere ad ipsam declinareque, genus inquam ipsius vacuum a culpa , existimari hoc facerς, quia tota illa talis sit, percipique possit sine macula, culpaque ulla,atque hoc quia distinguere,ut admonet, paucorum est, idest doctorum virorum,dc ptimis studiis excultorum.

euidentur igitur veri sermones, non solum ad intelligendum mxime utiles

esse, *erum etiam ad vitam : cum enim concinunt cum factis, creduntur. Quare hortantur eos, qui intelligunt, vivere ex praeceptui orum: de his quiarim igitur satis dictil sit: quae autem tradita sunt de voluptate, percurramus.

Hoc quoque eodem pertinet: valetque ad errorem eorum indicandum, qui admiscent salsi aliquid ad lationem utilem vItae comprobandam 1 horiaturque ad veritatem ttiendam in omni quaestione: ostendit autem auctor gemInum fructum inde capi: itaque nos eruditiores neri, di vita, moribusque meliores: ait igitur, vIdentur verae rationes in omni disputatione, non solum magnum fructum serre ad doctrinam nobis tradendam a sed etiam ad vitam excolendam ; cuius suae sententiae causam adsert: cum enim inquit, con-uemunt factis, nee distentiunt ullam in partem ab ipsa creduntur: quapropter addit ho tantur eos , qui accipere potuer ni, vitam degere ex monitis, praeceptisque ipsarum: sed satis superque dictum a se ait esse de his rebus : quare opus nunc esse exponere, quae ab aliis edita sunt de voluptate.

655쪽

1 s 6 Petri Victorii Comment.

Eudoxus quidem igitur Noluptatem summum Ionium arbitrabatur esse , quia cuncta videbat appetere sam, . quae ratione praedita sunt, CP quaei us expertia: in omnibus autem rebus quia appeten2um eu, bonum esse: σ1uod maxime, optimum omnium: cuncta autem ad idem ferri, quod ommius utimum indicarer. Tnumquodque enim id, quo p ilcnum est,inuenire quem

admodum etiam cibum: quod igitur omnibus bonum et, oe suod omnia apperunt , Fummum bonum ess .

p ii r M v M sementiam Eudoxi Cnidἰj commemorat, qui dixIt, voluptatem e sie summum honum, in quam opinionem illum venisse narrat, quia aspiciebat, animantes cunctas, S participes rationis, di expertes ciuidem, appetere ipsam : desiderioque ipsius voluptatis truendae incen fas esse, qui addebat, Id quod cpnctis In rebus optabile est , boni vim. rotesta temque obtinere: quod vero maxime optabile esset, id esse optimum praestantilliniumque omni n: cuncta vero animalia ad idem se conferre. Indicium esse eximiae bonἰ-tatis illius ' nullas cnim animantes extare, quae non valeant indagare , inuenireque id, quod ipsis valde accommodatum,optimumque est,ueluti inquit, naturae suae. corrosique idoneum cibum e quare, rationem concludens, ait, id quod cunctis bonum est, quodque omnia ardenter cupiunt, si immum bonum est. Laertius quoque in vita Epicuri irenioriae

prodidit Nicomachum , Aristotclis filium dixisse, voluptatem esse summum bonum : vnde perspicitur, ipsum putasse, libros hos de moribus; non a patre, sed a filio irsus scriptos suille; quod etiam, ut notum est, M. Cicero tetigit.

Fides autem habebatur sermonibus i us propter morum Iirtutem magis, quam per se: egregie enim exictimabatur esse temperans: non igitur It amicus τoluptatis Udebatur baec dicere, sed ut qui vere ita sentiret.

o v A E res fidei tantum, auctorῖtatisque his rationibus compararet,adiungἰt: Inquit enim, homines magis credidisse illis, ob naturam moresque viri, alieni ab omni praua cupiditate quam quod eos satis firmas existimaret,cum earegie Eudoxus temperans esse videretur: non enim tantum tribuere volupati, serreque ipsam in caelum putabant, quod eam amaret, sed quod ipsum hoc verum esse arbitrabatur. Hic autem est Eudoxus ille, egregius mathematicus, multisque alijs virtutibus praed itis, de quo C. Caesar apud Lucanum ita ,, locutus est. Nee meus Eudoxi vincetur fastibus annus. confidens, se illum superaturum in praeclaro illo opere consciendo quod postea praestitit, ac Iam tunc animo versabat. Duos autem hos & ipse,quibuscunq; tabus potuit:Potuit amem maximis,studiosus publicorum commodorum imitatus est nostra aetate Gregorius XIII. Pont. Max. hic enim quoque adhibita in hoc plurima cura ac studio, annum , valde perturbatum ac plenum ma norum incommodorum,correxit, atque pinendauit: ut alia etiam multa,magis propria ipsius Per

656쪽

In X. Librum Arist de morib. y y γNon minus autem purabat esse ferspicuum a contrario: dolorem enim per se omnibus fugienaum esse, contrarium autem simili modo expetendum maxime autem esse expetendum id, quod non propter alterum, neque alteri- gra

γia expetimus: huiuscemodi autem esse omnium consensi voluptatem '. neminem exum postquam accepit,quempiam c pere voluptatem, quaerere ex ligo. cuius res

causa capit voluptatem amquam ipsa expetenda sit propter se: eandems, cum accestriscuipiam rerum bonarum,e cere iliam expetibiliorem, velutiiuste ageo, ω' temperanter. Et crescereiam bonum Usum et i . .

Axx RuM hoc argumentum est, quo Idem constituebat Eudoxus,et contrario ipso ductor dolor enim alebat, qui aduersatur voluptati, per se malum jugiendumque est: addidit autem per se,ut exciperet dolores illos, qui pariunt aliquam rem honestam, atque utilem vitae: ni namque contra expetendi sunt, non solum minime fugiendit quare inquit, eodem tacto contrarium expetendum: esse autem dolori oppositum voluptatem, idest expeten' dum declarat hoc pacto, nec solum cxpetendum, sed in xtae expetendum: tradit enim huiuscemodi esse omne illud, quod sumimus faciendum, non ut ope ipsius aliud consequamur, sed quo solo contenti futuri simus, si impetrare ipsum potuerimus: quin autem huiuscemodi sit voluptas, dubitari non posse:consentire enim inter se de hoc omnes mortales, ait; quod tamen prosat, nota quadam Vtens. indicioque huius rei, quod est, neminem, eum videt quempiam, accepitue ab ipso, se persequi voluptatem, quaerere praeterea ex eo,cur id faeiat, eum planum apertumq; sit, voluptatem esse per se expetendam. Adiun . it etiam quod & ipsum bonitatem ipsius significat, voluptatem admotam alicui bono redere ipsum magis expetendum, veluti inquit, iusta facta, temperantiaeque propria, si libenter gesta suerint, atqtie administrata, ueri meliora, unde addit, bonum augescit. Incrementumque capIt a semet ipso .

I tur igitur ba e ratio jsim νnM' Ionorum enuntiare, σ nussa re maingis, quam aliud: Omneetum bonum cum alio lona expetilitate cere, quam si serum prius illudfuerit ... . . .e

I9 ν in M AT auctor argumentum Eudoxi, quo ille putabat, se ostendere, voluptatem esse summum. numa doce que, ipsi non eam vim habere, ut id plane constituat. sed tantum deelate bonum esse i non ruineri a i se Ulate et eris'bmnibus bonis; quod enim de ipsa dictum est, conuenire etiam cpteris rebus bonis : omne enim bonum, quamuis egre- . sium pon sit vim si ne&roxestatem.habere, ut efficἰat, reddatque, cui accessit, melius,

quam si solum prius illud foret: nec secum quippiam haberet, quod ipsum ornaret. Vide- M. potest, quod Ariostotele sic vocavit μυ o. expressisse M. Cicero, eum honestum quod sit, definiret: Inq; it enim id esse, quod, detracta omni utilitate, sine ullis praemus, fluctibusue per se ipsum possit iure laudarῖ.

miscemodi igitur ratione Plato quoqueinterimit,non e se voluptatem s-

mum bonum e expeteniam enim magis esse vitam iucundam cum prudentia,

i quam sine i ar' autem quod mixtum melius, non esse voluptatem summum imum : nullo enim at ora i , summum lenum expetibilius fieri. Fianum

657쪽

118 Petri Victorii Comment. Iautem, oe apertum es, neque aliud ullum summum lon- futurum, quia cum quopiam eorum,quae sunt bona, ter ste expetibili in fit.

NARRAT, Plaronem, huiuscemodi quadam ratione usum. eripuisse voluptatἰ summum illum graduqi ypnitatis: dixit enim optabiliorem esset 'cundam vitam , si secum habuerit prudentiam, quam si vacua ips3 fiterit: quod si mixtum addit, iunctumque cum alio bono, inelius est, sequitur non esse voluptatem summum bonum: summum enim bonum ait. le este, ut nullo epetit additamento: ppe quicquam extar vult, quod cum admotum fuerit, euaciat ipsum magis expetendum, quoa si verum seret, inquit, euiter verbis Platonem perstringens; re autem grauiter ipsum insimulans idem quoque vis venire omni abb i. mo bonor nullum enim ipsorum extat, cui si admotum aliquid iuerit,non reddat ipsa ineliora ; vimque ii beat Amplificandῖ ea: huiuscemodi epim sqnt human bona, ut numero: accessioneque omni crestant,

Quid igitur eo huiuscemodi, cuiuι cr nos partici s --: huiuscemo a mim quiaetam tersuiritur,

in AER ret , magis adhuc ipsum urgens, quodnam huiu4modi bonum sit eultra scilicet boni nos studio de opera nostra participes heri pollimus, cui, si accesserit bonum aliquod, quamuis non omnino magnum sit, non melius fiat, amplificeturque non nihil: id quoactiam Stoici aiebant,de vita beata, ut testatur M. Cicero in HII. de finibus. cum loqueretur in bibliotlieca Luculli pueri de sentent ijs Stoicorum eum M. Catone: aiebam qnim illi, minutarum etiam rerum, exiliumque accessiones vim habere, ut sepiens polluet. sumat eam vitam, ad quam haec adiecta sint, quam carentem ipsis : exempla autem ponens tenuium harum,appellauit strigilem, & ampullam. Sequitur autem apud nostrum, huius modi se bonum indagare hoc in oper in quo vitam npstram purgauit dc excoluit, non seiunctum a nobis, aeternumquς, quod in no3 minime castit.

Qui aduersantur autem, quod bonum nen est , quod omnia antiunt, profecto nihil dicunt: quia enim omnibus Udetur, hoc egeas mammi qui a tem interimit hoc probationem, non 'valde probabiliora ad rit: si numsurmentu expertia exteterant i am, extitiset aliquid, quia dicitur: si vera seriam quae prudentiae compotes, quomiab dicerit aliquiI .sertasse etiam in vialibus , allectui eis aliquid natur u bmum , melim suam Ierse, Pod V iis accommodarum fi ibonum

D O c a T illos, qui obsistunt, aduersanturque e . quod fiampserat Eudoxus ad conclude dum, voluptatim esse bonum, a praestantillimum omnium bonorum, errare: repugna reque ei, quod non debebant: prorsusque ut ait, nihil dicere; quod enim inquit, omnibus . proba r. dc de quo nulla controversa cst, id tristimaturesis ; eum autem addit, nece isse habere, qui constituere, quippIam vult, probatione qilapiam vii, de adferre, quod vim faciendae fidei habeat. Qui auro in argumen rum id . rationemque de Nit, non facile fi miorem ali uam inueniet: si namquς ais, quae sine inepte sunt, animalia scilicςt, pro susque conlatio dotatuta, sola correpta sorent desiderio voluptatis, quod hi dicunt. aliquidi fuisset: nec retiei penitus potuitieti postquam vero non illa diuitum, verum ptim, quae consilio ιunt, de hoc ita semipin: arbis enturque voluptat cm summum bonuin .ssc.

658쪽

In X. Librum Arist. de moris. i ist

ine, qnomodo hoc contemni potest, quomodoque existimati debent, qui hoc aiunt, inania dicere. Adiungit aqtem,quod nonnihil etiam valςt ad sentenuam eorum refellendam; cum supra usus tantum fuistet testimonio, auctoritateque animantium, quae prudentiae Kompotes sunt, quis scit, an in deterioris quoquς notae animantibus, non solumque .xpertibus r tioni si verum etiam in illius seneris vilioribus thoe enim puto valere, quod quit o. - σα ιιὶ existat aliquid naturale bonum, quod maius sit . quam captus ipso Fum , vincatque eorum naturam atque genus; quod ipsum etiam incensum sit cupiditaturui proprii boni: neque enim tantus consensus tot, tamque variarum animantium est montemnendus, sed potius aliquid in se diuini habere putandus. 4αλα ab Aiistotele multis locis appellata esse, quae humilia sunt, ac vilia, dubium non est ; quare, peccarunt terpretes, qui crediderunx, ipsum valere hic praua. Interpres quoque Graecus, Sc si primo de ipsi meminit superioris hul ut nomi is declarationis; tamen postea videtur, totaxe melius animaduersa, hanc illi anteposuisse, de qua plenius disseruit; amrmauitque in

1ibris de tiatura animalium, locis multis ita cepisse ipsum auctorem; et si non omnino cum eo sentio: existimat enim ille ζωα φαλλα hic appellata sile cunctas animantes, expertis Ia conis: quia lumine mentis careren te Ego autem arbitror, ita appellatas esse, viles de abla- etas, ut sunt mure , rubetae, lacertae: nemo enim vocarti equos, inuros, leonς. hoc P ero, animalia.

Non 'videtur aut neque de contrario recte illai: non enim simp iunt si Z-lor malum eis, 'voluptatem bonum esse: opponi enim malum malo, uras, ecquod neutrum est: aecentes haec autem non male, non tamen in his, quae dicta

sunt, verum praedicantes: nam si lo mala sunt, fugienda etiam opst telis ambo esse: cum autem neutra sint, neutrum, aut similiter: nunc 'vero per iciuntur, hunc quidem fugientes, ut maiam hanc, autem sumentes, H bonum:

E et hoc ad argumentum Eudox tuendum, contra H , quod alij non nulli adserebant, ac putabant accommodatum ad ipsum euertendum : inquit enim. Non videri etiam recta dictum esse, quod quidam aiebant de contrario: Itaque probare conabantur, voluptatem non esse bonum. Non enim sequi dicebant, ut, si dolor malum foret, ideo voluptas esset bonum t aduersari enim quoque dicebant malum malo, de ambo illi, quod neque bonum, neque malum esset, de mediam quandam naturam inter illa obtineret, in quo non labi ἱ- . psos satetur Aristoteles, non tamen id huc facere assirmat: accommodarique posse ait ad 'hane rem, de qua lis & controuersia est: neque enim ainbo haec mala sunt: s namque hoc' verum fuisset, oportuisset inquit, ambo fugienda esse, seduloque a se depellenda : quae - vero neutra sunt idest neque mala, neque bona, neutro loco habenda, seu suntl iter, inquiti idest, neutro modo erga ipsa affecti sumus: neque enim ad ipsa magis propensi sumus meque magῖs inde alieni, ac remoti, verum sumus erga ipsa in medio quodam statu, donPlus declinantes ea, quam appetentes. Qi Sapropter inquit,si voluptas foret unum aliquod malorum fugeremus ipsam: si vero unum quodpiam eorum, quae neque bona sunt, di-

mala, sed neutrorum, neque appeteremus eam, neque declinaremus: nunc autem neque

' cit, Videmus mortales, alterum horum fugere, tamquam malum, idest dolorem : ait 'ram vero sequi idest voluptatem, ut bonum, estque hoc ita planum ut appareat: hoc enim valet φαrimi obuerseturque nobis ante oculos: ita igitur inquit,haec sibi aduersantur. iion. i illi salso putabant.

659쪽

Petri Victorii Comment. Iramen, neque si qualitatum non et voluptas, ob hoc neque binstrum προιque enim Virtutis functiones, qualitates sunt neque beatituri.

suitque, cumulata omni bono.

ALTERUM hoc argumentum est, quo pergebant ostendere, voluptatem non esse bonum: άiebant enim, bonum definitum este, & tamquam firmam sedem, stabilemque habere: --auptatem vero indefinitum quiddam. N aliquo modo vagum & incertum: quare minime bonum, cum quae ambo, audiatitate quoque Pythagorae firma putentur, posteriorem harum propositionum,voluptateni inquam indefinitam es Ie, ostendebant, dicentes, ampli h-

cari ipsam α mii xit: ita igitur his positi , quasi cum ipsis agit, & quaerit, quomodo iis de voluptate existiment.

Siquidem igitur, quia voluptas capitur, hoc existimant,c ' circa iustitiam, O circa Virtutes alias ,per quas euidenter aiunt magis, oe minus quales exist re,oe secundum virtutes erit idem: iussi enim sunt magis, fortes: licet M tem,c iuste se gerere, temperanter vivere magis , minus.

S 1 namque Τέquir. ita de Ipsa sentitis, augeri inquam ipsam,& extenuari, respicientes ad eos, qui voluptatem capiunt, qui non uno semper pacto ipsam decerpunt, sed nunc plus Ipsus sumunt, nunc minus: Idem etiam usu venire in iustitia ipsa, & ceteris virtutibus, in quibus etiam gradus sunt, inueniunturque participes ipsarum, qui minus quales sint.& qui maris, idest minus Iusti, ae minus fortes, α contra alij magis iusti. dc magis is tes: id quod, quemadmodum in habitibus ipss existit, ita etiam In factis. quae inde prodeunt, eadem varietas inuenitur: contingit enim inquit, hos magis ea efiicere, moliriq; hos autem minus. Suspecta non site causi lectio linius loci esse potest, ea rarte, Quam excusis libris sunt haee verba. - χαώ πιι α e, etsi ipsi quoque in calamo scriptis leguntur: suspecta autem, quia de virtutibus iam locutus fuerat, una ipiarum nomine appella- ta, ceteris aurei significatis di quare Arnropylus ipsa omisit; quod si auctoritas, consen susque exemplarium contemn Inon debet, capietur inferiore loco α im proli μ α τμ ω, ut alijs non nullis locis auctor secit, & sane videtur hoe indieare Graeca huius pariis declaratio, in qua crebra mentio est

Dicunt igitur bonum definitum ese: voluptatem autem indefinitam, quia recipit m agis, ct minus.

660쪽

la X. Librum Arim de morib. 1 si

Si autem in xoluptatibus, numquid non dicunt eausam 'si fuerint, hae

quidem purae: hae vero mixtae: quid frohibet autem , quema odum valetudo, quae definita est, recipit magis, π minus,sic γ τoluptatem non enim e dem in omnibus 1ymmetria est, neque in eodem una aliqua semper , sed remissa permanet ad aliquia tempus, o dissert eo, quod magis π minus: huiuscemodi qui Num igitur oe circa τοluptatem contingit esse.

Si autem inquit,hoe de Ipsa iudicium faciunt manentes in voluptate ipsa consideranda:vIq; ipsius,ac natura seorsum ponderanda, non in factis inde manantibus, numquid contra eos adserri potest, no vidisse ipses causam huius reiὶ quae est,quod quaedam voluptatum ipsarum purae sunt, ac sincerae: aliae vero mixtae cum doloreque iunctaeiquid enim inquit, prohibet,quin id quod contἰngit bonae valetudini,quae,etsi definita est, tamen recipit m vis, ac minus, augescitque, ε languescit, idem etIam contingat voluptati. Docet autem in corporis sanitate hoc plane euenire, quae cum par, aequalisque mensura sit, ac temperamentum quoddam nostri corporis humorum, non est eadem conuenientia, ac mensura in cunctis mortalibus: neque etiam in uno, eodemque omni tempore eadem, sed variatur, di siue crescit. sue minuitur: cum etiam, remissa , & languidior acta, permaneat adhucusque ad certum quendam terminum ; nam cum ulterῖus nimis atque multum procellit. interit: solumque hoc discriminis in ipsa est, quod maior, minorque fit, quare addit, rationem concludens, huiuscemodi quiddam putare debemus usu venire voluptati.

TERTIvM hoe argumentum est, quo & Plato In Philebo, & qui auctoritatem eius sequebantur, ostendere se putabant, voluptatem non esse summum bonum: neque etiam bonum: ita enim agebant, fundamentumque hoc erat demonstrationis ipsorum. Summum bonum perfectum est, motus vero & generationes omnium rerum sunt res imperfectae. unde sequebatur, non esse voluptatem nonum:quomodo igitur praestantissimum omnium bonorum esse potest: cum ne ad primam quidem collationem boni perueniat. Adiungit auctor, studui ite illos patefacere, probareque, voluptatem motum esse, & generationem quandam, quod si perfectum esset, plane sententiam suam stabilissent: quod enim moue- tu mutat locum,ut melius, integriusque fiat: generatio itidem omnis, cum sit res inchoata , est via perueniendi ad integritatem sormamque suam.

δι ἔδiora. Non recte autem *identur dicere, neque esse motum: omni reum motui proprium , accommodatumque esse videtur celeritas m tarδωτ: si non par eis, veluti motui mundi, si conferatur cum alio motu: voluptati autem neutrum ho

ram iness: perfusium enim esse quempiam Ioluptate, celeriter contingit, quem in

SEARCH

MENU NAVIGATION